secundum editionem typicam tertiam
Missalis Romani
ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instaurati
auctoritate Pauli pp. VI promulgati
Ioannis Pauli pp. II recogniti

www.binetti.ru

Pagina principalis

Index of Latin texts

A

B

C

D

E

F

G

H

I

L

M

N

P

R

S

T

V

X

 

 

Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores. In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis (Christifideles laici 16, 3). Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii (Christifideles laici 17, 3). Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt (LG 65): in ea, Ecclesia est iam plene sancta.

(Catechismus Ecclesiae Catholicae, 828-829)

 

Sanctorum intercessio: Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant [...]. Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in terris sunt adepti. [...] Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur (LG 49):

Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad quem vado, quam hic fuerim (Sanctus Dominicus, moribundus, ad suos fratres: Relatio iuridica 4 (Frater Radulphus de Faventia), 42).

In meo degere volo caelo, bonum faciens in terra (Sancta Theresia a Iesu Infante, Verba [17 iulii 1897]).

 Communio cum sanctis. Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium. Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a fonte et capite omnis gratia et ipsius populi Dei vita promanat (LG 50):

Illum [Christum] enim, utpote Filium Dei, adoramus; martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam; quorum utinam et nos fiamus consortes ac condiscipuli (Martyrium sancti Polycarpi 17, 3).

(Catechismus Ecclesiae Catholicae, 956-957)

 

 
.