«De gratia et libero arbitrio» — Bernardus Claraevallensis
0999 S. BERNARDI ABBATIS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO TRACTATUS, AD GUILLELMUM ABBATEM SANCTI-THEODERICI. 602 ADMONITIO IN OPUSCULUM IX.
Hoc opusculum Bernardus ante annum 1128 composuit, id est ante annum aetatis suae tricesimum octavum. Agit de Gratia et Libero Arbitrio, ex occasione cujusdam collationis cum homine nescio quo, cui sanctus Doctor nimium gratiae tribuisse visus fuerat, quasi nihil reliqui libero arbitrio faceret in actibus humanis. Praecipuus ergo libri scopus est, quae sint gratiae, quae liberi arbitrii partes in negotio salutis. Hic multa docentur de libero arbitrio Dei, angeli, et hominis, integri, lapsi, et beati: item de gratia primi hominis ante et post lapsum. Parvus liber, sed qui plus succi et solidae doctrinae contineat, quam magna librorum volumina, quae de hoc theologico argumento pertractant. Stilus vegetus, vivaci ingenio et lumine plenus: verba propria et materiae accommoda; oratio facilis, non arte quaesita, sed quasi naturalis; non obesa et exilis, sed pinguis et nervosa: elegans, concinna, et jucunda; non trivialibus scholae verbis languens, non barbara, aut inculta. Non ita pressa, ut parce et guttatim fluat; nec tamen ita profusa, ut torrentis instar, quasi rupto aggere et siccato alveo, erumpat: sed pari tenore et gravi majestate aequaliter profluens, fontem indicat indeficientem, qui non ex alieno plenus sit, sed ex proprio, imo ex Dei dono, atque ex continua Scripturae meditatione, praesertim Apostoli, n. 48. De isto opusculo Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, agens: «Quam non ingratus,» inquit, «gratiae Dei, ex his liquet, quae de Gratia et Libero Arbitrio, tam fideliter, quam subtiliter disputavit.» Nec praetermittenda verba epistolae quinquagesimae secundae, ad Haimericum cardinalem, quae sub annum 1128 scripta est: «Quaesivit a me praefatus episcopus» Gaufridus Carnotensis «aliqua ex nostris Opusculis quae vobis mitteret: sed non fuit ad manum, quod vestro dignum crederem studio. Libellum tamen de Gratia et Libero Arbitrio nuper edidi: illum vobis libenter mittam, cum vos velle cognovero.» Directus est libellus Guillelmo Sancti-Theoderici abbati, singulari Bernardi amico, ad quem Apologia superius edita, et epistolae complures. Nullam capitum divisionem habent codices antiquiores, sed recentiores. Vulgatum et receptam satius retinere visum est.
603 PRAEFATIO.1001A
Domno GUILLELMO abbati Sancti-Theoderici, frater BERNARDUS.
Opusculum de gratia et Libero Arbitrio, quod illa, qua scitis, occasione nuper aggressus sum; eadem gratia [al. Deo] adjuvante peregi ut potui. Vereor au tem, ne aut grandia minus digne locutus inveniar, aut pertractata a pluribus superfluo retractasse. Proinde illud legite primus, et si judicatis, solus: ne si proferatur in medium, magis forte scriptoris publicetur temeritas, quam lectoris aedificetur charitas. Quod si palam fieri utile probaveritis, tunc si quid obscurius dictum adverteritis, quod in re obscura, servata congrua brevitate, dici planius potuisset, non sit vobis pigrum aut emendare per vos, aut mihi resignare 1001B emendandum, si fraudari non vultis promissione illa Sapientiae, quae ait: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Eccli. XXIV, 31).
CAPUT PRIMUM. Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum
1. Loquente me coram aliquando, et Dei in me gratiam commendante, quod scilicet ab ipsa me in bono et praeventum agnoscerem, et provehi sentirem, et sperarem perficiendum: Quid tu ergo, ait unus ex circumstantibus, operaris; aut quid mercedis speras vel praemii, si totum facit Deus? Quid enim, inquam, tu consulis? Da, inquit, gloriam Deo, qui gratis te praevenit, excitavit, initiavit; et vive digne 1001C de caetero, quo te probes et perceptis beneficiis non ingratum, et percipiendis idoneum. Et ego: Bonum, inquam, consilium das, sed si dederis et posse teneri. Siquidem non est ejusdem facilitatis scire quid faciendum sit, et facere: quoniam et diversa sunt, caeco ducatum, ac fesso praebere vehiculum. Non quicunque ostendit viam, praebet etiam viaticum itineranti. Aliud illi exhibet qui facit ne deviet; et aliud qui praestat ne deficiat in via. Ita nec quivis doctor, statim et dator erit boni quodcunque docuerit. Porro duo mihi sunt necessaria, doceri ac juvari. Tu homo recte quidem consulis ignorantiae: sed, si verum sentit Apostolus, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26). Imo vero qui mihi per os tuum ministrat consilium, ipse necesse est ministret 1002A et per suum Spiritum adjutorium, quo valeam implere quod consulis. Ecce enim jam ex ejus munere velle adjacet mihi, perficere autem non invenio (Id. VII, 18); sed nec aliquando me inventurum confido, nisi qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Ubi ergo, ais, sunt merita nostra; aut ubi est spes nostra? Audi, inquam: Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (I Tit. III, 5). Quid enim? Tu forte putaveras tua te creasse merita, tua posse salvari justitia, qui nec saltem Dominum Jesum dicere potes nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3)? Itane oblitus es quis dixerit: Sine me nihil potestis facere? (Joan. XV, 5) et: Neque currentis, neque volentis, sed miserentis est Dei? (Rom. IX, 16.)
1002B 2. Quid igitur agit, ais, liberum arbitrium? Breviter respondeo: Salvatur. Tolle liberum arbitrium, et non erit quod salvetur: tolle gratiam, non erit unde salvetur. Opus hoc sine duobus effici non potest: uno a quo fit; altero cui, vel in quo fit. Deus auctor est 604 salutis, liberum arbitrium tantum capax: nec dare illam, nisi Deus; nec capere valet, nisi liberum arbitrium. Quod ergo a solo Deo, et soli datur libero arbitrio; tam absque consensu esse [al. effici] non potest accipientis, quam absque gratia dantis. Et ita gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium, dum consentit, hoc est dum salvatur. Consentire enim salvari est. Proinde pecoris spiritus salutem hujuscemodi minime capit, 1002C eo quod illi voluntarius consensus desit, quo salvanti videlicet Deo placide obtemperet, sive jubenti acquiescendo, sive pollicenti credendo, sive reddenti gratias agendo. Enim vero aliud est voluntarius consensus, aliud naturalis appetitus. Posterior quippe nobis communis est cum irrationalibus: nec valet consentire spiritui, carnis irretitus illecebris. Et fortassis ipse est, qui alio nomine ab Apostolo sapientia carnis appellatur, ubi ait: Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest (Id. VIII, 7). Hunc ergo, ut dixi, communem habentes cum bestiis, consensus voluntarius nos discernit. Est enim habitus animi, liber sui. Siquidem non cogitur, non extorquetur. Est quippe voluntatis, non necessitatis; nec negat se, nec praebet 1003A cuiquam, nisi ex voluntate. Alioquin si compelli valet invitus, violentus est, non voluntarius. Ubi autem voluntas non est, nec consensus. Non enim est consensus, nisi voluntarius. Ubi ergo consensus, ibi voluntas. Porro ubi voluntas, ibi libertas. Et hoc est quod dici puto liberum arbitrium.
CAPUT II. Quid liberum arbitrium, seu in quo consistat libertas.
3. Sed ut manifestius fiat quod dicitur, et competentius ad id quod volumus veniamus, paulo altius aestimo repetendum. In rebus naturalibus [al. materialibus] non est id vita, quod sensus; non sensus, quod appetitus; nec ille, quod consensus. Quod ex singulorum definitionibus clarius elucebit. Est enim in quolibet corpore vita, internus ac naturalis 1003B motus, vigens tantum intrinsecus. Sensus vero, vitalis in corpore motus, vigens et extrinsecus. Appetitus autem naturalis, vis in animante, movendis avide sensibus attributa. Verum consensus, nutus est voluntatis spontaneus, vel certe (quod superius dixisse me memini) habitus animi, liber sui. Porro voluntas est motus rationalis, et sensui praesidens, et appetitui. Habet sane, quocunque se volverit, semper rationem comitem, et quodammodo pedissequam: non quod semper ex ratione, sed quod nunquam absque ratione moveatur, ita ut multa faciat per ipsam contra ipsam, hoc est quasi per ejus ministerium, contra ejus consilium sive judicium. Unde est illud: Prudentiores sunt filii hujus 1003C saeculi filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI, 8); et rursum: Sapientes sunt ut faciant mala (Jerem. IV, 22). Neque enim prudentia seu sapientia inesse creaturae potest, vel in malo, nisi utique per rationem.
4. Est vero ratio data voluntati ut instruat illam, non destruat. Destrueret autem, si necessitatem ei ullam imponeret, quominus libere pro arbitrio sese volveret, sive in malum consentiens appetitui, aut nequam spiritui; ut sit animalis, non percipiens, vel certe et persequens ea quae sunt spiritus Dei: sive ad bonum gratiam sequens, et fiat spiritualis; quae omnia dijudicans, ipsa a nemine judicetur. Si, inquam, horum quodlibet prohibente ratione voluntas non posset, 605 voluntas jam non esset. Ubi quippe necessitas, jam non voluntas. Quod si ex 1003D necessitate, et absque consensu propriae voluntatis, justa, injustave fieri possent; rationalis creatura, aut misera profecto esse nulla ratione deberet; aut beata penitus non posset, cui nimirum in utravis parte id deesset, quod solum in ea miseriae, sive beatitudinis capax est, id est voluntas. Caetera siquidem, quae supra memorata sunt, vita, sensus, vel appetitus, nec miserum per se faciunt, nec beatum. Alioquin et arbores ex vita, et pecudes etiam ex reliquis duobus, vel miseriae possent esse obnoxiae, vel idoneae beatitudini: quod omnino impossibile est. Communem itaque habentes, vitam quidem cum arboribus, sensum vero et appetitum, et aeque vitam 1004A cum pecoribus; id quod dicitur voluntas, nos ab utrisque discernit. Cujus voluntatis consensus, utique voluntarius, non necessarius, dum aut justos probat, aut injustos, etiam merito beatos facit vel miseros. Is ergo talis consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis quod secum semper et ubique portat, indeclinabile judicium, non incongrue dicetur, ut arbitror, liberum arbitrium, ipse liber sui propter voluntatem, ipse judex sui propter rationem. Et merito libertatem comitatur judicium: quoniam quidem quod liberum sui est, profecto ubi peccat, ibi se judicat. Est autem judicium, quia juste profecto, si peccat, patitur quod nolit, qui non peccat nisi velit.
5. Caeterum quod sui liberum non esse cognoscitur, 1004B quo pacto vel bonum ei, vel malum imputatur? Excusat nempe utrumque necessitas. Porro ubi necessitas est, libertas non est: ubi libertas non est, nec meritum, ac per hoc nec judicium. Excepto sane per omnia originali peccato, quod aliam constat habere rationem. De caetero quidquid hanc non habet voluntarii consensus libertatem, procul dubio et merito caret, et judicio. Proinde universa quae sunt hominis, praeter solam voluntatem, ab utroque libera sunt, quia sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, et si qua talia sunt, eo ipso subjacent necessitati, quo non plene subdita sunt voluntati. Ipsam vero quia impossibile est de se ipsa sibi non obedire (nemo quippe aut non vult 1004C quod vult, aut vult quod non vult), etiam impossibile est sua privari libertate. Potest quidem mutari voluntas, sed nonnisi in aliam voluntatem, ut nunquam amittat libertatem. Tam ergo non potest privari illa, quam nec se ipsa. Si poterit homo aliquando, aut nihil omnino velle, aut velle aliquid, et non voluntate; poterit et carere libertate voluntas. Hinc est quod insanis, infantibus, itemque dormientibus, nihil quod faciant, vel bonum, vel malum, imputatur: quia nimirum sicut suae non sunt compotes rationis, sic nec usum retinent propriae voluntatis, ac per hoc nec judicium libertatis. Cum igitur voluntas nil liberum habeat nisi se, merito non judicatur nisi ex se. Siquidem nec tardum ingenium, 1004D nec labilis memoria, nec inquietus appetitus, nec sensus obtusus, nec vita languens, reum per se statuunt hominem, sicut nec contraria innocentem; et hoc non ob aliud, nisi quia haec necessarie, ac praeter voluntatem posse provenire probantur.
CAPUT III. Triplicem esse libertatem, Naturae, Gratiae, Gloriae.
6. Sola ergo voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut praeter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate; non immerito justam vel injustam, beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit; prout scilicet justitiae, injustitiaeve consenserit. Quapropter 1005A hujusmodi voluntarium liberumque consensum, ex quo et omne sui (ex his quae dicta sunt) constat pendere 606 judicium; puto non incongrue id esse, ut supra definivimus, quod solet liberum arbitrium appellari: ut liberum ad voluntatem, arbitrium referatur ad rationem. Sed sane liberum, non illa libertate, de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Est enim illa libertas a peccato, sicut alibi dicit: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20-22). Quis vero in carne peccati a peccato sibi vindicat libertatem? Hac ergo libertate dictum merito nequaquam opinor liberum 1005B arbitrium. Est item libertas a miseria, de qua itidem Apostolus: Et ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Sed nunquid et istam sibi quispiam in hac mortalitate praesumit? Et hac itaque liberum nominari arbitrium non immerito abnuimus. Est vero, quam magis ei congruere arbitror libertatem, quam dicere possumus a necessitate, eo quod necessarium voluntario contrarium esse videatur: siquidem quod ex necessitate fit, jam non est ex voluntate, et e converso similiter.
7. Cum igitur, prout interim potuit occurrere nobis, triplex sit nobis proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate; hanc ultimo loco positam contulit nobis in conditione natura, in primam restauramur 1005C a gratia, media nobis reservatur in patria. Dicatur igitur prima libertas Naturae; secunda, Gratiae; tertia, Vitae vel Gloriae. Primo nempe in liberam voluntatem ac voluntariam libertatem conditi sumus, nobilis Deo creatura: secundo reformamur in innocentiam, nova in Christo creatura: tertio sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet multum honoris; secunda, plurimum etiam virtutis; novissima, cumulum jucunditatis. Ex prima quippe praestamus caeteris animantibus; in secunda carnem, per tertiam mortem subjicimus. Vel certe sicut in prima subjecit Deus sub pedibus nostris oves et boves et pecora campi: ita quoque per secundam 1005D spirituales bestias hujus aeris, de quibus dicitur, Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19), prosternit aeque et conterit sub pedibus nostris: in ultima tandem nos ipsos nobis plenius submissurus per victoriam corruptionis et mortis, quando scilicet novissima destruetur mors, et nos transibimus in libertatem gloriae filiorum Dei: qua libertate Christus nos liberabit, cum nos utique tradet 1006A regnum Deo et Patri. De hac enim, et item de illa quam diximus a peccato, puto quod Judaeis aiebat: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Liberum arbitrium liberatore indigere significabat: sed plane qui illud liberaret non a necessitate, quam, voluntas cum esset, penitus non noverat; sed a peccato, in quod tam libere, quam voluntarie corruerat; simulque a poena peccati, quam incautum incurrerat, invitumque ferebat: quo utroque malo liberari omnino non poterat, nisi per illum, qui solus hominum factus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), liber videlicet a peccato inter peccatores.
8. Solus namque inter filios Adam libertatem sibi vindicat a peccato, qui peccatum non fecit, nec inventus 1006B est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Porro et a miseria, quae est poena peccati, habuit nihilominus libertatem, sed potentia, non actu. Nemo quippe tollebat animam ejus ab eo, sed ipse ponebat eam (Joan. X, 18). Denique, teste propheta: Oblatus est quia ipse voluit (Isai. LIII, 7); sicut et cum voluit natus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Fuit itaque et ipse sub lege miseriae: sed fuit quia voluit, ut liber inter miseros et peccatores utrumque jugum fraternis a cervicibus excuteret. Habuit itaque totas tres libertates, primam ex humana simul et divina natura, reliquas ex divina potentia. Quarum duas posteriores utrum et primus homo in paradiso habuerit, vel quomodo et quatenus eas habuerit, postea 1006C videbimus.
607 CAPUT IV. Qualis libertas competat animabus sanctis carne solutis: quaeve Deo, et omni creaturae rationali communis.
9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque plenam atque perfectam perfectis inesse animabus carne solutis, cum Deo pariter et Christo ejus, atque Angelis supercoelestibus. Nam sanctis animabus, etsi necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de miseria. Verum libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque tam malae, quam bonae rationali convenit creaturae. Nec peccato, nec miseria amittitur, vel minuitur; nec major in justo est, quam in peccatore, 1006D nec plenior in angelo, quam in homine. Quomodo namque ad bonum per gratiam conversus humanae voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo voluntarius efficitur, non invitus pertrahitur: sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum, quam spontaneum constituit, sua utique voluntate 1007A ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut coelestis angelus, aut etiam Deus ipse, permanet libere bonus, propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate: sic profecto diabolus aeque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit captivitas mentis, tam plena quidem in malis, quam in bonis, sed in bonis ordinatior; tam integra quoque pro suo modo in creatura, quam in Creatore, sed in illo potentior.
10. Quod autem homines solent conqueri, et dicere: Volo habere bonam voluntatem, et non possum; nequaquam huic praescribit libertati, ut quasi vim aut necessitatem in hac parte voluntas patiatur: 1007B sed plane illa libertate, quae dicitur a peccato, se carere testantur. Nam qui vult habere bonam voluntatem, probat se habere voluntatem: non enim vult habere bonam, nisi per voluntatem. Quod si voluntatem, et libertatem; sed libertatem a necessitate, non a peccato. Nempe ut non valeat, cum velit, habere bonam, sentit quidem sibi deesse libertatem, sed profecto libertatem a peccato, quo utique dolet premi, non peremi, voluntatem. Quanquam jam procul dubio utcunque bonam habet, ubi habere vult. Bonum quippe est quod vult; nec posset bonum velle, nisi bona voluntate: sicut nec velle malum, nisi mala voluntate. Cum bonum volumus, bona est voluntas: cum malum volumus, mala est 1007C voluntas. Utrobique voluntas, et ubique libertas: cedit siquidem voluntati necessitas. Cum autem non valemus quod volumus; sentimus quidem ipsam quodammodo libertatem peccato esse captivam, vel miseram, non tamen amissam.
11. Ex hac ergo tantum libertate, qua liberum est voluntati se ipsam judicare: vel bonam, si bono; vel malam, si malo consenserit (quippe quae in neutro, nisi certe volendo, consentire se sentit), liberum arbitrium credimus nominari. Nam ex illa quae dicitur a peccato, congruentius forsitan liberum consilium; et item ex illa quae dicta est a miseria, liberum potius complacitum posset dici, quam liberum arbitrium. Arbitrium quippe judicium est. Sicut vero judicii est discernere quid liceat, vel quid non 1007D liceat: sic profecto consilii probare quid expediat, vel non expediat: sic complaciti quoque experiri quid libeat, vel non libeat. Utinam tam libere nobis consuleremus, quam libere de nobis judicamus! ut quemadmodum libere per judicium licita illicitaque decernimus; ita per consilium et licita, tanquam commoda, nobis eligere; et illicita, tanquam noxia, respuere 608 liberum haberemus. Jam enim non solum liberi arbitrii, sed et liberi procul dubio consilii, ac per hoc et a peccato liberi essemus. Sed quid si totum, solumque quod expediret vel liceret, etiam liberet? Nonne liberi quoque esse complaciti merito diceremur, quippe qui ab omni proinde, quod displicere potest, hoc est ab omni nos miseria, liberos sentiremus? Nunc autem cum multa per judicium 1008A vel admittenda, vel omittenda esse decernamus, quae tamen per consilium nequaquam pro judicii rectitudine aut eligimus, aut contemnimus; rursumque non omnia, quae tanquam recta et commoda consulte observamus, etiam ut beneplacita libenter amplectimur, sed insuper quasi dura ac molesta vix aequanimiter ferre perduramus: liquet quia liberum nec consilium habemus, nec complacitum.
12. Alia questio est, si vel ante peccatum in primo homine habuimus: quod loco suo discutietur. Certissime autem habituri sumus, cum Deo miserante obtinebimus quod oramus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Hoc nempe complebitur, quando in quod nunc cunctae passim rationali 1008B (ut jam dictum est) creaturae commune videtur, liberum scilicet a necessitate arbitrium, erit etiam in electis hominibus (uti jam in sanctis est Angelis) et cautum a peccato, et tutum a miseria, probantibus tandem triplicis libertatis felici experientia, quae sit bona voluntas Dei, ac beneplacens, et perfecta. Quod quia necdum est, sola interim plena integraque manet in hominibus libertas arbitrii. Nam libertas consilii ex parte tantum, et hoc in paucis spiritualibus, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quatenus jam non regnet peccatum in eorum mortali corpore. Porro ut non regnet, libertas facit consilii; ut tamen non desit ex integro, captivitas est liberi arbitrii. Cum autem venerit 1008C quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est: hoc est, cum plena fuerit libertas consilii, nulla jam erit captivitas arbitrii. Et hoc est quod quotidie petimus in oratione, cum dicimus Deo: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Regnum hoc necdum ex toto pervenit in nos. Quotidie tamen paulatim adventat, sensimque in dies magis ac magis dilatat terminos suos, in his duntaxat, quorum per Dei adjutorium interior homo renovatur de die in diem. In quantum ergo regnum gratiae dilatatur, in tantum peccati potestas minuitur. In quantum vero minus est adhuc propter corpus mortis quod aggravat animam, et ob necessitatem terrenae inhabitationis utique deprimentis sensum multa cogitantem; necesse habent etiam qui perfectiores in hac 1008D mortalitate videntur, confiteri et dicere: In multis offendimus omnes (Jacobi III, 2): et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quapropter orant et ipsi sine intermissione, dicentes: Adveniat regnum tuum. Quod non erit vel in ipsis consummatum, quousque peccatum non solum non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit omnino, nec esse possit in immortali jam corpore.
CAPUT V. An libertas a miseria, seu complaciti, detur in hoc saeculo.
13. Jam de libertate complaciti in hoc saeculo nequam quid dicemus? ubi vix sufficit diei malitia sua; ubi omnis creatura ingemiscit, et parturit usque 1009A adhuc, vanitati nimirum subjecta non volens (Rom. VIII, 22, 20); ubi vita hominis tentatio est super terram (Job VII, 1): ubi viri quoque spirituales, qui primitias spiritus jam acceperunt, ingemiscunt et ipsi intra semetipsos, exspectantes redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23). Numquidnam inter ista locus ullus est hujuscemodi libertati? Quid, inquam, liberum 609 nostro relinquitur complacito, ubi totum occupare videtur miseria? neque enim vel innocentia seu justitia; quemadmodum a peccato, ita etiam a miseria tutae esse hic poterunt, ubi justus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Et item: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4). Ubi noctes diesque in moerore continuantur, 1009B nullum profecto temporis spatium complacito vacuum relinquitur. Denique qui pie volunt vivere in Christo, ipsi magis persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); quoniam judicium a domo Dei incipit. Quod et praecipit: A meis, inquiens, incipite (Ezech. IX, 6, et I Petr. IV, 17).
14. Sed, etsi non virtus, vitium forte in tuto est, et aliqua interim ex parte frui potest complacito, cavere miseriam. Absit. Nam qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, tale est quod faciunt, quale cum rident frenetici. Nulla autem verior miseria, quam falsa laetitia. Denique in tantum miseria est, quod videtur felicitas in hoc saeculo, ut Sapiens dicat: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3). Est 1009C quidem in bonis corporis nonnulla jucunditas, videlicet in edendo, bibendo, calefaciendo, caeterisque talibus fomentis vel tegumentis carnis. Sed nunquid vel ista vacant aliquatenus a miseria? Bonus est panis, sed esurienti; potus delectat, sed sitientem; denique saturato cibus potusque jam nequaquam sunt grata, sed gravia. Tolle famem, et panem non curabis; tolle sitim, et limpidissimum fontem, ac si paludem, respicies. Similiter umbram non quaerit nisi aestuans; solem non curat nisi algens, sive caligans. Alioquin nihil horum libebit, si non praecesserit urgens necessitas. Quae si perfecte tollatur e rebus, statim in taedium atque molestiam convertetur ipsa quoque, quae videtur in his esse, jucunditas. Fatendum igitur et in hac parte, omne quod 1009D praesentis vitae est, occupare miseriam: nisi quod in tribulationibus continuis graviorum laborum, leviores utique sint qualiscunque consolatio: et dum forte pro tempore ac rerum eventibus vicissim sibi gravia leviaque succedunt, minorum experientia, aliqua miseriae videtur interpolatio; ut cum aliquando, post experta plura gravissima, in minus forte molesta evaditur, felicitas putetur.
15. Attamen fatendum est eos, qui per excessum contemplationis rapti quandoque in spiritu, quantulumcunque de supernae felicitatis dulcedine degustare 1010A sufficiunt, toties esse liberos a miseria, quoties sic excedunt. Hi plane (quod negandum non est) etiam in hac carne, raro licet raptimque, complaciti libertate fruuntur, qui cum Maria optimam partem elegerunt, quae non auferetur ab eis (Luc. X, 42). Qui enim jam tenent quod auferendum non est, experiuntur utique quod futurum est. Sed quod futurum est felicitas est: porro felicitas et miseria eodem tempore simul esse non possunt. Quoties igitur per spiritum illam participant, toties istam non sentiunt. Itaque in hac vita soli contemplativi possunt utcunque frui libertate complaciti: et hoc ex parte, et parte satis modica, viceque rarissima. Porro libertate consilii fruuntur etiam quilibet justi; ex parte quidem, sed non modica. Caeterum libertas 1010B arbitrii, ut supra liquido apparuit, cunctis pariter ratione utentibus convenit; non minor, quantum in se est, in malis, quam in bonis; tam plena in hoc saeculo, quam et in futuro.
CAPUT VI. Ad volendum bonum gratiam omnino esse necessariam.
16. Sed et hoc satis aperte monstratum esse puto, quod haec ipsa tamen libertas tamdiu quodammodo captiva tenetur, quamdiu illam duae aliae libertates minime, aut minus plene comitantur; nec aliunde noster ille defectus venit, de quo Apostolus: Ut non quaecumque vultis, ait, illa faciatis (Galat. V, 17). Velle siquidem 610 mest nobis ex libero arbitrio, non etiam posse quod volumus. Non dico velle bonum, 1010C aut velle malum: sed tantum velle. Velle etenim bonum, profectus est; velle malum defectus. Velle vero simpliciter, ipsum est quod vel proficit, vel deficit. Porro ipsum ut esset, creans gratia fecit; ut proficiat, salvans gratia facit, ut deficiat, ipsum se dejicit. Itaque liberum arbitrium nos facit volentes, gratia benevolos. Ex ipso nobis est velle, ex ipsa bonum velle. Quemadmodum namque aliud est timere simpliciter, aliud timere Deum; et aliud amare simpliciter, aliud est amare Deum: quippe timere et amare, simpliciter quidem prolata, affectiones; cum additamento autem virtutes, significant: ita quoque aliud est velle, aliud velle bonum.
17. Simplices namque affectiones insunt naturaliter 1010D nobis, tanquam ex nobis: additamenta ex gratia. Nec aliud profecto est, nisi quod gratia ordinat, quas donavit creatio: ut nil aliud sint virtutes nisi ordinatae affectiones. Scriptum est de quibusdam, quod illic trepidassent timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Timor fuit, sed inordinatus. Ordinare illum volebat Dominus in discipulis, cum diceret: Ostendam vobis quem timere debeatis (Luc. XII, 5); et David: Venite, ait, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Item de amore inordinato arguebat homines qui dicebat: 1011A Ego lux veni in hunc mundum; et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem (Joan. III, 19). Idcirco postulat sponsa in Canticis, dicens: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Similiter quoque de inordinata voluntate arguebantur, quibus dicebatur: Nescitis quid petatis. Sed ad lineam rectitudinis edocti sunt distortam reducere voluntatem, cum audierunt: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? (Marc. X, 38.) Et tunc quidem verbo, sed postmodum etiam exemplo voluntatem ordinare docebat, cum orans instante passione ut transferretur ab eo calix, statim subjiceret: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39). A Deo igitur velle, quomodo et timere, quomodo et amare, accepimus in conditione naturae, ut essemus aliqua 1011B creatura: velle autem bonum, quomodo et timere Deum, quomodo et amare Deum, accipimus in visitatione gratiae, ut simus Dei creatura.
18. Creati quippe quodammodo nostri in liberam voluntatem, quasi Dei efficimur per bonam voluntatem. Porro bonam facit, qui liberam fecit; et ad hoc bonam, ut simus initium aliquod creaturae ejus: quoniam expedit profecto nobis magis omnino non fuisse, quam nostros permanere. Nam, qui voluerunt sui esse, utique sicut dii, scientes bonum et malum; facti sunt, non tantum jam sui, sed et diaboli. Itaque libera voluntas nos facit nostros; mala, diaboli; bona, Dei. Ad hoc pertinet quod dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Nam illis qui ejus non sunt, Amen dico vobis, inquit, nescio 1011C vos (Matth. XXV, 12). Cum ergo per malam voluntatem sumus diaboli, quodammodo interim non sumus Dei: sicut cum per bonam voluntatem efficimur Dei, desinimus jam esse diaboli. Nemo siquidem potest duobus dominis servire (Id. VI, 24). Caeterum sive Dei sumus, sive diaboli; non tamen similiter desinimus esse et nostri. Manet quippe utrobique libertas arbitrii, per quam maneat et causa meriti: quatenus merito vel puniamur mali, quod tanquam liberi ex propria voluntate efficimur: vel glorificemur boni, quod nisi aeque voluntarii esse non possumus. Sane diabolo nostra nos mancipat voluntas, non ipsius potestas: Deo subjicit ejus gratia, non nostra voluntas. Nostra quippe voluntas bona (quod 1011D fatendum est) a bono Deo creata, perfecta tamen non erit, quousque suo Creatori perfecte subjecta sit. Absit autem, ut ipsi sui ipsius perfectionem, Deo autem tantum creationem tribuamus; cum longe nimirum melius sit esse perfectam, quam factam: et dictu ipso nefas videatur, Deo quod minus, nobis quod excellentius sit attribuere. Sentiens denique Apostolus quid ex natura esset, quid ex gratia exspectaret, aiebat: 611 Velle adjacet mihi, perficere non invenio (Rom. VII, 18). Sciebat profecto, velle quidem sibi inesse ex libero arbitrio. sed ut ipsum velle perfectum haberet, gratiam se habere 1012A necessariam. Si enim velle malum, defectus quidam est voluntatis; utique bonum velle, profectus ejusdem erit: sufficere vero ad omne quod volumus bonum, ipsius perfectio.
19. Ut ergo velle nostrum, quod ex libero arbitrio habemus, perfectum habeamus; duplici gratiae munere indigemus, et vero videlicet Sapere, quod est voluntatis ad bonum conversio; et pleno etiam Posse, quod est ejusdem in bono confirmatio. Porro perfecta conversio est ad bonum, ut nil libeat nisi quod deceat vel liceat; perfecta in bono confirmatio, ut nil desit jam quod libeat. Tunc demum perfecta erit voluntas, cum plene fuerit bona, et bene plena. Habet siquidem duplex in se bonum ab initio sui: unum quidem generale ex sola creatione, quod 1012B a bono scilicet Deo non potuit creari nisi bona, secundum quod vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31); alterum speciale ex libertate arbitrii, in qua ad imaginem utique ipsius qui creavit, est condita. Quod si duobus his bonis accedat et tertium, conversio scilicet ad Creatorem; reputabitur non immerito perfecte bona: bona nimirum in universitate, melior in suo genere, optima in sui ordinatione. Est autem ordinatio, omnimoda conversio voluntatis ad Deum, et ex tota se voluntaria devotaque subjectio. Huic vero tam per fectae justitiae debetur, imo jungitur gloriae plenitudo: quia sic se comitantur duo ista, ut nec justitiae possit haberi perfectio, nisi in plena gloria; nec gloriae plenitudo, absque perfecta justitia. Merito 1012C denique talis justitia non erit sine gloria, cum gloria vera non sit, nisi de tali justitia. Unde recte dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
20. Haec autem sunt illa duo quae supra nominavimus, verum Sapere, et plenum Posse: ut Sapere ad justitiam, Posse referatur ad gloriam. Sed Verum et Plenum addita sunt, alterum ad distinctionem sapientiae carnis, quae mors est (Rom. VIII, 6); itemque sapientiae mundi, quae stultitia apud Deum (I Cor. III, 19), qua et sapientes apud semetipsos sunt homines, sapientes, inquam, ut faciant malo (Jerem. IV, 22): alterum ad illorum differentiam, de quibus dicitur: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Nam verum Sapere, aut plenum 1012D Posse omnino non inveniuntur, nisi ubi libero arbitrio jam illa duo conjuncta sunt, quae item superius memoravimus, liberum videlicet consilium, liberumque complacitum. Solum profecto dixerim vere sapientem, pleneque potentem, cui jam non tantum velle adjacet ex libero arbitrio, sed ex reliquis quoque duobus invenit et perficere; dum nec velle valeat quod malum sit, nec carere quod velit: quorum alterum est ex libertate consilii, id est verum Sapere; alterum ex libertate complaciti, scilicet plenum Posse. Sed quis talis est ac tantus in 1013A hominibus, qui in hoc glorietur? Aut ubi, aut quando istud obtinetur? Nunquidnam in hoc saeculo? Sed si quis esset hujusmodi, major esset Paulo, qui confitetur dicens: Perficere autem non invenio. Nunquid Adam in paradiso? Sed si habuisset, nunquam exsulasset [al. exsul esset] a paradiso.
CAPUT VII. Utrum primi homines in paradiso trina illa libertate praediti fuerint, et post peccatum.
21. Nunc locus est pervidendi quod supra distulimus; utrum scilicet totas tres illas quas diximus libertates, id est, arbitrii, concilii, complaciti; vel aliis nominibus, a necessitate, a peccato, a miseria, 1013B primi homines in paradiso habuerint: an tantum duas, an unam solummodo. Et de prima quidem nulla jam quaestio est, si meminerimus quam aperte et justis eam et peccatoribus inesse aequaliter, ratio superior edocuerit. De duabus reliquis quaeritur non immerito, an unquam eas Adam habuerit, aut ambas, aut vel 612 unam. Nam si nullam habuit, quid amisit? Arbitrii utique libertatem tam post peccatum, quam ante semper tenuit inconcussam. Si ergo nil amisit, quid ei obfuit ejectum fuisse de paradiso? Quod si unam quamlibet illarum habuit, quomodo amisit? Nam certum est quia ex quo peccavit, nec a peccato prorsus, nec a miseria manens in corpore, liber fuit. Caeterum nullatenus, quamcunque illarum semel acceperit, amittere potuit. 1013C Alioquin perfectum nec Sapere, nec Posse, juxta quod quidem duo haec superius definita sunt, habuisse convincitur; qui nimirum et velle potuit quod non debuit, et recipere quod noluit. An dicendus est aliquo quidem modo illas habuisse, sed quia non plenarie, potuisse amittere? Habet siquidem unaquaeque illarum duos gradus, superiorem et inferiorem. Superior libertas consilii est, non posse peccare: inferior, posse non peccare. Item superior libertas complaciti, non posse turbari: inferior, posse non turbari. Itaque inferiorem utriusque libertatis gradum simul cum plena libertate arbitrii homo in sui conditione accepit, et de utroque corruit cum peccavit. Corruit autem de posse non peccare in non posse non peccare, amissa ex toto 1013D consilii libertate. Itemque de posse non turbari in non posse non turbari, amissa ex toto complaciti libertate. Sola remansit ad poenam libertas arbitrii, per quam utique caeteras amisit; ipsam tamen amittere non potuit. Per propriam quippe voluntatem servus peccati factus, merito perdidit libertatem consilii. Porro per peccatum factus debitor mortis, quomodo jam libertatem valebat retinere complaciti?
22. De tribus ergo libertatibus quas acceperat, abutendo illa quae dicitur arbitrii, reliquis sese privavit. In eo autem abusus est, quod illam cum accepisset ad gloriam, convertit sibi in contumeliam, 1014A juxta testimonium Scripturae dicentis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Soli inter animantia datum est homini posse peccare, ob praerogativam liberi arbitrii. Datum est autem, non ut proinde peccaret, sed ut gloriosior appareret si non peccaret, cum peccare posset. Quid namque gloriosius ei esse poterat, quam si de ipso diceretur quod Scriptura perhibet, dicens: Quis est hic, et laudabimus eum? Unde ita laudandus? Fecit enim mirabilia in vita sua. Quae? Qui potuit transgredi, inquit, et non est transgressus; facere mala et non fecit (Eccli. XXXI, 9, 10). Hunc ergo honorem quamdiu absque peccato fuit, servavit; amisit, cum peccavit. Peccavit autem, quia liberum 1014B ei fuit: nec aliunde profecto liberum, nisi ex libertate arbitrii, de qua utique inerat ei possibilitas peccandi. Nec tamen fuit culpa dantis, sed abutentis, qui ipsam videlicet facultatem convertit in usum peccandi, quam acceperat ad gloriam non peccandi. Nam etsi peccavit ex posse quod accepit; non tamen quia potuit, sed quia voluit. Nec enim praevaricante diabolo et angelis ejus, etiam alil praevaricati sunt: non quia non potuerunt, sed quia noluerunt.
23. Peccantis igitur lapsus, non dono ascribendus est potestatis, sed vitio voluntatis. Lapsus tamen ex voluntate non aeque ex voluntate resurgere jam liberum habet: quia, etsi datum fuit voluntati 1014C posse stare ne caderet, non tamen resurgere si caderet. Non enim tam facile quis valet exire de fovea, quam facile in eam labi. Cecidit sola voluntate homo in foveam peccati: sed non ex voluntate sufficit ei posse resurgere, cum jam, etsi velit, non possit non peccare.
CAPUT VIII. Libertatem arbitrii remanere post peccatum.
24. Quid ergo? Periit liberum arbitrium, quoniam non potest non peccare? Nequaquam: sed liberum perdidit consilium, per quod prius habuit [al. habebat] posse non peccare: quomodo et quod jam non valet utique non turbari, inde misero accidit, quod complaciti 613 quoque libertatem amiserit, 1014D per quam et ante habuit posse non turbari. Manet ergo, etiam post peccatum, liberum arbitrium; etsi miserum, tamen integrum. Et quod se per se homo non sufficit excutere a peccato sive miseria, non liberi arbitrii signat destructionem. sed duarum reliquarum libertatum privationem. Neque enim ad liberum arbitrium, quantum in se est, pertinet, aut aliquando pertinuit posse, vel sapere, sed tantum velle: nec potentem facit creaturam, nec sapientem, sed tantum volentem. Non ergo si potens, aut sapiens, sed tantum si volens esse desierit, liberum arbitrium amisisse putanda erit. Ubi enim non est voluntas, nec libertas. 1015A Non dico si velle bonum, sed si velle omnino creatura desierit; fatendum sine contradictione, ubi non jam ex voluntate bonitas, sed ipsa ex toto voluntas periit, etiam liberum deperire arbitrium. Quod si velle bonum tantum non poterit [al. tantum perit], signum est quod ei desit liberum, non arbitrium, sed consilium. Si autem non quidem velle, sed ad id quod jam vult bonum, ei posse defuerit; noverit sibi deesse liberum complacitum, non liberum periisse arbitrium. Si ergo liberum arbitrium ita ubique sequitur voluntatem, ut nisi illa penitus esse desinat, isto non careat: voluntas vero sicut in bono, ita etiam in malo aeque perdurat: aeque profecto et liberum arbitrium tam in malo, quam in bono integrum perseverat. Et quomodo voluntas 1015B etiam posita in miseria non desinit esse voluntas, sed dicitur, et est misera voluntas, sicut et beata voluntas: ita nec liberum arbitrium destruere, sive, quantum in se est, aliquatenus imminuere poterit quaecunque adversitas vel necessitas.
25. Sed licet ubique pariter sine sui diminutione perduret; non tamen pariter sicut de bono potuit per se in malum corruere, ita quoque per se de malo in bonum poterit respirare. Et quid mirum si jacens non valet per se resurgere, quod stans in aliquod melius nullo suo conatu valebat proficere? Denique, dum adhuc duas alias libertates ex aliqua parte secum haberet, non potuit de inferioribus illarum 1015C gradibus ad superiora ascendere, hoc est de posse non peccare, et de posse non turbari, ad non posse peccare, et non posse turbari. Quod si libertatibus illis etiam utcunque adjutum, non praevaluit tamen de bono in melius se extendere: quanto minus eisdem prorsus destitutum, de malo in id quod fuit bonum, poterit per se ipsum emergere?
26. Habet igitur homo necessarium Dei virtutem, et Dei sapientiam Christum, qui ex eo quod sapientia est, verum ei Sapere reinfundat, in restaurationem liberi consilii; et ex eo quod virtus est, plenum Posse restituat, in reparationem liberi complaciti: quatenus ex altero perfecte bonus, peccatum jam nesciat; ex altero plene beatus, nil adversum sentiat. Sed sane ista perfectio in futura vita 1015D exspectetur, quando utraque nunc amissa libertas, libero arbitrio plene [al., plenarie] restaurabitur; non quomodo justo cuivis in hoc saeculo, quantumcunque perfecto; non quomodo vel ipsis primis hominibus datum fuit eas habere in paradiso: sed sicut jam nunc angeli possident in coelo. Interim vero sufficiat in hoc corpore mortis atque in hoc saeculo nequam, ex libertate quidem consilii peccato non obedire in concupiscentia: ex libertate autem complaciti adversa non formidare pro justitia. Est autem in hac carne peccati et in hac diei malitia non mediocre Sapere, peccato, etsi non [al. nondum] ex toto carere, certe non consentire: et est Posse non 1016A parvum, adversa, etsi necdum feliciter omnino non sentire, viriliter tamen pro veritate contemnere.
27. Discendum sane hic interim nobis est ex libertate consilii jam libertate arbitrii non abuti, ut plene 614 quandoque frui possimus libertate complaciti. Sic profecto Dei in nobis reparamus imaginem: sic antiquo honori illi capessendo, quem per peccatum amisimus, per gratiam praeparamur. Et beatus qui de se audire merebitur: Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit (Eccli. XXXI, 9, 10).
CAPUT IX. Imaginem et similitudinem Dei, ad quam conditi sumus, in triplici libertate consistere.1016B
28. Puto autem in his tribus libertatibus ipsam, ad quam conditi sumus, Conditoris imaginem atque similitudinem contineri: et imaginem quidem in libertate arbitrii, in reliquis autem duabus bipartitam quamdam consignari similitudinem. Hinc est fortassis, quod solum liberum arbitrium sui omnino defectum seu diminutionem non patitur, quod in ipso potissimum aeternae et incommutabilis divinitatis substantiva quaedam imago impressa videatur. Nam, etsi habuerit initium, nescit tamen occasum, nec de justitia vel gloria capit augmentum: nec de peccato sive miseria detrimentum. Quid aeternitati similius, quod non sit aeternitas? Porro in aliis duabus libertatibus, quoniam non solum ex parte minui, 1016C sed et ex toto amitti possunt; accidentalis quaedam magis similitudo sapientiae atque potentiae divinae, imagini superducta cognoscitur. Denique et amisimus illas per culpam, et per gratiam recuperavimus; et quotidie quidem alii plus, alii minus, aut in ipsis proficimus, aut ab ipsis deficimus. Possunt etiam sic amitti, ut jam non valeant recuperari: possunt et ita possideri, ut nec amitti queant aliquando [al. aliquo modo], nec minui.
29. Hujus bipartitae similitudinis sapientiae et potentiae Dei, non quidem in gradu summo, sed qui ipsi tamen esset proximior, homo conditus est in paradiso. Quid enim vicinius ad non posse peccare, vel turbari (in quo utique jam sanctos Angelos stare, 1016D et Deum semper esse dubium non est), quam posse et non peccare, et non turbari, in quo homo profecto creatus est? A quo illo per peccatum, imo nobis in illo et cum illo corruentibus, rursus per gratiam, non quidem ipsum, sed pro ipso quemdam inferiorem gradum recepimus. Neque enim hic possumus penitus esse sine peccato, seu miseria: possumus tamen, gratia juvante, nec peccato superari, nec miseria. Quanquam tamen Scriptura loquatur: Omne quod natum est ex Deo non peccat (I Joan. III, 9). Sed hoc dictum est de praedestinatis ad vitam: non quod omnino non peccent, sed quod peccatum ipsis non imputetur, quod vel punitur condigna 1017A poenitentia, vel in charitate absconditur. Charitas quippe cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; et: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI 1, 2). Divinae ergo similitudinis summum gradum summi angeli tenent, nos infimum: Adam tenuit medium, porro daemones nullum. Supernis nempe spiritibus datum est sine peccato et miseria perdurare: Adae autem absque his quidem esse, sed non etiam permanere: nobis vero ne esse quidem absque his, sed ipsis tantum non cedere. Caeterum diabolus et membra ejus, sicut nunquam volunt reluctari peccato, sic nunquam possunt poenam declinare peccati.
1017B 30. Cum ergo istae duae libertates, consilii scilicet atque complaciti, per quas rationali creaturae vera sapientia et potentia ministratur, ita Deo, prout vult, dispensante, quibusque pro causis, locis, temporibus, varientur, quatenus in terris modice, in coelestibus plenarie, mediocriter in paradiso, apud inferos 615 nullatenus habeantur; libertas vero arbitrii de ipso, quo condita est, statu aliquatenus non mutetur, sed aequaliter semper (quantum in se est) a coelis, terris, inferis possideatur: merito illae similitudini, haec imagini deputantur. Et quidem apud inferos, quod utraque libertas perierit, illae scilicet quae ad similitudinem pertinere dicuntur, Scripturarum testatur auctoritas. Nam verum illic Sapere, quod utique de consilii libertate concipitur, 1017C omnino non esse, locus ille manifestat, ubi legitur: Quodcumque potest manus tua facere; instanter [al. constanter] operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Porro de potentia, quae per libertatem complaciti datur, Evangelium sic loquitur: Ligatis manibus ac pedibus, projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Quid enim [al. nempe] est manuum pedumque ligatio, nisi omnimoda potestatis ablatio?
31. Sed dicit aliquis: Quomodo non est ibi aliquod Sapere, ubi mala quae tolerantur, cogunt poenitere malorum quae facta sunt? Nunquid aut in tormentis quispiam non poenitere; aut poenitere 1017D mali, non esse sapere potest? Hoc autem recte opponeretur, si opus tantum peccati, et non etiam voluntas mala puniretur. Nulli quippe dubium est, quod nemo in tormentis positus actum iterare peccati delectetur. Verumtamen si voluntas etiam in tormentis mala perdurat, quid ponderis habet operis abnegatio, ut ideo sapere quis putetur, quod jam in mediis flammis luxuriari non libeat? Denique: In malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). 1018A Unde autem probabimus quod mala et in poenis voluntas perseveret? Certe, ut caetera omittam, nollent omnino puniri. Justum est autem puniri, qui punienda gesserunt. Nolunt igitur quod justum est. Sed qui non vult quod justum est, justa ejus voluntas non est. Eo ergo injusta, ac per hoc et mala est voluntas, quo justitiae non concordat. Duo sunt quae injustam comprobant voluntatem, vel cum peccare, vel cum impune peccasse libet. Quibus ergo peccare libuit quamdiu licuit; et cum jam non possunt, inultum manere volunt quod peccaverunt: quid in hoc sapientiae verae, quid bonae voluntatis apparet? Sed esto, poenitet eos peccasse: nunquid non tamen, si optio detur, malint adhuc peccare, quam poenam sustinere peccati? Et tamen illud iniquum est, hoc 1018B justum. Quando vero voluntas bona magis quod iniquum, quam quod justum est eligeret? Caeterum non vere poenitent, qui non tam dolent se sibi vixisse, quam hoc ipsum jam non posse. Denique foris ostenditur quid intus agatur. Nam quamdiu corpus vivi: in flamma, tamdiu constat in malitia persistere voluntatem. Itaque de similitudine, quae in consilii, et item complaciti libertate continetur, apud inferos penitus nihil est, nec esse potest, imagine tamen etiam illic per liberum arbitrium immobili permanente.
CAPUT X. Similitudinem divinae imaginis in nobis reformari per Christum.
