S. Antonii Mariae Claret, episcopi

Die 24 octobris

S. Antonii Mariae Claret, episcopi

 

Deus, qui in evangelizandis populis beatum Antonium Mariam episcopum mira caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae tua sunt quaerentes, enixe in Christo lucrandis fratribus incumbamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est Sallentii (Sallent) in Hispania anno 1807.Sacerdotio initiatus, per plures annos Catalauniam peragravit populo praedicans.Societatem instituit Missionariorum et, episcopus factus in insula Cubana, desalute animarum optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa sustinuitpro Ecclesia.

S. Antonius Maria Claret obiit apud Fontem Frigidum(Fontfroide), in Gallia, die 24 octobris 1870. Canonizatus est anno 1950,eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1960, die 23 octobriscelebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *