S. Georgii, martyris

Die 23 aprilis

S. Georgii, martyris

 

Magnificantes, Domine, potentiam tuam, supplices exoramus, ut, sicut sanctus Georgius dominicae fuit passionis imitator, ita sit fragilitatis nostrae promptus adiutor. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Saeculo IV iam veneratione affectus est Diospoli, in Palaestina, ubi et ecclesia in eius honorem exstructa erat. Eius cultus per Orientem et Occidentem iam ab antiquitate diffusus est.

Cum cultus S. Georgii, qui exordium habuisse videtur in Lydda Palaestinae, valde popularis sit tum in Occidente tum in Oriente, eius memoria servatur die 23 aprilis, qua die celebratur Romae ab anno 683. Eadem die colitur S. Georgius in ritibus syro et byzantino, die vero 18 aprilis apud Coptos.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *