Missale Romanum

ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum

EDITIO TYPICA TERTIA

www.binetti.ru

Index Missalis

Index of Latin texts

ORDO MISSAE CUM POPULO

 

RITUS INITIALES

1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur.

Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris profunda inclinatione, osculo altare veneratur et, pro opportunitate, crucem et altare incensat. Postea cum ministris sedem petit.

Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Populus respondet:

Amen.

2. Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens:

Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.

vel:

Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

vel:

Dominus vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

________________

Episcopus, loco Dominus vobiscum, in hac prima salutatione dicit:

Pax vobis.

________________

3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

Actus paenitentialis

(Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aque in memoriam baptismi, ut in Appendice)

4. Deinde sequitur actus paenitentialis. Sacerdos fideles invitat ad paenitentiam:

Fratres, agnoscamus peccata nostra,
ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul formulam confessionis generalis perficiunt:

Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres,
quia peccavi nimis
cogitatione, verbo, opere et omissione:

et, percutientes sibi pectus, dicunt:

mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.

Deinde prosequuntur:

Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres, orare pro me
ad Dominum Deum nostrum.

Sequitur absolutio sacerdotis:

Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

 Populus respondet:

Amen.

________________

Vel:

5. Sacerdos fideles invitat ad actum paenitentialem:

Fratres, agnoscamus peccata nostra,
ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos dicit:

Miserere nostri, Domine.

Populus respondet:

Quia peccavimus tibi.

Sacerdos:

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

Populus:

Et salutare tuum da nobis.

Sequitur absolutio sacerdotis:

Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

 Populus respondet:

Amen.

________________

Vel:

6. Sacerdos fideles invitat ad actum paenitentialem:

Fratres, agnoscamus peccata nostra,
ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos, vel diaconus vel alius minister, sequentes, vel alias, invocationes cum Kyrie, eleison profert:

Qui missus es sanare contritos corde: Kyrie, eleison.

Populus respondet:

Kyrie, eleison.

Sacerdos:

Qui peccatores vocare venisti: Christe, eleison.

Populus:

Christe, eleison.

Sacerdos:

Qui ad dexteram Patris sedes, ad interpellandum pro nobis: Kyrie, eleison.

Populus:

Kyrie, eleison.

Sequitur absolutio sacerdotis:

Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris,
perducat nos ad vitam aeternam.

 Populus respondet:

Amen.

________________

7. Sequuntur invocationes Kyrie, eleison, nisi iam praecesserint in aliqua formula actus paenitentialis.

V/. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison.

V/. Christe, eleison. R/. Christe, eleison.

V/. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison.

8. Deinde, quando praescribitur, cantatur vel dicitur hymnus:

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te, adoramus te,
glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens,
Domine Fili Unigenite, Iesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis;
qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus,
     tu solus Altissimus,
Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris.
Amen.

9. Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis, dicit:

Oremus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant.

Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit orationem collectam, qua expleta, populus acclamat:

Amen.

LITURGIA VERBI

10. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant.

 Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:

Verbum Domini.

Omnes respondent:

Deo gratias.

11. Psalmista, seu cantor, psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.

12. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam ex ambone legit, ut supra.

Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:

Verbum Domini.

Omnes respondent:

Deo gratias.

13. Sequitur Alleluia, vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.

14. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit. Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens:

Iube, domne, benedicere.

Sacerdos submissa voce dicit:

Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis:
ut digne et competenter annunties Evangelium suum:
in nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti.

Diaconus signat se signo crucis et respondet:

Amen.

Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:

Munda cor meum ac labia mea, omnipotens Deus,
ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare.

15. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus, et dicit:

Dominus vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

Diaconus, vel sacerdos:

Lectio sancti Evangelii secundum N.,

et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.

Populus acclamat:

Gloria tibi, Domine.

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

16. Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos acclamat:

Verbum Domini.

Omnes respondent:

Laus tibi, Christe.

Deinde librum osculatur dicens secreto:

Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

17. Deinde fit homilia, quae a sacerdote vel diacono habenda est omnibus diebus dominicis et festis de praecepto; aliis diebus commendatur.

15. Homilia expleta, cantatur vel dicitur, quando praescribitur, symbolum seu professio fidei:

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei Unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem
descendit de caelis.

Ad verba quae sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
    iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.

19. Loco symboli nicaeno-constantinopoli, praesertim tempore Quadragesimae et tempore paschali, adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiae Romanae sic dictum Apostolicum:

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae,
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum,
Dominum nostrum,

Ad verba quae sequuntur, usque ad Maria Virgine, omnes se inclinant.

qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus et sepultus,
desdendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem,
vitam aeternam. Amen.

20. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.

LITURGIA EUCHARISTICA

21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.

22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiae celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiae et pauperum subveniatur.

23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedictus es, Domine, Deus universi,
quia de tua largitate accepimus panem,
quem tibi offerimus,
fructum terrae et operis manuum hominum,
ex quo nobis fiet panis vitae. 

