S. Alfonsi Mariae de Liguori, episcopi et Ecclesiae doctoris
Die 1 augusti
S. Alfonsi Mariae de Liguori,
episcopi et Ecclesiae doctoris
Memoria
Deus, qui in Ecclesia tua nova semper instauras exempla virtutum, da nobis in zelo animarum beati Alfonsi Mariae episcopi ita vestigiis adhaerere, ut eius in caelis assequamur et praemia. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est Neapoli anno 1696; doctor utriusque iuris renuntiatus, ad sacerdotium accessit et Congregationem a Sanctissimo Redemptore nuncupatam instituit. Ad vitam christianam fovendam in populo praedicationi incubuit et libros conscripsit, praesertim de re morali, cuius disciplinae magister habetur. Episcopus Sanctae Agathae Gothorum electus, munus paulo post dimisit et apud suos Nuceriae Paganorum (Pagani) in Campania mortuus est die 1 augusti 1787.
Canonizatus est anno 1839, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano eodem anno, die 2 augusti celebrandum.