«In nativitate Domini» — Nicolaus Claraevallensis
0827 NICOLAI CLARAE-VALLENSIS. SERMONES TRES IN NATIVITATE DOMINI. SERMO I. In illud: «Oleum effusum nomen tuum.» (Cant. I, 2.)0827B
1. Non poterit explicari sermo quem mente concepi. 0827C Stupor enim miraculorum opprimit me; et dum omnia replico, omnia complicantur. Quis poterit excogitare diem adventus ejus? Ideo fit elinguis lingua, 562 memoria immemor, insensibilis sensus: insueta novitate relucent omnia, et omnia partui Virginis obsequuntur. Fiunt mirabilia in coelo sursum, et in terra deorsum; quia universa in nascentis Dei obsequium juraverunt. Insigniuntur convexa coelorum stella lucentiore, et multo lumine loca flammantia perstringuntur. Diffunduntur per quadrifidum orbem radii rutilantiores, et pluralitatem stellarum novus ignis obtundit. Miratur orbis coelos novum peperisse splendorem, et inconvertibilem eorum statum ad signa et prodigia fuisse conversum. Vident Chaldaei in coelis quod Balaam reliquit 0827D in Scripturis: Orietur, inquit, stella ex-Jacob, et consurget homo ex Israel, et erit omnis terra possessio ejus (Num. XXIV, 17, 18). Nascitur stella in excelsis, et Deus in terris, cujus possessio a mari usque ad mare. Praeparant se reges Tharsis, ut cum novitate munerum videant novam Matrem, Filium novum, novam novitatem. Fons olei de terra erupit; templum Romae, quod vocabatur Aeternum, corruit, omnibus impensis et urbis et orbis mirabiliter consummatum . Cum enim Romani in victoriosae antiquitatis memoriam, templum singulari schemate 0828B facere decrevissent, ab omni illa deorum, imo daemoniorum multitudine quaesierunt usquequo durare posset tam excellentis operis operosa constructio, responsum est: Donec Virgo pareret. Illi ad 0828C impossibilitatem oraculum retorquentes, Templum Aeternum, solemnem illam machinam vocaverunt. Nocte autem cum e virginali thalamo virgineus flos Mariae egressus est, ita cecidit et confractum est illud mirabile et columnarium opus, ut vix apparerent vestigia ruinarum.
2. O Bethlehem civitas Dei summi, et in te et in suburbiis tuis visa sunt mirabilia hodie. Deus pendet ad ubera, ponitur in praesepio, ligatur in cunis, pannis involvitur, et laxatis fasciolis, felices manus et sancta brachiola per cunarum parvitatem expandit; alludit Virgini, Matri arridet, et blandientes oculos ad Mariam intorquet. Stat perterrita tantis miraculis Regina coelorum, confert in corde suo salutationem archangeli, conceptionem Dei, nativitatem 0828D pueri, et miratur quod ille, qui aliter potuit ad nos venire, sic voluit subvenire. Adest et Joseph, sed ab utroque remotus, et in excessu mentis miratur, et mirari satis non potest, qualiter ad tantae dignationis admissus sit arcanum. Adest multitudo coelestis exercitus; vocibus gloriosis Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14) auditur. Pastores veniunt, et inveniunt puerum et puellam; praecedit stella, reges accedunt, adorant Filium, Matrem venerantur, offerunt munera, deferunt majestati. Cruciatur Herodes, Jerosolyma turbatur, requiruntur Scribae, 0829A locus praedicitur, indicitur simulatio, simulator ad nihilum deducitur, deteguntur commenta fraudum, Magi per aliam viam revertuntur, pax inaudita a saeculo regnat, universus orbis ad censum describitur, rivus olei de terra prosudat, et in divitem venam liquor santificatus ebullit. Quid est hoc, nisi quia vera pax in terris apparuit; nisi quia ad supernum regnum cives ascribuntur; nisi quia fons misericordiae de Virgine emanat?
3. Oleum effusum nomen tuum (Cantic. I, 2). Spiritus sanctus, Scripturae ipsius vivus fabricator, et unus aliquis non parvam suae pinguedinis dulcedinem sub hoc capitulo dereliquit. Sed vos nocturnis vigiliis ita defatigati estis, ut vix possitis somnum ab oculis amovere. Evigilate tamen paulisper, et 0829B somni torporem excutite: aderit ille de cujus Nativitate loquimur, ut illuminet oculos nostros, ne obdormiamus. Totus autem sententiae sensus ex illius arca mutuabitur, cujus consilium est quasi consilium Dei. Ipse ille est dominus videlicet Abbas Clarae-Vallensis, cujus religio et discretio, sapientia, eloquentia, vita et fama per totam latinitatem non immerito decurrit. Libenter enim illius sarcinas odoro. Sed ad propositum revertamur. Benignus ille Spiritus, de cujus secretiore fonte Canticorum flumen evadit, in his tribus verbis tria nobis requirenda reliquit; videlicet nomen sponsi, quare oleo comparetur, quomodo et effundatur; quia et nomen tacet, de comparatione nil loquitur, de effusione nil dicit.
0829C 563 4. Primum de nomine videamus. Multa, ut arbitror, vocabula Sponsi per divinam Scripturam sparsa leguntur; sed in duo vobis universa complector. Nullum profecto reperies, quod non sonet aut majestatis potentiam, aut gratiam pietatis. Puer Domini, de quo frequentius facio mentionem, ad regis cubiculum introductus, duo quasi sublimiora de ipsius ore divinitatis audivit: Potestas Dei est, inquit, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Sed et ipse Salvator propheticae veritati attestans ait: Vos vocatis me, Magister et Domine (Joan. XIII, 13). Dominus nomen est majestatis; pietatis, magister. Si enim pium est praebere escam corpori; multo misericordius escam animae impartiri, quod est proprie magistrorum, qui mentes disciplinatas 0829D sub disciplinae rigore coercent. Videamus quod horum nominum effundatur; utrum nomen potentiae in nomine gratiae, vel nomen pietatis in majestatis vocabulum. Absit ut misericordia in potentia includatur; quia miserationes ejus super omnia opera ejus! (Psal. CXLIV, 9.) Certum est ergo quia potestas Dei in majorem hodie pietatem effusa est, cum coeli distillarent a facie Dei, et de virgineis membris Antiquus dierum exoritur. Non est qui se abscondat a calore isto; quia largior olei effusio a capite descendit in barbam; quia etiam extremam vestimenti fimbriam largius irroravit. Tanta est abundantia miserentis, ut non solum sub nomine effusionis, sed exinanitionis censeatur. Exinanivit 0830A semetipsum, ait Apostolus, formam servi hodierna die accipiens (Philipp. II, 7), et cum tota multitudine miserationum suarum de thalamo prosiliit virginali.
5. Non enim habuit dulciorem modum ad redimendum nos abyssus illa consiliorum Dei; quia quidquid in Divinitatis thesauro pietatis est inventum, totum in utero Virginis est congestum. Non me capio prae laetitia, quod tanta majestas naturam meam assumens, tantum me elevat; et me miserum in divitias gloriae suae non ad horam, sed in sempiternum includit. Fit frater meus Dominus meus; et timorem Domini fratris vincit affectus. Domine Jesu Christe, libenter audio te regnantem in coelis, libentius nascentem in terris, libentissime 0830B crucem clavos et lanceam sustinentem. Haec siquidem effusio rapit effectum meum, istorum memoria incalescit cor meum, viventis et vividae potionis asperitate purgatum. Vivus est iste sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum scrutator (Hebr. IV, 12). Unus illorum qui prophetalis chori aut magister, aut inter magistros est, sub senaria divinorum nominum partitione, de hac effusione mirabiliter quidem, sed subtiliter prophetavit: Vocabitur, inquit, nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Erat quidem admirabilis Dominus meus inter angelicos ordines audiens hymnum gloriae suae; admirabilis 0830C illi mirabili creaturae; faciens mirabilia in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Ego autem in luto faecis et miseriae obvulutus, miser et miserabilis omnem spem emergendi perdideram. Ille in gloria, ego in miseria; admirabilis ille, miserabilis ego. Sanctum et terribile nomen istud clausum et integrum quomodo capere poteram, quando vix angelicus oculus prospicere, nedum perspicere potest?
6. Sed vide effusionem. Ille qui erat admirabilis agminibus Angelorum, inclinat coelos et fit consiliarius hominum. Majestativum nomen in pietativum effunditur; et qui mirabilis est in coelis, consulere venit in terris, abscondit purpuram sub miseriae vestimentis. Et ad lutum ubi jacebam inclinatur, non 0830D mergitur: et, si audeo dicere, infixus sum in limo profundi, operi manuum suarum porrigit dexteram; de profundis aquarum extrahit, extractum abluit, ablutum induit, indutum reportat, reportatum confirmat. Porrigit dexteram cum nascitur, cum loquitur extrahit, abluit cum moritur, induit cum resurgit, cum ascendit reportat, confirmat cum Spiritum sanctum remittit de coelis. Bonus quidem consiliarius, qui consilium quod voce dederit, et morte defendit. Erat enim docens, ait evangelista, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei eorum (Marc. I, 22). Deus, fortis, nomina sunt potestatis: sed Deus effunditur in patrem futuri 564 saeculi; fortis, in principem pacis. Breviter curro; quia et 0831A fatigatis et scientibus legem loquor. Quid tibi, mussitabunde Lucifer, in tanta defluxione et effusione? Clausum est tibi totum itinerarium Dei, et malignans oculus tuus hic nimium caligavit. Sed et Dominus meus admirabilis fuit in nativitate, consiliarius fuit in praedicatione, Deus in miraculorum coruscatione, fortis in passione, pater futuri saeculi in resurrectione, princeps pacis in illa aeterna beatitudine. Non terreamini novitate verborum, quia nihil novum introducitur. Sic et olim nomina commutata et effusa sunt: Abram in Abraham; Sarai in Saram (Gen. XVII, 5, 51); et si quas alias immutationes in illa veteri officina vos legisse recolitis.
7. Sed et ab ipsis pene mundi principiis, in arcano quodam Scripturarum loco divini nominis effusionem 0831B invenisse me recolo. Loquitur Dominus ad Moysen de liberatione Israelis, et post multam Dei et Moysi confabulationem, propheta subtiliter inquirit nomen ejus. Et Dominus dicit: Ego sum qui sum, hoc est nomen meum in aeternum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Perterritus Moyses inextricabilis auctoritate vocabuli, ac si diceret: Hoc excedit intellectum meum, non possum capere nisi effundatur, audiat a majestate: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 14, 15). Vides effusionem. Ecce Deus Angelorum vocat se Deum hominum. Curramus ergo, fratres, in odore unguentorum istorum; curramus ad oleum de oliva speciosa in campis expressum, nulla 0831C infectum amurca, nulla infectum amaritudine. Oleum quod exhilarat faciem hominis, quod sanat vulnera, dolorem tollit, reddit suavitatem. Nonne Samaritanus noster nobis a latrone pessimo vulneratis attulit vinum et oleum, ad purgandum et mitigandum vulneris magnitudinem? Sed multum olei, parum vini; multum misericordiae, justitiae parum. Sic quippe decebat miserantem, sic misero expediebat. Non intres in judicium cum servo tuo, ait justus, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2); sed corona me in misericordia et miserationibus. Veniens quippe hodie quinque vasa attulit olei, nonnisi duo vini. Spiritus enim sapientiae, intellectus, consilii, scientiae, pietatis, misericordiae dulcedinem sonat, misericordiam fragrat, 0831D eructat sanitatem. Fortitudo et timor vinum sunt, sed hoc vino potatus est potens ille, cum Christus in spiritu fortitudinis descendit ad inferos, non timidus, sed timendus.
8. Videamus nunc quare oleo comparetur. Oleum (si vos melius non habetis) lucet, pascit et ungit. Idem facit Christi nomen, et per omnia consonat comparationi. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit. Vide si non praeclara luminaria lumen nominis hujus super eloquentiae candelabrum portaverunt; si non illuxerunt coruscationes Dei orbi terrae, si non in splendore fulgoris hujus commota est et contremuit terra (Psal. 0832A LXXVI, 19). In nomine Jesu Christi surge et ambula, dicit claudo Princeps Apostolorum. Nonne quasi fulgor exsilivit ab ore Petri, cum nominatum est nomen quod os Domini nominavit? Et statim, inquit, consolidatae sunt bases ejus et plantae (Act. III 6, 7). Vocabulum Jesu, sicut Origenis lingua nobilior definivit, dulce et gloriosum; omni adoratu cultuque dignissimum, quod non prius ab hominibus decuit efferri in mundum, sed a quadam sublimiori excellentiorique natura. Omnes quippe Prophetae nomen istud aut nescierunt, aut penitus tacuerunt; et reservata est praerogativae dignitas archangelo Gabrieli, qui sancto ore sanctae Virgini illud primum evolvit (Luc. I, 31). Nonne Isaias in excessu mentis captus, verbis archangelicis eisdem pene syllabis 0832B consentit usque ad sancti nominis novitatem? (Isai. VII, 14.) Pascit revera, nec est felicior pastio in loco pascuae ubi nos Dominus collocavit. Quid aeque mentem cogitantis impinguat? Nomen Jesu mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Omnis cibus qui non conditur hoc sale, infatuatus est. Scriptura quae non fuerit interlinita oleo tantae devotionis, insipida est. Olim mihi Tullius dulcescebat, blandiebatur Virgilius, et Syrenes usque in exitium dulces, meum incantaverant intellectum. Lex, Prophetae, Evangelium, Epistolae, et omnis gloria sententiarum Domini mei et servorum ejus, aut 565 parva videbatur, aut nulla. Nescio modo quid dulcius mihi immurmurat filius Jesse, qui vario sermonum et 0832C sententiarum concentu, omnes illos quos diligere consueveram, ineloquentes reddit et mutos. Lenit et ungit, quia nihil sic recreat in tribulatione. Denique et probare licet. Invoca me, inquit, in tribulatione; eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Hoc est nomen, hoc est oleum, haec olei effusio. Amen dico vobis, non deficiet hic lecythus olei, nec minuitur, donec pluviam voluntariam, quae segregata est haereditati ejus (Psal. LXVII, 10), diffusus instillet, donec faciat coelum novum et terram novam; quia misericordia ejus ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum (Psal. CII, 17). Sed jam surgamus et praeparemus nos ad solemnioris Missae jubilationem, nec cordibus parcentes nec vocibus, ad honorem Pueri qui natus est nobis, qui est Deus in 0832D saecula benedictus. Amen.
SERMO II. De duplici Christi generatione.
1. Exsultate, fratres, in Domino, quia de Dominica illa sermo succedit, quae singularem in cordibus vestris vindicat principatum; quae est ad cujus nomen humiliter inclinatis, cujus horis reverenter assistitis, cujus memoriam jugiter frequentatis. Haec est quae vestris affectibus suaviter indulcescit, quia magna multitudo dulcedinis ejus. Spiritus enim ejus super mel dulcis, in quam dulcis Dominus cum omni sua dulcedine supervenit. Cum enim fecerit Deus omnia opera sua valde bona, hic melius fecit, consecrans 0833A in ea sibi reclinatorium aureum, ut post tumultus Angelorum et hominum, et reclinaret, et requiem inveniret. Hoc est quod natura miratur, reveretur angelus, veretur homo, stupet coelum, contremiscit terra, infernus exhorret. In hujus utero majestas Altissimi mirabiliter liquefacta, sicut adipe et pinguedine replevit terras, infudit coelos, inferna respersit. Hic exinanivit semetipsum excelsus et immensus mensuram bonam et confertam et coagilatam mittens in sinum vestrum. Hic divinis manibus unctus oleo laetitiae, et sicut altare in signum pontificii consecratus. De altari hoc ad aram crucis ascendens, proprio cruore, tanquam alterius generis oleo perfusus, jam non consecratus, sed consecrans, totum corpus machinae mundialis largiore 0833B liquamine consecravit. Fatiscat ergo moeror, tristitia fugiat, eliminetur dolor, rancor abscedat, ut liceat vacare et videre cum Moyse visionem hanc grandem, qualiter Deus in hoc ventre concipiatur, decipiatur diabolus, recipiatur perditum, indebitum accipiatur. Totum me trahit affectio, sed oratio deficit. Dives cogitatio vocis paupertate confunditur. Fervent interiora, et in undosam ebulliunt altitudinem; sed frigiditas linguae cumulos refrigerat exundantes. Quid est, o Beatissima? Nunquid ita sensu taciturnus obdormiam, ut ibi mutus sim, ubi omnis loquitur creatura?
2. Verumtamen non tacebo et non quiescam, donec egrediatur ut splendor vultus tuus, et sermo de 0833C te conceptus, si non ut lampas, saltem ut scintilla accendatur. Movet, fateor, quod, disponente Deo, peccant rationales creaturae et multis annorum millibus tam coelestia quam terrestria incassum stare videantur, semirutis illis, istis dirutis. Stat illa magna civitas, civium suorum numerositate fraudata, et a stellantibus palatiis multiplex habitantium multitudo propellitur. Obscurantur stellarii ignes, solem loquor et lunam et stellas, et multa sui luminis claritate mulctantur. Terra maledicitur (Gen. III, 17), cum damnatur hominum successio; et omnis creatura, juxta Apostolum, parturit et ingemiscit (Rom. VIII, 22). Tacet Deus omnipotens, et ordinans ejus omnipotentia tantam dissimulat confusionem. Tandem nascitur Maria, et ad nubiles annos egrediens 0833D speciem induit speciosam, quae ipsum alliciat Deum, et divinitatis oculos in se convertat. Vide quid inde dicat ille non minimus explorator secretorum Dei: Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet Rex 566 decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus? (Psal. XLIV, 11, 12.) Germinat igitur virga Jesse de tortuosa radice generis humani et patriarcharum arbore, et in altitudinem et rectitudinem erumpens omnem ignorat nodositatem filiorum, tenebras nescit, fructicosa quaeque non habet. Videt et ardet ille vehemens amator, et totum epithalamium in ejus laudibus decantat, ubi manifeste 0834A sponsus inducitur spirans amorem sincerissimum, nec ultra valens dissimulare quod patitur. Evocatur statim coelestis ille conventus, et, juxta prophetam, init Deus consilium, cogit concilium, facit sermonem cum angelis de restitutione eorum, et de redemptione hominum, de elementorum renovatione (Isai. XVI, 1-3). Illis stupentibus et mirantibus prae gaudio, quaeritur modus redemptionis, et statim de thesauro divinitatis, Mariae nomen evolvitur; et per ipsam, et in ipsa, et de ipsa, et cum ipsa totum hoc faciendum decernitur, ut sicut sine illo nihil est factum, ita sine illa nihil refectum sit. Traditur epistola Gabrieli, in qua salutatio Virginis, incarnatio Redemptoris, plenitudo gratiae, gloriae magnitudo, multitudo laetitiae continetur. Missus ergo 0834B angelus Gabriel a Deo, etiam antequam ad Virginem perveniret, invenit Deum virgineis illapsum visceribus, et majestatem Dei virginalis ventris brevitate conclusam. O venter diffusior coelis terrisque amplior, capacior elementis! qui totum claudit omnia concludentem, in quo Deus gloriae reclinatur. Denique et Archangelus non ait: Ave, Maria replenda, sed, plena; non: Dominus veniet in te; sed, Dominus tecum; quia inde totam eam sibi rapuerat Spiritus sanctus, et coelestibus insignierat ornamentis. Jam consecrata erat in loco voluptatis, de quo fons ille debebat ascendere, qui universam terrae superficiem irrigaret.
3. Satis hucusque sparsimus verba, et volaticis 0834C sermonibus diversa praeseminavimus: nunc insistamus hic, si forte aliquod dignum elicere valeamus. Fluvius, ait Scriptura, egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandam universam superficiem terrae, qui inde dividitur in quatuor capita (Gen. II, 10). Fluvius iste est Dominus meus Jesus, qui de duobus locis voluptatis egreditur, ex utero Patris, et ex utero Virginis. Unde propheta: Dominus Deus noster fluvius gloriosus, exsiliens in terram sitientem. Sed ineffabilibus differentiis longe aliter a Patre quam a Matre egreditur; quia, etsi haec temporalis nativitas gloriosa est, multo gloriosior est aeterna. Hortantibus vobis, de utraque generatione volo aperire quod sentio, non quod aliquid exponere praesumam, cum hoc ultra omnium vires, quanto magis ultra meas 0834D sit? et extremae dementiae sit velle fari ineffabilia, maxime hominem imperitum. Non enim oblitus sum Salomonem dicentem: Sicut qui nimium comedit mel, evomit illud; sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). De utraque enim per prophetam dici puto: Generationem ejus quis enarrabit? (Isai. LIII, 8.) Quia et Patris illa ineffabilis et inaccessibilis est, ac nulli pervia creaturae. Hoc sensu credo Apostolum dixisse de Deo: Qui solus habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16); cum etiam puriores naturae tanto reverberentur intuitu, ut nec possint irrumpere in tantae claritatis abyssum. Ipse etiam Filius protestatur: Nemo novit Filium 0835A nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Nec tamen sicut est, sed sicut capere potest cui tanta dignatio revelatur. Unde et illa sublimis anima quae usque ad tertium coelum in divitias gloriae Dei rapta fuerat, dicit: Ego me non arbitror comprehendisse (Philipp. III, 13).
4. Verissima ergo definitio est, quia illam gignentis et geniti generationem nullus omnino penetrat intellectus. Hanc etiam de Matre, omni humanae creaturae reor inextricabilem, et nescio utrum ab illa excellentiori natura valeat comprehendi. Quis enim comprehendat unitionem carnis et Verbi, qualiter Deus et homo in unam personam conveniat, salvis imperturbatisque proprietatibus naturarum? Unusquisque 0835B in suo sensu abundat; ego hanc omnem sensum supergredi credo, veterum virorum vestigiis inhaerens, qui super haec sanas et inconcussas sententias reliquerunt. Ad paternam igitur generationem recurrentes, locum voluptatis Patrem esse censemus, 567 quamvis Deus illocalis sit; sed efficientias rerum, nisi per vulgatos sermones, explicare non possumus. In ipso autem omnem voluptatem esse intelligit, qui legit Apostolum dicentem: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36); et alium ex illo duodeno apice similiter eructantem: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Ipse etiam Filius dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum 0835C (Joan. XVII, 3). Cognitio igitur Patris vita aeterna est: et ubi vita aeterna, ibi sempiterna voluptas. Egreditur ergo fluvius de loco voluptatis; quia gignitur de utero Patris Deus de Deo, lumen de lumine, de Domino Dominus. Egreditur autem identitate, quia idem est cum Patre. Idem dico secundum substantiam, non secundum personam. Egreditur et aequalitate, quia Patris omnipotentiam recipit; cum omnia quae possit Pater, possit haec et Filius, sicut ipse testatur: Omnia quae facit Pater, facit et Filius: nec potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Egreditur et aeternitate, quia licet generetur, non tamen est posterior generante, sed ambo unius antiquitatis sunt: si tamen vocabuli novitatem non exhorretis; quod licet 0835D quoquo modo significet quae dicuntur, longe tamen est a sententiae majestate. Egreditur similitudine, quia similis est Patri, Patris imago, splendor gloriae et figura substantiae ejus. Egreditur alteritate, quia alius est ab illo: Alius dico; non Aliud. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum dixit; non, unus: quia Unum significat substantiae unitatem; unus vero, personarum proprietatem. Sic igitur et longe excellentiori modo de Patre Filius egrediens, inundat angelicas stationes; quia, juxta Salomonem: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5). Citharoedus puer de hoc fonte pleno ventre potaverat, cum diceret. Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. 0836A XXXV, 10). Apud te, inquit, est fons vitae; quia tu non solum vita, sed et Filius tuus fons vitae est. Et ut patenter quod sentiebat ostenderet, subjunxit: In lumine tuo videbimus lumen; scilicet ad irrigandam universam superficiem terrae. Quaenam terra est in illa coelorum summitate reposita, quam superfluat et irriget fluvius gloriosus? Regnum coelorum terra viventium est: Unde, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13); item: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Irrigatio haec indicibilis est. Inebriantur quippe Angeli ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potantur.
5. Hic quid dicam, nescio, quia plurimus stupor sensum opprimit assurgentem. Ubi sunt oratorii 0836B sermones, quos in fornace rhetorica omnis ille philosophorum conflavit chorus? Ubi sunt gigantes a saeculo nominati, qui ab initio fuerunt magni statura, scientes bellum, languentes circa pugnas verborum? Nunquid non maximus ille gigas (Platonem loquor) ab intellectu tam purissimae veritatis repulsus est? Nonne acerrimo mentis ingenio tangens, sed non attingens divinitatem Dei, dicit: «Unum inveni quod cuncta operetur; et aliud per quod cuncta efficiuntur, tertium autem non potui invenire?» Recte de Spiritu sancto inscius, qui illi non erat infusus, qui sanctorum revelationum magister est, qui revelavit Paulo quae oculus non vidit, sicut idem apostolus gloriatur: Nobis, inquit, revelavit Deus. Per quid, Apostole? Per Spiritum sanctum (I 0836C Cor. II, 10), non per spiritum nostrum, per quem sicut philosophi seducti sunt, ita et seduxerunt. Ille noster philosophus, qui super senes et super omnes docentes se intellexit (Psal. CXVIII, 99, 100), quid super hoc senserit audiamus: Rigans montes, inquit, de superioribus suis (Psal. CIII, 13). De sublimioribus quippe Angelis, qui non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem ipsam Dei substantiam luminibus indefessis aspectant.
6. Sequitur: Qui inde dividitur in quatuor capita. In quae quatuor capita? Dicamus breviter, quia grandis nobis restat via. In admirationem; nam de fragilitate complexionis humanae, de torrente voluptatis bibens, tota obstupet illa dignior creatura de Creatoris gloria, et gloriae ratione. In puritatem; 0836D quia non in vase testeo, sed remoto velamine hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. In satietatem; quia, etsi desiderant in eum prospicere, 568 non tamen desiderium necessitatem, vel necessitas miseriam inducit; sed mirabiliori modo et semper desiderant ut semper satientur, et semper satiantur ut semper desiderent. In securitatem; quia de sua stabilitate certi, perennibus gaudiis immerguntur, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, quando fiet unum ovile et unus pastor, et superna illa Jerusalem consummabitur in id ipsum. Sed influit fluvius iste per angelicas officinas. Sed haec omnia fides capit, nescit ratio, intellectus ignorat humanus. Haec sunt fortassis illa 0837A quatuor, quae Vas electionis felici quaternario in Epistola ad Hebraeos vidit, dicens: Non accessistis, inquit, ad montem fumantem, sed ad montem Sion, ad Jerusalem civitatem Dei viventis, ad multorum millium Angelorum frequentiam, ad Ecclesiam primitivorum ascriptam in coelis (Hebr. XII, 18, 22, 23.
7. Nunc accingamus nos ad videndum qualiter egrediatur de Virgine; quia egressio ista dulcior et affectuosior est humanae miseriae, quae intuentium pectora concutit, et irrorat oculos, et beatis fontibus vultus amantium perfundit. Hic locum voluptatis uterum Mariae intelligo, in quo cumulavit omnes delicias deliciarum Dominus, de cujus deliciis Spiritus sanctus admiratorio sermone in amoris 0837B Cantico eructat: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? (Cant. VIII, 5.) Nunquid in Angelis voluptatem habet Altissimus, in quibus ipse reperit pravitatem? (Job IV, 18.) Nunquid in constellatione vel scintillatione stellarum, quarum aliae convertuntur in sanguinem, aliae cadunt de coelo, aliae in tenebris obscurantur? (Apoc. VI, 12, 13.) Nunquid in aere, vel igne, vel ventis? Nequaquam in igne Dominus; non in commotione Dominus; non in spiritu Dominus (III Reg. XIX, 11, 12), si verus est ille, qui in curru igneo et equis igneis est assumptus in coelum (IV Reg. II, 11). Nunquid in aquis, ubi furens et tortuosus Leviathan immoratur (Isai. XXVII, 1); aut in terra, quae sub maledicto Adae spinas emittit et tribulos? (Gen. III, 17, 18.) 0837C Non est locus voluptatis nisi uterus Virginis. Ex hoc egreditur humanitate; quia vestitus cicilio nostrae mortalitatis, visibilis humanis oculis apparuit. De virgine virgam, de libro autem generationis lineam faciens, divinitatis hamum innexuit, quem carne operuit virginali, ut draco magnus illectus ad carnem, ferrum divini numinis subsentiret. Egreditur et cum novitate: quia nunquam sic natus est homo sicut nascitur. Primus enim homo primo de terra formatur; secundo mulier ex ejus latere fabricatur (Gen. II, 7, 22); tertio Cain consuetudinario nascendi ordine gignitur ab utroque (Gen. IV, 1). Solus iste de sola Virgine nascitur; et Virginis uterum novo et singulari partu divinitas humanata sigillat. 0837D Ubi nunc Aristotelicae subtilitatis facunda quidem, sed infecunda loquacitas: Si peperit, cum viro concubuit? Velit nolit, vertitur in habitum privatio; nec astringitur dialecticis terminis omnium terminator, ad cujus imperium perit natura, dissuescit consuetudo. Egreditur etiam cum claritate. Nascente quippe illo sepelitur omnis illa stellantium luminum luminosa serenitas; et stella candidior lucidioribus radiis praescintillans, totam sibi coeli rapit portionem. Ambulant reges in splendore ortus ejus, quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. Ipsi videntes sic Deum et hominem nascentem, matrem et virginem parientem, admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos in tantorum luce miraculorum. Egreditur 0838A et cum paupertate; quia in pannis vilissimis reclinatus, jam ex tunc sanctissimis membris legem martyrii praefigebat Egreditur occulte; quia subtilissimus ille fraudium investigator, tantae ab altitudine dignationis excluditur. Hinc est quod ambiguis alternationibus fatigatus, illum tentat, nunc tentatum filium appellat Altissimi; nunc instruit crucem, nunc destruit, mandans per mulierem, consuetum sibi organum: Nihil tibi et justo illi (Matth. XXVII, 19).
8. Sequitur: Ad irrigandam universam superficiem terrae; id est ad terrenam miseriam expiandam, quam nobis in haereditatem primus ille peccator reliquerat. Volo ut Apostolus hic eum mihi, sicut et superius, in quatuor capita distribuat, quia securius 0838B ejus expositionem suscipio. Qui factus est nobis, inquit, sapientia, justitia, sanctificatio, redemptio (I Cor. I, 30). Ad nos quippe veniens qui eramus in carcere, 569 primo omnium tenebras ignorantiae nostrae depulit luce sapientiae suae; demum per justitiam quae ex fide est, solvit funes peccatorum nostrorum, sanctificans nos in suo corpore, redimens in corporis passione: Dominus enim solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8), sanctificat tabernaculum, de manu redimit inimici. Dividitur et in patientiam, qua peccatores sustinet; in misericordiam, qua peccatores fovet; in largitatem, qua proficientes exaltat; in fortitudinem, qua perficientes conservat. De hoc secundo 0838C quaternario, toto hoc Adventu vestrae Fraternitati confabulatus sum, per fluminum decursionem et nominum interpretationem moralia mysticis internectens, utrum aliquid digne, vos videritis. Verum non omnia possumus praesenti sermone coarctare, fastidium evitantes.
9. Habeo ego quatuor capita dulciora prioribus, quae fortassis vestris cordibus dulcius complacebunt. Dominus enim vester elevatus in cruce, largissimas sanguinis undas a quatuor partibus sui corporis abundantius emanavit. Spinis enim pungentibus sanctissimum caput nivea cervice reflexum et clavis pedes et manus, et lancea latus ejus transverberante pretiosus sanguis emanavit, cujus aspersione judex transit in patrem; iratus, in mitem; 0838D in misericordiam, virga; captivitas, in coronam. Christus ergo fons latens et occultus in coelis, fons patens et apertus in terris: illic de utero Patris, hic egreditur de utero Virginis; illic vivens terram irrigat viventium, hic moriens, terram morientium; illic dividitur in quaternarium admirabilem: hic, in dulcem. Dulcis Dominus, dulcis Domina, quia ille Dominus meus, misericordia mea; haec Domina mea, misericordiae porta. Ducat nos Mater ad Filium, Filius ad Patrem, sponsa ad sponsum, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO III. De fluvio Aegypti et ejus rivis per allegoriam.0839A
1. Tandem de mari ad portum, de promisso ad praemium, de labore ad requiem, de desperatione ad spem, de via ad patriam pervenimus. Scripserat siquidem nobis frequentibus epistolis calamus scribae velociter scribentis: Exspecta, reexspecta. Sed nos quod subjungitur dicere poteramus: Modicum ibi, et modicum ibi (Isai. XXVIII, 13). Praecucurrerant cursores promissione divites, sed exhibitione pauperrimi. Dicebat alius: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14); alter vero: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet (Habac. II, 3). Pari consilio exierant de sanctuario Dei, nihil secum nisi promissionum multitudinem 0839B reportantes. Unde et Citharista noster jam dormitaverat prae taedio, et in ipsum Deum tacitis oblocutionibus totam culpam modis flebilibus intorquebat: Tu vero, inquit, repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39). De flebili quoque ad imperativum conversus est, exagitante impatientia, quae impudentiae et frontositatis mater est: Qui sedes super Cherubim, manifestare (Psal. LXXIX, 2). Et quid tandiu dominatrici sedens in cathedra, circumvallantibus et vallantibus Angelis, non respicis super filios hominum, quos absorbuit et obsorduit iniquitas per Adam quidem commissa, sed a te permissa? Memorare quae mea sit substantia (Psal. LXXXVIII, 48), ad tuae substantiae similitudinem fabricata; quia, etsi omnis homo vivens vanitas 0839C est (Psal. XXXVIII, 6), in imagine tamen tua pertransiens, vanitas esse non potest. Nunquid ita vane constituisti omnes filios hominum? (Psal. LXXXVIII, 48) de quibus dicis: Deliciae meae esse cum filiis hominum (Prov. VIII. 31), ut eos verteret et diverteret a te malignus ille deceptor, qui decipere, nisi te permittente, non potuit. Inclina coelos tuos et descende (Psal. CXLIII, 5), et illos misericordes oculos miseris inflecte peccantibus, ut saltem non in perpetuum obliviscaris nostri. Haec quidem iste, sed gemitibus et aerumnis intortus, tantae praesumptionis sententiam abjurabat. Dixi, inquit, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2).
2. Sed et ille vir nobilis, et profundi sermonis urbanitate 0839D perlucidus, affectuosis excessibus incalescens, 570 Propter Sion, inquit, non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam (Isa. LXII, 1), etc. Utinam, ait, dirumperes coelos, et descenderes! (Isa. LXIV, 1), et alia multa, quae fastidiosa prolixitas vetat inserere. Hic etiam morosioris gratiae longinquitate suspensus, et nimietate doloris excedens, impatienter oblatrat dicens: Ecce gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, quasi nihilum et inane reputatae sunt ei (Isa. XL, 17). Jeremias quoque in vocem gratulabundae laudis adverbio demonstrandi prorumpens: Ecce, inquit, faciet Dominus novum super 0840A terram: mulier circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Sed tamen repentinae submersionis lacrymis edocetur, prius lamentum Christi suscipiens, quam adventum conticescat. Danieli dicitur: Visio est in dies et in tempora longa (Dan. VIII, 17, 19). Et Ezechiel tantis caliginibus involvitur, ut vix dignosci possit unde veniat, aut quo vadat (Ezech. XII). Denique omnis ille prophetalis conventus longa tardantis gratiae morositate pertaesus, nunc rogando, nunc conquerendo variat orationem, et plerumque sermonibus exorativis indignatorios intermiscet. Nos quoque satis eos audivimus, et nobis in fastidium releguntur. Jam fugit Moyses, impeditioris siquidem linguae factus est nobis (Exod. IV, 10). Isaiae labia immunda sunt (Isai. VI, 5). Jeremias nescit loqui, 0840B quia puer est (Jerem. I, 6). Ezechiel polluto pane vescitur (Ezech. IV, 12). Osee fornicariam et adulteram duxit uxorem (Osee. I, 2, 3). Daniel post visionem graviter infirmatur (Dan. VIII, 27).
3. Omnes prophetae elingues sunt et muti: jam laetari et exsultare non possumus, nisi osculetur nos osculo oris sui. Auditi et exauditi estis: adest benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, quae vel differri non patiatur amplius amorem languentium. Quid enim audistis? «Sanctificamini in crastinum, filii Israel (Josue. VII, 13), et estote parati; quia die crastino descendet Dominus.» Residuum diei hujus, et superventurae noctis vix medianda progressio, dirimit nos a vultu gloriae, a puero Deo, a puerperio singulari. Currite celeriore 0840C et rapidiore passu, conficite metas vestras, ut liceat videre Fliium Dei vagientem in cunis, et Salvatoris nativitati qualiacunque obsequia praeparate. Credo vos esse filios Israel, sanctificatos ab omni inquinamento carnis et spiritus, praeparatos ad diei crastinae sacramenta sollicita devotione et devota sollicitudine suscipienda. Quid enim aliud his sacris diebus Adventui ejus dedicatis egistis? Vidi ego senes, senectutis oblitos, astare sacris juvenili alacritate vigiliis; et juvenes juventute sepulta, senili gravitate reverentiae Divinitatis assistere. Plena erant subsellia concinentibus, et concentu parili voces in sublimibus resonabant, ut felici invidia jurasse vos crederem jubilare Deo in voce exsultationis. Psalteria erant prae manibus, psalmi in labiis, in corde devotio: 0840D solemnitatem animi indicabat hilaritas vultus, discursio corporis, operis sollicitudo. Inspexi sacerdotes vigilantibus oculis primos diei ortus subtiliter indagare, sacramentalibus indui vestimentis; introire ad altare Dei, ad sacrificandum corpus et sanguinem Redemptoris. Vidi assistentium turbam ministeriali devotione nunc flectere genua, nunc osculari manus, et ad imperantium nutum nutu citius obedire. Sed et pueros aspexi, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram, sibi ad invicem psalteria invidere, et reportare ad lectulos suos, furari somnum ab oculis suis, et in lectulo suo per 0841A noctes quaerere quem diligebat anima eorum; quod licet contra consuetudinem praesumptum sit, non tamen contra devotionem. Fateor, inter haec omnia cogitabam: Castra Dei sunt haec, non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli (Gen. XXVIII, 17). Vellem, nollem, vestra devotione trahebar, et vobis negotiantibus otiari non poteram. Sequebar vos, sed a longe, vel aberrans a via, vel claudicans a semitis meis, lugens et contristatus, quia non poteram aequare currentes. Novit ille unus, cum quo uno unum coepi esse in Domino, quam frequentibus querelis impleverim aures ejus, quod vos in meridie essetis cum sponso, et ego cum sponsa in vespertino frigore commorarer.
4. Eia, fratres, si aliquis adhuc defluus humor de 0841B flumine mortalitatis hujus vestras circumrorat affectiones, tergite et tegite illum niveo confessionis amictu, et calceate vos in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15), ut sitis 571 de quibus dicit sanctus: In flumine pertransibunt pede. Quid autem per haec? Ibi laetabimur in ipso (Psal. LXV, 6). De flumine hoc, imo de fluminibus istis Isaias propheta in nocturnis lectionibus largius disputavit. Percutiet, inquit, Dominus fluvium Aegypti in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati (Isa. XI, 15). Volo de fluvio et rivis ejus paulisper confabulari vobiscum, quomodo et qualiter percutiatur, quid sit per eum transire calceatos. Aegypto figuraliter exprimi mundum istum, divinorum eloquiorum scrutatores affirmant, qui positus est in maligno, qui tenebris et 0841C confusionibus est repletus. Flumen fluxus humani generis est, qui de primis parentibus infelici vena prorumpens, in impetuosum erumpens torrentem, per totam mundi latitudinem instagnavit: qui in septem torrentibus derivatur, valles et campestria, profunda voragine supersedit; ipsis quoque montium cacuminibus eamdem refusionem intentans. Unde unus de altioribus clamat, Torrentes iniquitatis conturbaverunt me (Psal. XVII, 5): et, Intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII, 2).
5. Primus hujus fluminis rivus est cogitatio mala. Rivus exundans, et qui nullis obicibus repellatur. Habet frequentiam pluviarum per fenestras corporeorum sensuum, qui ei mundanis cataractis mortiferos imbres infusius administrant. Occursat aspectui 0841D mentis quod vidit et audivit, quod odoravit et gustavit, quod palpavit et tetigit. Et plerumque quod simplici oculo aspeximus, versipellis contortor in offendiculum retorquet ac scandalum. Fingit similitudines, imagines pingit, colores aptat, et in thalamo mentis universa convolvit, si forte consensum eliciat, et affectum inficiat. Offert horribilia de divinitate, terribilia de fide, mirabilia de fidei institutione; et in alveolo mentis veneniferas ingerit potiones, quas in confessione evomere peccator oneratus exhorret. Venit in oratorium, dormitorium occupat, insidet refectorio, circuit claustrum, revisit officinas, nullam 0842A praetermittit artem nocendi; sed ubilibet suae calliditatis assignat argutias. Et in choro quidem inter orandum et psallendum mentem pertrahit in diversa, praeteritorum rememoratione puritatem intellectus involvens. In choro vero multiformes libidinis sensus evolvit, insidians sollicitudini vestrae, et telis fortioribus oppugnans vos, utinam non expugnet; pungat, non vulneret. In refectorio autem gulam allicit ad videndum quae perferuntur, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem, ut majore opera ad egerendum egeas, quam ad ingerendum. In claustro libros revellit a manibus, memoriam reserat Scripturarum, et nunc de isto ad illum, nunc de illo ad istum cum signis et scurrilitate transvertit. Per officinarum multitudinem te facit excurrere, 0842B et vagabundo se comitem facit, donec taciturnitatis ostium, aut aperiat, aut confringat. Quid plura? In choro devotionem, in thoro castitatem, in refectorio parcitatem, in claustro lectionem, in officinis silentii virtutem virtutis inimicus exstirpat. Nec sufficit in vigilando subtilius spiculis cordis terebrare vitalia, sed dormiendo singulari se versat et reversat astutia. Quae omnia melius vestrae conscientiae, quam styli scientiae derelinquo. Sed et ad altare Domini virtutum sequuntur nos spiritus ipsi; et ipsos ante mentis oculos involantes, ut vix aliqua vel nascentis Dei, vel pendentis in cruce possint memoria deturbari. Magnus ille patriarcha vix volucres hujusmodi a suis sacrificiis abigebat (Gen. XV, 11): nos qui sumus qui fugare praesumimus? Quis in hoc rivo 0842C vel mersum, vel submersum se esse negaverit? Videtis quam turbidus torrens et limosa regurgitans coenositate, qui vix aut nunquam ad hoc ducitur ut penitus exsiccetur. Non puto quod ille qui clausit coelum oratione (III Reg. XVII, 1), clauserit animum a cogitatione, ut facilius sit coelum obserare, quam animum.
6. Secundus rivus est locutio perversa. Linguam nullus hominum domare potest, ait Jacobus (Jac. III, 8): membrum inquietum, membrum mortiferum; facilis ad loquendum, ad obloquendum proclivior. Et notandum quod alter nascitur ex altero, cum malae cogitationi perversae locutionis janua sit aperta. Et est etiam aliud verbum falsum: unde dicitur, Perdes onmes qui loquuntur mendacium (Psal. 0842D V. 7). 572 Aliud vanum, de quo scriptum est: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI, 3). Aliud impudicum, de quo Apostolus: Turpis sermo de ore vestro non procedat (Ephes. IV, 29). Aliud excusatorium, unde Psalmista: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Aliud dolosum, de quo Propheta: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4). Aliud otiosum, de quo ipse Dominus: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Et si qua alia genera 0843A sunt pestis hujus, quae nos brevi saltu transilire non possumus.
7. Tertius est actio prava. Post cogitationem et locutionem venitur ad opera, quando exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato, et contumeliis afficimus corpora nostra. Quid enim turpius, quam membra Christi sanguine consecrata, et consepulta in Baptismate, libidinosis ardoribus maculare, nec attendere reverentiam praesentis Dei, minantis poenam, gloriam promittentis? Absit ut aliquis nostrum huic idolo substernatur, ut Filium Virginis in Veneris templo suscipiat, ut arcam Dei juxta Dagon collocet; ut nutritus in croceis stercora amplexetur. Quid Petro cum Mago? quid Christo cum Antichristo? quid Virgini et libidini? quid puritati 0843B et corruptioni? Absit ut quisque vestrum ambulet in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum; qui corpus Christi aut consecratis, aut Christi corpori ministratis! Electi servite Imperatori, ut cum Imperatore sedeatis, cum sederit in sede majestatis suae. Qua fronte, quibus oculis videret vos, viveret vobiscum, qui tantis inter vos obscoenitatibus deserviret? Qua mente, qua conscientia accederet ad Sancta sanctorum, immolaret Sanctum sanctorum, cujus fama contemptibilis, vita notabilis, sermo reprehensibilis haberetur? Sed et si forte (humanum loquor propter infirmitatem carnis vestrae) aliquis vestrum tale aliquid in cubiculo conscientiae complicavit; deplicet illud per confessionem et poenitentiam, et ego ei de misericordia nascentis pueri veniam 0843C repromitto. Et si confessus fuerit et poenituerit, nascitur in eo lux mundi, ut dimotis fallacibus tenebris, splendorem verae lucis accipiat. Quomodo enim miseris misericordiam hac nocte negabit, in qua misericorditer misericors nascitur et miserator Dominus? Adest Deus et homo; Mater et virgo; caro et Verbum; lux illuminans; bonus et bonitas; misericordia et veritas; fecunda virginitas, virginalis fecunditas; aeterna novitas, nova aeternitas; divina humanitas, humana divinitas; humilis sublimitas, et his omnibus misericordia fabricatur. Cohibete ergo extollentiam ab oculis, loquacitatem a lingua, crudelitatem a manibus, voluptatem a lumbis, pedes ab itinere non recto, et venite et arguite eum, si non hac nocte dirumpit coelos, si non descenderit 0843D ad vos, et projiciet in profundum maris omnia peccata vestra. Quis tamen est, qui hujus tertii rivuli non sit mersus et remersus instantia?
