«Exordium magnum, dist. III-IV» — Auctor incertus
EXORDIUM MAGNUM ORDINIS CISTERCIENSIS, dist. III-IV. (Biblioth. PP. Cisterciensium F. Bertr. TISSIER. Bonofonte, 1660, in-fol. tom. I, p. 13.) DISTINCTIO TERTIA. De quibusdam S. Bernardi fratribus et discipulis, aliisque Claraevallis religiosis.1049 CAPUT PRIMUM. De domno Gerardo fratre sancti Bernardi, cellerario Claraevallis.1049B
Jam vero ad seniores, qui sub beatissimo Patre nostro Bernardo, et deinceps in Clarevalle claruerunt, stylum vertamus, viros vere religiosos, contemptu saeculi sublimes, ordinis aemulatione ferventes, diversorum charismatum gratia tanquam sidera coeli relucentes, sanctae contemplationis studio sine taedio mentis invigilantes, qui nomen et habitum monachi sanctis moribus et optima conversatione decoravere, utque hoc quod dicebantur, vere essent, et admirabili devotionis instantia elaboravere. Quorum primum tanquam primogenitum, quod in lege Domino offerri praecipitur, non immerito ponemus domnum Gerardum quondam Claraevallis cellerarium, germanum fratrem sancti Patris nostri Bernardi, plurimumque ab eo dilectum: qui quanto 1049C difficilius in initiis conversioni consensisse visus fuit, tanto tenacius et sincerius postmodum in omni conversatione sua ejusdem conversionis exercitiis adhaesit. Cum enim servus Domini Bernardus in adolescentia sua tanquam tenerrimus ligni vermiculus delicatus existens, Spiritu sancto praeventus manum ad fortia mittere proposuisset, conversionis etiam gratiam mente conceptam Domino vovisset, eodem quoque Spiritu inflammatus conversionis socios quaquaversum colligeret: cum jam caeteri fratres ejus salutaribus monitis assensum praebuissent, Gerardus salubre consilium difficilius admittebat, quia, cum esset miles in armis strenuus, juventutis robore validus, magnae prudentiae, benignitatis eximiae, et qui ab omnibus diligeretur, radicem cordis hujus mundi pompis et vanitatibus altius infixerat. Cumque obstinato animo fratris sui monita repelleret, Bernardus fide jam igneus, et fraternae charitatis zelo mirum in modum exasperatus: «Scio, inquit, scio, sola vexatio intellectum 1049D dabit auditui.» Et ecce praesentialiter in latere ejusdem fratris sui lancea infixa ei apparuit praesagium futurorum. Moxque digitum loco lateris in quo lanceam solus ipse videbat, apponens: «Veniet, inquit, dies, et cito veniet. Cum lancea lateri huic infixa pervium faciet iter ad cor tuum consilio salutis tuae quod aspernaris, et timebis quidem, sed minime morieris.» Sic dictum, sicque factum est. Paucissimis namque interpositis diebus circumvallatus ab inimicis, capitur et vulneratur juxta verbum fratris sui, lanceamque ipsi lateri, eidemque loco, quo praedictum fuerat, trahens, et mortem quasi jam praesentem perhorrescens, clamabat: «Monachus sum, monachus sum Cisterciensis.» Nihilominus tamen captus, et in custodia reclusus est. Porro de vulnere praeter spem cito convaluit, 1050B propositum vero seu votum quod voverat, non mutavit. Cumque frater ejus laboraret, ut erui posset sed nil proficeret, Gerardus magis ac magis contristari et anxiari coepit, eo quod votum quod Domino voverat reddere prohiberetur; quodque cum liberum sibi fuisset, amore saeculi debriatus, vovere et reddere contempsisset. Bernardus vero, cum nec loqui ei permitteretur, accedens ad carcerem clamavit: «Scito, frater Gerarde, quia ituri sumus in proximo, et monasterium introituri. Tu vero quando quidem exire non licet, hic monachus esto, sciens quod vis et non potes, pro facto reputari.»
Aliquando itaque tempore in carcere clausus et compedibus vinctus, didicit durum esse sibi contra stimulum gratiae Dei recalcitrare. Didicit, inquam, fellea dulcedo amoris hujus saeculi quantis calamitatibus, quantisve amaritudinibus repleatur. Demum cum sufficienter et salubriter pro obstinatione sua castigatus a Domino fuisset, quadam nocte 1050C audivit in somnis vocem dicentem sibi: «Hodie liberaberis.» Eadem itaque die circa vesperam divinitus compedes ejus confractae sunt, claustra etiam carceris sponte reserata sunt, exiensque Gerardus, per medium illorum qui se captivaverant et recluserant liber incedebat. Sicque a gemina captivitate, corporis scilicet et animae magna Dei misericordia liberatus, ita ut ex sententia dicere posset: Virga tua et baculus tuus, Domine, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII), cum fratribus suis, caeterisque, qui in eadem spiritualis militiae sacramenta juraverant, Cistercium venit, tanto humilius et devotius votum quod voverat Domino redditurus, quanto ex sola divina gratia et voluntate vovendi, et ejusdem voti implendi facultatem, tam manifesto miraculo edoctus, sibi inesse sciebat. Postmodum vero, cum reverendissimus Pater Stephanus Cisterciensis abbas, beatum Bernardum et fratres ejus, cum aliis viris religiosis, ad aedificandam domum Claraevallis misisset, 1050D ipsumque venerabilem Bernardum caeteris praefecisset abbatem, dominus Gerardus in eadem domo cellerarius constitutus est. Quam vero strenue, quamque prudenter et humiliter officium sibi creditum administraverit, melius ipsius beati Bernardi verbis quam nostris explicabimus. Cum enim post obitum ejus idem venerabilis abbas nobili illa sua facundia sermonem piissimo luctu plenum in conventu fratrum faceret, inter caetera sic ait:
«Scitis, o filii, quam justus sit dolor meus! quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam fidus comes deseruit me in via hac qua ambulabam! quam vigil ad curam, quam non segnis ad onus, quam suavis ad mores! Quis mihi ita pernecessarius, cui aeque dilectus ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam, quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat 1051A me; pusillus corde, et confortabat me. Piger eram et negligens, et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus es? Quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor meum? Amavimus nos in vita, quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio, et quam omnino non posset efficere, nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Ad omne quod emerserit, respicio ad Gerardum, ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser, sicut homo sine adjutorio. Quem consulam in ambiguis, cui in adversis fidam, quis portabit onera, quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos Gerardi oculi anteibant? Nonne tuum, Gerarde, pectus curae meae notius quam meum ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? 1051B Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus saeculi frequentissime vindicabas, et amico reddebas silentio? Dominus dederat ei linguam eruditam: ut sciret, quando deberet proferre sermonem. Ita denique in prudentia responsionum suarum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis satisfaciebat et exteris: ut pene me nemo requireret, cui prior forte Gerardus occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne meum otium incursarent. Si quibus sane satisfacere per se non quibat, hos adducebat ad me: caeteros emittebat, O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat amorem, et officiis charitatis non deerat. Quis vacua recessit ab eo manu? Si dives, consilium: si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua erant, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius 1051C provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis. Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat, ita ut saepe cum aliis necessaria ministraret, ipse egeret pluribus, verbi causa, cibo, aut veste. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est in Domino, studiorum; tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis sanctius occupabar obsequiis, aut doctrinae filiorum utilius intendebam. Cur enim securus intus non essem, cum te scirem agentem foris, manum dexteram meam, lumen oculorum meorum, pectus meum et linguam meam? Sed quid dixi foris agentem illum, quasi interna Gerardus nesciret, et spiritualium expers esset donorum? Norunt qui illum norunt spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam mores ejus et studia non carnem 1051D saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus suum districtior? quis suspensior in contemplando, subtilior in disserendo? Quoties cum eo disserens, ea didici, quae nesciebam: et qui docturus adveneram, doctus magis abscessi.
«Nec mirum de me, cum magni ac sapientes viri id ipsum nihilominus de illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam, sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem Spiritum. Nec in maximis tantum, sed et in minimis maximus erat. Quid, verbi causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum; quid inquam, vel in hoc genere rerum Gerardi subterfugit peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus atque textoribus, facile magister erat. Cumque judicio omnium omnibus esset sapientior, solus in suis oculis non erat sapiens. Utinam multas etsi minus 1052A sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isai. V). Scientibus ista loquor, et adhuc plura his de illo expertis et compertis. Parco autem, quia caro mea et frater meus est. Hoc autem securus addo, mihi utilis in omnibus et prae omnibus fuit; utilis in parvis et magnis, in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat. Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen; nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar abbas; sed ille praeerat in sollicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat dilectari in Domino, praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mi frater, erat mihi mens sobria, quies grata, sermo efficacior, oratio pinguior, frequentior lectio, et ferventior affectus. Heu, sublatus es, et haec omnia simul. Tecum pariter abierunt omnes deliciae et laetitiae meae. Jam curae irruerunt, jam molestiae hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me reperiunt, solae mihi te abeunte 1052B remanserunt; solus sub sarcina gemo. Aut ponere, aut opprimi necesse est; quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? Nam pro te nolim, nec tua te fraudare gloria. Porro supervivere tibi labor et dolor. Exite, exite, lacrymae, jam pridem exire cupientes. Exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Non sum insensibilis, fateor, ad poenas; horreo mortem meam et meorum. Meus erat Gerardus, meus plane. Annon meus, qui frater sanguine fuit, professione filius, sollicitudine pater, consors spiritu, intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter. Ignoscite, filii, imo, si filii, vicem paternam. Doleo super te, Gerarde charissime; non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi potius super me; quia bibo calicem amaritudinis. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? (I Cor. XV.) Gerardus te non formidat, larvalis effigies! Gerardus per medias fauces tuas transit ad patriam, 1052C non modo securus, sed et laetabundus et laudans. Plango igitur primum super mea ipsius plaga, atque hujus jactura domus. Plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Gerardus pater erat. Plango certe et super universi nostri Ordinis statu, nostraeque professionis; qui de tuo, Gerarde, zelo, consilio et exemplo, robur non mediocre capiebat. Plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus afficior graviter, quia vehementer amo.»
CAPUT II. De laudabili abstinentia domni Gerardi cellerarii.
Hoc est testimonium, quod de vita et conversatione dilecti fratris sui Gerardi reverendissimus Pater Bernardus perhibuit, quod nos de longo sermone ipsius diversis in locis excerpentes, ad demonstrandas tanti viri virtutes continuatim posuimus. Scimus vero fuscum adulationis et tanti Patris nostri verbis et 1052D sensibus longe prorsus abfuisse, nec sanguinis affectione attractum, ut vel uno verbo plus laudaret eum quam mera veritas laudandum esse censebat. Proinde si verum est, imo quia verum est testimonium ejus, liquet profecto perfectum in virtutibus fuisse famulum Dei Gerardum, cui magno ad observantiam verae religionis exteriorum administratio nil oberat, quae tam multos a tramite disciplinae claustralis solet avertere, et in barathrum saecularis conversationis immergere. Quis autem tantae laudis praeconium digne admirari sufficiat, quod plus omnibus laborans, minus omnibus accipiebat, quod nullo petulantiae affectu in officio suo detinebatur; quod quidem temporibus nostris rarissimum est; sed solo intuitu charitatis; quod cum caeteris necessaria ministraret, ipse egebat in pluribus? Sane ad comprobandum quam fuit rigidus in observantia disciplinae, quamque districtus castigator corporis sui, unum ex laudabilibus factis ejus exempli causa 1053A ponemus, ut ni, qui sanctorum virtutes ad profectum suum scrutari satagunt, si ferventes in religione sunt, habeant quod imitari debeant; sin vero remissi vel infirmi, habeant unde de se doleant. Solebat famulus Domini Gerardus, grangias ex debito officii sui circumiens, communi fratrum mensa et victu contentus esse, aquam cum eis et ipse bibens: nec facile aliud quid praeter communia pulmenta sibi patiebatur apponi. Accidit autem quadam vice ut ad grangiam iturus infirmaretur. Quod sciens conversus, qui cum eo ire debebat, ad priorem accessit; cellerarium infirmari suggessit, timere se dicens, quia si aquam in grangia, sicut solebat, biberet, infirmitati ejus pondus accresceret. Jussu itaque prioris vasculum vino plenum secum tulit, cellerario penitus hoc ignorante: quod etiam ipsi sedenti cum fratribus ad mensam obtulit; signum, sicut moris est, ex parte prioris faciens, ut causa infirmitatis suae modico illo vino solus uteretur. Quando vero ille paupertatis et communis vitae ferventissimus 1053B aemulator in hoc consentiret, ut, caeteris omnibus aquam bibentibus, ipse solus poculo vini delectaretur? Erat autem vas aqua plenum in medio positum, unde fratres bibere debebant. Parumper ergo intra semetipsum quid sibi faciendum esset deliberans, continuo surrexit; et tollens vasculum vini, cunctis videntibus, urceo qui aquam habebat vinum infudit, signum faciens, ut omnes biberent in commune. Malebat quippe corpus suum infirmitate periclitari quam vel in tantilla remissione abstinentiae conscientiae suae maculam dare. De quo ejus tam religioso facto fratres exhilarati pariter et aedificati, delectabilius aquam illam biberunt, quam si pretiosissimum vinum eis propinari fecisset. Legebant nimirum in vita et moribus optimi cellerarii sui quam contemnenda sit carnis illecebra, qui nec pro tuenda vel recuperanda corporis sui sanitate poculum sumere acquievit, unde infirmis occasionem scandali dedisse videretur.
CAPUT III. De pretiosa morte venerabilis viri Gerardi.1053C
Cum pro sedando schismate Petri Leonis S. Pater Bernardus tertia jam vice, vocante domno papa Innocentio, Italiam intrasset, et magnis ubique signis et miraculis claresceret, domnum Gerardum cellerarium suum tanquam fidelissimum adjutorem prudentissimumque consiliarium, per omnia secum habebat. Contigit vero cum essent Viterbi ut idem domnus Gerardus gravissima valetudine correptus lecto decumberet, venerabilemque abbatem conturbatum vehementer et consternatum redderet. Cumque manifesta signa mortis exitum imminere denuntiarent, servus Domini Bernardus aegerrime ferens, comitem peregrinationis, et illum comitem, in terra relinquere aliena, nec resignare iis, qui eum sibi commiserant, quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde, cum fletu et gemitu 1053D conversus ad Dominum: «Exspecta, inquit, Domine, exspecta usque ad reditum, restitutum amicis tolle eum jam, si vis, et non causabor.» Sed quomodo pius et misericors Dominus humillimum servum suum, cum tanta contritione cordis in propria causa postulantem, despiceret, quem tanta facilitate, quanta benignitate in causis alienis exaudire continue solebat? Nempe praeter spem universorum tanquam de portis mortis ad vitam revocatus, cito convaluit Gerardus; perfectisque negotiis, pace sanctae Romanae Ecclesiae reddita, Leonina rabie penitus exstincta, redierunt in patriam, cum exsultatione universae terrae reportantes manipulos pacis. Haud multo vero post hoc elapso tempore, tanquam jam votis et desideriis fidelis servi sui Bernardi satisfecisset Dominus, rursus Gerardus coepit viribus corporis repente destitui, paulatimque ad exitum appropinquare: qui occupationem quidem Marthae pro injuncto sibi officio patienter 1054A sustinuerat, sed vacationem Mariae toto mentis conamine amplexus fuerat. Sentiens itaque se certissime migraturum, et de laboriosis hujus saeculi curis ad aeternae beatitudinis requiem transiturum, ubi vacare iucipiens, gustaret et videret quoniam suavis est Dominus, et comprobaret nequaquam se carnali seu saeculari aliquo desiderio in officio suo detentum fuisse, elevatis in coelum oculis: «Deus, inquit, tu scis quod, quantum in me fuit, semper optavi quietem intendere mihi, vacare tibi. Sed implicitum tenuit me amor tuus, et voluntas fratrum, et studium obediendi; super omnia vero abbatis et fratris mei germana dilectio.»
Circa medium vero noctis, quam ultimam cum miseris mortalibus egit, mirum in modum exhilarato vultu in voce exsultationis subito erupit in illud Davidicum, stupentibus qui aderant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis (Psal. XLVIII). Jam enim huic beato viro nocte adhuc media diescebat, 1054B et ultima nox ipsius sicut dies illuminabatur, prorsus illa nox illuminatio ipsius in deliciis aeterni luminis, quod est Christus Dominus. Quomodo enim tenebrae non vertuntur in lucem, ubi cantando moritur homo, et moriendo cantat? Usurparis, o inimica mors, ad laetitiam, cum sis mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae adversatrix; usurparis ad introitum regni, porta inferi; fovea perditionis, ad inventionem salutis. Fratres itaque qui aderant, tanti novitate miraculi attoniti, cucurrere citius, dilecto fratri ipsius S. Bernardo hominem in mortem exsultantem et insultantem morti nuntiantes. Qui cum debilis et infirmus accelerans venisset, extrema jam psalmi quem cantabat ipso audiente clara voce complevit. Et suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Et repetens eumdem sermonem, ac frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad sanctum abbatem et fratrem suum, exhilarata facie: «Quanta, inquit, dignatio 1054C Dei Patrem hominum esse; quanta hominum gloria, Dei filios, Dei esse haeredes. Nam si filii, et haeredes.» Sic sancta illa anima in jubilo et exsultatione spiritualis gaudii carne soluta, et hymnidicis angelorum choris admista, tanto liberiori volatu sidereas petiit mansiones, quanto suum nil in ea malignorum caterva spirituum invenire poterat. Funeri ejus sanctus abbas et frater ipsius debitum commendationis et exsequiarum officium dulcissima mentis affectione devote impendit, cum tamen aliis flentibus ipse non fleret, sed erumpere gestientes lacrymas magna fidei constantia castigaret, ne quasi mortuum plangere et flere videretur illum quem de morte sua in aeterna vita et gloria sempiterna natum esse non dubitabat.
CAPUT IV. De reverendissimo Patre Humberto, quondam priore Claraevallis.
1054D Postquam gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi domus Claraevallis fundata est, et fragrantissima sacrae religionis ejus opinio multis facta odor vitae in vitam, inter caeteros, quos divinae bonitatis arcanum consilium de diversis mundi partibus vocabat, plures religiosi viri, qui suis in locis perfecti in religionis observantia videbantur, audientes, quod tam specialiter et excellenter magnificasset misericordiam suam Dominus cum domo eadem, et ejus sanctissimo abbate, tanquam novi tirones, ex emeritae militiae laboribus venientes, tantae sanctitatis collegio sociari ferventissima spiritus devotione cupiebant. Inter quos primi vel praecipui exstiterunt Humbertus Igniacensis coenobii primus abbas, Renaldus, et Petrus, cognomento Tolosanus, Guillelmus, et Gerardus Farsensis: qui non uno quidem in loco, sed divisis et inter se distantibus provinciis habitantes, ita se, ab ipsis infantiae rudimentis, divinis obsequiis mancipaverant, 1055A ut in omni virtutum gratia florentes, alienis, quasi perfectioribus, exemplis institui, minus necessarium habere viderentur. Verumtamen mellifluam sanctitatis dulcedinem, qua caeteris sui temporis sanctus beatus Pater noster Bernardus, tanquam cedrus exaltata in monte Sion, supereminebat, crebra et certa relatione cognoscentes, tanquam vere mites et humiles corde, nec surda aure praetereuntes illud de Apocalypsi: Qui sanctus est, sanctificetur adhuc (Apoc. XXII); priora sua nihili reputantes, sed in anteriora extenti, tanti et tam spiritualis Patris magisterio prona et humillima se voluntate subdidere. Quos etiam pro suae reverentia sanctitatis idem beatus Bernardus unico semper charitatis amplectebatur affectu. Nunc itaque de reverendissimi Patris Humberti purissima et vere monastica conversatione pauca commemorabimus; de caeteris vero, suo loco, quod Dominus dederit dicemus. Servus Dei Humbertus a 1055B puerilibus annis in sanctuario Domini locatus, cum jam per viginti annos in religione strenue Domino militasset, tandem perfectioris et sanctioris vitae desiderio Claramvallem se contulit, in ipso fere principio domus illius. Ubi tantis virtutum charismatibus effulsit, tantaque mansuetudinis et charitatis gratia decoratus exstitit, ut tanquam unus de numero coelestium seraphim universitatem congregationis ferventissima conversatione sua in amorem Dei vehementer accenderet. Ipse etiam sanctae hujus et a Deo benedictae congregationis speciali praerogativa benedictus abbas in vertice virtutum stans, neque ab homine religionis incrementa mendicare necesse habens, cum esset tamen doctus unctione Spiritus sancti humiliora sectari potius quam sublimiora, Humbertum Dei famulum ad imitandum perfectionis exemplum sibi proposuerat, ipsius virtutes admirari satagens, merita ejus magna et sublimia aestimare; ipsum sanctitatis exemplar, religionis 1055C formam, monasticae puritatis speculum reputare, respectu illius conversationem suam nullius momenti pensare, sancti fervoris ipsius intuitu, sua licet ferventissima studia, tanquam minus habentia, diu noctuque castigare, sciens nimirum omnem hominem consideratione infirmorum deficere, perfectorum vero contemplatione quamvis in virtutibus consummatum, propter ipsam sanctae humilitatis laudabilem curiositatem, adhuc virtutis incrementa reperire. Hinc idem B. Bernardus in quodam sermone suo sic ait: «Utinam, fratres mei, nos peccatores haberemus illam humilitatem in peccatis nostris, quam sancti viri habuere in virtutibus suis!»
Igitur venerabilis Humbertus missus postmodum ad aedificandum Igniacense coenobium, et ejusdem coenobii primus abbas a beato Bernardo constitutus, impatientissime ferebat amicam sibi paupertatis, humilitatis et subjectionis materiam esse subtractam. 1055D Denique ferre non valens pro speciosa sanctae quietis et contemplationis Rachele lippientem Liam, id est saecularium negotiorum inquietos tumultus supponi sibi, invito licet et renitente S. Bernardo, sarcinam curae pastoralis deposuit, et Claramvallem rediens, nobili suo collo subjectionis et obedientiae jugum imposuit, quia nullum collum nobile, nisi flexibile, quod etiam indefessus, tanquam jugum Domini suave, et onus ejus leve, usque in finem vitae suae portavit. Cum vero jam senuisset, et fatiscentibus membris vigor corporis defecisset, insuper variis adversae valetudinis incommoditatibus urgeretur: erat tamen animus vigens et fervens in opere Dei, ita ut arduos Ordinis labores, quos vix robusta juvenum aetas tolerare poterat, ipse senex et fere decrepitus patienter, imo alacriter percurreret: remissiones vero et indulgentias misericordiae, quae senibus causa compassionis 1056A impenditur, non solum minime appeteret, verum etiam concedere volentibus nequaquam acquiesceret. Peractis autem in Claravalle triginta circiter annis, felici agone consummatus mortem laetus subiit, non ab ipsa consumendus, sed de ipsa in assumptione novae vitae, et tunc in anima, et postmodum in corpore gloriosissime triumphaturus. De cujus transitu beatus Bernardus vehementer turbatus, quid de ejus excellentissima conversatione sentiret, in conventu fratrum quodam sermone declaravit.
CAPUT V. Ex illo sermone colligitur consummatum fuisse sanctum senem Humbertum in virtutibus.
Considera, lector, tanquam in brevi tabella, virum perfectae virtutis coram oculis tuis eleganter depictum, ita ut ex sententia dicere possis quoniam iste beatus vir monachus factus monachi vigilavit in actus: qui hoc quod erat habitu et nomine, solertissima 1056B industria elaboravit, ut esset etiam in rei veritate, indignissimum fore reputans vacuo nomine monachi sine virtutis opere gloriari. Sciebat nimirum virtutem gradum esse ad gloriam et vanam prorsus gratiam, fallacemque pulchritudinem, quam non parturiret illa. Idcirco, beatissime Pater Humberte, longe erit a te ironicum illud elogium, quo quidam, qui vacuo nomine monachi absque virtutis opere in vita gloriatus fuerat, post mortem irrisus fuisse perhibetur. Si vestis pulla, rasum caput, ampla cuculla quemquam justificant: hic homo justus erat. O quantum distat inter lucem et tenebras! quam magnum chaos firmatum est inter filios irae et filios gratiae! quam disparem sententiam hinc exeuntes excipiunt ficte religiosi et vere religiosi! Non erat Humbertus de numero fatuarum virginum, quae acceptis lampadibus suis detestanda negligentia oblitae sunt oleum secum sumere; erat de numero prudentum, de quo non fucatus adulator, sed verus laudator ipsius dicit quod fuerit compositus supra omnes 1056C homines quos viderit in diebus suis, unus idemque perseverans omni tempore et omni hora; pulchre eadem sententia, licet aliis verbis diffinitionem illam qua poeta sapientem diffinit, repraesentans:
Constans ipse sibi, totus teres atque rotundus,
(HORAT. Sat. lib. II, vers. 85.) quod est unum eumdemque perseverare, et omni tempore et omni hora. Sciendum praeterea hunc beatum virum prioratus officio sub S. Bernardo in Claravalle functum fuisse: ad quorum doctrinam exemplaque virtutum universa Claravallis irrigabatur sicut hortus deliciarum et sicut paradisus Domini, saliebatque in singulis et in omnibus fons justitiae in acquisitionem vitae aeternae. Quia vero memoria ejus in benedictione erit omni generationi fratrum, qui in Claravalle Domino servituri sunt, in monumento, quo supra diximus domnum Robertum secundum Claraevallis abbatem positum, quod 1056D est sub arcu in muro claustri prope capitulum, etiam reverendissimi Patris Humberti venerabile corpus reconditum est, ubi et loculus qui sacra ejus ossa servat, titulum nominis ipsius praefert, ut proinde fratres in claustro sedentes, et ex lectione ferventissima sanctae religionis ejus studia cognoscentes, quae tanta tamque magnifica fuerunt, ut ea litterarum monimentis tradere beatissimus Pater Bernardus non dubitaret, simul etiam tumbam sacrorum cinerum ejus prae oculis habentes, incalescant animis, oblivionem fugiant, torporem et negligentiam procul a se repellant: nec omnino nisi per arduos claustralis disciplinae labores, coronam monachis propositam se adepturos esse praesumant. CAPUT VI. De domno Odone, quondam subpriore in Claravalle.
Fuit quidam de senioribus Claraevallis, Odo 1057A nomine, subprioratus officium in eadem domo per plures annos strenue administrans, homo vere pauper spiritu et humilis corde; qui a primis fere annis domus illius arduos labores, non solum voluntariae paupertatis, sed etiam durae necessitatis, qua in novitate sua domus illa ob penuriam rerum saepius constringebatur, tam alacriter percucurrit, ut tunc ferventior esse in Dei laudibus notaretur, cum corporalibus subsidiis ex aliqua parte carere videretur. Tanta autem inerat ei morum suavitas, tantaque mansuetudinis dulcedine tractabat conventum fratrum, quem priore alias occupato, assidue ducebat et reducebat ad laborem vadens et inde rediens, ut usque hodie sancta illa congregatio memoriam abundantiae suavitatis ejus cum gratulatione erutuet. Cum autem fidelis pastor S. Bernardus, ruinis sacri corporis ejus crebrescentibus, magis ac magis ad depositionem vitae corruptibilis et introitum beatae incorruptibilitatis approximaret, omnipotens 1057B Deus, qui humilium vota nunquam despicit, huic beato Odoni, secundum desiderium cordis sui, concessit, ut ante Patrem sanctum ipse decederet, ne post aurea saecula, quae sub tanto Patre jucundissime floruerant, ferrea, quae mox subsecutura erant, lugentibus oculis, videre cogeretur. Quod etiam futurum esse, ita Dominus uni ex fratribus, priusquam fieret, manifesta visione praeostendere dignatus est. Aspiciebat namque quid in frater in visu noctis: et ecce parabat vir beatissimus Bernardus ascendere Jerosolymam, jamque ipso in procinctu itineris erat. Ad quem venerabilis Odo reverenter accedens, dicebat se praecessurum. Cujus visionis sic ostensa est veritas, ut praedictus vir Deo dignus, ad coelestem Jerusalem, ubi vera visio pacis est, parantem jam egredi, et paulo post subsecuturum Patrem sanctum, felici functus legatione praeiret. Post praedictam enim visionem idem famulus Dei Odo, molestia corporis tractus, ad extrema pervenit. 1057C Ad quem visitandum cum beatus Bernardus ingressus fuisset, videns eum pavere et anxiari, quasi si minus perfecte vixisset, et ob hoc ancipitem adhuc sententiam Judicis exspectaret, sic eum allocutus est: «Quid trepidas? quid turbaris, o anima beata? A diebus adolescentiae tuae devotum Christo famulatum in multis et magnis laboribus exhibuisti: et exire formidas? Perge, perge securus, ego tibi in veritate dico, quia recto cursu ad Creatorem tuum pervenies, et sanctus coram ipso apparebis.» Qua consolatione dilecti Patris sui humilis Odo roboratus, placidiori vultu ad exitum tendens, et post modicum hominem exuens, mortem perdidit, et vitam veraciter apprehendit. Ut autem Pater sanctus sententiam, quam de eo protulerat, piae humilitatis obsequio veram esse comprobaret, corpore sancto adhuc in area jacente, antequam ad lavandum deferretur, reverenter accedens, funeris Deo digni vestigia sacra devote osculatus est, patenter cunctis ostendens quanto honore digni sint, qui in exercitiis 1057D regulae, quam professi sunt, sine dissimulatione exercentur, et in via mandatorum Dei, sicut in omnibus divitiis, delectantur. Benedicti corporis ejus exuviae in monumento, quo piae memoriae Humbertum locatum diximus, ob reverentiam sanctitatis ipsius, reconditae sunt, ubi felici pausatione requiescens, Salvatorem exspectat Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis ejus configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III). Dicit Psalmista loquens ad Dominum: Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto? (Psal. XCIII.) Si enim dici libeat, quid est electis Dei omnis pressura, dolor et angustia praesentis temporis, nisi quaedam fictio laboris? Momentaneum namque et leve tribulationis eorum, quae in praesenti est, immensum pondus gloriae operatur in eis in sublimitate aeternae vitae (II Cor. IV); ad quam venerabilis Odo jam nunc in anima pervenisse, 1058A et postmodum in corpore perventurus esse, certissime speratur
CAPUT VII. De domno Guerrico quondam monacho Claraevallis, postea Igniaci abbate.
Sanctae recordationis domnus Guerricus quondam abbas Igniaci, dum adhuc sub disciplina beati Bernardi monachus esset in Claravalle, et regalibus sacrae doctrinae uberibus lactaretur, haud degenerem se tanti patris filium moribus et vita probabat. Tanto siquidem sublimius arcem virtutum conscendere didicerat, quanto secretius, magno Dei munere, de incorruptionis titulo testimonio conscientiae gloriabatur. Sicut enim ii, quibus secreta tanti viri nosse datum fuerat, astruebant, immaculatam incorruptionis tunicam, duce gratia, usque ad exitum vitae conservavit. Porro quantae puritatis et integritatis fuerit vita et conversatio ejus, quamque 1058B purissimum sanctae devotionis thymiama quotidie Deo in ara cordis incenderet, Dominus gloriosis et manifestis indiciis declarare dignatus est. Accidit namque quadam vice ut ad lectionem in vigiliis legendam ascriptus esset. Cumque se moveret de stallo suo ut ad gradum presbyterii veniens, sicut moris est, inclinaret, alius quidam spiritualis monachus, qui sanctorum ejus in Domino studiorum curiosus scrutator esse solebat, non livoris vel invidiae poste tabescens, sed ut exemplis ejus ad meliora provocaretur, observavit euntem. Itaque inclinante eo devote ante gradum presbyterii, ecce angelus Domini de coelo veniens, supradicto fratri spirituali cernente, veste candidissima et splendidissima induit eum; et per medium chori reverenter deducens, usque ad analogium cum eo ascendit; et stans juxta eum, quousque totam perlegeret lectionem, cum multa reverentia ministri officio functus est. Qua perlecta, rursus per medium chori eum 1058C deducens usque ad gradum presbyterii prosecutus est, illoque satisfactionem, quae post lectas lectiones ante gradum fieri solet, faciente, angelus Domini recepta veste coelesti ab oculis haec videntis sublatus est. Frater autem ille, cui tanta dignatione gratiae Dei tam secretum divinae benignitatis donum cognoscere datum fuerat, de gloriosa hac visione multum aedificatus, didicit, ipsum de quo talia videre meruit, vere esse Dei famulum, qui angelicae puritati approximans, tanquam Benjamin amantissimus Domini, tota die cum illo in thalamo sanctae contemplationis moraretur. Succedenti vero tempore venerabilis Guerricus factus abbas Igniaci, qualem se exhibuerit, quam strenue officium sibi commissum adimpleverit, non est nostrae parvitatis edicere. Plane quam sanae et uberis doctrinae fuerit, luculentissimi atque discretissimi et vere spirituales sermones ejus, quos in solemnitatibus praecipuis in conventibus fratrum fecit, et a cantore ejusdem ecclesiae excepti sunt, manifeste declarant. Caeterum 1058D supernus ille artifex, qui pressuris et tunsionibus variis solet polire vasa misericordiae, ut discernantur a vasis irae, continuis et gravibus infirmitatibus hunc famulum suum laborare permisit. Quas ille incommoditates patientissime tolerabat, sciens nimirum tanto se in futuro gloriosiorem de summi Regis manibus coronam percepturum, quanto alacrius in praesenti certaminis agone desudasset. In hoc tamen nimis contristabatur, et semetipsum valde humiliabat, quod pene continue conventum fratrum deserere, et in infirmitorio jacere, causa debilitatis suae, cogebatur; nec poterat ita fratribus suis exemplum quotidiani laboris praebere, sicut verbum sanctae praedicationis impendere. Verum quidquid minus habebat de exercitio corporali, totum sincerae pietatis affectus, et ardens in Deum devotio supplebat. Conqueritur ipse debilitatem et insufficientiam suam in quodam sermone 1059A suo, ita dicens: «Amici venerunt ad me de via; sed non habeo, quod ponam ante illos. Non sum medicus, et in domo mea non est panis. Ideo dicebam ab initio: Nolite me constituere principem. Non enim debet praeesse, qui non potest prodesse. Quomodo autem prodesse potest, qui nec medicus est, nec panem in domo habet, id est, nec artem novit, qua sciat curare, nec doctrinam, qua sciat pascere? Haec quidem dicebam, sed heu, non audistis me; principem enim constituistis me. Supererat igitur, ut quia non potui effugere periculum, confugerem ad remedium, et audirem super hoc illud Sapientis consilium: Principem te constituerunt, esto inter illos quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). Sed vae mihi, neque hoc ipsum relictum est mihi. Sicut enim imperitia prohibet esse super alios, sic imbecillitas esse non patitur inter alios; et sicut spiritu non sufficio ad ministrandum verbum, ita corpore deficio ad praebendum exemplum. Qui igitur idoneus 1059B non sum nec praeesse, nec coesse; ubi potero esse, nisi ultimum et tutissimum eligam locum, scilicet omnibus subesse? Et hoc quidem valeo; humilia, imo vera, de me sentiendo: nihilque me prohibet, imo plurimum veritas ipsa monet subesse cunctis animo, licet praeesse cogar officio. Tu Domine Deus, ipse es, qui subesse mones; et nihilominus praeesse jubes. A te expeto ut humilem simul et utilem in injuncto me facias ministerio: humilem, vera de me sentiendo; utilem, recta de te loquendo. Illud inspira cordi, hoc ministra ori. Da sermonem rectum et bene sonantem in apertione oris mei, qui dixisti: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX): ut omnis familia tua benedictionibus repleatur.»
CAPUT VIII. Quanta districtione domnus abbas Guerricus conscientiam suam in obitu suo discusserit.
Perpende, lector, sinceritatem conscientiae sanctae 1059C viri hujus, qui tam fiducialiter sibi facile esse pronuntiat, quod paucissimis et perfectissimis divina concedit benignitas, cunctis videlicet animo subesse, quamvis cogantur officio praeesse. Cum autem fidelis servus Domini Guerricus, fidelissima distributione conservis suis annona domini sui dispertita, plenus dierum et virtutum transiturus esset de hoc mundo ad Patrem, tactus aegritudine, ipsiusque aegritudinis molestia ingravescente, ad extrema deductus est. Curiosius vero cunctos angulos conscientiae suae eo discutiente, ne si quid forte esset perperam gestum et inemendatum, districtum sibi Judicem offensum redderet, et malignis spiritibus occasionem calumniandi praeberet, recordatus est libelli Sermonum quem fecerat, simulque memoriae occurrit Patres statuisse nullum absque generalis capituli licentia libros facere debere. Et graviter ingemiscens, convocatis fratribus dixit: En fratres, dum vestris profectibus invigilare vestraeque petitioni parere studui, crimen inobedientiae, 1059D quod, testante sancto Samuele (I Reg. XV), quasi scelus idololatriae est, incurri. Libellum nempe Sermonum, quem rogatu vestro dictavi, temerarie nimis absque capituli generalis licentia edere praesumpsi. Quapropter quantocius illum afferentes, igne cremate, ne pro culpa inobedientiae ultricibus gehennae flammis tradar consumendus. Dei vero providentia accidit, ut jam in aliis quaternulis transcriptus esset liber: Deo aliquid melius pro nobis et in hoc disponente, ne videlicet sancta Ecclesia, ipsius et praecipue Cisterciensis Ordo, tantae eruditionis gratia privaretur. Mirabili namque temperamento ita litteralis scientiae lepos in volumine illo tumet; et Christianae simplicitatis humilitas sic in eo resplendet, ut non modo minime onerosus, verum etiam gratiosus valde sit legentibus. Porro ignitum eloquium Domini vehementer, quod in sermonibus 1060A illis invenitur, ita movet, afficit et accendit legentem, ut durissimus corde sit, qui non ex eorum lectione compunctus, ad meliora proficere studeat. Sic itaque justus et timoratus servus Dei, delicto, quod conscientiam ejus remordebat, severa examinatione correcto, alacrius jam et propensius ad coelestia suspirabat, Christi Domini jucundissimam et beatissimam praesentiam votis et desideriis sacrae devotionis requirebat: qua etiam post modicum, misera mortalium consortia relinquens, sicut pie credimus, satiari promeruit.
CAPUT IX. De domno Roberto monacho Claraevallis, postea abbate.
Domnus Robertus quondam Domus-Dei abbas, et S. Bernardi secundum carnem propinquus, in adolescentia sua jugum Domini suave et onus ejus leve apud Cistercium susceperat, postmodum vero 1060B reverendissimo viro Dei Bernardo primo Claraevallis abbate constituto, sub ipso in eodem coenobio coelestibus disciplinis instituebatur. Cumque doceretur a pio Patre carnis incentiva sacris orationibus repellere, petulantes et inquietos adolescentiae motus labore manuum, vigiliis et jejuniis edomare, delicatus adolescens pusillanimitate victus, sacrorum quoque exercitiorum assiduitatem pertaesus, minus patienter verbum post tergum monentis audiebat. Interea Cluniacences fratres audientes, quod idem adolescens Ordini Cisterciensi se reddidisset, indignati sunt vehementer, asserentes eum hoc juris ratione nullo modo facere potuisse; quippe qui ipsorum monasterio a parentibus suis, secundum Regulam S. Benedicti, puer promissus fuisset. In astipulatione etiam suae assertionis monstrabant terram, quam a parentibus ipsius cum eo Cluniacensi monasterio fuisse donatam memorabant. Cumque auctoritate B. Bernardi premerentur, ne eum publice repetere praesumerent, ad callidiora 1060C sese argumenta vertere. Missus est namque prior quidam ab ipso summo priore magnae illius domus, ut, si fieri posset, blanditiis et suasionibus suis juvenem illum circumveniret, quatenus, abdicato Cistercienci Ordine domoque Claraevallis relicta, spontanea voluntate Cluniacum se transferret. Veniens itaque memoratus prior Claramvallem, speciem pietatis, quam foris in vultu et habitu praetendebat, intus habere credebatur. Sed heu, nusquam tuta fides, idcirco fallimur omnes. Heu! vae illud, quod intentatur peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. III): cujus cor et cor diverberat conscientiam, in ipsa quoque religione (quod sine gemitu dicere non possumus), duplicitatis et maledictionis spinas germinare quandoque deprehenditur. Hic enim, de quo loquimur, prior, conveniens magistros fratrum, petebat sibi dari licentiam loquendi fratri Roberto, gratia visitandi et consolandi eum se venisse testatus. Sed quis hoc tali viro negaret? Quis 1060D non crederet novum Christi tirunculum de tanti senis aedificatoriis verbis virtutis incrementum capere, quo validior ad vitia propulsanda efficeretur? Sed heu, pelle sub agnina deprehensa est mens lupina; et qui credebatur ad virtutem provocare, suadet rudi adhuc militi stationem suam deserere, arma projicere; nec tam spontanea quam misera voluntate crudeli hosti ultro se tradere. Quid plura? Suadet et persuadet delicato adolescenti duros Claraevallensium labores fugere, Cluniacensium mollia carnemque magis quam spiritum redolentia instituta capessere. Sequitur itaque ovicula lupum, nesciens se in horrendum apostasiae ruere barathrum. Venerabilis autem Pater Bernardus, licet factum hoc aegerrime ferret, dissimulavit tamen, ne laedentibus se vel in aliquo talionem reddidisse videretur. Postea vero quam aliquandiu dissimulavit, 1061A eumdem fratrem statuit per epistolam revocare. Quo dictante domnus Guillelmus Rievallis, postea monasterii primus abbas, in membrana scribens eamdem excipiebat epistolam. Erant autem ambo pariter sub dio sedentes. Ad dictandum quippe secretius, septa monasterii egressi fuerant. Subito autem inopinatus imber erupit, et is qui scribebat, sicut ipso referente didicimus, chartam reponere voluit. Ad quem Pater sanctus: «Opus, inquit, Dei est; scribere ne timeas.» Scripsit ergo epistolam in medio imbre, sine imbre. Cum enim undique plueret, chartam expositam virtus operuit charitatis; et quae dictabat epistolam, schedulam quoque pariter conservabat. Et haec quidem epistola ob tam grande miraculum in codice epistolarum ejus a fratribus non immerito prima est ordinata. Hujus vero epistolae textus hic erat: Satis et plusquam satis, sustinui, dilecte fili Roberte, etc.
CAPUT X. Quanti periculi sit, professum Cisterc. Ordinis ad alium Ordinem declinare.1061B
Accepta itaque et perlecta hac epistola, frater ille, mox ut diligentis se abbatis et propinqui sui characterem recognovit, perpendens quam intimis charitatis visceribus calamum tinxerit, simul etiam considerans quam dissimilibus studiis, in loco ubi tunc manebat, et illo quem inconsulte reliquerat, viveretur, compunctus resipuit et, licet sero, se errasse, vel potius ab aliis in errorem missum ingemuit. Spiritum denique libertatis tota mente concipiens, locum quem inordinate petierat, ordinate deseruit; et Claramvallem rediens, sub disciplina beati Patris Bernardi in tantum profecit, ut succedentibus virtutum incrementis, Domus-Dei postmodum sit abbas constitutus. Perspicue docemur hoc exemplo omnem hominem Cisterciensem Ordinem 1061C professum, nequaquam absque gravi periculo animae suae, ad alterius religionis vel Ordinis professores declinare posse: imo, ut, quod verum est ingenue fateamur, majus bonum, quod enerviter deserit, perdit; et minus bonum, quod majus eligendo, sibi illicitum fecit, minime consequitur; insuper etiam foedissimo apostasiae cauterio inustus perpetuae confusionis notam, nisi resipiscat, non evadet. Ut autem assertioni nostrae, remoto dubietatis scrupulo, fides adhibeatur, quoniam in ore duorum testium stat omne verbum, aliud exemplum in astipulatione veritatis subnectimus. Abbas quidam de filiis Claraevallis in partibus Italiae abbatizans, licet alias religiosus, pro quadam tamen culpa sua ab officio praelationis depositus est. Quam dejectionem suam minus patienter ferens, quam deberet, indiscreto quoque dolore stimulatus, Ordinem Cisterciensem deseruit, et Cluniacum se contulit. Ubi dum aliquanto tempore in simplicitate cordis sui Domino secundum Ordinis illius instituta serviret, 1061D Deus qui solus simplicitatem cordis intuetur, praeteritorum laborum ipsius, quos in Ordine Cisterciensi desudaverat, recordatus, per revelationem ei insinuare dignatus est, quod nequaquam in Ordine illo animam suam salvare posset: quippe qui etsi in oculis hominum in minori bono stare videretur, ante conspectum tamen ipsius a majori bono cecidisset, ideoque minus bonum modis omnibus infructuosum sibi fecisset. Hac itaque revelatione senex ille salubriter admonitus, gratiae Dei se tam misericorditer ab errore suo revocanti nequaquam ingratus exstitit; sed continuo a praecipitio praevaricationis pedem retrahens, Claramvallem quantocius rediit; ibique de praeterito errore suo poenitentiam agens, et deinceps vitam suam in sancta conversatione consummans, beato fine quievit.
CAPUT XI. De Rainaldo monacho, qui vidit B. Mariam fratres metentes visitantem.1062A
In coenobio Claraevallis fuit monachus quidam religiosus et bonorum memoria dignus, nomine Renaldus, vir bonae simplicitatis, timens Deum et retinens innocentiam suam ab infantia sua usque ad senectam. De hoc senior ille, quem supra diximus de religiosis personis Ordinis nostri, praecipue de senioribus tam monachis quam conversis suae Claraevallis, plura litterarum monimentis tradidisse, quae eadem fide qua ille ea expressit, nos inseruimus, ita scribit: «Vir Domini Renaldus, licet ante conversionem suam per triginta annos et in habitu saeculari degeret, non tamen saeculariter vixit, sed operibus pietatis insistens, in corpore suo glorificare et portare Deum sollicitus fuit. Nam inter caetera bona, quae corde integro faciebat, etiam corporis integritatem 1062B Domino dedicavit, cujus opitulante gratia incentiva libidinum, et carnis spurcitias, ab utero matris suae usque ad diem mortis, impolluto calle transivit. Suscepto autem monastico habitu in monasterio Sancti Amandi, viginti et eo amplius annos ibidem in sancta conversatione transegit: ubi et sanctitatis suae non parvum specimen omnibus dedit. Inde majore virtutum ardore flammescens, ad domum Claraevallis Dei aemulatione se contulit, antea tamen praemonitus a Deo revelationibus multis. Quantos vero labores, quantasve molestias, a fratribus Ordinis illius, dum felicibus ejus actibus inviderent, et ab istiusmodi proposito eum avertere cuperent, beatus iste pertulerit, supersedeo dicere, dum legentium taedio volo consulere. Susceptus autem in Claravalle, illico ad novam militiam viriliter se accinxit, et ex milite veterano fortissimum se nobis tironem exhibuit; in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, caeterisque sanctae disciplinae obsequiis, seipsum tota die mortificans. Habebat 1062C autem incessanter orandi studium, et in oratione mirabilem vim lacrymarum. Quadam igitur die cum in laborem triticeae messis cum caeteris exisset, segregatus paululum a conventu, cum magna animi delectatione coepit intueri metentes, secum reputans pariter et admirans quia videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati ibidem viri propter amorem Christi laboribus atque aerumnis seipsos exponerent, et ferventissimum solis ardorem cum tanta alacritate susciperent, ac si in horto deliciarum suavissimae fragrantiae poma decerperent, vel in mensa lautioribus epulis plena deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in coelum oculis ac manibus, grates Domino referebat, quod eum tantae multitudini, quamvis indignum et peccatorem, adjunxerat.
Dum haec et similia animo volveret, et prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet, en subito apparuerunt ei quasi tres matronae venerabiles, vultibus roseis et candidis vestibus renitentes, quarum 1062D una, quae praecedebat, veste fulgentior, forma venustior et statura procerior apparebat. Descendebant vero de monte propinquo; et appropinquabant conventui fratrum, in ipsius latere montis fruges metentium. Quas cum ille vidisset, prae nimia admiratione turbatus et obstupefactus, erupit in vocem hujusmodi: «Domine Deus, inquit, quaenam sunt istae feminae, tam formosae, tam reverendae, quae, praeter aliarum consuetudinem feminarum, conventui nostro appropiant?» Et dum talia diceret, astitit ei quidam veneranda canitie, stola candida coopertus, qui dixit ad eum: «Major illa, quae caeteras praecedit, ipsa est virgo mater Jesu Christi Maria; aliae, quae sequuntur, sunt S. Elizabeth, et S. Maria Magdalena.» Ille vero cum audisset matrem Domini nominare, commota sunt omnia viscera 1063A ejus super pietate nominis illius, quam vehementer amabat, iterumque percunctatus est dicens: «Et quo tendit, domine mi, quo tendit Domina nostra?» Cui ille respondit: «Ad visitandum messores suos venit.» His ita dictis, persona quae loquebatur repente disparuit. Quo viso vir Dei plus magis intra se stupuit. Et reductis oculis ad sanctam Dei genitricem, et ad comites ejus, attonito visu intendebat in eas. Illae autem moderatis gressibus incedentes, venerunt una post aliam usque ad conventum. Quae cum introissent, separatae ab invicem deambulare coeperunt, tanquam gratia visitationis, huc atque illuc, inter monachos et conversos. Et dum ita facerent, tandem ab oculis intuentis evanuerunt, seque in coelos unde venerant receperunt. Porro vir Dei haerebat fixus; et de loco moveri non poterat, usquequo miraculum finiretur. Quantum vero de hujusmodi visitatione profecerit, quantumque in amorem Dei, et ipsius beatissimae Dei genitricis excreverit, aemulanda conversatio ejus, et quotidiana 1063B virtutum incrementa monstrabant. Multas quidem et alias revelationes saepe divinitus accipiebat: quas tamen ad devitandum caenodoxiae vitium, reticere quam dicere maluit. Nam et hanc eamdem, quam per octennium fere silentio presserat, parvo tempore, id est quadraginta, si bene memini, diebus ante obitum suum invitus, et quodammodo coactus, mihi, licet indigno, tali occasione patefecit. Quadam siquidem die, cum de salute animarum ambo familiariter loqueremur, ego sciens eum virum justum et sanctum, et a Domino saepius visitatum, in ea confidentia, qua illum diligebam, et me ab illo diligi sentiebam, ausus sum sciscitari et petere aliquid ab illo. Itaque propter amorem Christi, et propter miserationes ejus, coepi illum medullitus obsecrare, ac vehementer insistere, ut ad honorem Dei unam aliquam ex suis consolationibus mihi manifestaret, illam scilicet de qua me magis aedificandum censeret. Tali igitur obsecratione compulsus, supradictam 1063C visionem mihi narravit. Sed quo tandem affectu? Testis est ipse Deus quanto timore et tremore, quanta lacrymarum inundatione, quantis gemitibus et suspiriis ea protulerit, ita ut gemitus et singultus a fundo cordis erumpentes, vocem loquentis saepius interrumperent, tanquam si eadem hora ipsam cerneret visionem.
Evolutis autem postea diebus quatuordecim, apparuit ei per visum Domina angelorum, incidens ac praeparans ei ornamenta candida et pretiosa, quibus in proximo vestiendus erat. Quae cum praeparasset, colligavit in unum, et recedens detulit ea secum. Quod cum vidisset, subsecutus est eam, et clamabat post tergum ejus dicens: «Eia, mi Domina mea desiderantissima, quando habiturus sum ista, quae mihi praeparare dignata es ornamenta?» Cui sanctissima Dei genitrix ait: «Quando venies ad me, tunc recipies ea.» O visio laeta! o promissio certa: quae utique tanto certior exstitit, quanto celerius 1063D exhibita fuit. Mane igitur facto, introivit ad me ille Dei servus, tanquam infirmum visitaturus. Ego enim tunc aegrotabam pene usque ad mortem; et erat languor fortissimus, ita ut de sospitate mea etiam medici desperarent, et ob hoc die praecedenti fui inunctus oleo infirmorum: quia credebant me concito moriturum. Ille vero cum venisset ad me, multo pietatis affectu compassus est mihi: et ut posset me aliquatenus consolari, retulit mihi istam, quam in eadem nocte viderat visionem, reputans scilicet atque denuntians, quia non propter ipsum, sed propter me facta fuisset ad eum. Erat enim humillimus corde, et nihil tale praesumens de sua sanctitate. Cui ego mox respondi: «Noli, quaeso, pater amantissime, noli benedictionem tuam interpretatione sinistra a te alienare. Ornamenta, quae tibi sunt coelitus praeparata, nunquam alterius erunt; sed miserante Deo salva tibi et integra permanebunt. Tu vero piissimam illam visitatricem tuam instanter 1064A efflagita, ut in beneplacito misericordiae suae alia quaecunque voluerit mihi praeparare indumenta dignetur. Potens enim atque benigna est, dives in omnes, qui invocant illam.» Quid multa? Ego, qui morti proximus aestimabar, vellem nollem, revocatus sum ad tolerandas vitae hujus aerumnas; ipse vero, qui sanus videbatur atque incolumis, non amplius quam viginti quinque diebus postea supervixit. Qui tandem, cursu vitae feliciter exacto, corruptibilis carnis indumenta deposuit, et stolam immortalitatis per beatissimam Dei matrem, cui devote servierat, juxta fidem promissionis illius, absque dubitatione recepit. Non est autem silentio praetereundum quod iste vir, ante diem sextam suae dormitionis, dum in ecclesia solus post Completorium orationi instaret, repente pulsata est in auribus ejus tabula defunctorum duobus ictibus tantum. Quo ille audito, statim exsiliit, et petiit infirmitorium, putans ibi aliquem de fratribus infirmis esse moriturum. Sed dum certius 1064B cognovisset nullum ibi tunc in extremis positum, venit ei in mentem quod ipse esset propter quem signum hoc factus fuisset, et quod in sonitu tabulae sua sibi migratio significaretur. In hac igitur memoria mortis subito totus infremuit, invasitque eum tremor atque horripilatio carnis, et coepit illico febricitare, et ingravescente morbo, tandem ad extrema pervenit. Porro beatae Virginis matris salutationem, quam antea semper frequentare solebat, quandiu lecto decubuit, pene incessanter corde et ore volvebat, atque cum verbis ejusdem dulcissimi oraculi felicem animam exhalavit. Contigit autem conversum quemdam religiosae conversationis et boni testimonii virum, ipsa die migrare ad Dominum, ita ut amborum exsequiae simul celebrarentur, et in eodem mausoleo ambo pariter tumularentur. Et dum ista fierent, viro cuidam spirituali demonstratum est in visione quod duo pulcherrima templa fabricarentur in Claravalle, unum in infirmitorio monachorum, alterum in infirmitorio conversorum; 1064C sed primum illud hoc altero longe nobilius erat, atque honestius, vel venustius. Constat igitur quia in gemina constructione templorum, et in gemino ictu tabulae mortuorum, designata sit evidenter pretiosa in conspectu Domini mors amborum. Templorum autem differentia meritorum distantiam indicat quia, quamvis utrumque sanctum, tamen alterum altero sanctiorem existere, credimus apud Deum, de cujus misericordiae thesauris tantum quilibet eorum accepit, quantum mater gratia impertiri dignata est.
CAPUT XII. De monacho qui tabulam in signum mortis suae audivit.
Eodem mense, quo praedictus Dei servus migravit ad Dominum, contigit ibidem tale aliquod factum. Erat in eodem monasterio sacrista, nomine Gerardus, vir bonis moribus pollens et bene religiosus. 1064D Hic, juxta prophetae consilium (Thren. III), jugum Domini portavit ab adolescentia, et levavit se super se, quoniam, cum adhuc tenellus esset et fragilis, manum suam ad fortia misit. Lactatus itaque mammilla regum, et casta disciplina feliciter educatus, crevit atque profecit semper in melius, et magno Dei munere carnis corruptionem, sicut familiares ejus testantur, nunquam fuit expertus. Appropinquante autem hora, qua de mundo ad Deum transire debebat, die quadam cum in ecclesia post Completorium more solito remaneret, factus est repente sonus in auribus ejus, ac si tabula morientium crebris ictibus percuteretur. Quod cum ille audiret, putavit quempiam fratrum in infirmitorio tunc obire. Post paululum vero, ubi certissime comperit quia sonitum illum nullus hominum fecerit, subiit animum tabula illa prognostica, quam vir Dei Renaldus ad indicium suae dormitionis audierat. Jam enim exierat sermo iste inter fratres, et stupidos attonitosque 1065A reddiderat universos; et dum ista recogitaret, ascendit in cor ejus quod ipse per signum illud mortis debitum solveretur. In hac autem memoria mortis subito pili carnis ejus inhorruerunt, et timor et tremor venerunt super eum. Protinus ergo invasit eum peremptoria febris, et infra decimum diem consumptus, feliciter emigravit. De cujus pia devotione illud silere non possumus, quod quasi divinitus factum ab eo, vel potius in eo miraculum vidimus et gratulati sumus. Nam cum ultimum spiritum traheret, et jam vires loquendi non haberet, tribus aut quatuor fere horis manus junctas atque protensas tenuit immobiles contra crucem, ac si aliquo fune colligatae essent; et cum caetera corporis membra huc atque illuc, urgente dolore, crebrius jactitaret, manus tamen, quas, ut diximus, tendebat ad crucem, nunquam ab invicem separavit, nunquam amplius ad se retraxit, et quid vivens saepius actitasset, etiam mortuus indicavit.
CAPUT XIII. De servo Dei Petro, qui Dominum Jesum tempore sacrificii in altari videre solitus erat.1065B
Inter caeteros, qui in beata illa domo Claraevallis, exemplis, exhortationibus et orationibus sanctissimi Patris nostri Bernardi, in robur spirituale evaserant, et virtutum arcem conscendere didicerant, senex quidam erat, nomine Petrus, cognomento Tolosanus, vir multae puritatis magnaeque devotionis. Huic unum semper a puero studium atque desiderium fuit, seipsum crucifigere mundo et mundum sibi. In juvenili autem aetate, antequam Cisterciensi Ordini se submitteret, habitavit in solitudine, jejuniis et laboribus multis veterem hominem in se mortificans, et sacrificium spiritus contribulati quotidie Domino in ara cordis immolans. Denique herbis agrestibus et pane lexiva confecto jugiter utens, multo ibi tempore Christo militavit, et innumera bella tentationum a spiritibus malignis, protegente 1065C se Deo, fortiter superavit. Postea autem, comperta celebri fama de sanctitate beati Bernardi abbatis, atque ipsius monasterii Claraevallis, cum magno spiritualis desiderii fervore ad eumdem locum se contulit, quatenus in tanta congregatione justorum, velut in tabernaculo Domini, in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia tutior viveret, sub disciplina praedicti Patris, quod sibi deerat perfectionis, consecuturus, ubi etiam per multos annos Christo Domino feliciter serviens, usque ad exitum vitae suae perseveravit. Huic autem, cum adhuc vivens esset, Dominus per visionem apparere dignatus est, residens in throno sublimi et sanctorum millia cum eo. Videbatur autem ei quod ad judicium coram Domino duceretur. Cumque tremendae majestati praesentatus fuisset, pavidus ac tremebundus procidit ad pedes sedentis in throno, flagitans, ut sui misereretur. Dixit autem illi Dominus: «Quid tibi vis faciam?» At ille: «Domine, ut salvus fiam.» Et 1065D Dominus ad eum: «Vade, convertere cito ad servitium meum, et in eo jugiter persevera; nec deerit tibi salus quam postulas.» Hanc ergo promissionem firmissimum pignus aeternae salutis habens servus Dei Petrus, mundum perfecte deseruit, et se totum divinis obsequiis mancipavit
Accinxit itaque fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum ad expugnandas nequitias spirituales, quae illum postea multis diebus et annis acriter impugnarunt. Super omnia vero spiritum fornicationis infestum tolerabat: qui eum tam dormiendo quam vigilando, magnis tentationum aculeis continue stimulabat. Propter quod sibimetipsi vehementer indignans, in labore et aerumna, in vigiliis et jejuniis multis, aliisque poenitentiae cruciatibus carnem suam incredibiliter affligebat, ita ut mente turbatus, abscindere sibi virilia plerumque 1066A proponeret, cum aliunde tentationis remedium invenire non posset. Sed neque hoc silendum quod hostis ille antiquus multoties ab eo in diversis formis videbatur. Una siquidem vice apparuit ei sub humana effigie in choro Claraevallensi, oculis ardentibus et vultu terribili. Erat autem statura enormis atque deformis valde. Qui etiam indutus erat cuculla nigerrima, cujus manicae decurtatae erant, et vix usque ad cubitos pertingebant; reliqua vero brachiorum pars discooperta erat. Venit ergo et stetit ante hominem Dei, ille malignus apostata, superbo oculo respiciens illum, et quasi indignans quod suggestionibus ejus tam pertinaciter reluctaretur. Porro vir Dei stupidus animo, tanquam vinctus tenebatur, ut se movere non posset. Tandem visitante se Deo, signo Dominicae crucis se munivit, cujus virtute perniciosum monstrum evanescens nihil eum nocuit, nisi quod tentationis auxit incendium. Evolutis autem postea diebus paucis, apparuit ei in eodem loco, figuram belluae monstruosae 1066B praetendens; quae partim leoni saevo, partim aquilae rapaci similis esse videbatur. Stabat vero contra fortissimum athletam pervicax monstrum, acriter imminens illi, rabidoque hiatu efferebatur in eum, quasi vivum devoratura. Sed divina virtute reprimebatur, ut eum tangere non valeret. Tunc demum ad invocationem nominis Christi phantastica bellua repente disparuit. Qua recedente illico vir Dei tantum supradictae passionis incendium pertulit, ut evidenter agnosceret ibi praesentem fuisse illum de Isaia fabrum, qui sufflat in igne prunas (Isa. LIV). Unde quia vidit violentiam tentationis patientiae suae modum excedere, definito consilio statuit seipsum abscindere, malens in hac parte apud Deum periclitari quam in barathrum luxuriae labi. Jamque nihil aliud exspectabat, nisi ut novaculam, vel aliud quodlibet ad hoc idoneum ferramentum reperire posset. Verum misericors et miserator Dominus, ille adjutor in opportunitatibus, in tribulatione 1066C (Psal. IX), ille qui solus laborem et dolorem considerat, famulum suum noluit in tanto agone deserere; sed fecit cum tentatione proventum, ut sustinere posset (I Cor. X).
Itaque dormienti apparuit angelus Domini in forma juvenis, dicens se medicum esse peritum, et ejus rei gratia advenisse, ut eum secaret, et ab illa passione sanaret. Quod ille gratanter accepit et voluntati ejus in continenti seipsum exposuit. A quo dum incideretur, tolerabat in omni patientia secantis manum et doloris acerbitatem. Cumque evigilasset, amputationem illam in se veraciter et materialiter factam esse putavit. Ubi vero cognovit membra quidem corporis integra sibi manere, tentationem autem radicitus in se abscissam, ita ut nihil omnino molestiae postmodum ex ea sentiret, divinae gratiae, sicut dignum erat, gratias referens, curavit tanto alacrius currere viam mandatorum Dei, quanto bonitatem ipsius in suis tentationibus 1066D largius experiri meruerat. Ab hoc itaque tempore, exstinctis in eo passionum carnalium incentivis, coepit illum Dominus in benedictionibus dulcedinis suae visitare, et implere splendoribus animam ejus (Isa. LVIII), ita ut ex sententia dicere posset: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Ex tunc ergo, et deinceps, increpante Domino feras arundinis (Psal. LXVII), quieverunt ab eo penitus stimuli carnis, et requievit super eum Spiritus universae consolationis. Magnificavit enim Dominus misericordiam suam facere cum illo (Psal. CXXV), thesaurizans super eum jucunditatem et exsultationem, atque in bonis omnibus satians desiderium ejus. Quem enim diu potaverat vino salubris amaritudinis, postmodum inebriare dignatus est nectare suavissimae contemplationis. Inter caetera 1067A vero Dei dona, specialem acceperat devotionis gratiam in oratione, praecipue vero in Dominici corporis et sanguinis consecratione. Unde fratres, qui ei ad missam ministrabant, satis superque mirabantur in eo redundantiam lacrymarum, qua totus ibidem affluere solebat. Revelabat ei Dominus de secretis coelestibus magna et multa, atque innumeris consolationibus eum, seu dormiendo, seu vigilando, seu etiam mente excedendo, creberrime visitabat: Quae si omnia litteris mandarentur, magni voluminis comprehenderent quantitatem. Unde quia mihi longum est atque onerosum etiam illa quae de eodem beato viro comperta sunt mihi, universa stylo exprimere, unum ex eis saltem, quod stimulante conscientia penitus reticere non audeo, sicut ab ipsius ore audivi, specialiter refero. Quod quidem tale ac tantum est, ut ex uno hoc a fidelibus auditoribus caetera credi vel aestimari facile queant. Vereor siquidem et multum vereor Deum meum offendere, si rem gloriosam atque mirabilem, quae vel mihi soli, vel 1067B forte rarissimis credita est ab eodem Dei famulo, quorum tamen nullum hodie superesse existimo, silentio meo perire permittam, in qua Deum glorificari, et multorum fidem atque devotionem aedificari posse, confidimus.
Igitur, dum sacris altaribus offerens vivifica sacramenta vir beatus adstaret, in ipsa perceptionis hora tenenti in manibus super calicem sacrosanctum Domini corpus, apparebat in specie parvuli speciosi parvulus ille speciosus forma prae filiis hominum, verus Deus et verus homo, Dominus noster Jesus Christus: ille mitis et humilis corde, qui seipsum sapientibus et elatis abscondere, et parvulis revelare consuevit. Quod cum ille cerneret, tremefactus prae fulgore atque reverentia majestatis illius claudebat oculos suos: non enim audebat respicere contra Dominum. Qui etiam tunc clausis oculis videbat eum, sicut apertis. Cumque declinaret vultum suum in alteram partem, et aliquandiu 1067C maneret palpebris obductis, facieque sic aversa, videbat eum nihilominus sicut ante se positum, aliquando super manum, aliquando super brachium suum: miro videlicet atque ineffabili modo, tanquam si alios oculos haberet in occipitio, vel in tempore defixos, quibus eum intueretur. Hac autem tam dulci tamque mirabili revelatione, non semel aut bis, sed frequenter ille vir laetificatus est a Deo, ut per quatuor aut quinque menses singulis fere diebus illi appareret. Quae si aliquanto diutius interdum tardare videretur, tanta inerat illi cum Deo familiaritas, tanta de ejus pietate fiducia, ut ipsius sacrificii consummatione protelaret, nec facile illud vellet explere, donec reddita sibi laetitia salutaris Dei, consuetam benedictionem mereretur accipere. Haec ego, sicut jam dictum est, fideliter ac simpliciter narrare curavi, quemadmodum ipso, cui tanta gratia collata est, referente cognovi. Nam cum ei familiari affectu propter sanctitatem ipsius 1067D adhaerere satagerem, multumque de ejus solamine atque allocutione penderem, hanc ab eo visionem, sicut et alia multa, precibus magnis, et quadam violentia charitatis extorsi, ea tamen conditione, ut nulli ante obitum ejus praesumerem indicare, quod et facile potui observare. Parvo namque postea tempore superstes, felici tandem consummatus agone, collectus est ad patres suos, cum quibus nunc, propitio Deo, in Claravalle quiescit, ubi religiose conversatus, supremum quoque claudere diem ardenti devotione semper optavit.
CAPUT XIV. De venerabili Guillelmo monacho, quem angelus Domini pro culpa sua corripuit, et poenitentiam ei injunxit.
Erat eodem tempore in Claravalle monachus quidam venerabilis, nomine Guillelmus, aetate pariter et religione provectus. Hic annis ferme quinquaginta 1068A in habitu monachali Domino serviens, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis assidue crucifigebat, longumque diutino cruciatu martyrium trahebat. Qui priusquam Cisterciensium Ordini se contulisset, multo tempore vixit in monasterio Sancti Albini Andegavensis, ubi religiose conversando, formam bonorum operum se ipsum exhibuit, et magnae sanctitatis spem ejusdem loci fratribus demonstravit. Unde etiam tam ab abbate quam ab universitate congregationis in magna reverentia habebatur et diligebatur ab omnibus. Erat autem in possessione monasterii quidam locus, qui magis solitarius magisque quieti religionis videbatur accommodus. Ad hunc igitur cum paucis fratribus, annuente abbate, se contulit, ubi in cellula angusta reclusus annis plurimis habitavit, ut et arctiori continentia se ipsum affligeret, et de austeriori conversatione sua infirmioribus fratribus molestiam non inferret. Itaque jejuniis et orationibus dies noctesque congeminans, non modo carnis edulium et lautiores 1068B epulas, quibus interdum fratres illi ex pristina monasterii consuetudine utebantur, funditus recusabat, verum etiam cibo quadragesimali, et ipsius aquae potu saepius abstinens, parcissimo victu corpus debile sustentabat. Hanc autem continentiae virtutem non sine difficultate magna obtinuit, sed post longum inediae cruciatum, post inenarrabiles gemitus et singultus cooperante gratia Dei, tandem genuinas ventris et gulae illecebras cum caeteris vitiis a propriis sedibus exturbavit. Quadam itaque die cum venisset ad eum salutandum unus de senioribus monasterii, praecepit ei carnium refectionem apponi, eo quod debilis et longo itinere fatigatus esse videretur. Senex vero ille respondit se nullo modo carnium cibum gustare, nisi ipse qui ministrare jusserat causa charitatis, secum inde reficeret. Cujus familiari amore et persuasione quodam modo coactus, atque ipsius, ut postea fatebatur, obsonii quantulacunque aviditate illectus, ut 1068C comederet acquievit, finitoque prandio senex amico et hospiti suo valefaciens, ad monasterium rediit. Post cujus discessum confestim frater ille ad se reversus, coepit a fundo cordis alta suspiria trahere, et ingemiscere graviter, quod tanti temporis propositum tam frivola occasione fregisset.
Vix talia coeperat cogitare, et ecce repente quiqam ad fenestram cellulae pulsabat. Cui cum aperuisset, tremefactus in conspectu illius obstupuit. Erat enim persona reverendissimi vultus et habitus, ac supra hominum modum mirabilis, cui similem in omni elegantia ipse non viderat. Vestimenta ejus candida et pretiosa; capilli capitis ejus sicut lana alba, et sicut nix. Facies ejus singulari refulgens venustate angelum potius quam hominem indicabat. Verba oris ejus plena suavitate et gratia erant: et supercoelestem sapientiam mirabiliter redolebant. Denique quidquid apparebat in illo, supra hominem esse videbatur. Nudis tamen pedibus incedens, dicebat 1068D se peregrinum esse, et de remotis partibus gratia visitandi venisse ad illum. Qui blanda salutatione praemissa, coepit eum super iis quae mente volvebat familiari et amica increpatione, tanquam cogitationum illius cognitor atque inspector esset, convenire et dicere: «Merito quidem ingemiscis, merito plangis super excessu tuo, quo nunc diuturnum laudabilis parcimoniae propositum deliciosa charitate rupisti. Non bona est charitas, quae destruit charitatem. Improbanda est pietas illa, quae animas laedit, ut corpora foveat. Et nunc audi exemplum, quod tibi propono. Erat in partibus Hispaniae sanctimonialis femina reclusa: quae pane et aqua, vel semicrudis interdum oleribus utens, conversatione sobria et casta petulantiam carnis viriliter edomabat. Huic aliquando instinctu diaboli desiderium hoc malum incidit, ut carnem comedere vellet. Quae diu multumque tentationi reluctans, cum jam violentissimas inimici suggestiones sustinere 1069A non posset, manibus illicito desiderio datis, ad consensum trahebatur. Jussit itaque sibi carnis edulium praeparari. Quo super mensam posito, priusquam gustare praesumeret, prostrata in oratione voce lacrymabili Dominum supplicabat, ut ei non permitteret praeparatum tangere cibum, si hunc saluti animae suae periculosum fore praesciret. Surgens vero ab oratione, ad mensam ingreditur, et data benedictione operculum submovet, quo carnis ferculum velabatur. Et ecce pro carnibus quae appositae fuerant, tres pulli corvorum in disco vagientes et sine plumis apparuerunt. Quo viso sanctimonialis illa vehementer expavit; et accita sorore, quae illi ministrabat, rei veritatem inquirit. Illa vero sub obtestatione tremendi judicii Dei respondit se in eodem mensali non implumes aviculas, sed tria frusta carnis cocta apposuisse. Erat autem cellula ipsius super ripam violenti cujusdam et magni fluminis sita, quod de saxeis montibus erumpens, 1069B et confragoso itinere ruens, praecipiti cursu labitur ad inferiora.
«Igitur ancilla Dei exsultans et gratias agens, quod exaudita esset ejus oratio, jamque multo vehementius abhorrens esum carnium, quam prius desideraverat, praecepit nigredinis et malae suggestionis pullos cum catino in quo continebantur, in praefatum fluvium jactari. Qui projecti in amnem, nullatenus potuere segregari ab invicem, sed fluitante vasculo super undas, tandem devoluti sunt in quemdam sinum, eidem cellulae proximum: ubi ingentis saxi concavitas copiosam aquarum congeriem stagnat. Ibi ergo jam per multa temporum curricula assidue rotantur, et usque hodie, in testimonium miraculi hujus, in ipso vasculo super aquas fluitare videntur.» Haec et his similia viro perorante, frater idem compunctus est valde de gratissima illius sermocinatione. Et cadens in faciem, fusis lacrymis reatus sui veniam postulabat. Acceptaque poenitentia, non modo absolutionem peccatorum, verum etiam consolationem 1069C plurimam ab eo suscipere meruit. Cumque jam fiducialiter illi loqueretur, percunctari coepit ab illo quisnam esset. Cui ille respondit: «Non est tuum scire modo quis sim ego, neque agnoscere unde veniam, aut quo vadam.» Tunc ille: «Obsecro, inquit, domine mi, ut hodie saltem ingrediaris ad nos, et ministremus tibi.» Respondens alter: «Ego, ait, non vestro pane, non veste, non lare indigeo: sed abundo omnibus bonis, et habeo cibum manducare, quem vos nescitis (Joan. IV). Tantummodo sollicitus sum de vestra salute; et vos nihilominus inde solliciti estote.» His dictis cum festinatione recessit: et ita repente ab oculis intuentis subtractus est, ut magis visus sit evanuisse, quam abiisse. Ille vero quantocius accitis fratribus qui ei ministrabant, jubet eos instantius persequi recedentem, et ad hospitium precibus multis cogere. Qui celerrime abeuntes, cum hac illacque discurrerent, nullum prorsus vestigium ipsius reperire potuerunt. Unde vir Dei certissime 1069D credidit angelum Domini adfuisse, qui cordis ejus arcana cognoscere, et ipsum pro excessu suo moerentem tam dulci consolatione valuit refovere. De cujus etiam beata praesentia tantum devotionis et gratiae mente concepit, ut post annos ferme viginti, cum mihi ista referret, prae nimio pietatis affectu, etiam tunc a lacrymis abstinere non posset.
Processu itaque temporis, cum B. Bernardi abbatis celebre nomen, ejusque virtutum fama, necnon et coenobii ipsius clarissima religio ubique jam vulgata ad praedicti viri notitiam pervenisset, non potuit requiescere spiritus ejus, donec felicissimo ejus magisterio gubernandum se subderet, ut de ferventiore ferventissimum, et de sanctiore sanctissimum 1070A redderet. Susceptus vero a beato Bernardo abbate, et desiderato Claraevallensi collegio sociatus, tanta in eo virtutum gratia radiavit, ut in omni sanctitate mirabilis appareret, etiam quibusque perfectis. Huic ergo multas et magnas consolationes per Spiritum suum pius Pater mittebat, multaque illi, quod pro certo comperimus de secretis coelestibus revelabat. Ipse tamen, quia xenodoxiae pestem incurrere metuebat, de multis paucissima, ipsaque paucissimis referebat. Factum est autem in una dierum, cum Prima cantaretur in choro, et ipse conjunctus psallentibus stabat in ordine suo, vitulos labiorum suorum in voce exsultationis Domino reddens. Et ecce apparuit ei vigilanti atque psallenti S. Malachias Hiberniensis quondam episcopus, qui in eadem basilica jacet honorifice, tumulatus. Residebat vero in cathedra juxta altare, annulo, baculo, mitra caeterisque pontificalibus ornamentis mirifice decoratus, tanquam missarum solemnia post finem illius horae celebraturus. 1070B Erat autem tunc anniversaria dies depositionis ejusdem beatissimi praesulis, quae etiam omnium fidelium defunctorum memoria est solemnis. Apparuit quoque cum eo B. Bernardus, ejusdem Ecclesiae felicissimus pastor atque patronus: qui et ipse erat vestibus pretiosis et candidis micans, atque mitratus, minime tamen infulatus. Et merito quidem. Erat enim paterfamilias in propria domo, deferens atque congratulans venerando ac speciali hospiti suo, dignoque honore praeveniens amantissimum, cedebat ei libentissime solemnia missarum, ea potissimum die, qua sanctus ille pontifex curiam supernam ingressus, et coelestibus hymnis primo fuerat honoratus. Unde etiam ipse beatus pater officiosum ac sedulum sese circa eumdem sanctum episcopum, et circa ipsius altaris ministerium, exhibuit. Porro beatus antistes baculo pastorali innixus, defixa lumina versus chorum assidue tenebat. Sanctus vero Bernardus modo episcopum, modo conventum, modo ipsum altare, tanquam sollicitus 1070C omnium respiciebat. Haec visio tam manifesta eidem famulo Dei vigilanti, et corporeis oculis intuenti, visibiliter apparuit, quandiu psalmus unus in eadem hora a conventu percantaretur.
Finito itaque psalmo, finita est visio, sed in corde videntis deinceps finiri non potuit visionis illius pia devotio. Altera quoque die apparuit ei nihilominus idem beatus Bernardus, vultu et habitu gloriosus. Quem cum ille vidisset, procidit ad pedes ejus, orans et petens aliquid ab eo. Cui Sanctus ait: «Quid tibi vis faciam?» Et ille: «Domine mi Pater, si inveni gratiam in oculis tuis, indica mihi utrum salvus fieri debeam?» Et sanctus ad eum: «Nunquid parva res est ista, quam postulas? Hodie cum egrederer de paradiso, quam multa millia hominum foris ad januam reliqui, qui utique istiusmodi timore torquentur, ignorantes utique utrum amore an odio digni habeantur.» His itaque praemissis, dedit ei responsum super 1070D verbo quod imploraverat. Sed quid ei definite responderit incertum est nobis, quia vanae gloriae pestem vitans, hoc nobis indicare noluit. Erat enim vir ille circumspectus et gravis in locutione, multumque cavebat ne quid diceret quod suam ipsius gloriam redoleret. Verumtamen ex fiducia sermonis, et vultus illius hilaritate, satis dabatur intelligi, quia jucundum a sancto Patre super tali verbo responsum acceperit. Iste est Guillelmus, quem supra memoravimus, spiritum fornicationis in specie phantasticae meretricis vidisse infirmitorium curiose circumeuntem, et ex iis quae ab ea audierat, et viderat, D. Roberto abbati Claraevallis apostasiam duorum adolescentium praedixisse: quod etiam verum 1071A fuisse, foeda eorum fuga in continenti subsecuta demonstravit. Sunt autem et alia plura, nobis de praedicto viro Dei comperta, quae legentium devotionem excitare possent, sed ea silentio premimus, dum et fastidiosis lectoribus consulimus, et nos ad alia narranda festinamus. Hic ergo beatus et sanctus, sicut fideliter vixit, ita et feliciter obiit, plenusque dierum et virtutum migravit ad Dominum Desideratam et votis omnibus expetitam sibi sepulturam in sanctissimo Claraevallensium collegio, Domino largiente, sortitus.
CAPUT XV. De domno Gerardo de Furfa, magnae sanctitatis monacho.
Dilectus a Deo et hominibus Gerardus de Furfa, cujus memoria in benedictione est, quemque pro sua singulari puritate et sanctimonia, beatus Bernardus singulari gratia prae caeteris honorabat: mirabilem atque amabilem nimis se universitati congregationis 1071B in omni forma religionis exhibebat. Qui dum adhuc esset monachus in Farfa, quae est Tusciae nobilis abbatia, revelante Domino vidit in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii, ut cum duobus bacinis singulas officinas circuiens, fratrum manibus abluendis aquam infunderet. In quo nimirum designatum fuisse rei exitus docuit, quia ipse futurus esset qui fratrum Claraevallensium excessus quotidiana, imo fere continua oculorum inundatione, ac si duobus infusoriis, ablueret. Cum itaque dulci hac revelatione praesagium futurorum accepisset, exarsit continuo in praecordiis ejus vehemens ignis sacri desiderii, nec omnino quiescere poterat spiritus ejus, donec pauperum Christi, quorum se servitio deputatum fuisse divinitus cognoverat, consortio jungeretur. Cumque caeteris floreret virtutibus, sacrae tamen compunctionis pietas speciali praerogativa pectus ejus repleverat, ita ut columbinae pupillae oculorum ejus 1071C raro quiescerent: sed tanquam gemini fontes fere ubique, praesertim in celebratione divini mysterii, maximo lacrymarum imbre faciem ejus madidarent. Habebat autem gratiam singularem, tam apud Deum quam apud homines, quam universi mirabantur et intuebantur vultum ejus, tanquam vultum angeli stantis inter illos atque dicebant: Hic est fratrum amator et populi Israel: hic est qui multum orat pro populo et universa societate nostra (II Mach. XV). Huic autem Dominus multas, quod dubium non est, consolationes in abscondito faciebat, ipse tamen ut verecundus et humilis, virtutes suas latere malebat, et nullus ei super hujusmodi percunctatione, propter sanctitatis illius reverentiam, molestus fieri audebat. Novitius autem quidam, nomine Julianus, honestae vitae sacerdos, qui de Ordine regularium clericorum Claraevalli se contulerat, vidit aliquando spiritum immundum in choro petulanter ad instar haedi pervagantem. Qui 1071D cum venisset ante ipsum, aliquandiu substitit, et coepit eum rictu patulo subsannare, obscenum caput contra illum exagitando, et dentes ad invicem minutissime concutiendo. Cumque recessisset ab eo, venit et stetit ante hominem Dei Gerardum, et coepit eum similiter petulcum animal pudendis gestibus irridere. A quo magis irrisum atque exsufflatum, illico tanquam fumus evanuit, et ultra eum novitius non vidit. Qui mox accepta colloquendi licentia, percunctatus est eum utrum in choro aliquid in tali illa hora conspexisset. Perpendens autem senior eum secreti illius conscium fuisse, confessus est ei phantasticum haedum se vidisse, qui lubricis motibus et se et illum pariter subsannasset. Quod audiens novitius ille, miratus est valde; ac per hoc intellexit quod multa hujusmodi cerneret, licet secretum suum Deo et sibi, teste conscientia, celaret. Huic autem viro Dei, quamvis corpore nimium esset debilis, utpote qui jam fere erat nonagenarius, 1072A nulla tamen senectus vel debilitas bonae consuetudinis usum praepedire poterat, sed quotidie infatigabilis animi fervore juvenescere videbatur, ita ut vix aegritudine gravi compellente, posset in infirmitorio detineri, vix posset etiam a labore messium retineri. Qui aliquando gravissima valetudine pressus, cum in quadam secretiori domuncula lecto decumberet, contigit quadam nocte exstingui lampadem ibi ardentem. Quo viso frater quidam, qui ei tunc temporis ministrabat, surrexit, et abiit reaccendere illam. Cumque reperisset clausas undique officinas, sine igne reversus est tristis, et firmato ostio cellulae iterum recubans obdormivit. Profunda vero nocte cum sanctus ille vir ad necessaria surgere vellet, assurrexit frater, dolens quod luminare ei deesset. Respiciens autem ad fornaculam praesentem, in qua per octo dies antea focus non fuerat, vidit ibi prunarum ardentium non parvam congeriem. Accensaque ex eis lampade, 1072B cum statim ad eamdem fornaculam oculos reduceret, non modo prunas illas non reperit, sed ne ullum quidem in ea caloris vestigium deprehendere potuit. Cum autem ultima aegritudine qua et mortuus est decumberet, jam in extremis posito beatus Bernardus angelico vultu et vestibus albis decoratus apparuit, in ea tamen consistentia et habitudine corporis quam ante obitum habuit. Quem cum ille conspiceret ad se ingredientem, et veteranos ac venerandos artus baculo sustentantem, manu et voce qua poterat, suis sermonibus innuit, ut sancto venienti assurgerent, et locum sedenti citius praepararent. Illis vero mirantibus, atque quaerentibus de quonam sancto senex loqueretur, premente se aegritudine respondere non poterat. Postmodum autem, recepta virtute loquendi, cum idipsum denuo sciscitarentur, confessus est vidisse se sanctum Bernardum blando ipsum alloquio consolantem, qui cum benedixisset eum, signo crucis 1072C edito, totam etiam domum benedixit, subjungens haec eadem verba, et dicens: «Haec est domus mea, quam aedificavi: Dominus custodiat eam in aeternum et in saeculum saeculi.» Benedictione itaque sanctissimi Patris sui vir Domini Gerardus firmatus, laetus mortis debitum solvit: aeternae vitae fonte, quem tanto desiderio sitierat, satiandus. Aliquanto vero postea tempore elapso, apparuit in visione cuidam converso religioso, nomine Laurentio, laetus atque praeclarus pretiosis etiam vestibus decenter ornatus, indicans ei quia per Dei gratiam gaudium sempiternum obtineret et gloriam. Fratri autem impensius supplicanti, ut ejus benedictionem atque suffragia mereretur, benedixit, atque ita respondit: «Ego orare non cesso, non solum pro te, verum etiam pro ipsius universitate Ecclesiae. De hoc tamen conqueror aliquantulum quod fratres infirmarii, adhuc viventem et spirantem me, prae nimia festinatione collegerunt, atque tanquam penitus exanimem, de loco in extremis agentium asportaverunt.» 1072D Transactis vero post obitum ejus aliquantis annis, consummatis jam novo claustro et nova ecclesia, quae licentia et benedictione beati Bernardi initiata fuerant, sacra ossa ipsius de loco quo primitus tumulata fuerant sublata, in theca, qua supra diximus venerabiles Patres, Robertum abbatem, Humbertum priorem, Odonem subpriorem reconditos fuisse, condigno honore ob reverentiam sanctitatis ejus collocata sunt.