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedictus Deus in saecula.

24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto:

Per huius aquae et vini mysterium
eius efficiamur divinitatis consortes,
qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.

25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedictus es, Domine, Deus universi,
quia de tua largitate accepimus vinum,
quod tibi offerimus,
fructum vitis et operis manuum hominum,
ex quo nobis fiet potus spiritalis.

Deinde calicem super corporale deponit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedictus Deus in saecula.

26. Postea sacerdos, inclinatus, dicit secreto:

In spiritu humilitatis et in animo contrito
suscipiamur a te, Domine;
et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
ut placeat tibi, Domine Deus.

27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.

28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Domine, ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.

29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:

Orate, fratres:
ut meum ac vestrum sacrificium
acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.

Populus surgit et respondet:

Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis
ad laudem et gloriam nominis sui,
ad utilitatem quoque nostram
totiusque Ecclesiae suae sanctae.

30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:

Amen.

PREX EUCHARISTICA

31. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

Manus extendens, dicit:

V/. Dominus vobiscum.

Populus respondet:

R/. Et cum spiritu tuo.

Sacerdos, manus elevans, prosequitur:

V/. Sursum corda.

Populus:

R/. Habemus ad Dominum.

Sacerdos, manibus extensis, subdit:

V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.

Populus:

R/. Dignum et iustum est.

Sacerdos prosequitur praefationem, manibus extensis.

In fine autem praefationis iungit manus et, una cum populo, ipsam praefationem concludit, cantans vel clara voce dicens:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua. 
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

32. In omnibus Missis licet sacerdoti celebranti partes praesertim praecipuas Precis eucharisticae cantare, ut infra, pp. 623ss., notis ditantur.

In Prece eucharistica prima, seu Canone romano, ea quae inter parentheses includuntur omitti possunt.

PRECES EUCHARISTICAE

PREX EUCHARISTICA I, SEU CANON ROMANUS

PREX EUCHARISTICA II

PREX EUCHARISTICA III

PREX EUCHARISTICA IV

Deinde sequitur ritus communionis.

RITUS COMMUNIONIS

124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:

Praeceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati,
audemus dicere:

Extendit manus et, una cum populo, pergit:

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicutet nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.

125.  Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis,
da propitius pacem in diebus nostris,
ut, ope misericordiae tuae adiuti,
et a peccato simus semper liberi
et ab omni perturbatione securi:
exspectantes beatam spem
et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Populus orationem concludit, acclamans:

Quia tuum est regnum,
et potestas, et gloria
in saecula.

126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:

Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis:
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis:
ne respicias peccata nostra,
sed fidem Ecclesiae tuae;
eamque secundum voluntatem tuam
pacificare et coadunare digneris.
   Iungit manus.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Populus respondet:

Amen.

127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit:

Pax Domini sit semper vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:

Offerte vobis pacem.

Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto:

Haec commixtio Coporis et Sanguinis
Domini nostri Iesu Christi
fiat accipientibus nobis in vitam aeternam.

130. Interim cantatur vel dicitur:

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

131. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:

Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi,
qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto,
per mortem tuam mundum vivificasti:
libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum
ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis:
et fac me tuis semper inhaerere mandatis,
et a te numquam separari permittas.

Vel:

Perceptio Corporis et Sanguinis tui, Domine Iesu Christe,
non mihi proveniat in iudicium et condemnationem:
sed pro tua pietate prosit mihi
ad tutamentum mentis et corporis,
et ad medelam percipiendam.

132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad  populum, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

Et una cum populo semel subdit:

Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum:
sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit:

Corpus Christi custodiat me in vitam aeternam.

Et reverenter sumit Corpus Christi.

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

Sanguis Christi custodiat me in vitam aeternam.

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens:

Corpus Christi

Communicandus respondet:

Amen.

Et communicatur.

Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.

136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur  cantus ad Communionem.

137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus,
et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut canticum laudis aut hymnus proferri potest.

139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem , sacerdos, versus ad populum, iunctis manibus, dicit:

Oremus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam praecesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat.

Amen

RITUS CONCLUSIONIS

140. Sequuntur, si necessariae sint, breves annuntiationes ad populum.

141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:

Dominus vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens:

Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus.

Populus respondet:

Amen.

________________

142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum.

________________

143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens manus, dicit:

Dominus vobiscum.

Omnes respondent:

Et cum spiritu tuo.

Celebrans dicit:

Sit nomen Domini benedictum.

Omnes respondent:

Ex hoc nunc et usque in saeculum.

Celebrans dicit:

Adiutorium nostrum in nomine Domini.

Omnes respondent:

Qui fecit caelum et terram.

Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit:

Benedicat vos omnipotens Deus,
   ter signum crucis super populum faciens, addit:
Pater, +  et Filius, + et Spiritus  + Sanctus.

Omnes:

Amen.

________________

144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, versus ad populum, dicit:

Ite, missa est.

Populus respondet:

Deo gratias.

145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

146. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.