
ex decreto
Ss. Concilii Tridentini restitutum
Summorum Pontificum cura
recognitum
editio XXXI post typicam
De defectibus in celebratione Missarum occurrentibus
I
Sacerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiae consecrandae, et ex parte formae adhibendae, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo Sacerdotalis in conficiente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.
II - De defectibus Materiae
Defectus ex parte materiae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite: et ut hujusmodi materia consecranda, in actu consecrationis, sit coram Sacerdote.
III - De defectu Panis
Si panis non sit triticeus, vel, si triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.
2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.
3 Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat.
4 Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.
5 Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis:
Qui pridie quam pateretur: et illam priorem, si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione Sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur.
6 Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis:
Qui pridie: ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.
7 Si Hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo:
Qui pridie quam pateretur, facta ejus prius oblatione, ut supra.
IV - De defectu Vini
Si vinum
sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non
maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquae ut vinum sit corruptum; non
conficitur Sacramentum.
2 Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre,
vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit
admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed
conficiens graviter peccat.
3 Si Celebrans ante consecrationem Sanguinis, quamvis post consecrationem
Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Calice; debet
statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare:
incipiendo ab illis verbis: Simili modo, etc.
4 Si post verba consecrationis advertat vinum non fiusse positum, sed
aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in Calice, et
consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo, etc.
5 Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel hujusmodi aquae: apponat
aliam Hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in Calice, offerat utrumque,
et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel, si Missa celebretur in
loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum poterit apponere vinum
cum aqua, et facta oblatione ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi
cetera.
6 Si quis percipiat ante consecrationem, vel post consecrationem, totum
vinum esse acetum, vel alias corruptum: idem servetur quod supra, ac si
deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in Calice.
7 Si autem Celebrans ante consecrationem Calicis advertat, non fuisse
appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id
advertat post consecrationem Calicis: nullo modo apponat, quia non est de
necessitate Sacramenti.
8 Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini,
non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecrationem Corporis, ulterius
procedi non debet: si post consecrationem Corporis, aut etiam vini,
deprehenditur defectus alterius speciei, altera jam consecrata: tunc, si nullo
modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut
praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si
exspectando aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat
imperfectum.
V - De defectibus Formae
Defectus
ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem
verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem Consecrationis, quae
sunt forma hujus Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim
Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sanguinis mei,
novi et aeterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis
effundetur in remissionem peccatorum. Si quis autem aliquid diminueret,
vel immutaret de forma consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum
immutatione verba non idem significarent, non conficeret Sacramentum. Si vero
aliquid adderet, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed
gravissime peccaret.
2 Si Celebrans non recordetur se dixisse ea quae in consecratione
communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se
omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam
consecrationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per
ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse:
iteret formam saltem sub tacita condicione. Si autem non sunt de necessitate
Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius.
VI - De defectibus Ministri
Defectus ex parte Ministri possunt contingere quoad ea quae in ipso requiruntur. Haec autem sunt: In primis intentio, deinde dispositio ainimae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere.
VII - De defectu Intentionis
Si quis
non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae Hostiae ex
oblivione remaneant in Altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua Hostia lateat,
cum non intendat consecrare nisi quae videt: item si quis habeat coram se
undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem
intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si
putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat:
nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet Sacerdos talem semper
intentionem habere debet, scilicet, consecrandi eas omnes quas ante se ad
consecrandum positas habet.
2 Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem
invenerit fuisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si
deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem,
reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae,
quia ad idem sacrificium spectant.
3 Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum
aliis reponat: si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in
Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est
consecraturus, relinquat: vel, si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice seu
Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero
sumatur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet
sumere.
4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem
mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit
Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem
intentionem adhibeat.
VIII - De defectibus Dispositionis Animae
Si quis
suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice impeditus
celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat, tam propter
Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum, quae sibi
erat interdicta.
2 Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali, graviter
peccat.
3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in
peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si
conteratur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri.
4 Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato
mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.
5 Si recordetur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse
interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante
consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet
Missam incoeptam deserere.
IX - De defectibus Dispositionis Corporis
Si quis
non est jejunus post mediam noctem, non potest communicare nec celebrare, salvis
casibus a jure admissis, juxta Constitutionem Apostolicam "Christus Dominus"
diei 6 Januarii 1953.
2 Si autem ante mediam noctem cibum aut potum sumpserit, etiamsi
postmodum non dormierit, nec sit digestus, non peccat: sed ob perturbationem
mentis, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquando abstinendum.