CAPUT XVI. De mirabili gratia cuidam monacho perfectae religionis specialiter a Deo collata.
Egregius quidam adolescentulus de partibus Germaniae oriundus, comitante magistro suo, studiorum causa Parisius adibat. Qui cum transitum haberet per domum Claraevallis, magister ille videns loci conventum et ordinem, nescio quo Dei judicio compunctus, ad horam petiit et obtinuit ut susciperetur 1073A ad conversionem. Cumque rogaret adolescentulum, ut secum remaneret, penitus non acquievit. Multum siquidem abhorrebat a consortio simul et colloquio Cisterciensium monachorum, saepiusque rogabat Deum, nunquam sibi dari voluntatem ad Ordinem illum causa conversionis veniendi. Proinde roganti magistro, fratribus quoque monasterii adhortantibus cum dura cervice resistens, nullis praedicationum machinis poterat expugnari. Caeterum, quam mirabilis sit Deus in consiliis super filios hominum, quamque irrefragabile stet sempiternae praedestinationis ejus arcanum, quis digne admirari sufficiat, qualiter scilicet electorum suorum mentes misericorditer immutat, ridens eorum vana conamina, insuper voluntates sibi adversas ad pietatis lineam dirigens, quatenus in ipsis, et de ipsis, loco, modo et tempore, quo ab aeterno decrevit, propositum voluntatis ejus impleatur? Eadem itaque nocte, dum praedictus adolescens monita fratrum 1073B mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum, dicens: «Si hinc recesseris, et Parisius veneris, usque ad Pentecosten morieris, et sine dubio morieris.» Ad hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit, necdum tamen potuit duritia cordis ejus emolliri. Porro sequenti nocte cum sopori membra dedisset, videbatur sibi demersus esse in limo putei profundi. Cumque ibi desperatus jaceret, subito apparuit ei desuper ad os putei beatus Joannes evangelista, in vultu et habitu sancti Bernardi tunc adhuc in corpore viventis, cum alio quodam sancto, qui et ipse simillimus esse videbatur cuidam religioso monacho, nomine Gerardo, portario Claraevallis. Quos cum ille tremulus et anxius vidisset, rogabat attentius, ut sui misererentur. Cui beatus Joannes respondit: «Tu sano consilio acquiescere contemnis, et opem flagitas a nobis?» Cumque ille promitteret se esse facturum quidquid illi placeret, tantum ut imminens periculum evadere mereretur. «Vis ergo, inquit, fieri monachus in monasterio 1073C Claraevallis?» Et ille: «Etiam, domine mi, libentissime volo.» Quod cum firmiter pollicitus fuisset, eductum continuo de profundo laci liberum abire dimiserunt.
Mane igitur facto postulavit se quantocius praesentari beato Bernardo. Quem cum antea non vidisset, mox illum in vultu et habitu deprehendit ipsum pro certo esse quem transacta nocte sub conditione convertendi se liberatorem habere meruerat. Proinde miratus vehementer atque compunctus, protinus eidem sancto viro se reddidit; a quo benigne susceptus, mox in aetate teneriori gravitatis et sapientiae canos cunctis mirantibus induit. Porro praedictus magister ejus a proposito bono citius corruens, et eumdem secum evertere satagens, fundatum in Christi amore tirunculum movere non potuit.
Hic ergo delicatus atque tenerrimus adolescens, cum esset annorum quatuordecim, manum suam ad fortia mittens, laetantibus angelis et hominibus, jugum 1073D Christi suave portandum aggreditur, et quasi agnus ad aratrum suscepti Ordinis applicatur. Miserante vero Domino ab ipsis rudimentis conversionis suae juvenci fortitudinem induens, sed agni mansuetudinem retinens, tanta charismatum eminentia a primis annis enituit, ut conversionis ipsius elegantia atque fragrantia contubernales vehementer affecti gratularentur, sanctaeque devotionis et humilitatis, quae in ipso relucebat, exemplis informari certatim niterentur. Quidam vero religiosus ac spiritualis ejusdem coenobii frater, protestatus est mihi quod aliquando vidisset visionem hujusmodi. Aspiciebat eumdem adolescentem Invitatorium ante altare canentem. Porro imago crucis, quae super altare erat, quasi melodia ipsius delectata, de cruce descendit, veniensque ad eum, expansis ulnis dignanter amplexata est illum, tenere sibimet astringendo ac deosculando eum. Quod cum frater ille vidisset, animadvertit in hoc animam illius sanctam 1074A et Deo placentem existere, et apud illius clementiam magnae familiaritatis accessum specialiter obtinere. Hic ergo amantissimus Domini tota die cum illo velut in thalamo morabatur, et beata ipsius praesentia per contemplationis dulcedinem suavissime fruebatur. Per praedictam namque visionem Dominus manifestare dignatus est quanta dilectionis et gratiae suae plenitudine famulum suum repleverat. Itaque cum in omnibus sancti Ordinis exercitiis devotus et fervens existeret, et per continuum sacrae compunctionis studium misericordiam Domini imploraret, quadam nocte apparuit ei in somnis angelus Domini, et introduxit eum in quemdam thalamum gloriosum, in quo videbatur Dominus Jesus Christus in cruce pendere, et beata mater ejus virgo Maria, cum beato Joanne evangelista juxta crucem illius stare. Quem cum ingressus fuisset, tantae suavitatis fragrantiam sensit, ac si cellam aromaticam respersam omni pulvere pigmentario introisset. Videns 1074B vero Dominum majestatis passionis et crucis suae signa piissima dignatione sibi repraesentantem, prostratus in faciem solo tenus adoravit, benedictionemque ipsius totis medullis cordis flagitare coepit. Quam etiam benigna largitate Domini consecutus mox evigilavit, sed visionem illam non vanam seu illusoriam fuisse, manifestis indiciis declaratum est. Fragrantia nempe coelestis nectaris, quam dormiens hauserat, excitus a somno mirabili suavitatis unctione totum interiorem hominem suum delibutum sensit, sed tribus continuis postea diebus eadem benedictione se renovari et illuminari gavisus est.
Alia quoque nocte cum esset intentus orationi, meruit audire corporeis auribus angelicas voces harmonia dulci atque praeclara in aethere personantes. Quarum videlicet vocum tanta erat altitudo, ut quantalibet humanarum vocum intentio ad eam non posset ascendere. Cumque fuisset in eis aliquandiu delectatus, sublata est tandem ab auribus ejus melodiae coelestis amoenitas, sed remansit in corde conceptae 1074C devotionis immensa jucunditas, ita ut saepe memoriam abundantiae suavitatis illius eructans, mira devotione afficeretur, et totus in gaudium verteretur. Jam vero secretorum coelestium conscius effectus, ibat sicut pater Abraham proficiens atque succrescens, donec magnus effectus est valde (Genes. XXVI), sed quod omni magnitudine excellentius est, quanto potioribus donis coelestis gratiae cumulabatur, tanto se humiliorem, non solum coram Deo, sed etiam coram fratribus suis exhibere curavit, nihil insolitum, nihil singulare in conversatione sua praesumens, licet in ipsa communi vita singularis puritatis devotione singularis existeret. Sed quoniam humilibus semper augetur gratia, adjecit Dominus adhuc manifestare [forte magnificare] servum suum, ut illum, quem coeli coelorum, et agmina eorum, quem cherubim et seraphim coelesti harmonia collaudant, in quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I), Dominum nostrum Jesum Christum, 1074D in beatissima humanitatis suae forma corporalibus oculis videre mereretur. Accidit enim quodam tempore, cum hic de quo loquimur beatus homo, sacris Quadragesimae diebus jejunantium et orantium particeps effectus, cum Ruth Moabitide buccellam piae operationis intinxisset in aceto salubris compunctionis (Ruth II), ut sacratissimus Dominicae resurrectionis dies illucesceret. Cumque, sicut tantae diei sublimitas exigebat, solemnes a fratribus vigiliae devotissime celebrarentur, ipse, laxato intimae meditationis sinu, coepit attentius cogitare de passione et resurrectione Domini, ita ut ardente pietatis affectu totus in lacrymis funderetur. Et ecce secunda lectione jam lecta, cum Responsorium Angelus Domini a conventu cantaretur, repente is qui in corde ejus devotionis ignem accenderat, Dominus Jesus Christus vigilanti et flenti apparens, stetit ante illum in medio chori, manus suas expandens, et quasi ostendens ei. Porro in ejus beatissimis palmis loca 1075A clavorum evidentissime apparebant, ita ut de ipsis plagis recentibus sanguis emanare videretur.
Viso itaque Domino, frater ille gavisus est gaudio magno valde, sed obstupescens, et quasi extra se factus, nesciebat in arcto temporis quid agere deberet. Volebat namque in medium prosilire, et pedes apprehendere Salvatoris, sed retinebat eum pudor et reverentia conventus, ne velut insaniens reputaretur. Nam et hoc ignorabat utrum videlicet apparens Dominus ab ipso solummodo, an et ab aliis pariter videretur. Flebat autem uberrime, eratque cor ejus in semetipso pietate liquescens, prae immensa dulcedine amoris illius quem intuebatur. Eadem vero apparitio Domini tandiu duravit, quousque in Responsorio, quod tunc cantabatur, dictiones istae, jam surrexit, venite et videte, tanta morositate, quanta a sancto conventu illo cantari solebat, perdicerentur. Quis autem digne explicare valeat quantum de visione illa profecerit, quomodo 1075B cunctis motibus, universisque affectionibus animae ipsius recreatis et renovatis, in amorem illius quem viderat, totus incanduerit! Solius dantis et accipientis nosse est, quam festivos exinde cum dilecto suo duxerit dies, cum sponsa non tam vocibus oris quam affectibus cordis exclamans: Inveni quem diligit anima mea, tenui illum nec dimittam (Cant. III). Et cum Patriarcha Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Quia vero in humilitatis custodia fiduciae pedem ulterius extendere curavit, ut secundum divinum promissum, omnis locus, quem calcasset pes ejus, ipsius fieret, adhuc excellentiori charismatum gratia ditari meruit. Qui enim, sicut jam diximus, Christi Domini nostri dulcissimam humanitatem beatis oculis conspexerat, etiam ad sempiternum individuae Trinitatis mysterium contemplandum, quantum quidem homini adhuc mortali carne circumdato possibile erat, mirabili dignatione gratiae Dei admissus est. 1075C Factum est namque in die sancto Pentecostes, dum a fratribus alacri instantia sacrae vigiliae celebrarentur, et jam divinus ille hymnus, Te Deum laudamus, in quo evangelicae gratiae praenuntia laus figuratur, cantaretur, et universitas fratrum mystica illa verba quibus sub distinctione trium personarum unus Deus praedicatur et adoratur, scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, ob honorem sanctae Trinitatis inclinis, sicut est consuetudinis, cantaret; in ipsa vero inclinatione praedictus servus Dei, non quidem scrutans, seu commissum fidei secretum irrumpere gestiens, sed pavendo, tremendo, et admirando, coepit in simplicitate cordis sui meditari quam sublime et incomprehensibile esset tantae majestatis arcanum, quam nosse vita, et vita aeterna est, secundum quam sapere, sapientia sine errore est, in qua delectari, voluptas sine comparatione, cui conformari, similitudinem Dei, quam in Adam perdidimus, recuperare est, cui servire, regnare est, sine cujus gratia omnes gentes quasi non 1075D sint, sic sunt coram ipsa, quae in futura vita erit sanctis omnibus par exsuperans omnem sensum, et gaudium sine interpolatione, seu temporis discursione. Inclinatione vero illa divinae reverentiae exhibita, cum frater idem se erigeret, subito aperti sunt intellectuales oculi ejus, et quasi totus extra se raptus vidit visionem quamdam gloriosam atque mirabilem de Trinitate, quae Deus est, quam mirabiliorem, digniorem, atque excellentiorem esse omnibus visitationibus, quibus unquam a Domino visitari meruerat, intelligebat. O felix anima, in qua divinae dilectionis ignis scoriam peccati et rubiginem negligentiae usque adeo excoxit, ut illam dulcedinem, illam beatitudinem, quam Dominus electis suis reservat in praemium, in hac corruptibili vita praelibare quodammodo et praegustare mereretur. Felix nihilominus beatissimus pater ille Bernardus, sub cujus disciplina tantae perfectionis discipuli in Claravalle floruisse noscuntur.
1076A Talibus ergo visitationibus et consolationibus Domini ille vere monachus laetificatus et corroboratus, quotidianis lamentis exercebatur, suspirans et desiderans corruptibilis vitae sarcinam deponere, ut faciem Domini, quam per speculum et aenigma intuitus fuerat, in ipsa sui puritate contemplando, unus cum ipso spiritus efficeretur. Rogatus autem, ut ad honorem Dei et ad aedificationem proximi, aliqua ex iis, in quibus a Domino visitatus fuerat, pandere dignaretur, non facile acquievit, timens utique ne hoc forte Domino displiceret, sed tamen precibus multis constrictus, haec quae memoravimus, et alia nonnulla, cum tremore et profunda humilitate revelavit: quae licet magna esse sciamus, quia ad alia festinat intentio, brevitatis studio reticuimus. Modum tamen visitationis, quam de beata Trinitate, quae Deus est videre meruerat, nullatenus explicare consensit, asserens quod nunquam eam alicui revelare praesumeret, nisi fortasse voluntatem 1076B divinam super hoc ei daretur agnoscere. Quae vero pandere voluit, ea conditione patefecit, ut usque ad obitum ipsius silentio premerentur: quod etiam studiose servatum est. Expletis autem in Ordine Cisterciensi, quem in adolescentia sua tantum abhorruerat, viginti et sex annis, cum quadraginta esset annorum, sicut sincera devotione vixerat, ita quoque felici defunctione carne exemptus est, sicque consummatus in brevi, explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima ipsius (Sap. IV). Libet nunc in timore pariter et exsultatione cum Psalmista exclamare et dicere Domino: Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine, quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est, hunc humiliat, et hunc exaltat (Psal. C et LXXIV). Ecce enim magister ille, cujus supra mentionem fecimus, qui non gratia, sed praesumptione duce, pietatis opus adorsus, manus ad fortia mittere tentaverat, tanquam seminatus supra 1076C petram, ad tempus credidit, sed in tempore tentationis citius exaruit. Hunc vero, cujus fidem et sanctitatem descripsimus, repugnantem quodammodo atque reluctantem mater gratia assumens, minime contenta est communi servorum Dei coetui inserere, verum etiam de negligentia purgatum cum paucis ad perfectionis et divinae speculationis apicem provehere dignata est. Sicut igitur beatus, quem elegisti et assumpsisti, Domine, habitabit enim in atriis tuis (Psal. LXIV), sic nimirum omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur (Jer. XVII).
CAPUT XVII. Qualiter vir magnificus Arnulphus per S. Bernardum conversus sit.
(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 434, usque ad haec verba: ut scilicet pro omnibus peccatis suis ordinem servaret? et hic accipe quae in excerptis suis Mabillonius non dedit): Arguit 1076D profecto instantia poenitentiae ejus tepiditatem et negligentiam nostram, qui eumdem Ordinem pro peccatis nostris in poenitentiam suscepimus, et non solum tepide et negligenter vivimus, sed etiam pro frivola aliqua infirmitate vigilias fratrum deserere, seu infirmitorium intrare non erubescimus; cum iste servus Dei, nisi pro infirmitate responsum mortis habente, infirmitorium intrare non acquieverit, et insuper ad vigilias servitii Dei quandoque gravi debilitate laborans, devote perstiterit. Volat irrevocabile tempus, quo nihil est pretiosius, quo tamen nil vilius a nobis aestimatur, et dum poenam, quae in praesenti pro Domino suscipitur, declinamus, centuplicatam in futuro incurrimus. Si autem aliquis carnis suae infirmitatem causatur, sciat scriptum esse quod nihil deest timentibus Deum, et quia Propheta junior fuit et senuit, nec vidit justum derelictum (Psal. XXXIII et XXXVI). Quis enim speravit in Domino, et confusus est: permansit in mandatis 1077A ipsius, et derelictus est? Quod ut non solum testimoniis Scripturarum, verum etiam exemplis praecedentium Patrum manifestius fiat, duo gratiae Dei miracula subjicimus; quatenus per haec et tepiditas nostra convincatur, et infirmitas nostra ad agonem certaminis roboretur.
CAPUT XVIII. De monacho qui a gravi dolore capitis virtute sacramentorum Christi liberatus est.
Frater quidam, nomine Petrus, Claraevallis postea futurus abbas, cum in adolescentia sua in observantia sacri Ordinis satageret quotidie semetipsum exhibere hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, quoniam omnes pie in Christo vivere cupientes, persecutiones inimici sustinent, permittente Deo, qui omnia ad salutem electorum operatur, gravissima capitis passione laborare coepit. Quam passionem fortis miles Christi patienter tolerabat; 1077B studens semper in dolore gratias agere, et viperam propriae voluntatis a murmure compescere. Et licet optaret cum propheta, ut ingrederetur putredo in ossibus ejus, quatenus quiescere mereretur in die tribulationis (Habac. III), pro hoc tamen magis animo gravabatur, quod spiritum in eo promptissimum ad ardua quaeque virtutum; caro infirma pro voto subsequi non valebat. Quadam itaque nocte Dominica dum sacris vigiliis interesset, sentiens se praefato incommodo solito amplius stimulari, cogitavit exire de choro, et ire pausatum. Sed mox inspirante Deo recogitavit, ut propter Dominum usque ad horam diei primam sustineret, quoniam ipso die intemeratis mysteriis pretiosi corporis et sanguinis Christi participare debebat. Prima vero transacta, quamvis doloris immensitas non cessaret, proposuit tamen tolerare, nec conventum deserere usque post missam majorem, quatenus sacram posset accipere communionem. Cumque jam communicaturus ad gradum altaris accederet et solitam 1077C ibidem veniam, flexis genibus, devotissima humilitate peteret, ecce repente de vertice ejus lapsa est quasi ingens massa plumbi, quae illi per medium frontis veniens, et in pavimentum cadens non parvam collisionem fecit. Ipse vero ejusdem molis concussionem atque ruinam apertissime sentiens, sed nullam speciem videns, de tanta novitate miratus, vehementer obstupuit. Et o mira clementia Redemptoris nostri. Quia enim frater iste gravissimos quidem dolores sentiens, sed tamen ob reverentiam sacramentorum ipsius, erat quasi non sentiens, mox ut eadem sacramenta fideli devotione percepit ab omni pristina infirmitate eadem hora convaluit, et ita perfecte curatus est, ut nullam deinceps molestiam ex ea sentiret. Ipse vero gratiae Dei nequaquam ingratus existens, adeo in sancta religione profecit, ut pastoralis curae officium, primum in Igniaco, postmodum in Claravalle consecutus, nomen abbatis vita et moribus decoraret, subditosque 1077D suos per viam verae humilitatis ducens, Christi bonus odor esset in omni loco.
CAPUT XIX. De fratre, cui B. Virgo Maria coelestem pitantiam per visum dedit.
In Claravalle fuit item monachus quidam, qui, quamvis homo bonae voluntatis existeret, corpore tamen delicatus atque infirmus erat; et propterea in observatione ciborum et procuratione medicanimum curiosus atque superstitiosus. Clemens autem Dominus, qui misericorditer solet errantes corrigere, ipsum voluit ad viam veritatis reducere, et ut sciret et intelligeret quam salubriter monet nos, omnem sollicitudinem nostram projicere in ipsum, quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. V), tali modo visitationem suam simpliciter delinquenti praerogare dignatus est. Aspiciebat idem frater in visu noctis, et ecce universitas fratrum quasi ad 1078A Laudes divini servitii celebrandas ad ecclesiam festinabat. Porro ad ostium ejus ecclesiae stabat illa tam humilis quam sublimis, mater misericordiae pia Virgo Maria: quae tanquam pretiosi electuarii pixidem portans, singulis fratribus oratorium intrantibus singula ex eo cochlearia dulcissima sua manu dignanter tribuebat, et mira dulcedine gustantes reficiebat. Quo viso frater ille gratulatus est vehementer, reputans secum quod et ipse coelestis illius alimoniae sine obstaculo particeps fieri deberet. Cumque ad manum piissimae procuratricis accederet, benignissima dissimulatrix, et vere mitis Virgo repulit eum dicens: «Nunquid nostro medicamine opus habes? Nonne tu sapiens medicus es, et tuimet sollicite curam geris? Vade itaque, vade, et tuis medicamentis, sicut volueris, utere, quoniam de iis, qui curam suam super Dominum et Filium meum jactant, cura est mihi.» Quod cum ille audisset, erubuit, et petens indulgentiam promisit 1078B ei quod amplius de seipso se non intromitteret, sed totam vitae suae curam Deo et sibi committeret. Ad quam sponsionem, generale refugium omnium Christianorum, sed specialis protectio specialium servorum suorum Cisterciensium fratrum, satisfactione accepta, benignissime indulsit; et medicamenti salutiferae pitantiae pabulum impertivit. Gustata igitur benedictione coelestis antidoti, protinus a sua teneritudine et infirmitate frater ille convaluit; et abdicatis omnibus medicamentis et delicatioribus alimentis, ad communes cibos se transtulit. Ideoque cooperante gratia Dei brevi decorem et fortitudinem, cum salute corporis et animae, pariter induit. Ubi nunc sunt fratres illi, qui plus videntur sectari scholas Hippocratis quam scholas Christi, qui nimis affectuose diligentes sanitatem moriturae carnis suae, tota aestate, tota intentione occupantur ad quaerendas seu colligendas quaslibet viles et agrestes herbulas vel radices; et nihilominus hieme solliciti sunt, easdem exsiccando, 1078C terendo, molendo, componendo; et non habituri effectum medicinae, in solum se praecipitant reatum propriae voluntatis, qua proprietas periculosior invenitur? Discant, quaeso, discant supradictis exemplis, magis confidere in Domino quam in Galieno, plus sperare in Regina coeli quam in herbis terrae, scientes certissime quoniam in tremendo examine justi judicis Dei, non de complexione, sed de professione judicabuntur, ubi sera nimis poenitentia volent magis animarum suarum curam gessisse quam pro adipiscenda sanitate carnis suae tota vita sua inutiliter occupatos fuisse.
CAPUT XX. De venerabili sene Achardo, quondam magistro novitiorum in Claravalle.
Senex quidam, Achardus nomine, nobilis genere, sed conversationis dignitate nobilior, novitiorum curam in Claravalle gerebat, vir potens in verbo 1078D aedificationis et consolationis, qui etiam in juventutis suae robore, jubente simul et mittente beato Bernardo abbate suo, plurimorum coenobiorum initiator et exstructor devotus exstiterat. Hic jam veteranus, et emeritae militiae senex, instituendis tironibus deputatus, officium suum strenue adimplebat, et ex iis quae longo usu didicerat, rudes adhuc mentes contra triplicem funiculum, carnis, mundi et diaboli, qui difficile rumpitur, quotidianis exhortationibus informabat; exemplis etiam, tam veteribus quam recentioribus, adversus vitia cautiores reddebat: unde et nos aliqua, sicut ex ipsius ore audivimus, perstringemus. Cum adhuc novitius esset idem Achardus, venerabilis abbas Bernardus quadam die intravit ad consolandos novitios suos, sicut frequenter facere solebat. Terminato autem sermone, praedictum Achardum cum aliis duobus novitiis traxit in partem, et praemonuit eos in spiritu prophetico, ita loquens: «Futurum est, inquit, 1079A ut novitus ille, designavit autem unum ex nomine, ante diem crastinum furtive recedat. Vos itaque, vigilate et estote parati, et fugientem cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exierit, quia non erat ex nobis: spolia tamen, quia nostra sunt, tenebitis vobis.» Quo audito mirati sunt illi: et cum silentio praestolati sunt exitum rei. Profunda vero nocte duo ex illis, cum fugitivum in lecto firmiter dormientem aspicerent, tunc et ipsi dormire coeperunt. Erant enim oculi eorum gravati, illudente utique eis spiritu erroris. Verumtamen Achardus, quia certissime credidit verbum a sancto Patre prolatum haud posse irritum fieri, somnolentiae spiritum, qui ei molestissimus erat, virili constantia repellebat. Nunc enim frontem, nunc tempora fricando, modo pilos capitis et barbae vellicando, modo manus et faciem locitans, nunc de loco ad locum deambulando se excitans, tandem fallaciae somnum, quo premebatur, evicit. Cumque prope esset, ut signum ad vigilias pulsaretur, 1079B ecce duo quasi gigantei Aethiopes, nigerrimis cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero qui praecedebat, gallinam assatam in spito portabat. Porro in ipso veru coluber ingens per caput et caudam infixus erat, qui eamdem gallinam hinc inde cingebat. Cum tali itaque ferculo accedunt ad lectum falsi novitii: et gallinam fumantem naribus applicant dormientis. Quo statim expergefacto daemones egrediuntur: et quid intus in corde ejus invisibiliter actitarent, horrendo hoc visibili signo demonstrarunt. Cumque evigilasset miser ille, non sicut Jacob, de somno contemplationis, sed sicut apostata vilis a somno deceptionis, continuo surrexit, et vestimentis onustus post daemones exiit, veniensque ad ostium armarii quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam effringere ac secum tollere libros. Porro praedictus Achardus celerrime socios excitat, et prophetatam apostatae fugam signis et nutibus insinuat.
1079C Itaque recedentem pariter insequentes, reperiunt illum pessulum ostii concutientem. Quos ubi malignus ille persensit, illico datis saltibus evolat, et praecipiti cursu per ostia pomerii ruens, murorum tandem septis retinetur atque reducitur. Die autem facto, cum malorum impoenitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus est tandem, ut abiret in locum suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam incurrit, et usque ad mortem furere non cessavit. Confessus est etiam nobis venerabilis senex Achardus, quod in primordio conversionis suae multa daemonum bella et multa flagella pertulerit, multaque eorum phantasmata viderit. Saepius namque cum esset in ecclesia psallens atque orans, copiosa coram eo luminaria quasi cereos et lampades accendebant, quae protinus ad invocationem nominis Christi tanquam vanitas disparebant. Quadam denique vice apparuit ei diabolus, gladiatorio cum eo conflictu in modum palestrae 1079D decertans, cui crebros ictus et vulnera infligebat, atque ab eo vicissim recipiebat. Ad ultimum vero daemonem subactum colliso capite excerebravit. Quem dum traheret per capillos, partem capitis confracti cum carne et ossibus evulsum manu retinuit, moxque ex ea tam intolerabilis putor exhalavit, ut passibilitatis humanae modum videretur excedere. Quam cum horrore et exsecratione longius a manu sua ipso excutiente, protinus olidum monstrum quod videbatur evanuit, vestigia tamen immunditiae suae altius impressa reliquit. Nam per unius anni spatium ex eadem manu tantus fetor jugiter exhalavit, ut prae angustia cordis vix eam valeret vel ori apponere, vel naribus admovere. Cum in partibus Germaniae idem Dei servus pro construendo coenobio, quod in territorio Treverorum situm Claustrum nominatur, aliquando moraretur, coelitus concessum est ei videre et alloqui hominem sanctum, hominem vere divitem, magnum 1080A quidem solitarium, qui in partibus illis multo tempore per montes et silvas sine tecto et vestimento pro Christi nomine nudus oberrans, herbis agrestibus et earum radicibus moriturae carnis vitam sustentabat, aestatis ardores hiemisque asperrimos algores incredibili patientia tolerabat, ita ut quadam vice cum brumale gelu solito amplius inhorruisset, et nix multa valde de nubibus flueret, ipse non habens, quo a facie nivis et frigoris hujus fugeret, sed in terra nudus jacens non modica spissitudine nivis totus operiretur, nullumque indicium corporis ejus illic esset, excepto quod virgula fumantis anhelitus ab ore procedens superjectam nivem aliquantulum reliquabat. Hujus beati viri admirandas virtutes, et humanae fragilitatis modum excedentem patientiam, domnus Achardus novitiis suis referebat, quibus rudimenta tirocinii eorum magnifice roborabat, atque in amorem virtutum non mediocriter accendebat.
CAPUT XXI De domno Gaufrido monacho Claraevallis, postea Sorensi episcopo.1080B
Sanctae memoriae domnus Gaufridus, quondam Claraevallis monachus, et postea Sorensis Ecclesiae, quae est in Sardinia, pontifex, antequam ad episcopatum promoveretur, cum esset aliquando in choro Claraevallis, vota labiorum suorum cum caeteris fratribus Domino strenue reddens, visionem hujusmodi, sicut ab eo recepimus, beatis oculis aspicere meruit. Videbat, et ecce processio gloriosa et splendida, quae a septentrionali parte oratorii quasi de coemeterio veniens, et coram presbyterio transiens, recto itinere ad infirmitorium tendebat. Porro in ipsa processione, acolythi, subdiaconi, diaconi atque presbyteri apparebant, qui per singulos ordines septeni atque septeni dispositi, alii ante alios ordine 1080C congruo incedebant. Acolythi vero, stolis albis amicti, singulos cereos manibus praeferebant, qui tamen magis ignei quam cerei esse parebant. Verum subdiaconos tunicae pretiosae, diaconos autem dalmaticae fulgidae decorabant, ipsosque presbyteros planetae holosericae insigniter adornabant. Horum omnium singuli congrua ministerii sui vasa manibus bajulabant. Veniebat autem post eos copiosa turma candidatorum, ordinata similiter, et cum reverentia incedens. Ad ultimum vero gloriosa Dei genitrix Virgo Maria subsequebatur, quam beati apostoli Petrus et Joannes dextra laevaque comitabantur. Ipsa vero piissima Theotocos tanta venustate, tantaque claritate vultus et habitus radiabat, ut ex fulgore de ipsa procedente tota basilica coruscaret. Porro species quae ista revelabat, loquebatur interim in corde videntis, et dicebat: Haec est Regina coelorum; haec est domina angelorum. Transeuntes ergo ita solemniter, ut diximus, ante gradum sacrarii, tandem 1080D per ostium, quod ad infirmitorium vergit, de oratorio exierunt et ita ab oculis intuentis evanuerunt. Verum in eodem infirmitorio senex quidam venerabilis, et sanctae conversationis sacerdos, nomine Tescelinus, diu larguerat, sed flagella pii Patris tanquam filius obediens patientissime sustinuerat; qui tunc in extremis positus agonizabat, et post modicum temporalis vitae amaritudinem perpetis vitae dulcedine commutavit. Unde vir Domini Gaufridus, qui haec viderat, indubitanter credidit quia ad indicium transitus et beatificationis illius processio talis apparuit. O quam sublimia sunt bona, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum! (I Cor. II.) Si enim cum tanta ambitione spiritualis pompae occurritur animae timenti Deum de corpore egredienti, quanto putamus tripudio, quantave laetitia exsultabit in possessione coelestis patriae, ubi satiabitur dulcissima Conditoris sui visione?
CAPUT XXII. Item de visionibus ejusdem famuli Dei Gaufridi.1081A
Altera quoque vice, dum idem Dei famulus in ecclesia cum caeteris fratribus staret ad psallendum, conspicatus est manifeste spiritum immundum instar simiae per medium chorum transeuntem. Cumque venisset et staret ante eum ridicula bestia, dedignanti oculo respiciens illum atque despiciens, patulis naribus aliquandiu subsannabat. Quae postquam ab eo pertransiit, tandem egressa de choro, ulterius non comparuit. Infirmabatur aliquando iste beatus homo, et circa gutturis partes gravi molestia laborabat. Crescebat languor in dies, factusque tandem est morbus inveteratus, et pene a medicis desperatus. Unde etiam angustiabatur animo vehementer, pro eo maxime quod arteriis ab aegritudine coarctatis, psallendi et cantandi in ecclesia vires amisisset. Proinde conversus ad beatum Bernardum, 1081B die noctuque in multis lacrymis precabatur, ut cantandi gratiam recipere mereretur. Cujus precibus et lacrymis motus pius pater, ei per visionem apparuit, et loco dolenti, manu sua tangendo ac benedicendo, signum crucis impressit. Cum vir Dei evigilasset, sanatum se reperiens, mire ad cantandum convaluit, et nullum deinceps impedimentum ab eadem aegritudine pertulit. Alio quoque tempore contigit ut frater quidam spiritualis, quem unice in Christo diligebat, graviter aegrotaret. Eratque languor fortissimus, ita ut mori putaretur. Unde praedictus vir moerore nimio contabescens, ut verum se comprobaret amicum, lacrymosis precibus ardenter insistere coepit, et pro recuperanda sospitate dilecti stabat in confractione in conspectu Domini. Laboranti vero continue in gemitu suo astitit quidam per visionem, et ait: «En frater ille, pro quo sic afficeris, sanitati restituetur; sed tamen alter quidam, quem aeque spiritualiter diligis, loco 1081C ejus est migraturus.» Et factum est ita. Nam convalescente illo, qui morti proximus videbatur, defunctus est in ipso tempore senex quidam venerabilis et sanctus, Renaldus de Cluniaco dictus, quem et ipsum miro affectu in Christo diligebat. Praeterea, cum pro matre defuncta nimium foret sollicitus, et diuturnos exitus aquarum pro ea deducerent oculi ejus, multa siquidem collata erat ei gratia lacrymarum, flagitabat instanter a Domino, ut sibi de illa revelare dignaretur, utrum adhuc in poenis esset, an jam indulgentiae requiem percepisset. Diu vero in hac supplicatione fatigato, facta est tandem divinitus vox ad eum, dicens: «Cur importunis precibus extorquere conaris, quod tuae cognitioni non debetur? Tu tantum ora pro tuis, et salvabuntur.»
CAPUT XXIII Quomodo per revelationem ostensum est ei quod episcopus esset futurus: et de pretiosa morte ejus in Claravalle.
