«Praefatio» — Chiffletius, Petrus F.
1201 IN SEPTEM LIBELLOS ODONIS DE DIOGILO DE LUDOVICI VII FRANCORUM REGIS, COGNOMENTO JUNIORIS, PROFECTIONE IN ORIENTEM PRAEFATIO.
1 Est Diogilum (vulgo DEVIL) Parisiensis agri villa, S. Eugenii Toletanorum primi episcopi martyrio nobilis, a qua Odo hic, monachus Dionysianus et ortus est, et nomen tulit. Scribit de regis itinere ad abbatem suum Sugerium, regni Francici administratorem relictum, ipse regi comes itineris, a sacris et a secretis, regisque adeo lateri tantum non perpetuo affixus, ac ejus non modo rerum gestarum conscius, sed etiam consiliorum particeps. Tenuit ea peregrinatio annos omnino duos, quorum prioris cursum et casus varios Odo tam accurate explicuit ut scriptorum nemo alius. Indidem autem scribit; unde et rex ipse ad Sugerium de eodem argumento, nempe ex Antiochia Syriae, ad quam jam multa passi appulerant die 19 mensis Martii, quae fuerat feria sexta infra hebdomadam tertiam Quadragesimae anni 1148. Et nos regiam illam epistolam huic relationi idcirco appendimus, ut alteri ab altera lux affulgeat. Quod enim rex integra vix pagina Sugerio insinuat, hoc ipsum Odo septem libellis eidem exponit, quos diu desideratos summeque expetitos, nunc tandem ex codice ms. Clarevallensi in publicum emittimus. Praefatur de conventu episcoporum et procerum apud Bituricas, ad diem Christi Natalem qui anni 1146 Dionysiani caput fuit; ubi Godefridus Lingonensis episcopus cum de Rohes sive Edessae depopulatione, Christianorumque a Turcis oppressione intolerabili perorasset, simul omnium 2 animos ad ferendum auxilium permovit. Legimus porro in Chronico Cisterciensi ms., et apud Robertum de Monte, compluresque alios ad sanctum sepulcrum peregrinationem illam susceptam ex voto a Ludovico rege, compuncto ob incensam castri Vitriaci basilicam, cum mille et trecentis promiscuae multitudinis quae in eam confugerat, capitibus in ea inclusis: quod regis facinus, anno Christi 1142 S. Petri Catalaunensis Chronicon vetus ascribit. Ut ut sit, ad eam expeditionem, crucis ex more assumendae dicta est Paschatis proximi dies, quae fuit Martii mensis prima et tricesima, locus Vezeliacum castrum, beatae Mariae Magdalenae olim reliquiis, et Gerardi comitis Berthaeque ejus conjugis liberalitate inclytum, ubi regis exemplo, et S. Bernardi Clarevallensis abbatis praedicatione accensus populus ingens, ei se peregrinationi in annum proximum devovit. Probatum maxime id consilium Eugenio papae tertio. Interim Stampas indicta sunt comitia ad Circumdederunt me, hoc est ad Dominicam Septuagesimae, quae anno illo 1147, die mensis Februarii sexta decima evenit. Ibi sacrae militiae firmata vota, totiusque exercitus lustratio ad Mettensem civitatem, et Pentecostes quartam feriam edicta. Trajectus est Rhenus Vormatiae, Danubius Ratisponae: inde per Bavariam, Hungariam, et Bulgariam, in Graeci imperatoris Manuelis Comneni ditionem iter fuit. Is datae Christianis Latinis fidei immemor, adversus eos cum Turcis clanculum foedere inito, non Francicum modo, sed et Germanicum Conradi imperatoris florentissimos exercitus, datis amicitiae obtentu viarum ducibus, per silvarum invia et montium confragosa circumductos, Turcorum deinde insidiis exceptos, opibus, impedimentis, equis, armis, viris nudavit ac pene ad nihilum redegit. Quam tragoediam, inspector ipse Odo Sugerio suo tantum non oculis subjicit. Stupuit orbis terrarum potentissimorum duorum regum tantos apparatus conatusque paucorum mensium spatio in irritum cecidisse. Nec defuere qui tum Bernardo hujus belli incentori gravem struerent calumniam, cum nimirum (quae vulgi imprudentia est) consilia ex eventis aestimarent. Sed eam abunde purgavit 3 perspecta viri sanctimonia, cujus etiam apostolico zelo divina ipsa virtus signis multis, ac prodigiis patrocinata est. Scribebat Odo ad Sugerium ea mente, ut hic, sicut Ludovici senioris, cognomento Grossi, vitam ac res gestas stylo explicuerat sic et filii ejus Ludovici Junioris historiam posteritati commendaret. Sed ne integra prodiret, intercessit Sugerii obitus, anni aerae Dionysianae 1152, Idibus Jánuariis vita functi: cui successor electus Odo de Diogilo, ad annos octodecim Dionysiano monasterio abbas praefuit. Deprehendere autem mihi videor ex praefatione vulgata Gestorum Ludovici VII, quae in regis hujus et Alienordis conjugis divortio finiuntur, ea Sugerii opus esse aut saltem ab illo inchoatum, quod vel Odo, vel recentiorum alius quispiam prosecutus, subinde interpolarit.