3 Si reliquiae cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt
Communionem, cum non transglutiantur per modum cibi, sed per modum salivae.
4 Si plures Missas in una die continuo celebret, in unaquaque Missa
abluat digitos in aliquo vase mundo, et in ultima tantum percipiat
purificationem. Si plures Missas in una die cum intermissione celebret, potest
in prioribus Missis duas ablutiones a rubricis praescriptis sumere, sed tantum
adhibita aqua.
Si vero Sacerdos, qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam
vinum quoque in ablutione sumat, non vetatur quominus secundam et tertiam Missam
celebret.
5 Si praecesserit pollutio nocturna, quae causata fuerit ex praecedenti
cogitatione, quae sit peccatum mortale, vel evenerit propter nimiam crapulam,
abstinendum est a Communione et celebratione, nisi aliud Confessario videatur.
Si dubium est, an in praecedenti cogitatione fuerit peccatum mortale, consulitur
abstinendum, extra tamen casus necessitatis. Si autem certum est, non fuisse in
illa cogitatione peccatum mortale, vel nullam fuisse cogitationem, sed evenisse
ex naturali causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et celebrare,
nisi ex illa corporis commotione tanta evenerit perturbatio mentis, ut
abstinendum videatur.
X - De defectibus in Ministerio ipso occurrentibus
Possunt
etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud
desit: ut, si celebretur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel in
Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria
cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram
usque ad unam horam post meridiem communiter; si Celebrans saltem Matutinum cum
Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes
sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habenti potestatem
benedictae; si non adsit Clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui
deservire non debet, ut mulier; si non adsit Calix cum Patena conveniens, cujus
cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non aerea vel vitrea; si
Corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata,
et ab Episcopo vel ab alio hanc habenti potestatem benedicta, ut etiam superius
dictum est; si celebret capite cooperto sine dispensatione; si non adsit Missale,
licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.
2 Si, Sacerdote celebrante, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittatur
Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel
alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa;
post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti,
omissis omnibus aliis.
3 Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen
inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis
tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato, id accidit, Missa
per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu
necessitatis etiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus,
adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos
qui Missam supplet, dividat Hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam ipse
sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit Sacerdos, quia non est facta
consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit
semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eundem
Calicem repetat integram formam ab eo loco: Simili modo,
postquam cenatum est, vel posset super alium Calicem praeparatum integram
formam proferre, et Hostiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum
sumere, ac deinde Calicem relictum semiconsecratum.
4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non
sumpserit, gravissime peccat.
5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Calicem ante
consecrationem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calicem,
misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post
consecrationem ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti,
extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio
hujusmodi in sacrarium projiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullum
periculum timeat, sumat cum Sanguine.
6 Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, vel quod provocaret vomitum,
vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum aqua
apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno
linteo, vel stuppa tamdiu servetur, donec species vini fuerint desiccatae, et
tunc stuppa comburatur, et combustio in sacrarium projiciatur.
7 Si aliquid venenatum contingerit Hostiam consecratam, tunc alteram
consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo,
loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in
sacrarium.
8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium
Calicis eum adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et sumat.
9 Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter
appareat, talis Hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia
accipiatur et offeratur: quod si illius Hostiae jam erat facta oblatio, eam post
ablutionem sumat. Quod si ante oblationem Hostia appareat confracta, accipiatur
altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.
10 Si propter frigus, vel negligentiam Hostia consecrata dilabatur in
Calicem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacerdos Missam prosequatur,
faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte Hostiae quae non est
madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non
extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et
Sanguinem, signans se cum Calice, et dicens: Corpus et
Sanguis Domini nostri, etc.
11 Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis
calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope Altare, dummodo
in Calicem non intret, donec liquefiat.
12 Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem
super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum
satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero
super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene
abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum Altaris, et ad
aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium: linteamina ter abluantur
ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium
projiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis
sacerdotalibus ceciderit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium projici.
Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.
13 At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si quidem
aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine fiat,
ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et
consecret ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est,
etc., facta prius tamen Calicis oblatione, ut supra.
14 Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant,
reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute
separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in
sacrarium projiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et
cineres in sacrarium mittantur.
15 Si Hostia consecrata, vel aliqua ejus particula dilabatur in terram,
reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradatur,
et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immitatur. Si ceciderit extra
Corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliud linteum, mappa vel linteum
hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur.
16 Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos
ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in
superioribus Rubricis copiose dictum est.