32. Sed neque in hoc saeculo aeque inveniri uspiam 1018C posset similitudo, sed adhuc hic foeda et deformis jacuisset imago, si non evangelica illa mulier lucernam accenderet, id est, Sapientia in carne appareret, everreret domum, videlicet vitiorum, drachmam suam requireret quam perdiderat (Luc. XV, 8): hoc est, imaginem suam, quae nativo spoliata decore, sub pelle peccati sordens, tanquam in pulvere latitabat; inventam tergeret, et tolleret de regione dissimilitudinis; pristinamque in speciem reformatam, similem faceret illam in gloria sanctorum, imo sibi ipsi per omnia redderet quandoque conformem, cum illud Scripturae videlicet impleretur: Scimus qui cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Et revera cui potius 1018D id operis congruebat, quam Dei Filio, 616 qui cum sit splendor gloriae [al. omit. gloriae], et figura substantiae Patris, portans verbo universa, ex utroque facile munitus apparuit, et unde reformaret deformem, et unde debilem confortaret: dum et de splendore figurae fugans tenebras peccatorum [al. vitiorum], redderet sapientem; et ex virtute verbi contra tyrannidem daemonum potentem efficeret.
33. Venit ergo ipsa forma, cui conformandum erat 1019A liberum arbitrium: quia ut pristinam reciperet formam, ex illa erat reformandum, ex qua fuerat et formatum. Forma autem, sapientia est: conformatio, ut faciat imago in corpor, quod forma facit in orbe. Porro illa attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Attingit a fine usque ad finem, hoc est a summo coelo usque ad inferiores partes terrae, a maximo angelo usque ad minimum vermiculum. Attingit autem fortiter, non quidem mobili discursione, vel locali diffusione, vel subjectae creaturae tantum officiali administratione: sed substantiali quadam et ubique praesenti fortitudine, qua utique universa potentissime movet, ordinat, administrat. Et haec omnia nulla sui cogitur facere necessitate. Nec enim aliqua in his laborat 1019B difficultate: sed disponit omnia suaviter placida voluntate. Vel certe attingit a fine usque ad finem, hoc est ab ortu creaturae usque ad finem destinatum a Creatore: sive in quem urget natura, sive quem accelerat causa, sive quem concedit gratia. Attingit fortiter, dum nihil horum evenit, quod non, prout vult, potenti praeordinet providentia.
34. Sic ergo et liberum arbitrium suo conetur praeesse corpori, ut praeest sapientia orbi attingens et ipsum a fine usque ad finem fortiter; imperans scilicet singulis sensibus et artubus tam potenter, quatenus non sinat regnare peccatum in suo mortali corpore, nec membra sua det arma iniquitati, sed exhibeat servire justitiae. Et ita jam non erit homo servus peccati, cum peccatum non fecerit: a quo 1019C utique liberatus, jam libertatem recuperare consilii, jam suam incipiet vindicare dignitatem, dum divinae in se imagini condignam vestierit similitudinem, imo antiquam reparaverit venustatem. Curet autem haec agere, non minus suaviter quam fortiter, hoc est non ex tristitia aut ex necessitate; quod est initium, non plenitudo sapientiae: sed prompta et alacri voluntate, quod facit acceptum sacrificium; quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Sicque per omnia imitabitur sapientiam, dum et vitiis resistet fortiter, et in conscientia requiescet suaviter.
35. Verum cujus ad talia provocamur exemplo, indigemus et auxilio: quo ipsi videlicet per ipsam conformemur, atque in eamdem imaginem transformemur 1019D a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (I Cor. III, 18). Ergo si a Domini Spiritu, jam non a libero arbitrio. Nemo proinde putet ideo dictum liberum arbitrium, quod aequa inter bonum et malum potestate aut facilitate versetur, cum cadere per se quidem potuerit, non autem resurgere, nisi per Domini Spiritum. Alioquin nec Deus, nec angeli sancti, cum ita sint boni, ut non possint esse mali; nec praevaricatores item angeli, cum ita sint mali, ut jam non valeant esse boni; liberi arbitrii 1020A esse dicentur. Sed et nos illud post resurrectionem amissuri sumus, quando utique inseparabiliter alii bonis, alii malis admisti fuerimus. Caeterum nec Deus caret libero arbitrio, nec diabolus: quoniam quod ille esse non potest malus, non infirma facit necessitas, sed firma in bono voluntas, et voluntaria firmitas: quodque is non valet in bonum respirare, non aliena facit violenta oppressio, sed sua ipsius in malo obstinata voluntas, ac voluntaria obstinatio. Nunc igitur ex eo potius liberum arbitrium dicitur, quod sive in bono, sive in malo, aeque liberam faciat voluntatem: cum nec bonus quispiam, nec item malus dici debeat, aut esse valeat, nisi volens. Tali jam ratione non incongrue dicetur ad bonum 617 se, et ad malum habere aequaliter: quod utrobique 1020B videlicet par sit ei, non quidem in electione facilitas, sed in voluntate libertas.
CAPUT XI. Libero arbitrio nihil derogari per gratiam, neque pertentationem.
36. Hac sane dignitatis, ut dictum est, praerogativa rationalem singulariter creaturam Conditor insignivit, quod quemadmodum ipse sui juris erat, suaeque ipsius voluntatis non necessitatis erat quod bonus erat: ita et illa quoque sui quodammodo juris in hac parte existeret, quatenus nonnisi sua voluntate, aut mala fieret, et juste damnaretur; aut bona maneret, et merito salvaretur. Non quod ei propria posset sufficere voluntas ad salutem; sed quod eam nullatenus sine sua voluntate consequeretur. 1020C Nemo quippe salvatur invitus. Nam quod legitur in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI, 44); item in alio loco: Compelle intrare (Luc. XIV, 23); nihil impedit: quia profecto quantoscunque trahere, vel compellere videatur ad salutem benignus Pater, qui omnes vult salvos fieri (I Tim. II, 4); nullum tamen judicat salute dignum, quem ante non probaverit voluntarium. Hoc quippe intendit, cum terret aut percutit, ut faciat voluntarios, non salvet invitos: quatenus dum de malo mutat voluntatem in bonum, transferat, non auferat libertatem. Quanquam tamen non semper inviti trahimur: nec enim caecus aut fessus contristatur cum trahitur. Et Paulus ad manus tractus est Damascum, utique non invitus (Act. IX, 8). Trahi denique 1020D specialiter volebat [al. spiritualiter], quae et hoc ipsum magnopere flagitabat in Canticis: Trahe me, inquit, post te; in odorem curremus unguentorum tuorum (Cantic. I, 3).
37. Deinde quod e regione scriptum est: Unusquisque tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus (Jac. I, 14,); et illud: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IV, 15); et item illud Apostoli: Invenio aliam legem in membris 1021A meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23); haec omnia putari possunt cogere voluntatem, et praeripere libertatem. At vero quantislibet quis intus forisve tentationibus urgeatur, libera profecto semper, quantum ad arbitrium spectat, voluntas erit: libere quippe de suo nihilo minus consensu judicabit. Quantum autem pertinet ad consilium, sive complacitum, carnis interim concupiscentia, vitaeque miseria reluctante, minus quidem se liberam sentit: sed prorsus non malam, dum malo non consentit. Denique Paulus, qui captivum se in legem peccati trahi conqueritur, haud dubium quin ex minus plena libertate consilii: consensum tamen sanum, atque in bono quoque jam ex magna 1021B parte se habere liberum gloriatur, Jam non ego, inquiens, operor illud. Unde hoc confidis, o Paule? Quoniam consentio, inquit, legi Dei, quoniam bona est; et rursum: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. XX, 16, 22). Oculo existente simplici, totum corpus lucidum esse praesumit. Sane consensu tractum licet peccato, vel captivum miseria, liberum se in bono profiteri non dubitat. Unde et fidens generaliter infert: Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1).
CAPUT XII. An negans fidem metu mortis ac poenarum, excusetur a culpa, vel destituatur libero arbitrio. Ubi negatio Petri discutitur.
38. Sed videamus de his qui poenarum mortisve 1021C timore fidem verbo tenus negare compulsi sunt: 618 ne forte juxta hanc assertionem, aut culpa non fuerit, quod vel voce negaverunt; aut cogi in culpam et voluntas potuerit, ut vellet videlicet homo quod eum et nolle constiterit; et sic perierit liberum arbitrium. Quod quia impossibile erat (velle quippe et nolle idem eodem tempore non poterat), quaeritur unde malum nequaquam volentibus malum debuit imputari. Neque enim tale est hoc, quale originale peccatum: quo non solum non consentiens, verum plerumque et nesciens, alia ratione constringitur necdum renatus baptismate. Exempli causa, veniat in medium Petrus apostolus: ipse quippe visus est negare Veritatem contra propriam voluntatem; siquidem aut negare, aut mori necesse erat. 1021D Mori timens negavit. Negare nolebat, sed magis nolebat mori. Itaque invitus quidem: sed negavit tamen, ne moreretur. Quod si lingua, et non voluntate loqui homo compulsus est quod nolebat: non tamen velle aliud quam volebat. Lingua mota est contra voluntatem: sed nunquid et mutata voluntas? Quid enim volebat? Prorsus quod erat, Christi esse discipulus. Quid loquebatur? Non novi hominem (Matth. XXVI, 72). Cur ita? Mortem evadere volebat. Sed quid istud criminis fuit? Duas apostoli tenemus voluntates: unam, qua voluit non mori, penitus inculpabilem; alteram, et multum laudabilem, 1022A qua sibi complacebat quod esset christianus. In quo ergo culpabitur? An in eo quod mentiri, quam mori maluit? Haec plane voluntas reprehensione digna fuit, quia [al. qua] corporis magis, quam animae voluit servare vitam. Os nempe quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et peccavit ergo, et non absque consensu propriae voluntatis, infirmae quidem et miserae, sed plane liberae. Peccavit autem, non spernendo aut odiendo Christum, sed se nimis amando. Nec in hunc perversum amorem sui, voluntatem metus ille subitus compulit; sed esse convicit. Jam tunc procul dubio talis erat, sed nesciebat, cum ab illo quem latere non poterat, audivit: Priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 34). Illa itaque voluntatis infirmitas per incussum 1022B timorem nota, non orta, notum fecit quatenus se, quatenus Christum amaverit. Notum autem non Christo, sed Petro. Nam Christus et ante sciebat quid esset in homine. Quatenus ergo Christum diligebat, vim prorsus (quod negandum non est) passa est illa voluntas, ut contra se loqueretur: quatenus vero se, voluntarie procul dubio consensit, ut pro se loqueretur. Si Christum non amasset, non negasset invitus: verum si se amplius non amasset, non aliquatenus negasset. Fatendum igitur hominem fuisse compulsum, voluntatem propriam etsi non mutare, occultare tamen: compulsum, inquam, non quidem recedere ab amore Dei; cedere tamen aliquantulum amore sui.
1022C 39. Quid ergo? forte dissoluta est tota superior assertio de libertate voluntatis, quia nimirum inventa est cogi potuisse voluntas? Est plane: sed si cogi ab alio potuit quam a se ipsa. Quod si sese ipsa coegit, compulsa, et compellens; ubi amittere ibi et recipere visa est libertatem. Vim quippe, quam ipsa sibi intulit, a se pertulit. Porro quod a se voluntas pertulit, ex voluntate fuit. Quod ex voluntate fuit, jam non ex necessitate, sed voluntarium fuit. Si autem voluntarium, et liberum. Quem sua denique ad negandum voluntas compulit, compulsus est quia voluit: imo non compulsus est, sed consensit, et non alienae potentiae, sed propriae voluntati, illi utique, qua mortem omnimodis evadere voluit. Alioquin quando vox mulierculae linguam sacram in verba formare nefanda 1022D valuisset, si non linguae domina voluntas annuisset? Denique cum se a sui postmodum nimio illo temperavit amore, et Christum coepit, ut debuit, toto corde, tota anima, tota virtute diligere; jam nullis valuit minis 619 vel poenis extorqueri aliquatenus voluntati [al. voluntas] dare linguam arma iniquitati, sed potius audacter accommodans veritati. Obedire inquit, oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29).
40. Est sane gemina compulsio, secundum quod aut pati aliquid, aut agere contra propriam cogimur voluntatem. Quarum passiva quidem (sic enim prior 1023A illa recte nominatur) potest nonnunquam fieri absque consensu voluntario patientis, sed activa nunquam. Proinde malum quod fit in nos, sive de nobis, non est imputandum nobis, si tamen invitis. Caeterum quod fit a nobis, jam non sine culpa est voluntatis. Velle plane convincimur, quod non fieret, si nollemus. Est ergo compulsio quaedam etiam activa: sed non habet excusationem, cum sit et voluntaria. Cogebatur christianus negare Christum, et quidem dolens, non tamen nisi volens. Volebat nimis [al. nimirum] gladium vitare ferientis; atque illa talis voluntas intus praesidens os aperiebat, non gladius qui foris apparebat. Porro talem esse illam voluntatem convincebat gladius, non cogebat. Ipsa igitur se in culpam, non gladius impellebat. Denique in 1023B quibus sana erat voluntas, occidi poterant, flecti nequibant. Hoc est quod eis praedictum fuerat, Facient in vos quaecunque voluerint (Marc. IX, 12); sed in membra, non corda. Non vos facietis quae voluerint: sed ipsi facient, vos patiemini. Membra cruciabunt, sed voluntatem non mutabunt: saevient in carnem, animae autem non habebunt quid faciant. Sit licet patientis corpus in potestate torquentis, sed voluntas est libera. Infirma si fuerit, saeviendo cognoscent; non esse cogent, si non fuerit. Sane infirmitas ejus a se ipsa est, sanitas vero non a se, sed a Domini Spiritu. Sanatur autem, cum renovatur.
41. Porro renovatur, cum, quemadmodum docet Apostolus: Speculando gloriam Dei in eamdem imaginem 1023C transformatur a claritate in claritatem, hoc est de virtute in virtutem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Inter quem utique divinum spiritum, et carnis appetitum, tenet medium quemdam locum id quod dicitur in homine liberum arbitrium, id est, humana voluntas: et tanquam in devexo latere montis admodum ardui inter utrumque pendens, ita in [al. ita] appetitu infirmatur per carnem, ut nisi sedulo spiritus adjuvet infirmitatem ejus per gratiam, non solum non valeat justitiae, quae est juxta prophetam sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7), ascendendo de virtute in virtutem, apprehendere culmen: sed etiam de vitio semper in vitium suo ipsius pondere devoluta ruat in praeceps; praegravata 1023D nimirum non solum lege peccati originaliter membris insita, verum et consuetudine terrenae inhabitationis usualiter affectionibus inolita. Quod humanae voluntatis videlicet utrumque gravamen uno breviter versiculo Scriptura commemorat, dicens: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Et haec duo hujus mortalitatis mala, sicut non nocent, sed exercent non consentientes: 1024A sic non excusant, sed damnant consentientes, ut nec salus, nec damnatio ulla ratione sine praecedenti consensu voluntario possit haberi; ne qua forte ex parte praescribi videatur libertati arbitrii.
CAPUT XIII. Merita hominis mera esse Dei munera.
42. Quamobrem id quod in creatura dicitur liberum arbitrium, aut juste profecto damnatur, dum ei ad peccatum nulla vi praejudicetur extrinseca: aut misericorditer salvatur, cui ad justitiam nulla virtus sufficit sua. Sane in his omnibus cogitet lector 620 originalis peccati prorsus excipi rationem. De caetero, libero arbitrio nec extra ipsum quaeratur damnationis causa, quod jam non damnat nisi propria culpa; nec ab ipso salutis merita, quod sola salvat 1024B misericordia. Cujus quippe conatus ad bonum, et cassi sunt, si a gratia non adjuventur; et nulli, si non excitentur. Caeterum in malum, dicente Scriptura, Proni sunt sensus et cogitationes hominis (Gen. VIII, 21). Proinde non ei a se, ut dictum est, sed desursum potius a Patre luminum descendere merita putentur: si tamen inter data optima et dona perfecta, ipsa merito per quae salus aeterna conquiritur, merita deputentur.
43. Deus namque rex noster ante saecula, cum operatus est salutem in medio terrae, dona sua quae dedit hominibus, in merita divisit et praemia: ut et praesentia per liberam possessionem nostra interim fierent merita, et futura per gratuitam sponsionem exspectaremus, imo expeteremus ut debita. Utraque 1024C Paulus commemorans: Habetis, inquit, fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22): item: Et nos ipsi, ait, primitias spiritus habentes, ingemiscimus adoptionem exspectantes filiorum Dei (Rom. VIII, 23); primitias spiritus vocans sanctificationem, id est virtutes, quibus in praesentiarum sanctificamur a spiritu, ut merito consequamur adoptionem. Rursum in Evangelio, eadem saeculo abrenuntianti promittuntur, ubi dicitur: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Itaque non liberi arbitrii, sed Domini est salus; imo ipse salus, ipse et via est ad salutem, qui ait: Salus populi ego sum (Psal. XXXIV, 3): qui item perhibet: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Se fecit viam, qui et salus erat et vita, ut non glorietur omnis 1024D caro. Si ergo bona viae sunt merita, sicut et patriae salus et vita, et verum est quod ait David: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3), illum videlicet unum de quo item dicitur: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18): Dei sunt procul dubio munera tam nostra opera, quam ejus praemia; et qui se fecit debitorem in illis, fecit et nos promeritores ex his. Ad quae tamen condenda merita 1025A dignatur sibi adhibere creaturarum ministeria, non quibus egeat, sed quibus per hoc, vel de quibus prosit.
44. Operatur ergo illorum salutem, quorum nomina sunt in libro vitae, aliquando per creaturam sine ipsa, aliquando per creaturam contra ipsam, aliquando per creaturam cum ipsa. Multa profecto fiunt hominibus salubria per insensibilem, et item per irrationalem creaturam: quae idcirco dixi fieri sine ipsa, quod non queat, intellectu carens, esse vel conscia. Multa quoque multorum saluti utilia facit Deus per malos, sive homines, sive angelos: sed quoniam invitos, ideo contra ipsos. Nam, dum nocere cupientes juvant, quantum aliis valet utilis actio, tantum ipsis perversa nocet intentio. Porro 1025B per quos et cum quibus operatur Deus, boni sunt vel angeli, vel homines, qui quod vult Deus, et agunt pariter, et volunt. Qui enim bono, quod opere complent, voluntate consentiunt, opus omnino quod per eos Deus explicat, ipsis communicat. Unde Paulus, cum bona plurima, quae Deus per ipsum fecerat, enarrasset: Non autem ego, ait, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Potuit dicere: Per me, sed quia minus erat, maluit dicere, mecum: praesumens se non solum operis esse ministrum per effectum; sed et operantis quodammodo socium per consensum.
45. Videamus nunc secundum triplicem Dei operationem, quam posuimus, quid creatura quaeque 1025C pro suo ministerio mereatur. Et illa quidem, per quam, et sine qua fit quod fit, quid mereri potest? quid illa contra quam fit, nisi iram? quid et cum qua fit, nisi gratiam? In prima itaque nulla, in sequenti mala, in ultima bona merita conquiruntur. Nec enim pecudes, 621 cum per eas bonum aut malum quodcunque fit, boni quidpiam merentur, aut mali. Non habent quippe unde bono malove consentiant. Multo autem minus lapides; cum nec sentiant. Caeterum diabolus, vel homo malus, cum vigeant et vigilent ratione, jam quidem merentur, sed nonnisi poenam, pro eo quod a bono dissentiant. Paulus autem, qui volens evangelizat, ne, si invitus, dispensatio ei tantum credita sit (I Cor. II, 17); et quicunque similiter sapiunt: quoniam quidem ex 1025D consensu voluntatis obediunt, repositam sibi esse confidunt coronam justitiae. Utitur ergo Deus in salutem suorum irrationabili, et item insensibili creatura, tanquam jumento vel instrumento, quae jam expleto opere nusquam erunt. Utitur creatura rationali, sed malevola, quasi disciplinae virga, quam, correcto filio, in ignem projiciet tanquam sarmentum inutile. Utitur et angelis et hominibus bonae voluntatis, tanquam commilitionibus et coadjutoribus suis, quos peracta victoria amplissime munerabit. Denique et Paulus de se, suisque similibus, audacter pronuntiat: Coadjutores enim Dei sumus (I Id. III, 1026A 9). Ibi itaque Deus homini benigne merita constituit, ubi per ipsum, et cum ipso, boni quidpiam operari dignanter instituit. Hinc coadjutores Dei, cooperatores Spiritus sancti, promeritores regni nos esse praesumimus, quod per consensum utique voluntarium divinae voluntati conjungimur.
CAPUT XIV. Quid gratiae, quid libero arbitrio id negotio salutis attribuendum.
46. Quid igitur? hoc ergo totum liberi arbitrii opus, hoc solum ejus est meritum quod consentit? Est prorsus. Non quidem quod vel ipse consensus, in quo omne meritum consistit, ab ipso sit: cum 1026B nec cogitare (quod minus est, quam consentire) aliquid a nobis, quasi ex nobis sufficientes simus (II Cor. III, 5). Verba sunt non mea, sed Apostoli, qui omne quod boni esse potest, id est cogitare, et velle, et perficere pro bona voluntate, attribuit Deo (Philipp. II, 13), non suo arbitrio. Si ergo Deus tria haec, hoc est bonum cogitare, velle, perficere, operatur in nobis: primum profecto sine nobis; secundum, nobiscum; tertium, per nos facit. Siquidem immittendo bonam cogitationem, nos praevenit; immutando etiam malam voluntatem, sibi per consensum jungit: ministrando et consensui facultatem, foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit. Sane ipsi nos praevenire nequaquam possumus. Qui autem bonum neminem 1026C invenit, neminem salvat quem non praevenit. A Deo ergo sine dubio nostrae fit salutis exordium, nec per nos utique, nec nobiscum. Verum consensus, et opus, etsi non ex nobis, non jam tamen sine nobis. Neque primum itaque, in quo quippe nos nil facimus; nec ultimum, quod et plerumque extorquet aut timor inutilis, aut simulatio damnabilis; sed tantum medium nobis reputatur in meritum. Sola nempe interdum bona voluntas sufficit: caetera non prosunt, si sola defuerit. Non prosunt dixerim, sed agenti, non cernenti. Valet itaque intentio ad meritum; actio, ad exemplum; utramque praeveniens cogitatio, tantummodo ad excitandum [alias, exercitandum.]
47. Cavendum ergo, ne cum haec invisibiliter intra 1026D nos ac nobiscum actitari sentimus, aut nostrae voluntati attribuamus, quae infirma est; aut Dei necessitati, quae nulla est; sed soli gratiae, qua plenus est. Ipsa liberum excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum; servat, ne sentiat defectum. Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo praeveniat, in caeteris comitetur; ad hoc utique praeveniens, ut jam sibi deinceps cooperetur. Ita tamen quod a sola gratia coeptum est, pariter ab utroque 622 perficitur: ut mistim, 1027A non singillatim; simul, non vicissim; per singulos profectus operentur. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt. Totum quidem hoc, et totum illa; sed ut totum in illo, sic totum ex illa.
48. Credimus placere lectori, quod a sensu Apostoli nusquam recedimus; et quaquaversum evagetur oratio, in eadem pene ipsius verba frequenter recidimus. Quid enim nostra aliud sonant quam illud: Ergo neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? (Rom. IX, 16.) Quod sane non ideo dicit, quasi quis velle aut currere possit in vanum: sed quod is qui vult et currit, non in se, sed in eo a quo accepit et velle, et currere, debeat gloriari. Denique ait: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV, 7,) 1027B Crearis, sanaris, salvaris. Quid horum tibi ex te, o homo? quid horum non impossibile libero arbitrio? Nec creare qui non eras, nec justificare peccator, nec mortuus poteras te ipsum resuscitare: ut caetera praetermittam bona, quae aut sanandis necessaria sunt, aut salvandis reposita. Quod dicimus, de primo patet et ultimo. Sed et de medio nemo dubitat, nisi qui ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subjectus (Rom. X, 3). Quid enim? Agnoscis creantis potentiam, salvantis gloriam [al., gratiam]; et sanantis ignoras justitiam? Sana me, ait, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es (Jerem. XVII, 14). Iste justitiam Dei agnoscebat, a quo aeque sperabat, tam sanari a peccato, quam a miseria liberari: et ideo 1027C laudem suam illum, non se, merito statuebat: Propter hoc, et David ingeminans: Non nobis, inquit, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): quod utramque a Deo stolam, et justitiae scilicet exspectaret, et gloriae. Quis est qui ignorat Dei justitiam? Qui se ipsum justificat. Quis est qui se ipsum justificat? Qui merita sibi aliunde, quam a gratia praesumit. Caeterum, qui fecit quod salvaret, etiam dat unde salvet. Ipse, inquam, merita donat, qui fecit quibus donaret. Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus, non quae tribuit, sed quae retribuit mihi? Et quod est, et quod justus est a Deo esse confitetur: ne, si utrumlibet negaret, utrumque perderet, amittendo utique unde justus est, et sic 1027D damnando quod est. Sed sic vel tertio loco invenit quod vicissim rependeret: Calicem, ait, salutaris accipiam. Calix salutaris, sanguis est Salvatoris. Ergo, si deest tibi omnino de tuo, quod vel secundis Dei donis retribuas, unde tibi salutem praesumis: Nomen Domini, inquit, invocabo (Psal. CXV, 12, 13), quod nimirum quicunque invocaverit salvus erit (Rom. X, 13).
49. Igitur qui recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non quidem liberi arbitrii, sed divinae gratiae in ipso, sive de ipso. Prima, creatio; secunda, reformatio; tertia est consummatio. Primo namque 1028A in Christo creati sumus in libertatem voluntatis: secundo reformamur per Christum in spiritum libertatis; cum Christo deinde consummandi in statum aeternitatis. Siquidem quod non erat, in illo creari oportuit qui erat; per formam reformari deformem; membra non perfici nisi cum capite. Quod utique tunc complebitur, cum omnes occurremus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13): quando apparente Christo vita nostra, apparebimus et nos cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). Cum igitur consummatio fieri habeat de nobis, sive etiam in nobis, non autem a nobis; creatio vero facta sit et sine nobis: sola, quae nobiscum quodammodo fit propter consensum voluntarium nostrum, in merita nobis reputabitur reformatio. 1028B Ipsa sunt jejunia nostra, vigiliae, continentia, opera misericordiae, caeteraque virtutum exercitia, per quae utique constat interiorem hominem nostrum renovari de die in diem: dum et intentio terrenis incurvata curis, de imis paulatim ad superna resurgit; et affectio circa carnis desideria languens, sensim in amorem spiritus convalescit; et memoria veterum operum turpitudine sordens, novis bonisque actibus candidata in dies hilarescit. In his namque tribus interior renovatio 623 consistit: rectitudine scilicet intentionis, puritate affectionis, recordatione bonae operationis, per quam sibi bene conscia memoria enitescit.
50. Verum haec cum certum sit divino in nobis 1028C actitari Spiritu, Dei sunt munera: quia vero, cum nostrae voluntatis assensu, nostra sunt merita. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20): et Apostolus: An experimentum ejus quaeritis, inquit, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Si ergo Christus, aut Spiritus sanctus loquitur in Paulo, non etiam itidem operatur in ipso? Non enim loquor, ait, quae per me non efficit Deus (Rom. XV, 18). Quid ergo? si non Pauli, sed Dei loquentis in Paulo, vel operantis per Paulum, et verba sunt, et opera; ubi jam Pauli merita? ubi est quod tam fidenter aiebat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex? 1028D (II Tim. IV, 7, 8.) An in eo forte confidit sibi coronam esse repositam, quod per ipsum illa fiebant? Sed multa per malos, sive angelos, sive homines, fiunt bona; nec tamen reputantur illis in merita. An quia potius et cum ipso, hoc est cum ejus bona voluntate, fiebant? Nam si invitus, inquit, evangelizavero, dispensatio mihi credita est: si autem volens, gloria est mihi (I Cor. IX, 17).
51. Caeterum si vel ipsa voluntas, de qua omne meritum pendet, ab ipso Paulo non est; quo pacto eam, quam sibi repositam praesumit, coronam vocat justitiae? An quoniam juste, jam et ex debito requiritur, 1029A quodcunque vel gratis promittitur? Denique ait: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare (II Tim. I, 12). Dei promissum, suum appellat depositum: et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum quidem ex misericordia, sed jam ex justitia persolvendum. Est ergo quam Paulus exspectat, corona justitiae: sed justitiae Dei, non suae. Justum quippe est ut reddat quod debet: debet autem quod pollicitus est. Et haec est justitia, de qua praesumit Apostolus, promissio Dei: ne si hanc contemnens, suam velit statuere, justitiae Dei non sit subjectus, cujus tamen suae justitiae ipsum Deus voluit habere consortem, ut et coronae faceret promeritorem. In eo enim sibi justitiae consortem, et coronae statuit promeritorem; 1030A cum operum, quibus erat illa repromissa corona, habere dignatus est coadjutorem. Porro coadjutorem fecit, cum fecit volentem, hoc est suae voluntati consentientem. Itaque voluntas in auxilium, auxilium reputatur in meritum. Si ergo a Deo voluntas est; et meritum. Nec dubium quin a Deo sit et velle, et perficere pro bona voluntate. Deus igitur auctor est meriti, qui et voluntatem applicat operi, et opus explicat voluntati [al., voluntatis]. Alioquin, si proprie appellentur ea, quae dicimus nostra merita; spei quaedam sunt seminaria, charitatis incentiva, occultae praedestinationis indicia, futurae felicitatis praesagia, via regni, non causa regnandi. Denique, quos justificavit, non quos justos invenit, hos et magnificavit (Rom. VIII, 30).