B. Mariae Virginis de Monte Carmelo
Die 16 iulii
B. Mariae Virginis de Monte Carmelo
Adiuvet nos, quaesumus, Domine, gloriosae Virginis Mariae intercessio veneranda, ut, eius muniti praesidiis, ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Sacris Scripturis celebratur pulchritudo Carmeli, ubi Elias propheta defendebat puritatem fidei Israel in Deo viventi. Saeculo XII, quidam eremitae in eodem monte secesserunt, postea Ordinem constituerunt, ad vitam contemplativam ducendam sub patrocinio sanctae Dei Genetricis Mariae.
Festum B. M. V. de Monte Carmelo institutum est apud Carmelitas inter annum 1376 et 1386. Ascriptum est in Calendario romano anno 1726; ad commemorationem reductum est anno 1960.