«Ad clerum in concilio Remensi congregatum» — Auctor incertus

1079 AD CLERUM IN CONCILIO REMENSI CONGREGATUM SERMO. NOTA.

735 Non est Bernardi, cui superbum et insolens videretur, episcopos universosque praelatos fratres appellare, quanto minus diabolos, uti hic fit num. 3. Cujuscunque sit, ex Bernardi centonibus totus constat, coram Papa, ejusque jussu habitus, ex num. 1.

1079D 1. Grave est quod mihi injungitur, videlicet ut doceam doctores, instruam patres: praesertim cum scriptum sit, Interroga patres tuos, et annuntiabunt 1080D tibi (Deut. XXXII, 7). Sed praecipit mihi Moyses iste cujus manus graves sunt; cui obediendum est non solum a me, sed etiam ab omnibus. Et plus quam 1081A Moyses hic. Moysi commissa fuit una plebs Israelitica; isti autem, universa Ecclesia. Et plus quam angelus hic. Cui enim Angelorum dixit aliquando Deus: Quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelis? (Matth. XVI, 19.) Secundum officium dico, non secundum meritum. Praeter Deum non est similis ei nec in coelo, nec in terra. Hic est Petrus, qui misit se in mare (Joan. XXI, 7), cum alii discipuli navigarent ad Jesum. Unusquisque vestrum contentus est navicula sua, hoc est archiepiscopatu suo, abbatia sua, praepositura sua: iste autem misit se in omnes archiepiscopatus, abbatias, praeposituras. Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus. Et vobis dico, fratres mei episcopi, multum exaltavit vos Deus: 1081B Vos estis sal terrae, sicut dicit Dominus in Evangelio. Vos estis lux mundi (Matth. V, 13, 14). Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Verumtamen sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7). Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? (I Cor. I, 20.) Nonne sicut homines morientur? et nonne sicut unus de principibus cadent? Unde cadent, vel quo? De latere Domini, in profundum inferni.

2. Fratres, duo mala magna restant: mors videlicet et judicium. Dura est enim conditio mortis, et idcirco rarus est qui velit mori. Sed quae cura mori, cum haec sit via universae carnis? Eia quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? (Psal. CXXXVIII, 1081C 7.) cum dicat Apostolus: Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque rationem de his quae gessit in corpore suo, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10, et Rom. XIV, 10). Fratres, aliam synodum pronuntio vobis, ubi Dominus Deus sedebit in judicio: et ibi omnes nos oportet repraesentari, et ibi Deus juste judicabit orbem terrarum. Hic includitur justitia in marsupio: sed juste judicabit Deus in illo judicio: et ibi omnes nos oportet repraesentari (nisi forte, quod dici nefas est, mentiatur Apostolus), sive sit Papa, sive cardinalis, sive archiepiscopus, sive episcopus; sive dives, sive pauper; sive doctus, sive indoctus: Ut referat unusquisque rationem de his quae gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Et si reddenda est ratio de 1081D his quae quisque gessit in corpore suo; heu! quid fiet de his quae quisque gessit in corpore Christi, quod est Ecclesia? Ecclesia Dei vobis commissa est, et dicimini pastores, cum sitis raptores. Et paucos habemus, heu! pastores; multos autem excommunicatores. Et utinam sufficeret vobis lana et lac! sititis enim sanguinem.

3. Quatuor tamen his qui praesunt in Ecclesia Dei, necessaria esse prae omnibus reor: videlicet, ut per ostium intrent; ut in humilitate se contineant; avaritiam declinent; munditiam tam corde quam corpore servare studeant. Sed quid prodest si canonice eligantur (quod est per ostium intrare), si non canonice vivant? Dixit Dominus ad duodecim: Nonne ego vos duodecim elegi? et unus ex 1082A vobis diabolus est (Joan. VI, 71). Domine Jesu, cum esset electio illa in manu tua, si non haberes aliquem contradicentem et reclamantem tibi, quare elegisti diabolum episcopum? Cur, bone Jesu, non elegisti bonum, et justum, et sanctum, sicut Petrus bonus, justus et sanctus fuit? Vel si elegisti diabolum, cur te jactas elegisse? Fratres, 736 sic facit Jesus hodie, eligens sibi multos diabolos episcopos. Ubi, proh dolor! reperiemus Episcopos, qui post adeptam dignitatem in humilitate se contineant? Nempe superbia eis occasio est ut ad tantam dignitatem aspirent, ut in ovile Christi impudenter irrumpant; cum tamen per Psalmistam Dominus dicat: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam (Psal. C, 7). Jesus autem in 1082B medio est, non in angulo. Unde ipse in Evangelio, Ubi duo, inquit, vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20); et iterum, Jesus autem transiens per medium illorum ibat (Luc. IV, 30): et in libro Sapientiae, In medio, inquit, ecclesiae aperuit os ejus (Eccli, XV, 5): et rursus in Evangelio dicitur, Stetit Jesus in medio discipulorum suorum (Luc. XXIV, 36). Vae mihi, Domine Jesu, si tecum ero in domo tua, et non in medio domus tuae. At isti non sic. Sunt quidem cum Jesu, sed non in medio domus ejus; quia amant et faciunt superbiam, parentes suos extollentes, pauperes autem negligentes et deprimentes. Male vivunt, 1082C et subjectos male vivere volunt. Et idcirco comparantur apostatae angelo, qui dixit in corde suo: Ponam sedem meam ad aquilonem (Isai. IV, 13), etc. Quid est diabolum ad aquilonem sedem velle ponere, nisi superbum quempiam et impium super suos similes a charitatis calore, vel sapientiae luce alienos principatum appetere; vel ademptum tenere? Talis erat Absalon super filios Israel, patri suo rebellis, principatum appetens (II Reg. XV). Talis erat Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit filios Israel in vitulis aureis (III Reg. XII). Tales fuerunt Scribae et Pharisaei, contra quos ait Dominus: Vae vobis, Scribae et Phariaei, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, introeuntes non sinitis introire (Matth. 1082D XXIII, 13).

4. Porro episcopi hujus temporis avaritiam quomodo declinent? Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem et mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant: hoc solo sane a Juda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum, infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant pro his ne amittant timent; et cum amittunt, dolent. Harum in amore quiescunt, quantum duntaxat liberum est arbitrium acervandi, vel augmentandi 1083A cura. Animarum nec casus reputatur, nec salus. Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super contritione Joseph. Archipresbyter circuit obedientiam sibi creditam; et ut impleat saccum suum, tradit sanguinem justum. Vendit nempe homicidia, adulteria, incestus, fornicationes, sacrilegia, perjuria, et usque ad summum implet manticam suam. Fama igitur volante innotescit episcopo talis quaestus; et accersito archipresbytero: Da mihi, inquit, partem meam. At ille: Nihil dabo tibi. E contra episcopus: Si non dederis mihi, inquit, partem meam, auferam tibi omnia. Fitque altercatio maxima, et propter avaritiam fit discordia. Postea vero archipresbyter revolvens secum, 1083B quod auctoritate episcopi fungatur potestate ista, et quod sine gratia ipsius nihil possit; perverse conversus, Poenitet, inquit, me, accipe partem tuam, et insuper de mea quod beneplacitum fuerit: et reconciliantur. Heu! sicut Herodes et Pilatus reconciliati sunt, et Christus crucifixus est: 737 sic nihilominus isti reconciliantur, et pauperes Christi spoliati sunt.

5. En tempora ista plane foeda a negotio perambulante in tenebris: quapropter vae generationi huic a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis; si tamen hypocrisis dici debet, quae jam latere prae abundantia non valet, et prae impudentia non quaerit. Et sic serpit hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, quo latius, eo desperatius, eoque periculosius, 1083C quo intestinius. Nam si insurgeret apertus haereticus, mitteretur foras et aresceret: si violentus inimicus, absconderet se quis forsitan ab eo. Nunc quomodo ejiciet, aut quomodo abscondet se? Omnes amici et inimici, omnes necessarii, omnes domestici, et nulli pacifici: et quae sua sunt quaerunt omnes. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo: honorati incedunt de bonis Domini, cui honorem non deferunt. Inde hic est eis quem quotidie videmus meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, aurum in sellis et in calcaribus. Plus nitent calcaria quam altaria. Inde mensae splendidae et cibis, et scyphis. Inde comessationes et ebrietates. Inde cithara, 1083D et lyra, et tibia, redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Hujusmodi sunt et volunt esse ecclesiarum praepositi, decani, episcopi, et archiepiscopi. Nec enim haec merito cedunt, sed negotio illi quod perambulat in tenebris. Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isai. XXXVIII, 17). Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugari, non exterminari possunt: ita invaluerunt, ita multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis est plaga Ecclesiae; et ideo in pace amaritudo mea amarissima. Sed in qua 1084A pace? Pax est, et non est pax. Pax a Paganis, pax ab haereticis, sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore Israel: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Spreverunt et invaluerunt a turpi vita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negotio perambulante in tenebris. Superest ut jam de medio fiat daemonium meridianum ad seducendos, si qui in Christo residui sunt, adhuc persistentes in simplicitate sua: siquidem absorbuit fluvios sapientium et torrentes potentum, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18), id est, humiles et simplices qui sunt in Ecclesia. Ipse enim est Antichristus, qui non solum se diem, sed et meridiem mentitur, et extollitur supra id quod colitur ut Deus, quem 1084B Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illum illustratione adventus sui (II Thess. II, 4, 8).

6. Ecce diximus quales habemus pastores in via hac qua ambulamus, non quales habere oportet. Non sunt omnes amici Sponsi, qui hodie sicut sponsi Ecclesiae hinc inde assistere cernuntur: et, ut vulgo aiunt, eam quasi addextrare videntur. Pauci admodum sunt qui quae sua sunt, non quaerant, ex omnibus charis ejus. Diligunt munera, nec possunt pariter diligere Christum, quia manus dederunt mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varietate, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Nonne, si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, 1084C sponsam potius putabis quam sponsae custodem? Unde vero hanc illis exuberare aestimes rerum affluentiam, vestium splendorem, 738 mensarum luxuriam, congeriem vasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsae? Inter haec est quod illa pauper et inops et nuda relinquitur facie miseseranda, inculta, hispida et exsanguis. Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est instruere, sed prostituere; non est pascere gregem Domini, sed mactare et devorare, dicente Domino de illis, Qui devorant plebem meam ut cibum panis (Psal. LII, 5): et iterum, Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt 1084D (Psal. LXXVIII, 7): et in alio propheta, Peccata populi comedent (Osee IV, 8): quasi dicat, Peccatorum pretia exigunt, et peccantibus sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero episcoporum, qui non plus invigilet subditorum evacuandis marsupiis, quam vitiis exstirpandis? Ubi est qui flectat iram? ubi est qui praedicet annum placabilem Domino? Propterea relinquamus istos, quia non sunt pastores, sed traditores; et imitemur illos qui viventes in carne, plantaverunt Ecclesiam sanguine suo. Et quidem isti sortiti sunt ministerii locum, sed non zelum. Successores omnes cupiunt esse; imitatores pauci. Utinam tam vigiles reperirentur ad curam, quam alacres currunt ad cathedram! vigilarent utique sollicite servantes sibi creditam Ecclesiam: imo vero 1085A vigilarent pro semetipsis, nec sinerent de se dici, Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt (Psal. XXXVII, 12). Justa omnino querimonia, nec ad ullam justius quam ad nostram referenda aetatem. Parum est nostris pastoribus quod non servant nos, nisi et perdant. Graviter quippe demersi oblivionis somno, ad nullum dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut vel suum ipsorum periculum expavescant. Inde est quod non parcunt suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter et pereuntes.

7. Nunc vero dicendum, episcopi et sacerdotes hujus temporis castitatis sanctimoniam (sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14) tam in corde quam in corpore quomodo student observare? Certe 1085B Dominus dicit in Evangelio ad episcopos, haud dubium in primitiva Ecclesia, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35): castitatem approbans non tantum, sed etiam imperans. Attestatur etiam hanc Spiritus sanctus in lege, qui nemini nisi mundis, et praecipue a mulieribus, panes propositionis edere sinebat. Unde et Achimelech David regi de his panibus 1086A cum militibus sumere cupienti non prius concessit, quam eos mundos esse a mulieribus cognovisset, dicente rege David, Si de mulieribus agitur, mundi sunt ab heri et nudiustertius (I Reg. XXI, 5): jam tunc significante Spiritu sancto, neminem ad mensam Christi, ad illumque panem Angelorum debere accedere, nisi purificatum mente et corpore, ne quod gratia divina fidelibus praeparavit ad salutem, indigne sumentibus ad judicium fiat, et ad condemnationem. Isti autem castitatis insigne qualiter custodiunt, qui traditi in reprobum sensum faciunt quae non conveniunt? Quae enim in occulto fiunt ab episcopis turpe est dicere. Melius itaque arbitror super hoc dissimulare et supersedere, quam aliquid, unde scandalizentur innocentes et inexperti, dicere. 1086B Sed ego cur verecundor dicere, quod ipsi non verecundantur facere, imo quod Apostolus non verecundatur scribere et praedicare? Dicit autem egregius praedicator sic: Masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem sui erroris recipientes (Rom. I, 27). Fratres, factus sum insipiens, vos me coegistis.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *