Feria IV hebdomadae II temporis paschalis
Feria IV
hebdomadae II temporis paschalis
Annua recolentes mysteria, quibus per renovatam originis dignitatem humana substantia spem resurrectionis accepit, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, quod fide recolimus, perpetua dilectione capiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.