Calendarium Romanum generale

ex decreto Sacrosancti oecumenici
Concilii Vaticani II instauratum
auctoritate Pauli pp. VI promulgatum
Ioannis Pauli pp. II recognitum

CALENDARIUM ROMANUM GENERALE

[cum litteris dominicalibus, quibus haec editio caret]

DE LITTERA DOMINICALI

[excerpta e volumine I Liturgiae Horarum]

Singulis diebus apponitur una ex iis litteris: A, b, c, d, e ,f, g, quae septem dies hebdomadae innuunt (cf. Calendarium Romanum generale, col. I). Ex iis autem litteris, ea vocatur littera dominicalis, quae per totum annum diem dominicam indicat.

Exempli gratia, anno 2002 apponitur littera dominicalis f (cf. Tabella temporaria, col. II); omnes dies, quae hac littera designantur, sunt dies dominicae; 13, 20, 27 ianuarii, etc.

Anni bissextiles autem duplici littera dominicali insigniuntur, quarum prior dies dominicas indicat ab initio anni usque ad diem 24 februarii, altera vero a die 25 usque ad finem anni: bis enim dicitur sexto calendas martii, id est diebus 24 et 25 februarii, atque iteratur littera f, quae bis servit diebus 24 e 25.

Exempli gratia, anno 2004 duae assignantur litterae dominicales: d et c. Littera d dies dominicas ostendit usque ad diem 24 februarii: 4, 11, 18 ianuarii … 22 februarii. Deinde littera d mutatur in praecedentem c, quae dies dominicas ostendit a die 24: 29 februarii, 7, 14 martii, etc.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *