S. Ritae de Cassia, religiosae

 Die 22 maii

S. Ritae de Cassia, religiosae

 

Largire nobis, quaesumus, Domine, sapientiam crucis et fortitudinem, quibus beatam Ritam ditare dignatus es, ut, in tribulatione cum Christo patientes, paschali eius mysterio intimius participare valeamus. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In Umbria floruit saeculo quintodecimo. Primum violento viro nupta, eius saevitias patienter toleravit eumque Deo conciliavit; dein, coniuge et filiis orbata, monasterium Ordinis Sancti Augustini utpote religiosa ingressa est, omnibus patientiae et compunctionis sublime praebens exemplum, ubi requievit ante annum l457.

Canonizata est anno 1900, eiusque festum anno 2001 in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *