«Fragmenta ex Vita III» — Gaufridus Claraevallensis
0523 FRAGMENTA EX TERTIA VITA SANCTI BERNARDI AUCTORE, UT VIDETUR, GAUFRIDO MONACHO CLARAE-VALLENSIS 1275 I. Ortus et genus S. Bernardi.0523D
In territorio Lingonis civitatis situm est castrum, nobile quondam et inclytum valde, cui Castellio nomen est, multos habens proceres armis strenuos, sed multo magis legalitate praecipuos: inter quos excellebat Tecelinus quidam, cognomento Sorus; quo nomine, vulgari lingua subrufos et pene flavos appellare solemus. Erat autem vir iste genere nobilis, possessionibus dives, suavis moribus, amator pauperum maximus, summus pietatis cultor, et incredibilem habens justitiae zelum. Denique et mirari solebat, quod multis onerosum esse videret servare justitiam; et maxime (adversus quos amplius movebatur) quod aut timore, aut cupiditate 0524D desererent justitiam Dei. Erat quidem miles fortissimus, sed non minori studio laudes ipse fugiebat, quam caeteri captare videantur. Nunquam armis usus est, nisi aut pro defensione terrae propriae, aut cum domino suo, duce scilicet Burgundiae, cui plurimum familiaris et intimus erat: nec aliquando fuit cum eo in bello, quin victoria ei proveniret. Erat quidem indigena Castellionis, sed dominus minoris castri, cui Fontanae nomen est, quod famosissimo illi castro Divionis supereminet, in excelsa rupe locatum. Huic sane uxor erat, Elizabeth nomine, ex optimo genere Burgundionum, Bernardi de Monte-Barro filia, digna tanto genere et tanto viro, imo et gloria utriusque . . . . . Elisabeth filium hunc, divino edocta oraculo, tenerius omnibus dilexit. 0525A Unde et patris sui ei nomen imposuit, Bernardum eum vocans.
II. Visum divinum in nocte Nativitatis Domini Bernardo puerulo oblatum.
Erat autem in Castellione ecclesia, tunc quidem saecularium canonicorum, sed in maxima disciplina viventium, in qua Bernardus est educatus a parvulo. Vigilia ergo Dominicae Nativitatis, dum adhuc puerulus dormiret in domo patris, videbatur sibi videre Virginem parientem, et Verbum infans nascens ex ea. Protinus autem pulsatum est ad Vigilias: et excitans eum mater, induit accurate vestibus canonicalibus , et secum pariter ad ecclesiam duxit, ut solebat. De qua visione dicere ipse solebat, quod eam crederet Dominicae nativitatis horam: et quod 0525B sibi ostensum est, signum fuisse multorum quae sibi de eadem postmodum nativitate revelata sunt mysteriorum.
III. De ejus patre, et fratribus.
Andreas Bernardo dixit: «Ecce, date operam ne quis fratrum nostrorum in saeculo maneat: alioqui scinde medium, quoniam nec a vobis, nec ab illis separari tolerabile est.» Quid virilem illius patris animum loquar? qui una die sex filios, et filios tales videns abire, non modo non doluit, sed et gavisus est valde; illud tantum monens, ut in omnibus modeste agerent: Quoniam ego, inquit, novi vos, quod aut vix, aut nunquam possit zelus vester cohiberi.» Proficiscentibus itaque fratribus, unus tantum, et 0525C ipse puerulus, remanebat, qui cum parvulis aliis in platea jocabatur. Videns ergo eum senior frater Guido: «Ecce, inquit, Nivarde, secure potestis ludere, quoniam terram multam habiturus estis.» At ille subsannans: «Cum maledictione, inquit, fiat haec distributio, ut vos coelum habeatis, ego terram.» Fugiebat ergo quotidie puer ad 1276 fratres suos, volens conversionis eorum socius fieri. Sed quia parvulus erat, remittebant eum, et reddebant patri suo. Tandem non ferentes importunitatem ejus, tradunt eum sacerdoti cuidam, ut disceret litteras: et ubi paululum crevit, factus est et ipse Novitius apud Cistercium; et suscepto post anni spatium habitu, redditus est fratribus in Clara-Valle.
IV. Guidonis primogeniti conjux, abbatissa Elariaci prope Divionem.0525D
Senior frater ejus Guido, cum de conversione loqueretur ei, excusare se coepit de uxoris vinculo, quod solvere non liceat. Promisit tamen in fide, et dextram dedit, venturum sese cum fratre, si posset ab uxore licentiam obtinere. Ad quem illico frater ait: «Ut meliori sis animo, ego quoque in eadem tibi fide promitto, ante proximum Pascha, aut licentia, imo et petitione, aut certe morte ipsius, solvendum te a lege uxoris.» Et promisit in manu ipsius. Nec multo post factum est uti praedixit: et coepit juvencula nobilis et decora, cum omni instantia lacrymarum, in cubiculo, stupenti viro pro 0526A conversionis licentia supplicare. Ipsa est quae usque hodie in monasterio Lairiacus, quod prope Divionem situm est, perseverat mulier virtutis, et multarum in Christo virginum mater.
V. Ludovico seniori regi praedicit mortem Philipp filii ejus primogeniti.
Querelam episcoporum adversus regem Francorum Ludovicum seniorem, patrem ejus qui nunc est Ludovici, manifeste explicant epistolae beati Viri ad apostolicam Sedem pro hoc ipso directae. Factum est autem, ut die quadam congregarentur ad regem episcopi, et vocatus ab eis Abbas Clarae-Vallensis, qui licet adhuc juvenis, summa tamen totius Ecclesiae columna jam tunc videbatur. Procidentes autem episcopi ad pedes regis, humiliter supplicabant ei, 0526B ut qui satis ante dilexisset et honorasset Ecclesiam, parceret etiam in hac parte, ne forte durius quam vellent, contra eum agere cogerentur. At ille non satis eorum precibus acquievit. In crastinum autem durius arguebat eum venerabilis Abbas, manifeste deminans: «Quia offendisti terribilem, et eum qui aufert spiritum principum, terribilem apud reges terrae; certus esto quoniam offensa haec primogeniti tui Philippi morte mulctabitur. Vidi enim nocte praeterita, et ecce tu cum filio tuo Ludovico procidebas ad pedes episcoporum. Intellexi autem continuo moriente Philippo supplicaturum te eis, quod non possis nisi per manus eorum substituere Ludovicum.» Erat enim Philippus jam unctus in regem, magnae omnino spei adolescens, et patri (quod ex 0526C abundanti est dicere) omnino charissimus. Unde et audito sermone commota sunt viscera patris super filio suo. Et promisit satisfacturum se episcopis: sed consiliis seductus iniquis a promissione resiliens, non post multum temporis, miserabilem satis obitum filii sui Philippi ipse et tota cum eo Francia deploravit.
VI. S. Bernardi epistolam ad Robertum nepotem, in pluvia sine pluvia scriptam, Gaufridus ejus notarius primam inter ejus epistolas constituit.
Nepos ejus Robertus, quemadmodum seductus fuerit, cum adhuc puer esset, ipsius, de qua loqui volumus, epistolae verba declarant. Cum enim in alio 1277 Ordine jam per aliquot annos demoraretur, scripsit ad eum epistolam, erroneam ovem 0526D revocans. Exiit autem extra monasterii septa, ut dictaret secretius: et Guillelmus, qui postea in Angliis Rievallensem aedificavit abbatiam, quae dictabantur excipiens scribebat in charta. Subito autem inundante pluvia timuit qui scribebat: erant enim sub divo. Cui venerabilis Abbas: «Opus, inquit, Dei est; fac quod facis.» Res mira! madebant vestes eorum, et scribebatur grandis epistola, et chartam omnino non tetigit imber. Exstat adhuc epistola: et ego ipse primam eam constitui in corpore Epistolarum, cum audissem tam grande miraculum ab ipsius ore, qui scripsit eam in pluvia sine pluvia.
VII. Ducissae Lotharingiae ad vitam meliorem conversio duplex.0527A
Ducissa Lotharingiae (quae nunc in monasterio sanctimonialium feminarum, quod Tartum vocatur, servit Deo in humilitate et paupertate multa) cum adhuc corporis voluptatibus supra modum dedita esset, contigit venerabilem Virum pro pace quadam rogare Ducem pariter, atque ipsam. Dumque loquens extenderet manum, casu factum est, ut Ducissae chlamydem tangeret. Cui unus de astantibus arridens: «Super religiosam, inquit, mulierem extendisti manum, pater.» At ille: «Nondum venit hora ejus (Joan. VII, 30).» Audiens Ducissa (siquidem litteras noverat) compuncta est vehementer, et usque ad medullas animae ejus sermo vivus et efficax 0527B penetravit. Eodem quoque tempore somnium vidit, quo amplius animata est, Virum Dei sentiens ab ejus utero septem serpentes horribiles manu propria extrahentem. Cui non longe post committens animam suam, saeculo abrenuntiavit: et usque hodie gloriatur se esse, de qua Pater sanctus ejecit septem daemonia.
VIII. Reginae Alienordi S. Bernardus promittit obtinetque a Deo prolem.
Et praecipuus hujus incentor odii comes Viromandensium fuit, Radulfus de Perona, sororem Reginae tenens, dimissa quadam affini comitis Theobaldi. Factum est in festivitate beati Dionysii, regina Alienordis in ecclesia ipsius 0527C martyris cum Patre nostro loquebatur, conquerens quod conclusisset Dominus vulvam ejus ne pareret. Jam enim annis fere novem vixerat cum Rege: et a primis quidem annis conceperat, sed fecerat abortivum, et exinde sterilis permanebat, jam de fecunditate desperans. Cui miserabiliter conquerenti Pater venerabilis ait: «Sollicite quaere quae ad pacem sunt, et ego tibi, confisus de divina miseratione, partum promitto.» Hoc et ipse Rex per Reginae verbum cognoscens, ubi perfecta est reconciliatio, secretius 1278 alloquens beatum Virum, quod Reginae promiserat, exigebat, etc. Ipso denique anno Regina concepit, et peperit.
IX. Conversio Gaufridi ipsius, et aliorum de schola Parisiensi.0527D
Contigit aliquando Virum Dei pro quibusdam negotiis ad partes Galliae proficisci. Cumque in itinere et in reditu scholaribus Parisiensibus, ut solebat, fecisset de conversione sermonem, vespere coepit contristari et moestus esse, dicens Deo in orationibus suis: «Quia timeo omnino ne forte oblitus sis mei, cum praeter morem, infructuosum penitus factum sit iter meum, et neque de his propter quae veneram, aliquid obtinuerim, nec apud clericos istos in verbo tuo apertum sit mihi ostium ullum.» In ipsa enim hora ita consolatus est eum Deus, ut manifeste 0528A praescierit et praedixerit, «Quia nequaquam vacuus hinc abibo.» Sit benedicta dies illa a Domino, qua sedenti in tenebris et in umbra mortis lux orta est mihi. Sit benedicta dies, qua Sol justitiae, imo misericordiae, oriens visitavit ex alto miseram animam meam: adversum et perversum nimis hominem, in verbo uno, in momento, in ictu oculi, inaestimabili mutatione dexterae Excelsi, prorsus in alium hominem recreans, ut sim initium aliquod creaturae ejus. In aeternum non obliviscar miserationis hujus, qua tam copiose praeventus, tam subito mutatus, multorum super me animos obstupescere feci. Multi vero in illa captura dominicis retibus irretiti sunt pisces, multi et in itinere adjuncti nobis; ita ut transacto probationis anno, ex 0528B hoc collegio monachi facti simus viginti et unus. Eodem sane tirocinii nostri tempore, absente aliquando Patre nostro, coepi corpore infirmari, et affligi mente. Scio quia satanas expetivit me, ut cribraret sicut triticum: sed non latuere Patrem quae circa me agebantur; et perfecte omnia cognoscens per spiritum, quae versabantur in corde meo, sicut post reditum ejus comperi, oravit pro me ne deficeret fides mea. Ibi, ibi, supra quam essem impressisti me mirabiliter cordi ejus, Domine Deus meus. Gratias tibi, Domine, gratias tibi. Unde enim tali animae in tali pectore talis locus? Simile quiddam sibi venerabilis Albericus, qui hodie abbas est in loco, cui nomen est Benedictio-Dei, de se, cum Novitius esset, accidisse testatur.
X. Mors Guidonis fratris primogeniti S. Bernardi in Pontiniaco, in festo Omnium Sanctorum.0528C
Senior frater ejus Guido, dum cum eo a Bi turicensi territorio redit novam quippe illuc deduxerat abbatiam Fort. Coloniam>, febre acuta correptus, diebus paucis Pontiniaci infirmatus est; et ipsa nocte, qua Sanctorum Omnium festivitas agebatur, felici eorum consortio meruit aggregari.
XI. Hugonem de Vitreio ad monachatum adducit.
Dehinc profectus ibat ad constitutum locum, ubi etiam multos undique collegit. Ait quadam die ad fratres suos. «Habeo amicum Matisconi, Hugonem de Vitreio, et ipsum oportet adducere, ut sit 0528D et ipse unus ex nobis.» Erat autem clericus nobilis, et jam maturioris aetatis, saecularibus pariter et ecclesiasticis facultatibus affluens. Coeperunt ergo qui noverant eum temeritatis arguere: nihilominus ipse confidens sine omni haesitatione festinavit ad ipsum. Erat autem fama in regione, quod Jerosolymam esset iturus: sic enim ipse fingebat, non in eam in qua fuit, sed in qua est Dominus, Jerosolymam profecturus. Videns ergo eum praedictus Hugo, flens et ejulans in amplexus ejus ruit: sed Vir Dei lacrymas ejus penitus non attendebat. Ubi vero paululum respiravit, revelat ei propositum suum: et ecce innovatus 0529A est dolor, et fons lacrymarum fluxit uberior, ita ut tota die illa non acquiesceret pupilla ejus. Sequenti nocte pariter accubuerunt in angustissimo strato, ita ut vix caperet alterum. Nec tunc ergo cessabat a lacrymis Hugo, ita ut argueret eum Vir sanctus, quod dormire eum non pateretur. Ubi vero obdormivit, videbatur sibi, invocato ex more Spiritu sancto, habere ad eum de conversione sermonem, et non deesse voci suae vocem virtutis. Mane autem facto cum rursum fleret Hugo, moleste jam accipiens coepit durius objurgare eum. At ille: «Non mihi, inquit, eadem hodie lugendi causa, quae fuit heri: heri enim super vos flebam; hodie super me ipsum. Novi enim conversationem vestram, et mihi quam vobis conversionem esse magis necessariam non 0529B ignoro.» Ad quem Bernardus exsultans: «Flete,» inquit, «nunc satis, quoniam optimae sunt lacrymae istae; nolite cessare.» Exhinc cum vidissent eos clerici ambulantes pariter, et exsultantes simul, nec ad momentum ad invicem separari, conati sunt Hugonem avellere a Bernardo, timentes, imo jam aperte cognoscentes, quam uno spiritu agerentur. Tenentes ergo Hugonem, jam nulla ratione pati voluerunt ut Vir Dei cum eo de caetero loqueretur. Abiit ergo tristis: sed et nihilominus erat adhuc cor ejus fiduciam habens in Domino. Post aliquot dies sane conventum audiens episcoporum, festinavit illuc, ut Hugonem videret. Clerici vero cum vidissent eum, praeter morem torvo oculo respicere, et stipare Hugonem undique, ne quis pateret accessus. Sedentibus 0529C ergo in campo, et colloquentibus episcopis, in medio clericorum juxta Hugonem sedens, loqui ei non poterat propter astantes, sed tamen flebat uberrime super collum ejus: et ecce inundaverunt aquae, et coelum dedit pluvias, ita ut dispersi cum omni festinatione ad proximum vicum currerent. Sed Beatus Hugonem manu tenens: «Mecum, inquit, in pluvia stabis.» Statimque serenitate reddita, soli stabant in campo, et confessus est Hugo juramentum quod fecerat, minime se monachum fore usque ad annum. Hoc autem fecerat, ut deciperet clericos, annuam quippe probationem non ignorans. Ibi confirmato ex integro sodalitio spirituali redierunt, manu sese tenentes alterutrum: et jam desperati omnes, 0529D nemo deinceps Hugonem detinere tentavit.
XII. Galeramnus abbas apparet S. Bernardo.
In iisdem annis Viro Dei demoranti in sua Clara-Valle vir religiosus, primus abbas Ursi-Campi Galeramnus, cum obisset apud Igniacum, beato Patri apparuit, et ab eo licentiam et mandatum accepit introeundi in requiem Domini. Quod certe et de multis aliis factum esse certissimum est, adeo ut pro nonnullis antequam ei nuntiaretur obitus, etiam Missarum solemnia celebrans divina obtulerit sacrificia, stupentibus his qui cum eo erant, et sollicite notantibus diem.
XIII. Andreae fratris S. Bernardi obitus.0530A
Eodem denique tempore, quo pacis quaerendae negotiis occupabatur, frater ejus Andraeas in Clara-Valle transitoriam hanc finivit vitam; et is quoque priusquam aliquid de infirmitate ipsius Pater sanctus audisset, per nocturum soporem assistens ei una cum Gerardo fratre suo, dedit ei osculum pacis. Intellexit autem signum licentiae esse, et post paucos dies obitum ejus audivit.
XIV. De Herveio abbate Ursi-Campi, Galeramni successore.
Sed quia super venerabili Galeramno fecimus mentionem, quae de Herveio, non minus moribus et religione, quam genere illustri, praedicti Galeramni successore, facta sunt, non arbitramur praetereunda 0530B silentio. Herveius itaque puer de sanguine regio in domo avunculi sui Noviomensis episcopi nutriebatur. Hunc Pater sanctus cum apud praedictum episcopum hospitaretur, cantantem aliquando audiens, sicut optime puer noverat, ex occasione cantus illius more suo multa astantibus locutus est de spirituali conversatione. Eadem vero nocte in somnis ei videbatur, quasi Missarum solemnia celebraret; et accedens angelus acceptum ab ore ipsius pacis osculum puero traderet. Unde et manifeste praedixit, sine dubio Religiosum eum futurum, adeo ut nec puer ipse datam de se ignoraverit prophetiam. Cujus indubitatus exspectabatur adventus, ut post multos annos, cum jam adolevisset, et gravissime a propria conscientia argueretur; tota tamen fiducia in 0530C memoria verbi illius respiraret, dicens secum, sicut nobis ipse postea testabatur: «Sine causa times: impossibile est ut pereas; omnino beati Viri sermo implebitur in tempore suo.» Et certe ita jam factum esse videmus. Porro angelus ille, abbas Galeramnus fuit, qui acceptam ab ore Patris sancti pacem dedit Herveio. Ab eo siquidem, cum adhuc adolescens esset, fugiens domesticos inimicos, habitum conversationis accepit. Cui deinde in abbatia succedens homo dulcissimi spiritus et ferventiecemus sui corporis castigator, consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima ipsius. Praecognovit autem obitum suum sanus adhuc et incolumis, ipso ei praedecessore suo revelante. 0530D Nec mora gravi coepit corporis molestia praegravari: et infra sextum diem beato fine quiescens, appositus est ad patres suos.
XV. Aliorum conversionem praenoscit S. Bernardus.
Quod autem de eo diximus, praecognitam a Sancto Domini conversionem ejus, super aliis quoque plurimis novimus contigisse. Ex quibus fuit etiam Macelinus Teutonicus adolescens illustris, et Albero vir venerabilis, qui postea abbas factus est in Suecia, et magnus vir ille Gaufridus de Peronia, qui in Clara-Valle Prioris officio functus et defunctus est. Huic quoque Gaufrido, dum adhuc esset in cella Novitiorum et sollicitus esset pro Patre suo, etc.