8. Quartus rivus est defensio peccatorum. In veritate dico vobis, quia nihil sic exasperat iram divinitatis, quomodo iniquitatis defensio. Aequo enim certamine nos certamus cum Domino, cum defendimus quod odit: cum nobis placet quod displicet illi. Magna quippe differentia inter superbum et humilem peccatorem; cum illum despicit, hunc respicit: quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Quando sanari poterit qui medicum spernit, medicinam conculcat, et infirmam substantiam contrariorum receptione succendit? Tu dicis malum bonum, 0844A amarum dulce, tenebras lucem, et in Creatorem refundis injurias: ut quod laudaverit, tu vituperes; quod vituperaverit, tu laudes. Non et hoc palpativa dissimulatione tacendum, quod viderim quosdam vestrum tantis impatientiae stimulis agitari, ut ad primas correptoris voces non solum excusationem et defensionem exhibeatis; sed et nisi disciplinalis vigor obviaverit, ad tumultus et jurgia prosiliatis. Haec est impietas maxima in Deum, delictum maximum: quod vir simplex et rectus, et puer Domini summa circunspectione devitat. Elegantissimam super his comparationem inducit propheta, quam de sacrario sancti Spiritus asportavit. Ibi, inquit, habuit foveam ericius (Isa. XXXIV, 15). Ericius ita 573 confertissima spinositate densatus est, ut 0844B undique punctionibus et aculeis vestiatur. Cum vero se solitudinem adeptum putat, caput aperit, exserit pedes, et vivificatorios motus plana deambulatione demonstrat. Si quis supervenerit, statim celerrima velocitate caput cum pedibus in interius absconditorium reponit: ut si tenere volueris, prius videas sanguinem tuum, quam corpus suum. Sic et peccatoris caput cum pedibus, intentio cum actione, a pastorum sollicitudine prospectatur: et quod fere omnium peccantium vitium est, cum ab omnibus videatur, a nemine aestimat se videri. Si vitium resecare studeas, et intentionis ingressus cum actionis egressibus correctivis deprehendere: statim Ciceronis eloquentia renovatur; excusatur et defenditur quod opponis, accusaris et offenderis qui 0844C proponis. Interrogat de loco et de tempore quando factum fuerit, et novus dialecticus exserta lingua prorumpit in medium. Parentes advocat; patrocinatores quaerit; gravari se judicat; indicat se recessurum, malle mori, quam pati talia; et quae vidisti, negans, et quae non vidit in te convicia retorquens. Sic spinam sentis, et culpam perdis: odium incurris, nec corrigis: et quem totum tenere putabas, totum amittis. Vides quam multiplici cumulositate rivus iste omni homini, et maxime nostro Ordini se infundit?
9. Quintus est exsultatio in peccatis. O detestanda laetitia, et in sempiterni doloris tristitiam demutanda, in peccatis sicut in virtutibus exsultare! Nonne latrocinantes et facinorosi quique cum votorum plenitudinem 0844D assequuntur, non se capiunt prae gaudio, ita etiam ut audeant ipsi Divinitati gratias immutire? Qui cum malefecerint, laetantur, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Cadent super eos carbones, et in ignem dejicientur (Psal. CXXXIX, 11). Sed rivus iste, quam undosa reflexione miseros animantes effundit, melius conscientia, quam eloquentia comprehendit.
10. Sextus est alios docere ad malum. Haec doctrina de cathedra pestilentiae derivatur, quam detestatur et reprobat qui docet hominem scientiam. O quam in vanum accipit animam suam, qui aliorum animas venatur ad mortem, qui trahit peccata sicut vestem longam; qui miscet sanguinem sanguine; 0845A cui non sufficit ut intereat in saeculum saeculi, nisi et alios ad interitum pertrahat sempiternum! Scitis enim quia multa vitia tenerrimis aetatibus imprimuntur; quae postea in magno corpore vix mitigare, nedum exstirpare quisquam possit. Infelices magistri, qui hujusmodi plantaria plantaverunt! explantabuntur ab illa coelesti plantatione, quam plantavit Pater ille coelestis. Quis gloriabitur se hujus rivi torrentibus non fuisse vallatum?
11. Septimus est, in omnibus his malis perseverare. Hic peccator demersus est et absorptus, et clausit super eum puteus os suum. Cum enim non levat oculos ad coelum, nec recordatur judiciorum justorum, mortuus est, et sepultus in sepulcro 0845B conscientiae suae. Tunc a mortuo tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26): tunc peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Hic est in extremo fluminum Aegypti, et multitudo miserationum Domini tollitur ab oculis ejus.
12. O flumen malum, rivi pessimi, rivi exterminantes! Hac nocte Dominus eos calceatus transivit, cum in virginali substantia puram carnem et omnium praetaxatarum pestium immunem accepit: illo calceamento 0846A calceatus quod in Idumaeam extendit (Psal. LIX, 10), cujus corrigiam solvere non potuit magnus ille Baptista (Luc. III, 16). Misit de summo Filium suum, et accepit me in utero Virginis, et sic tandem assumpsit me, et de profundis aquarum. Percutiemus et eos, si cogitemus pro peccato nostro, si prohibeamus linguam a dolo, si declinemus a malo, et faciamus bonum: si confiteamur adversum nos injustitiam nostram Domino, si dolor noster sit semper in conspectu nostro, si doceamus iniquos vias Domini, et semper laus ejus sit in ore nostro. Et ut de arte sutoria nostris moribus aliquid consuamus, habeamus calceamenta densa et subtiliter consuta, quae possint aquas obviantes excludere. Faciamus carnem nostram firmam et confixam 574 0846B timore Domini, quae libidinis humorem excludat, et excocta tribulationibus, atque ita densata fiat uter novus ad conservandum vinum novum de quo dicitur: Quia factus sum sicut uter in pruina (Psal. CXVIII, 83). Sed jam corda et corpora vestra ad suscipiendum Filium Virginis praeparata dimittamus in pace, et omnes in commune lumen ad revelationem gentium innocentibus brachiis amplectamur, qui est benedictus in saecula. Amen.