
ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum
EDITIO TYPICA TERTIA
In Epiphania Domini, cantato Evangelio, diaconus vel cantor ex ambone, e vetusto Ecclesiae sanctae instituto, pronuntiat festa mobilia anni currentis iuxta hanc formulam.
Noveritis, fratres
carissimi,
quod annuente Dei misericordia,
sicut de Nativitate Domini nostri Iesu Christi gavisi sumus,
ita et de Resurrectione eiusdem Salvatoris nostri
gaudium vobis annuntiamus.
Die .... februarii (martii) dies
Cinerum,
et initium ieiunii sacratissimae Quadragesimae.
Die ....
martii (aprilis) sanctum Pascha
Domini nostri Iesu Christi cum gaudio celebrabitis.
Die .... maii (iunii) erit Ascensio Domini nostri Iesu Christi.
Die .... iunii (eiusdem) festum Pentecostes.
Die .... eiusdem (iunii)
festum sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi.
Die ....
novembris (decembris) dominica prima Adventus
Domini nostri Iesu Christi,
cui est honor et gloria,
per omnia saecula saeculorum. Amen.