«De cantu» — Bernardus Claraevallensis

1117 S. BERNARDI ABBATIS SUPER ANTIPHONARIUM CISTERCIENSIS ORDINIS ADMONITIO IN OPUSCULUM XIII.

692 1. Librum de ratione Cantus, Bernardo ascriptum, mihi quondam suppeditavit piae ac suspiciendae memoriae Joannes Bona, tunc congregationis suae abbas generalis, postmodum S. R. E. cardinalis. Libro praemissa est epistola, quam Bernardi esse existimavi: at tractatum ipsum eis assignandum, quos hujus operae subsidiarios ascivit, ut sane ipsa innuit epistola. In codice Fusniacensi idem opusculum tribuitur Guidoni Chari Loci abbati sub hoc titulo: «Epistola Domini Guidonis abbatis Chari-Loci de Cantu.» Haec incipit ab 1119 istis verbis: «Cantum, quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverunt,» etc. Tractatus autem ab istis: «Praemonitos autem esse volumus,» etc. Guido Chari-Loci in dioecesi Vesontionensi abbas, is est, in cujus gratiam Bernardus scripsit epistolam centesimam nonagesimam septimam et duas sequentes. Ne hunc esse istius tractatus auctorem omnino persuasum habeam, movet quod auctor sub finem «comprovinciales» appellat ecclesias, Remensem, Belvacensem, Ambianensem, et Suessionensem. Deinde quod memorans Antiphonarium Suessionense, subdit, «quod quasi ad januam habes.» Ex quo verisimilius videtur, auctorem hunc fuisse monachum aut abbatem Longi-Pontis haud longe ab urbe Suessionica. Forsan is libri auctor fuerit cum Guidone Chari-Loci abbate; nam plures huic operi subsidiarios adhibuit Bernardus. An Gerardus abbas Longi-Pontis, laudatus in libro septimo de Vita Bernardi, capite undecimo. An forte alius Guido tum abbas erat Chari-Loci prope Silvanectum?

2. Dubitant nonnulli, num revera tractatus iste scriptus sit vivente Bernardo, propterea quod ex quibusdam primis epistolae et tractatus verbis colligitur, diu post exordia Cisterciensis Ordinis haec scripta fuisse. Verum ejusmodi tractatus nuper compactus servabatur in exemplari Bibliorum, quod per Stephanum Cistercii abbatem tertium emendatum est, ad cujus normam omnia ejusdem Ordinis Biblia corrigi praeceptum erat: quod ipsum de Antiphonario praescriptum est. Ea erat primorum istius Ordinis cura et sollicitudo in res sacras. Subjectus, inquam, erat tractatus iste primario illi Bibliorum correcto exemplari, sed postea ab eo avulsum, ut ego ipse ex indice contentorum, et ex vacuo spatio deprehendi. Et certe hoc opusculum primis illis Ordinis temporibus conditum fuisse intelligitur ex initio ejus, ubi mentio fit de Cisterciensibus, qui «Regulae veritatem» seu puritatem, «praetermissis aliorum dispensationibus,» tunc «tenebant:» quod de primis temporibus intelligendum est. Et in libro Institutorum Cisterciensium, quae anno 1134 a Rainardo Cistercii abbate collecta creduntur, inter eos libros, qui novellis monasteriis necessarii sunt, capite duodecimo muneratur Antiphonarium, cui praemissus erat hic tractatus in codice Cisterciensi. Sed omnem dubitationem adimit Vita Stephani abbatis Obazinensis, auctore ejus aequali, nuper edita ab erudito Baluzio in tomo quarto Miscellaneorum, ubi haec verba leguntur in libri secundi capite decimo tertio: «Sed sciendum, quod libri, quibus primo Cistercienses in divinis officiis usi sunt, valde corrupti ac vitiosi fuerunt, et usque ad tempora sancti Bernardi sic permanserunt. Tunc enim abbatum communi decreto, ab eodem sancto abbate ejusque cantoribus sunt correcti et emendati, et sicut modo habentur dispositi. «Nihil luculentius hoc testimonio afferri potest.

3. In Supplemento Patrum, quod R. P. Jacobus Hommeyus Augustinianus anno 1684 Parisiis vulgavit, libello de Ratione cantandi Antiphonarium subjungitur tractatus de Ratione cantandi Gradale: de quo cum nulla fiat mentio in Bernardi epistola, sed tantum de Antiphonario, an Bernardo ejusve hoc in opere sociis tribui debeat, merito dubitare licet; multo magis de caeteris apud Hommeyum, quae Bernardi esse non putamus. Hic subjiciendo est admonitio piissimi quondam viri Joannis Bona, de hoc opusculo ad me transmissa, quae sic habet ut sequitur.

693 «D. Joannes BONA, congregationis reformatae S. Bernardi, ordinis Cisterciensis, abbas generalis, lectori salutem.

«In celebri monasterio Sancti Salvatoris de monte Amiato Ordinis Cisterciensis in dioecesi Senensi, exstat ejusdem Ordinis vetus Antiphonarium, quod secum e Cistercio monachi detulerunt, cum primum Cisterciensis Reformatio in illud coenobium introducta fuit a Venerabili Raynerio abbate anno Domini 1231. Huic Antiphonario praefixus est hic tractatus, D. Bernardo Clarae Vallensi abbati ascriptus. Nec dubito quin alia ejus exemplaria in aliis abbatiis Ordinis reperiantur. Carolus de Visch in Bibliotheca Cisterciensi unius meminit his verbis: «In monasterio Laudensi in Flandria servatur ejusdem» S. Bernardi «Epistola de ratione «Cantus nondum edita, cujus initium est: Bernardus humilis abbas Clarae-Vallis.» Possevinus in Bibliotheca selecta, libro decimo quinto, capite sexto, caeteris scriptoribus, qui de Musica scripserunt, S. Bernardum connumerat. Angelus Picigitonensis Minorita edidit Venetiis anno 1547 «Floris angelici de cantu plano et figurato libros duos,» quorum primo plura citat ex hoc tractatu, nominatim capite vigesimo nono: «Hoc,» inquit, «comprobat S. Bernardus in sua Musica, dicens, ubi molliorem sonum fieri expedit: B. molle quandoque ponitur, furtim tamen, ne cantus similitudinem alterius toni assumere videatur.» Capite item quadragesimo sexto, de terminatione tonorum: «Doctissimus tam in divinis, quam in humanis scientiis S. Bernardus has litteras describit in sua bene ponderata Musica, ubi dicit quod hae litterae D, E, F, G, sunt cantuum terminativae.» Et capite quadragesimo septimo, de ascensu et descensu tonorum: «Omnis tonus,» ait, «decem notas habere potest, ut aperte describit non minus verax quam doctus S. Bernardus in bene considerato prologo suae Musicae, assignans tres potissimum rationes: videlicet psalterii auctoritatem, dignitatis aequalitatem, et notandi necessitatem.» Quae omnia cum praecise habeantur in hoc tractatu, hinc satis evidenter deducitur, ejus auctorem esse Bernardum. Nec stilus refragatur, quantum proprii Musicae termini patiuntur. Voce barbara, Maneria sive Maneries, quae hic saepe repetitur, utuntur passim Musici. Reperitur etiam in libello de Musica practica, apud Bedam: nam Bedae perperam ascriptum esse evincunt notae musicales, trecentis fere annis eo posteriores, et multa quae ibi sunt ad verbum accepta ex Doctrinali et Micrologo Guidonis Aretini. Ipse quoque Bernardus ea voce usus est epistola quadringentesima secunda, ad Balduinum. Ex his autem apparet, quam sollicite curaverint majores nostri, ut in divinis officiis omni remota indecenita et novitate, ecclesiastica gravitas et majestas tam in cantu, quam in verbis conservaretur. Animus erat uberioribus notis hunc tractatum illustrare: sed re maturius perpensa, ab his abstinui: nam Musicae disciplinae peritis superfluae; ignaris inutiles forent. Vide interim quae de cantu ecclesiastico, et de tonis dissero in mea Psallentis Ecclesiae Harmonia, cap. 17, § 3 et 4.

EPISTOLA SEU PROLOGUS.1121

1121A 694 BERNARDUS, humilis abbas Clarae Vallis, omnibus transcripturis hoc Antiphonarium, sive cantaturis in illo.

Inter caetera quae optime aemulati sunt patres nostri, Cisterciensis videlicet Ordinis inchoatores, hoc quoque studiosissime et religiosissime curaverunt, ut in divinis laudibus id cantarent, quod magis authenticum inveniretur. Missis denique qui Metensis Ecclesiae Antiphonarium (nam id Gregorianum esse dicebatur) transcriberent, et afferrent, longe aliter rem esse quam audierant, invenerunt. Itaque examinatum displicuit, eo quod et cantu, et littera inventum sit vitiosum, et incompositum nimis, ac pene per omnia contemptibile. Quia tamen semel coeperant, et usi sunt eo, et usque ad nostra tempora 1121B retinuerunt. Tandem aliquando non sustinentibus jam fratribus nostris abbatibus Ordinis, cum mutari et corrigi placuisset, curae nostrae id operis injunxerunt. Ego vero accitis ex ipsis fratribus nostris, 1122A qui in arte et usu canendi instructiores atque peritiores inventi sunt, de multis et diversis novum tandem Antiphonarium in subjectum volumen collegimus, et cantu, sicut credimus, et littera irreprehensibile. Denique cantator ipsius, si tamen gnarus fuerit, hoc probabit. Ita ergo ut demum mutatum est, et in hoc volumine continetur, volumus in nostris de caetero monasteriis tam verbo, quam nota ubique teneri; et mutari omnino in aliquo ab aliquo, auctoritate totius capituli, ubi ab universis abbatibus concorditer susceptum et confirmatum est, prohibemus. Porro mutationis hujus causam et rationem, si quem evidentius et plenius nosse delectat, legat subjectam praefatiunculam, quam praefati discussores veteris Antiphonarii ad hoc ipsum praeponere 1122B curaverunt: ut palam factis quae in illo erant, tam cantus, quam litterae vitiis, renovationis et correctionis necessitas atque utilitas clarius appareret.

PRAEFATIO SEU TRACTATUS DE CANTU SEU CORRECTIONE ANTIPHONARII.1121

1121C 1. Cantum quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae cantare consueverant, licet gravis et multiplex obfuscet absurditas, diu tamen canentium commendavit auctoritas. Sed quia penitus indignum videbatur, qui regulariter vivere proposuerant, hos irregulariter laudes Deo decantare; ex eorum assensu cantum ita correctum invenies, quatenus eliminata falsitatum spurcitia, expulsisque illicitis ineptorum licentiis, integra regularum veritate fulciatur, aliorumque cantibus, quibus erat deterior, ad notandum et cantandum commodior habeatur. Dignum siquidem est, ut qui tenent Regulae veritatem, praetermissis aliorum 695 dispensationibus, habeant etiam rectam canendi scientiam, repudiatis eorum licentiis, qui similitudinem magis, quam naturam in cantibus attendentes, cohaerentia disjungunt, et 1122C conjungunt opposita; sicque omnia confundentes, cantum prout libet, non prout licet, incipiunt et terminant, deponunt et elevant, componunt et ordinant. Unde nemo miretur aut indignetur, si cantum aliter quam huc usque audierit, in plerisque mutatum invenerit. Ibi enim aut irregularis est progressio, aut progressioni sive dispositioni reclamat oppositio al. compositio>, aut oppositionem dissolvit oppositio. Haec omnia cum vitia sint regularum, perfectionem magis exterminantia, quam determinantia, omnino procul sunt ab illis qui vitia magis abscindere, quam dispensare noverunt. Denique cum musica recta sit canendi scientia, omnes hujusmodi cantus a musica excluduntur, qui nimirum non recte, sed irregulariter et inordinate canuntur. De mutatione namque litterae facilis est, nisi fallimur, 1123A excusatio. Eam nimirum in plerisque adeo parcam et restrictam reperimus, ut in eadem historia idem versus ter repeteretur aut quater, ac si in toto Veteri ac Novo Testamento reperiri non posset quidpiam, quod adeo commode posset apponi. In multis etiam historiis Postcommuniones ab iis, qui simplicitatem cantus ignorant Antiphonarii, pro Responsoriis appositas invenimus: quibus versus subjuncti ita misere cohaerentes, ut notari non posset, secundum quod eos pronuntiari necessarium erat.

2. Dedimus ergo operam, ut in nulla historia idem versus plusquam semel reperiatur, imo, nisi fallimur, vix tres versus reperies, qui in toto Antiphonario vel bis contineantur. Postcommuniones autem quasdam removimus, usitata et authentica 1123B pro eis responsoria apponentes: quorumdam vero litteram ut sanctam et evangelicam retinentes, honestate et pulchritudine cantus supercoloravimus, sobriam tamen atque pudentem musicam ubique servantes. In multis denique locis litteram veteris Antiphonarii tantae remissionis atque dissolutionis esse comperimus, ut multis falsitatibus sive apocryphorum naeniis respersa, non solum taedium, sed et odium sui legentibus inferret; ita ut novitii qui sub ecclesiastica disciplina eruditi fuerant, ipsum Antiphonarium tum pro littera, tum pro nota fastidientes et ignorantes, in divinis laudibus tardiores redderentur et somnolentiores. Praemonitos autem esse volumus eos maxime qui libros notaturi sunt, ne notulas vel conjunctas disjungant, vel conjungant 1123C disjunctas; quia per hujusmodi variationem gravis cantuum oriri potest dissimilitudo: insuper et singulos cantus in propriis studeant terminare finalibus, per quarum inconsultam transmutationem tanta in cantibus orta est confusio, ut plures eorum alterius sint maneriae, et alterius deputentur.

3. Quatuor enim sunt diversitates sive maneriae cantuum, quibus omnis ipsorum multiplicitas includitur. Hae apud Graecos vocantur, protus, deuterus, tritus, tetradus. Hae inter se oppositae sunt, et certis ab invicem differunt proprietatibus. Prima enim maneria est, quae ab voce qua terminatur ascendit per tonum post semitonium, et descendit per tonum. Haec duas tantum habet finales D et A, 1123D quarum utraque habet supra se prius tonum, post semitonium, et sub se tonum. Secunda maneria est, quae a voce qua terminatur, ascendit per semitonium et tonum, et per tonum descendit. Haec iterum habet duas finales E et B quadratum, apud quas nimirum illum ascensum et descensum naturaliter invenies. Tertia maneria est quae ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium: quae nihilominus habet duas finales F et C, utpote talium proprietatum susceptivas. Quarta ascendit per duos tonos, et descendit per tonum: et haec unam tantum habet finalem G. Prima maneria duos continet modos, qui toni vulgariter dicuntur, videlicet primum et secundum: secunda duos, tertium et quartum: tertia duos, quintum et sextum: quarta 1124A duos, septimum 696 et octavum. Bini vero et bini toni, qui sub singulis continentur maneriis, non distinguuntur a se diversitate finalium, quas prorsus easdem habent; sed progressione et compositione: quarum altera quantitatem, altera qualitatem determinat. Qui ergo libros notaturus es, tuae diligenter imprime memoriae, quod omnes cantus primae maneriae, qui facti sunt, vel qui regulariter fieri possunt, in D tantum et in A terminari habent; et quicunque cantus potest ponere in aliqua illarum, primae profecto est maneriae, id est primi vel secundi toni. Utrumque, inquies, falsum: quia nec omnes cantus primae maneriae in illa tantum possunt terminari, cum et finem in G ponant per B rotundum; nec omnes qui in illa terminantur primae sunt 1124B maneriae: quia «Benedicta tu in,» et «Petre, amas me,» et multae consimiles Antiphonae, in A tantum habent terminari; et tamen sunt secundae maneriae quarto tono deputatae. Haec quidem opinio jam multos fefellit, quam adduxit in medium B. rotundi adjectio, per quam multis erroribus Musicam maculavit ineptorum praesumptio. Sane non secundum aliquid accidentaliter adjectum, sed secundum primam et propriam litterarum institutionem distincta est finalium proprietas, apud quas nimirum principale et maximum de cantu versatur judicium. In naturali autem computo litterarum septem invenies, quae graves nominantur. Hae ut cantus liberius discurreret duplicatae; quaedam vero ex ipsis triplicatae sunt: in duplicatione acutas, in triplicatione 1124C superacutas reperies. Consideratis litterarum singularum habitudinibus, quas habent ad proximas sibi litteras altrinsecus positas, nullam profecto reperies praeter D et A, quae ascendat per tonum et semitonium, et descendat per tonum. Unde et hae tantum finales sunt primae maneriae, cujus est proprium sic ascendere et descendere. G ergo excluditur, quod in naturali ordine litterarum et ubi prius ponitur, et unde repetitur, nequaquam per tonum et semitonium, sed per duos tonos directe ascendit.

4. In hoc litterarum ordine non computatur B rotundum. Patet enim omnibus, quod non sit aliqua de gravibus; cum etiam inter eas nusquam ponatur: sed nec aliqua de acutis, cum nulli gravium 1124D per duplarem conjungatur proportionem. Est autem inventum, non ad proprietatem finalium determinandam, sed ad servandam in plerisque cantibus euphoniam, quam apud eos minueret vel auferret tritonus, qui apud B quadratum terminatur. Unde in qualibet maneria, ubi molliorem expedit fieri sonum, loco B quadrati B rotundum quandoque ponitur, furtim tamen ac raptim, ne propter ipsum generetur in cantu similitudo alterius modi; quod nimirum nullam lineam, nullumve spatium per determinationem alicujus litterae in libris obtinet, nisi ipsum apponatur. Et si semel B quadratum supervenerit, de libro deleatur omnis ejus memoria, donec urgente supradicta necessitate iterum apponatur. Si ergo in G per ipsum aliquem cantum terminares 1125A primae maneriae, contra inventionem ejus omnino ageres, et institutioni obviares finalium: quia nullus cantus extra finalem suae maneriae terminari debet. Quod si dixeris, G finalem esse primae per B rotundum: respondeo, hoc esse non posse. Ad hoc enim ut finalis esset primae maneriae, necessarium esset ut secundum naturalem litterarum dispositionem ascenderet per tonum et semitonium, quod nec B rotundum, nec aliud quidpiam ei potest conferre. Licet igitur concedi possit, cantus primae maneriae quoquomodo posse notari vel cantari in G per B rotundum, nullatenus tamen concedendum est, vel sic, vel aliter G esse finalem illius, impediente quam diximus necessitate. Proinde quae utilitas, quaeve industria est, ut in aliena finali cantum aliquem accidentaliter 1125B notes, quem in naturali ac propria notare potes, eo securius quo irreprehensibilius, eo laudabilius quo diligentius, eo gratius quo verius? Propter hoc ne vitiosus aut superfluus inveniaris, ubi necesse est B rotundum studeas apponere, quod nimirum necessitas adinvenit. Nullus enim cantus qui sine ipso notari potest, per ipsum notari debet. Qui sunt qui 697 sine ipso notari non possunt? Qui apud eamdem litteram, modo tonum, modo semitonium habent. Quia tamen superacutas et vicinas ipsis litteras minus notas habent imperfecti cantores; infirmitati eorum condescendens consuetudo quosdam cantus per B rotundum notat inferius, qui apud praedictas litteras sine ipso commodius possent notari. Nos vero volentes, ut sicut inferiores, ita et 1125C superiores in usu habeantur et in notitia (aliter enim frustra haberentur), quoscumque cantus natura confert inferioribus, eos in ipsis terminatos reperies. Terminantur vero in superioribus qui eas naturaliter habent finales. Similiter sciendum est de hac antiphona «Benedicta tu,» et consimilibus, quae in A tantum terminari possunt, quod secundum hujusmodi dispositionem procul dubio primae sunt maneriae, et non quarto, sed secundo tono applicandae sunt. Ecce enim haec antiphona «Benedicta tu,» in quodam loco supra finalem tonum, postea semitonium naturaliter habet per B quadratum; alibi prius semitonium, deinde tonum per B rotundum. Quae, obsecro, perspicacitas est ad judicandum 1125D de cantu illo cujus sit maneriae, accidens praeferri naturae: et cum sit primae secundum naturalem, judicari secundae secundum accidentalem dispositionem? Ut autem magis mireris et abhorreas hujusmodi ineptiam, inspice hanc antiphonam, «Petre, amas me,» et multas alias hujusmodi: eas profecto invenies naturaliter habere supra finalem tonum et semitonium per B molle, et nusquam semitonium et tonum per B rotundum. Cur ergo judicantur esse secundae? Similiter hanc antiphonam, «Nos qui vivimus,» secundum quod fere ubique cantatur, cum principaliter ac proprie terminari habeat in D, et sit secundi toni, notant eam iniqui praevaricatores in G per B rotundum, et sacramento asserunt eam esse octavi toni, licet apud eosdem G 1126A per B rotundum potius primae quam quartae maneriae cantus terminet. Quis, obsecro, musicus patienter ferat, ut cantus qui propriam et naturalem habet finalem D, octavo tono attribuatur: qui vero propriam et naturalem habet finalem A, sub quarto tono contineatur?

5. Horum ergo cantuum in A terminantium, in quibus naturam suffocat similitudo, necessaria correctio est: quia dissoluti per appositionem, quae partes compositionis contaminat, alterum in principio, alterum in fine tonum redolent. In vetustissimis magnorum monasteriorum bibliothecis elegantissimum quoddam artis musicae breviarium reperitur, quod sic incipit, «Quoniam pauci sunt:» quod quidem in parte legi, sed nomen auctoris me 1126B legisse non recolo. In eo, si bene memini, hujusmodi cantus nothi, id est degeneres, et non legitimi appellati sunt; eo quod, ut ibi legitur, a septimo tono incipiant, et eumdem in medio servantes, circa finem degenerent, aliis in primo, aliis in quarto tono desinentibus: in primo, sicut «Ex quo facta est;» in quarto, sicut «Benedicta tu.» Fine proinde competenter mutato, omnes hujusmodi cantus ad septimum tonum redactos reperies. Horum cantuum duae sunt diversitates. Quidam enim eorum ab ea littera in qua incipiunt, hilari motu ascendunt ad quintam et pausant in ea, sub qua nisi prius esset tonus, deinde semitonium, postea tres toni, quae dispositio potest reperiri tantum sub ea littera quae quinta est a finali septimi toni, non possent ibi notari 1126C reliquae partes eorum cantuum, ut potes videre in «Benedicta tu,» et similibus cantibus, qui tam in capite, quam in toto corpore tali utentes dispositione, transmutato circa finem per B rotundum semitonio, naturam secundi toni, et similitudinem quarti ordinate recipiunt. Propter hoc circa finem mutatione indigentes, in ea parte correcti sunt. Quidam vero sunt, qui ab ea littera in qua incipiunt, tono statim deponuntur, et redeuntes ad quartam pausant in ea, quod magis videtur plagalium esse, sicut, «Dominus regit me,» et, «Post partum.» Hos ergo non solum in fine, sed etiam in principio mutatos invenies, ut septimo tono ubique arrideant. Iterum praemonendus 698 es de finalibus tertiae et quartae maneriae, apud quas similiter magna invenitur 1126D confusio. Sunt enim quidam miserrimi cantus, nullius maneriae habentes proprietatem, qui aeque terminari possunt in C et in G, quae diversarum sunt finales maneriarum. Quidam super hanc rem diligentius intuentes dicunt, et bene dicunt, omnes illos cantus esse irregulares, quos nullius maneriae certitudo distinguit: et judicant omnium horum cantuum ita debere vel extendi progressionem, vel compositionem variari, ut in finalibus diversarum maneriarum terminari nullatenus possint. His proinde miserrimis cantibus suam incertitudinem leviter et breviter ablatam invenies, ut jam non sis dubius, quibus singulos finalibus applicare debeas. Omnes igitur cantus primae maneriae, id est primi vel secundi 1127A toni, termines, ut diximus, in D vel A. Omnes secundae maneriae, id est tertii et quarti toni, in E vel in B quadratum: quod licet tam authentorum quam plagalium naturaliter susceptivum sit; nullum tamen authentum in antiphonario reperies, quem in ipso terminare valeas. Si enim est Responsorium, versus illius authenti non potest ei competere, qui sub sexta littera in qua incipit semitonium habet: si vero est antiphona «Saeculorum,» ejus dem authenti non potest recipere propter eamdem causam.

6. Nullum siquidem cantum, qui per diapente et semitonium ascendat ad sextam, terminare potes in B quadrato, quod supra se diapente non habet. Propter hoc non satis commode invenerunt in 1127B tertio tono versum, neuma, et «saeculorum.» Utrumque tamen forsitan consideraverunt, et sterilitatem B quadrati et habilitatem: sterilitatem, componentes versum. «neuma,» et «saeculorum,» cantibus in E erminantibus tantum competentia; habilitatem, sexta pro quinta utentes: ut si quando sterilitati illius finalis fecunditas succederet, parata esset littera, quae authenticam ejus elevationem reciperet. Apud nos tamen authentum in B quadrato terminari reperies, scilicet «Euntibus al. add. et te Deum Patrem>»: quod alibi terminari non potest. Hoc communem versum nec habet, nec habere potest, sed habet suum proprium. Porro omnes cantus tertiae maneriae, id est quinti et sexti toni, termines in F, vel in C, F, majori parti authentorum; C vero omnibus fere plagalibus 1127C attribuens: omnes vero cantus quartae maneriae, id est septimi et octavi toni, in G tantum terminare debes. Harum septem litterarum, non unam magis, et aliam minus, sed omnes aequaliter principales ac proprias finales esse noveris; habentes nimirum tam authentorum elevationem, quam depositionem plagalium. Incipiunt autem a D gravi, et in C acuto desinunt: supra enim vel infra nullam invenies, cui non desit elevationis vel depositionis perfectio. Ut autem unaquaeque earum progressionis praecelleret plenitudine, fecerunt Musici dispositionem litterarum a G graeco usque in ee superacutum: non quia maluissent abundare quam deficere; sed quia nec superabundare, 1127D nec deficere voluerunt, facientes dispositionem, quae neque sine incommoditate contractior, nec sine superfluitate posset esse prolixior. Utquid enim aliquid superadderes, cum supradictae plenitudini haec dispositio sufficiat: cui e regione si aliquid subtraheres, aliquam profecto finalium ejusdem plenitudinis decore spoliares?

7. Praeterea sunt multi cantus, in quibus duplari elevationi hemioliam vel epitritum depositionem quam habere solebant, subtractam invenies. Sicut «Cornelius, Sancte Paule,» et alii plures. Omnes 1128A enim hujusmodi cantus duplices sunt et irregulares: duplices, quia partim sunt authenti, partim plagales . Quod vero contra regulam sic ascendant et descendant, testantur etiam ipsi doctores erroris; sed per licentiam dicunt hoc fieri, regulas confundentes ut vitia retineant, non vitia resecantes ut regulas custodiant. Quae est ita licentia, quae regionem perambulans dissimilitudinis, confusionem adducens incertitudinis, praesumptionis mater et refugium erroris, veritatem deprimit et perturbat 699 judicium? quae est, inquam, haec illicita licentia, quae conjungens opposita, metasque naturales transgrediens, sicut inconcinnitatem juncturae, ita et injuriam irrogat naturae? Luce siquidem clarius est cantum illum male et inordinate compositum, 1128B qui vel ita deprimitur, quatenus, prout decet audiri nequeat; vel ita elevatur, ut cantari non valeat. Sic enim debet fieri, ut in inferioribus auditorem habeat, et in superioribus prolatorem. Hujus mediocritatis tenorem quidam in octo, quidam in novem vocibus esse voluerunt, non clamosarum, sed vocum mediocrium possibilitatem considerantes. Verumtamen secundum illos, quorum exquisitior videtur esse sententia, usque ad decem voces potest cantus progredi, propter auctoritatem Psalterii quod decachordum est; et ut aequalis sint dignitatis singulae voces diapason, quae octo sunt: quatenus ultimae, sicut et mediae, geminam habeant habitudinem, scilicet elevari et deponi, collocatis altrinsecus duabus vocibus, altera superius, altera inferius; 1128C quia tantum hoc per octo voces habent cantus discurrere, et non per plures: propter quod regulari cantuum progressioni diapason sufficit. Licet enim in progressione cantuum duabus vocibus hinc inde, ut dictum est, positis, decem voces inveniantur, non tamen per decem voces, sed tantum per octo medias cantus discurrere, et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas ire vel redire non habet. Et quod majus est, secundum dispositionem tonorum et semitoniorum; quam habent musici, qui primae et quartae et septimae litterae altrinsecus tonum attribuunt, secundae et quintae inferius tonum et supra semitonium, tertiae vero et sextae e converso, videlicet supra tonum et inferius 1128D semitonium, non praetermittentes quandoque B. rotundum pro asperitate tritoni: secundum hanc, inquam, dispositionem nullus cantus fieri potest in decem vocibus vel citra qui notari non possit; sed undecim vocum cantus fieri potest, qui notari non potest. Fac enim cantum qui sit authentus tertiae maneriae, et da dispositioni ejus in uno loco tonum, in alio semitonium; et eleva cantum illum decem vocibus, ut sint undecim, addita illa quae est in depositione; scito profecto cantum illum non posse notari, quia sub C acuto terminari non potest: cum in depositione, 1129A sub finali, modo tonum, modo semitonium habeat, sed nec ibi, cum cantus excedat ee superacutum.

8. Est igitur triplex ratio, quare cantibus decem voces attribuantur: Psalterii auctoritas, dignitatis aequalitas, et notandi necessitas. Secundum hujusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici progressionis plenitudinem, propter quam singulis assignandam finalibus praedictam dispositionem protraxerunt al G graeco usque in ee: alioquin insufficiens esset formula, nec daret singulis plenarium ascensum. Has decem voces in sua progressione aliter ordinant plagales. Authentos vocamus, qui majoris sunt auctoritatis, primum, tertium, quintum, et septimum, qui gravari nolunt aut deprimi, sed 1129B leves in saltibus, agiles in motibus, quintam et eas quae supra sunt litteras frequentant. Hi sub finali quae una est de decem vocibus, unam subponunt, octo supraponunt. Plagales sunt qui minoris sunt dignitatis, secundus videlicet, quartus, sextus, et octavus, qui raro tangunt vel transeunt quintam, sed sub ipsa volunt morose gravari. Hi finales suas quasi in medio collocantes, quatuor ipsis voces subponunt, et quinque supra ponunt, pulchra videlicet rationis probabilitate, ut quot vocibus in elevatione superantur, tot superent authentos in depositione. Nullus itaque plagalis ultra sextam elevari, et nullus authentus plus quam una voce debet deponi. Plane igitur insaniunt, qui plagalem elevare per diapason, et authentum per diapente 1129C vel diatessaron deponere praesumunt. Utquid enim fiunt vel habentur hujusmodi cantus, graves quidem ad notandum, graviores ad cantandum, lineas variantes, arterias 700 cruciantes, caverciatam, al. cauteriatam> habentes progressionem, nunc ascendentes usque ad caelos, nunc descendentes usque ad abyssos? Ne etenim ejusmodi cantus fierent, testante Widone, consilium fuit ut unusquisque quatuor modorum, videlicet protus, deuterus, tritus, tetradus, partiretur in duos, id est authentum et plagalem, distributisque regulis, acuta acutis, et gravia convenirent gravibus. Cum enim hujusmodi cantus secundum unam partem sui sint graves et plani, secundum alteram acuti et alti; versus et psalmi uno eodemque modo prolati diversis competenter 1129D aptari non possunt. Quod enim subjungitur, si est grave, cum acutis non convenit: si acutum, a gravibus discordat. Prohibet etiam idem Wido, ne hujusmodi abusio elevationis et depositionis fiat in Antiphonis et Responsoriis, quorum cantibus, psalmis et versibus coaptandi sunt. Cum enim cantus sit communis et duplex, versus autem et «saeculorum,» vel tantum authentice, vel tantum plagaliter canantur, ad illius modi cantum competenter non possunt aptari, cum plures sint in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut vix possit adverti, cui magis, id est authento vel plagali, conferantur.

1130A 9. Prohibentibus itaque metis naturae necessariis, plus quam quatuor manerias inveniri impossibile est, quae et ipsae secundum depositionem plagalium et authentorum elevationem octo modis exprimuntur, quorum bini et bini, authentus videlicet et plagalis ejus, conveniunt omnino in maneria, sed differunt, hinc in depositone et elevatione progressionis, inde in hilaritate et gravitate compositionis: elevationem siquidem et hilaritatem usurpantibus authentis, depositionem vero et gravitatem plagalibus retimeutibus.

10. Ad hos inter se distinguendos, «Neumata» inventa sunt singulis subjicienda antiphonis, quae apud quosdam «Stivae» vocantur, et apud Graecos signantur per haec verba, «Hoa nocane» et «nocais 1130B » et his similia, quae quidem nihil significant, sed ad hoc tantum a Graecis sunt reperta, ut per eorum diversos ac dissimiles sonorum admiranda varietas aure simul et mente posset comprehendi. Haec ita maneriam suorum modorum et compositionem debent exprimere, ut postquam tuae diligentius memoriae fuerint impressa, frequentatis aliquandiu cantuum diversitatibus, quibus arrideant cantibus auditu etiam facile cognoscas. Unumquodque ergo eorum suo modo singulare debet esse sufficiens: in hoc sufficiens, ut cuilibet finali sui modi convenire possit, in hoc singulare ut cantui alterius modi convenire non possit. Non enim ad discernendos modos a se invicem neumata competenter essent inventa, nisi unumquodque suo modo sufficeret, et 1130C eum evidenter ab aliis discerneret. Debet ergo maneriam et formam, tam communem, quam propriam, sui modi exprimere: maneriam videlicet per dispositionem; formam vero per compositionem, praetermissis interim neumatibus plagalium, quae competenter inventa esse videntur, utpote sufficientia suis modis atque singularia. De neumatibus authentorum sciendum est, omnia mala esse inventa, vel post inventionem corrupta, praeter neuma primi toni. Unde siquidem neuma quinti toni et incompetenter inventum reperies, quia suo modo nec sufficiens, nec singulare est. Cum enim ascendat per duos tonos, et semitonium, licet naturaliter C finalem habeat, in F tamen nisi accidentaliter terminari 1130D non potest. Unde non est sufficiens: quia naturaliter utrique finali debet convenire, non per B rotundum quod a distinguendis tonorum proprietatibus omnino excluditur. Valde enim absurdum est, ut in eisdem litteris, in quibus cantus totus comprehenditur, suum neuma quod ipsius naturam debet ostendere, recipere non possit, quod tibi contingit in hoc modo in cantibus ascendentibus per tritonum. Iterum singulare non est, quia naturaliter et proprie terminari habet in G, quae est finalis quartae maneriae. Considera namque neuma septimi toni, et hoc illi conferas: ejusdem utrumque dispositionis prorsus 701 invenies et ejusdem fere compositionis, ita ut hoc septimo tono 1131A et illud quinto, eadem possis aptare diligentia, qua et hoc quinto, et illud septimo. Unde et hoc neuma septimi toni irrationabiliter est inventum, cum competere possit finali tertiae maneriae. Est aliud valde indecens in utroque neumate: habet enim utrumque in suo principio plagalem elevationem, ascendens per tonum et semitonium, et moram faciens in quarta, sicut prorsus invenies in neumate octavi toni, qui plagalis est. Ergo vel communem authentorum, vel propriam alicujus authenti compositionem neutrum exprimit, nec minus competenter assignari potest octavo tono, qui plagalis est. Propter hoc utrumque mutatum invenies; ita plane ut suo modo unumquodque sufficiens sit, et singulare, nec superflua utatur circuitione. Neuma similiter 1131B tertii toni insufficiens est, quia authentis qui terminari possunt in B quadratum, convenire non potest; et ideo sub sexta semitonium ablatum invenies. Has neumatum exquisitas proprietates esse scias admodum necessarias ad distinguendos quosdam authentos a suis plagalibus. Haec enim antiphona, «Lex per Moysen data est al. sede a dextris meis>,» quae semel quintam tangit, et se totam sub ea colligit, omnino plagalis esset, nisi propriam sui authenti compositionem haberet, quam in neumate ipsius invenies; videlicet, a finali per tonum al. totum> B descendere, et inde surgere per diatessaron, constans ex duobus tonis et semitonio; postea per duos tonos ascendere ad quintam; et inde per quasdam interpositiones redire ad finalem. Curre 1131C per quaslibet antiphonas primi, hanc fere in omnibus compositionem invenies. Idem reperire potes in neumatibus aliorum authentorum. Caveant autem quicunque de cantuum distinctione perfectam volunt habere notitiam, ne propter aliquod brevitatis desiderium haec neumata quasi superflua praetermittant. Adeptae siquidem brevitatis non tantum valeret compendium, quantum amissae commoditatis noceret dispendium.

1132A 702 11. His et aliis rationum probabilitatibus contra usum omnium Ecclesiarum Antiphonarium hoc corrigere coacti sumus: magis nimirum naturam, quam usum aemulantes. Nec hoc unique suggessit praesumptio, sed injunxit obedientia. Si ergo opus singulare et ab omnibus Antiphonariis diversum fecisse reprehendimur, id nobis restat solatii, quod nostrum ab aliis ratio fecit diversum: alia vero inter se diversa fecit casus, non ratio, vel aliud quidpiam, quod in causa casui non praeponderat. Licet enim in vitiis omnia fere conveniant, in quibus tamen rationabiliter convenire possent, adeo disconveniunt, ut idem Antiphonarium nec duae canant provinciae. Mirum proinde videri potest, quare majoris fuerint auctoritatis atque communioris 1132B notitiae falsa quam vera, vitiosa quam sana. Ut enim de comprovincialibus loquar Ecclesiis, sume Remense Antiphonarium, et confer illud Belvacensi, vel Ambianensi seu Suessionensi Antiphonario, quod quasi ad januam habes; si identitatem inveneris, age Deo gratias. Nolumus autem latere posteros, quod hortatu dominorum et Patrum nostrorum multa retinuimus de veteri Antiphonario, quae quidem tolerabilia, sed multo melius possent haberi. Duo tamen incorrecta reliquimus, digna penitus correctione, videlicet, metrum quarti toni, metrumque septimi: quae licet in graduali correximus, propter usum tamen psalmorum in Antiphonario non potuimus corrigere, reclamantibus eisdem Patribus nostris, quorum assensu et benedictione caetera 1132C pro viribus exsecuti sumus. Praedicta metra quare vitiosa sint ratio in promptu est. Cantus enim psalmorum quarti toni, impediente solo metro, nullis Antiphonis potest aptari quae terminentur B quadrato; metrum vero septimi toni in ea littera pausat in qua tonus ille nullum principium sumit, quod nulli tono licet. In illis enim litteris debet pausare quilibet tonus, in quibus habet frequentius incipere.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *