Ss. Ioachim et Annae, parentum B. Mariae Virginis

 Die 26 iulii

Ss. Ioachim et Annae,
parentum B. Mariae Virginis

Memoria

 

Domine, Deus patrum nostrorum, qui beatis Ioachim et Annae hanc gratiam contulisti, ut ex eis incarnati Filii tui Mater nasceretur, utriusque precibus concede, ut salutem tuo promissam populo consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ex antiqua traditione, iam saeculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimae Virginis Mariae.

In ritu byzantino die 25 iulii celebratur «Dormitio S. Annae», die nempe qua basilica in eius honorem Constantinopoli dedicata est (circa annum 550). Cultus matris Beatae Mariae Virginis in Occidente divulgatus est praecipue a saeculo XII, eiusque festum saeculo sequenti die 26 iulii celebrari coeptum est. Suppressum a S. Pio V (1568), idem festum denuo ascriptum est in Calendario romano anno 1584.

Anno 1970 memoriae S. Annae adiuncta est memoria S. Ioachim, eius sponsi, cuius festum ascriptum in Calendario romano anno 1584, die 20 martii celebrandum, translatum est postea in dominicam post octavam Assumptionis (1738), ac tandem in diem 16 augusti (1913).

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *