S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiae Doctoris

Die 14 decembris

S. Ioannis a Cruce,
presbyteri et Ecclesiae Doctoris

Memoria

 

Deus, qui beatum Ioannem presbyterum perfectae sui abnegationis et crucis amatorem eximium effecisti, concede ut, eius imitationi iugiter inhaerentes, ad contemplationem gloriae tuae perveniamus aeternam. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Fontiberi in Hispania circa annum 1542 natus est. Post aliquod tempus apud Carmelitas exactum, anno 1568, sancta Teresia de Avila suadente, primus inter fratres Ordinis reformationem aggressus est, quam laboribus operibusque innumeris sustinuit. Die 14 decembris 1591 Ubedae mortuus est, sanctitatis et sapientiae laude insignis, cuius testes spiritualia opera ab ipso conscripta exstant.

Canonizatus est anno 1726, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1738, die 14 novembris celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *