S. Lucae, evangelistae

Die 18 octobris

S. Lucae, evangelistae

Festum

 

Domine Deus, qui beatum Lucam elegisti, ut praedicatione et scriptis mysterium tuae in pauperes dilectionis revelaret, concede, ut, qui tuo iam nomine gloriantur, cor unum et anima una esse perseverent, et omnes gentes tuam mereantur videre salutem. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus ex familia ethnica, ad fidem conversus, comes fuitapostoli Pauli, iuxta cuius praedicationem Evangelium etiam conscripsit.Primordia vitae Ecclesiae in alio libro tradidit, cui titulus Actus Apostolorum, eventa narrans usque ad primam Pauli in Urbe commorationem.

Festum S. Lucae tum in Oriente tum in Occidente die 18octobris recolitur, Romae vero a saeculo X.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *