Ss. Laurentii Ruiz et sociorum, martyrum

 Die 28 septembris

Ss. Laurentii Ruiz et sociorum, martyrum

 

Martyres in Insulis Philippinis 

Beatorum martyrum tuorum Laurentii et sociorum, quaesumus, Domine Deus, patientiam in servitio tui et proximi nobis concede, quia in regno tuo sunt beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Saeculo XVII vertente (annis 1633 — 1637) sedecim martyres, scilicet Laurentius Ruiz eiusque socii, Ordinis Sancti Dominici sodales vel ad ipsum consociati, diversi quidem natione, tempore et condicione, fidem christianam per Insulas Philippinas, Formosam et Insulas Iaponicas disseminarunt, pro Christi amore in urbe Nagasakiensi in Iaponia sanguinem suum fundentes semen futurae christianitatis copiosum sparserunt.

Canonizati sunt anno 1987.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *