S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris
Die 17 octobris
S. Ignatii Antiocheni, episcopi et martyris
Memoria
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum confessionibus Ecclesiae tuae sacrum corpus exornas, concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut beato Ignatio magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Ignatius, secundus post Petrum, Ecclesiam rexit Antiochenam.Ad bestias damnatus, Romam delatus est ibique sub Traiano imperatore gloriosomartyrio anno 107 coronatus. In itinere septem scripsit epistolas ad variasEcclesias, in quibus de Christo, de Ecclesiae constitutione et de vitachristiana sapienter et erudite egit.
Eius festum apud Syros celebratur die 17 octobris, qua dierecensetur in Breviario syriaco saeculi IV exeuntis. In Martyrologio autemAdonis invenitur die 1 februarii, eademque die colitur Romae a saeculo XII.