1081D Erat aliquando in oratione constitutus vir Domini Gaufridus, cum ecce per visionem persona quaedam reverenda apparens ei, digito ipsius aureum annulum imposuit, praesagium scilicet futurae in proximo pontificalis dignitatis. Nam in eodem anno, sicut ipse nobis innotuit, assumptus est in episcopatum Ecclesiae Soriensis: quam septem annorum curriculo strenue regens, et suam ipsius vitam in omni puritate custodiens, ministerium suum magnifice honoravit, dignumque sanctitatis exemplum posteris dereliquit. Appropinquante autem vocationis ejus termino, quem solus Deus noverat, egressus de Sardinia venit ad visitandum Claramvallem, cujus filius erat, et in qua sepeliri magno desiderio praeoptaverat. Quam cum a longe intuitus esset, elevatis oculis suspiravit in coelum, toto cordis affectu deprecans Dominum, ut si infra triennium esset moriturus, tali siquidem spatio temporis semper eamdem domum vel una vice visitare decreverat, nunquam 1082A ipsum amplius ab ea separari permitteret, ne forte alibi consummari contingeret, et desiderata sibi sepultura privaretur. Ingressus itaque dilectum sibi monasterium, cum aliquandiu sanus ibidem perstitisset, et fratres universi de tanto hospite laetarentur, tandem, corripiente se acuta valetudine, per dies aliquot aegrotavit; et ingravescente morbo ad extrema devenit. Cumque fuisset inunctus oleo sancto, et munitus etiam viatico sacramentorum Christi, eadem hora, imo eodem fere momento, mirantibus universis, obdormivit in Domino. Transiit autem circa medium noctis in festivitate Dedicationis ecclesiae Claraevallis. Porro venerabilis ejusdem monasterii abbas, qui ejus conscientiae puritatem optime noverat, cum jam exanimati corporis oculos clauderet, cum magna fidei pietate exclamans ait: O dulcis et venerande Pater, Deus omnipotens faciat me quantocius ad tuum pervenire consortium. Dum vero commendationis officium 1082B sacro funeri ejus impenderet, tanto pietatis affectu movebatur, ut erumpentes lacrymas continere non posset, ita ut etiam duros corde in fletum commoveret. Cum autem primum aegrotare coepisset iste sanctus sacerdos, revelatum est de eo cuidam ex fratribus ipsius monasterii, quia in proximo esset migraturus. Deinde, post dies paucos, cum idem frater vigiliis servitii divini interesset, vidit in spiritu stratum quoddam fulcris mollibus diligenter aptatum, et niveis operimentis decenter ornatum, qui eidem episcopo servabatur, nimirum significans aeternae felicitatis requiem, ad quam post modicum erat assumendus. Eadem vero nocte qua defunctus est, posito in Ecclesia corpore, cum signum ad solemnes vigilias Dedicationis pulsaretur, praedictus frater evigilans coepit illico pontificem defunctum ad mentem reducere; statimque facta est vox in auribus ejus, loquens de eodem famulo Dei defuncto, et dicens: «Ecce nunc a principio signi hujus recipiunt 1082C illum sancti Dei omnes in consortium suum.» Hanc vocem frater ille audiens, gavisus est valde: surgensque venit in chorum, et stabat cum caeteris ad psallendum, semper glorificationem beati viri mente revolvens. Cumque celebrarentur matutinae Laudes, respiciens vidit, et ecce in parietibus templi circa defunctum antistitem quasi unius horae spatio luminaria copiosa divinitus accensa, ita ut prae multitudine numerari non possent.
Spiritualis itaque claritatis lumen corporalibus oculis intuens, compunctus est valde, et gratias agens Deo pro omnibus iis quae viderat et audierat, in jubilo cordis ait intra se: Domine Deus virtutum, beati omnes qui sperant in te (Psal. LXXXIII). Vere beatus iste sanctus, quem elegisti, Domine, et assumpsisti: habitabit in atriis tuis (Psal. LXIV). Credo enim atque confido quia dignus est jam inter sanctos et electos tuos computari; qui in praesenti saeculo per viam humilitatis incedens, studuit mandatis tuis fideliter obedire. Expletis autem post depositionem 1082D beati viri duobus mensibus, cum idem frater esset in choro ad vigilias vigilans et psallens, subito venit in mentis excessum. Et ecce apparuit ei beatus episcopus induens se sacerdotalibus, et quasi praeparans ad missam celebrandam, ita ut frater ipsa adjuvans eum reversaret casulam supra brachia illius. Porro in eadem hora cantabatur hic versus in ecclesia: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII). His ita de conversatione et consummatione sancti viri breviter annotatis, placet hoc loco subnectere miraculum dignum relatione, quod idem Dei famulus cum gaudio asseverabat se vidisse. Consilium ejusdem praesulis fuit ut quaedam ipsius basilica vetus ac ruinosa dilapidaretur, et in meliorem statum repararetur. Cum ergo ipsum altare in praesentia sua dirui praecepisset, reperit in eo capsulam scabrosam ac veterem, sanctorum reliquias continentem. Porro inter easdem reliquias corpus Domini 1083A repositum erat, quod ita sanum et integrum, ita mundum et candidum, et ab omni corruptione penitus alienum inventum est, ac si recentissime ibi reconditum esset. Sane nemo in terra illa repertus est, qui ejusdem ecclesiae vel altaris constructionem vel consecrationem se vidisse recoleret. Viso itaque tanto miraculo, universi qui aderant laetati sunt valde, et aedificati in fide glorificaverunt Deum, cognoscentes utique ipsum esse sacratissimum corpus Domini, de quo veraciter scriptum est: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). Migravit autem a saeculo idem beatus pontifex anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo octavo, tertio Idus Novembris, et condigno honore sepultus est juxta venerabilem Godefridum quondam Lingonensem episcopum, qui sub beato Bernardo prioris officio in Claravalle functus, et inde ad apicem pontificalis dignitatis assumptus, ministerium sibi commissum, sancte 1083B religioseque conversando, multiplicer honoravit.
CAPUT XXIV. De domno Balduino monacho Claraevallis, postea Pisano episcopo.
Inter coelestis gratiae pinguedine pullulantes propagines, quas vinea Domini Sabaoth, Ecclesia scilicet Claraevallis emisit, ut transplantarentur super aquas multas, id est super diversarum regionum populos pontificali honore sublimarentur, natalis soli specialis gloria Balduinus mirabiliter emicuit, qui doctrinam reverendissimi Patris Bernardi secutus, sprevit universas mundi pompas et voluptates, ipsique mundo moriens, in Claravalle vivere coepit, et veras voluntariae paupertatis divitias fallacium divitiarum irritamentis se praetulisse gloriabatur. Discens namque ab Apostolo stultus esse, ut sapiens fieret (I Cor. III), divitias quae potius exhauriunt hominem quam repleant, exsecratus est, et illas quae immensum pondus gloriae operantur 1083C in ipso in aeterna beatitudine, toto mentis desiderio complexus est. Cum perfectissimorum monachorum imitator factus didicisset ab irriguo inferiori in quo peccata planguntur ad irriguum superius, in quo ad coelestis patriae felicitatem gemitibus inenarrabilibus suspiratur, ascendere, dignus jam qui non soli sibi viveret, sed etiam multis aliis verbo et exemplo prodesset in salutem, vocante Deo, Pisanae Ecclesiae, quae est metropolis Thusciae, archiepiscopatum sortitus est. Consecutus vero amplae hujus dignitatis eminentiam, tanta spiritualis sapientiae luce refulsit, tantaque auctoritate ac spiritus libertate officium suum exercuit, tanta nihilominus mansuetudine et humilitate verum se monachum in pontificali culmine demonstravit, ut non solum Cisterciensis Ordo, verum etiam universi fideles intra Italiam gratularentur vehementer, gratias agentes Deo, qui splendidissimam hanc columnam et fulcimentum inconcussum S. Ecclesiae 1083D suae temporibus ipsorum concessisset. Sed quoniam in rebus humanis nihil ex omni parte posse beatum esse plangimus, contigit, instigante diabolo, ut propter ipsum inter Pisanos atque Lucenses populos gravis et periculosa guerra oriretur: quae etiam post obitum ipsius contentione partium inflammata atque protelata per aliquot annos duravit, et vix tandem ad pacis cocordiaeque vinculum renovari potuit. Cujusmodi vero fuerit occasio hujus dissensionis, nihil interest: hoc solum dicimus, damnosam et poenalem tanti pontificis animae guerram illam exstitisse, sicut divina revelatione declaratum est. Post dormitionem nempe hujus beati praesulis aliquanto tempore elapso, fuit in insula Sardiniae sacerdos quidam honestae conversationis, qui etiam ibi praeerat cuidam ecclesiae parochiali. Erat autem eadem ecclesia extra villam aedificata, atque ab omni hominum habitatione remota.
Quadam itaque die cum missam celebraret, hora 1084A perceptionis invenit hostiam sacram super corporale fractam, atque in duas partes a seipsa divisam, quam antea consecraverat integram et sanam. Quod ubi conspexit, turbatus et anxius cum metu et admiratione sacrificium consummavit. Expleto autem ministerio, caeterisque dimissis, solus ibi remansit. Cumque tristis esset pro signo quod acciderat, egressus foras venit et stetit ad orientalem plagam ejusdem ecclesiae, dorso adhaerens parieti templi, et facie versa ad orientem. Qui dum ita positus aliquandiu staret, et de re quae sibi evenerat, timide ac sollicite cogitaret, infremuit spiritu, et inhorruerunt subito pili carnis ejus. Tunc irruente in eum nescio qua virtute externa, ita defigi atque arctari coepit, ut nullo modo se posset inde movere. Et ecce apertis oculis vidit innumerae multitudinis turbas equestres et pedestres coram ipso citatis gressibus transeuntes. Erant autem in eis homines promiscui sexus, diversae aetatis et 1084B conditionis, in quibus etiam multos deprehendebat, quos viventes in carne antea cognoverat. Unus ergo ex eis ipsi presbytero quondam notus et charus, ad eum accessit, et fixo gradu coepit cum eo familiariter loqui. Percunctante vero presbytero quaenam esset, aut quid etiam ageret tanta turbarum infinitas, respondit: Animae hominum sunt carne solutae, quae omnes pro varietate culparum variis subditae poenis, ita semper discursu reciproco longe lateque vagantur in mundo. Quaedam autem ex eis citius, quaedam tardius liberandae sunt, quarumdam vero poenae insolubiles manent. Dum haec ille loqueretur, respiciens presbyter, vidit supradictum episopum demisso vultu coram se praetereuntem, tanquam districti Judicis sententiam patienter ferentem, et inimicae potestati, quae illi ad tempus insultabat, cum propheta dicentem; Ne laeteris super me, inimica mea, quia cecidi: surgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea erit (Mich. VII). Viso ergo eo, sacerdos vehementer obstupuit, et cum terrore magnae 1084C admirationis exclamavit dicens: «Vae mihi misero peccatori! quid est hoc quod video? Nunquid iste est dominus noster Balduinus, Pisanus quondam archiepiscopus, de monasterio Claraevallis assumptus?» Respondit is, qui loquebatur ad eum. «Ipse est vere.» Et presbyter ait: «Hiccine ergo tantae professionis monachus et tantae perfectionis episcopus, deputatus est poenis, quem nos sperabamus jam in coelo gaudere cum angelis?» Ille vero respondens, ait: «Pro certo scias, et nullatenus dubites quia ipse est vere sanctus, celsique meriti pontifex, et magna erit ejus gloria coram Deo. Sed quoniam propter ipsum inter Pisanos atque Lucenses populos diurna jam guerra versatur, propterea differtur a requie, donec inter illos ad pacem discordia revocetur.» Post haec apparuit eidem presbytero columna quaedam jubaris immensi, cujus claritas ultra communem solis valentiam coruscare videbatur, de coelo ad terram usque porrecta: 1084D per quam anima quaedam angelico ductu ad sidera contendebat. Sciscitante vero presbytero quidnam hoc esset, respondit alter: «Ipsa est anima Constantini, quondam judicis et domini Turritani. Haec autem per novem annos ventis et pluviis et algoribus semper exposita, a die exitus sui usque nunc in stillicidio domus suae constitit, ibique suorum excessuum poenas luit. Sed quia misericors et liberalis in pauperes exstitit, et judicium injuriam patientibus fecit: insuper etiam de malis quae commisit, confessa et poenitens a corpore exivit; idcirco misericordiam a Deo consecuta hodierna die meretur a malis omnibus liberari, et bonis omnibus satianda ad aeternam beatitudinem introduci.»
Haec et multa alia sacerdos ille vidit et audivit de secretis alterius vitae; inter quae etiam dictum est et quod eodem anno esset moriturus, quae subsecuta mors ejus vera fuisse comprobavit. Sic omnipotens 1085A Deus innotescere voluit, dilecti sibi pontificis animam, quamvis justam, quamvis sanctam, quantulacunque tamen rubigine culpae fuscatam, non potuisse regnum puritatis intrare, nec fulgorem meridianae lucis, in qua coelestis sponsus cubat, intueri, donec ipsius gratia expiata, et pace inter dissidentes reformata, ab eodem sponso mereretur audire: Tota pulchra es, amica mea, tota pulchra es, et macula non est in te. Veni de Libano, veni, coronaberis (Cant. IV). Quid vero in divisione sacrae hostiae nobis insinuatum putamus, nisi, quod tales revelationes non absque nutu et voluntate Redemptoris nostri ad commonitionem et correctionem fiunt mortalium, maxime cum a religiosis personis tale aliquid videri contigerit?
CAPUT XXV. De domino Eschylo, quondam Danorum archiepiscopo, postea monacho Claraevallis.
Vir magnificus, et cum omni reverentia nominandus, 1085B Eschylus, quondam Danorum archiepiscopus, et apostolicae sedis in insulis aquilonaribus legatus, postea vero humilis Cisterciensis Ordinis monachus et coenobii Claraevallis professus, cum adhuc esset adolescens, annos natus circiter duodecim, transmissus a parentibus, causa studiorum, in Saxonia morabatur, quae tunc in nobili illa Hildesemensi Ecclesia florentissima, a clericis diversarum regionum celebri concursu frequentabatur. Itaque dum aliquandiu ibidem moratus fuisset, gravissimam valetudinem incidit, et diuturno languore tabescens, tandem a medicis desperatus est, ideoque procuratum ut oleo sacro ungeretur. Cumque presbyteri caeterique fideles hujus rei gratia lectulo ejus assisterent, subito factus in agonia, omni membrorum ac sensuum officio destitutus est, ita ut aut fere mortuus putaretur. Exemptus ergo carnis sensibus, ductus est in spiritu ad quamdam mansionem totam interius quasi clibanum ardentem, ad quam 1085C cum propius accederet, et curiosius inspicere vellet, subito erumpens vapor incendii apprehendit incautum, moxque in illam fornacem flammivomam traxit invitum. Qui cum protinus ardere coepisset, jamque nihil aliud, nisi ignem aeternum sibi superesse cogitaret, ecce miserante Deo apparuit ei in uno diversorii latere meatus quidam quasi tramitis angusti, de ostio ad ostium ducens, qui etiam flammis vacuus esse videbatur. Quem cernens, et spe evadendi animatus, conatu quo potuit reptans ad locum illum refrigerii pervenit; et per illum ad ostium tendens celeriter exiit et fugit, palpitans ac tremens a facie ignis devorantis. Moxque palatium quoddam regale et amplum reperiens et illuc ingrediens, vidit in eo Reginam coelorum, Dominam angelorum, vultu et habitu mirabili coruscantem atque in throno gloriae residentem. Ad quam, pavidus et anhelus, accedens, flagitabat obnixe ut sui misereretur. Quem protinus illa, dedignanter aspiciens, 1085D atque minaciter alloquens quod ausus fuisset in conspectu ipsius apparere, mandat quantocius egredi, et cruciandum ad ignem reverti. Porro inter alios matri misericordiae assistentes, apparebant ibi tres viri venerabiles, quorum unus ejusdem civitatis episcopus erat, alter vero decanus, tertius nihilominus nescio quid officiii in eadem ecclesia administrans.
Hos itaque praefatus adolescentulus intuens ac recognoscens, lacrymabiliter precabatur, quatenus piissimae Dominae pro ipso supplicare dignarentur. Quod cum devotissime facerent, misericordissima illa dissimulatrix respondit eis dicens: «Quid est, quod rogare praesumitis pro adolescente isto vanissimo meoque respectu indigno? Hic enim perversus et lubricus nunquam salutationem meam mihi vel una vice repraesentavit.» Cumque rogarent illi, ut solita pietate delicta juventutis et ignorantias illius dimitteret, si de caetero se emendaturum promitteret, 1086A accessit iterum tremebundus adolescens, obsecrans eam, et dicens: «Miserere mei, piissima Domina, miserere mei, reparatrix generis humani, et ne claudas a me misero inexhausta viscera misericordiae tuae, quia paratus sum amodo et usque in sempiternum servire tibi, et te super omnia post Deum venerari. Quod si genitor meus istam calamitatem meam agnosceret, maxima auri pondera pro mea liberatione libenter impenderet.» Talia itaque cum lamentabili voce depromeret, beatissima Virgo vera mater misericordiae serenata facie respiciens illum, dixit: «Quid igitur? Putasne quia valeas teipsum apud me condignum pretio redimere? In hoc enim forsitan placare me posses, si congruum mihi pretium pro tua redemptione persolveres.» Tum ille, non modice exhilaratus, in verbo isto, fiducialius accessit et dixit: «Etiam atque etiam clementissima Domina, ego me optime redimam; et quidquid jusserit mihi dignatio tua, libentissime faciam, tantummodo esto mihi propitia, nec me in 1086B illum ignem cruciandum amplius remittas.» Cui Regina virginum respondit: «Volo igitur, ut de quinque generibus annonae quinque mihi modios, hoc est de singulis singulos non negligas reddere.» Quo ille audito laetanter accepit, respondensque alacriter dixit: «Charum est mihi, o charissima Domina, quod imponis, valdeque jucundum: et ego mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabo in horreum tuum.» Quod cum in fide sua firmiter promisisset, datis fidejussoribus intercessoribus supradictis, dimissus est ad humana reverti. Redditus itaque sibi, confestim aperuit oculos, receptoque usu loquendi surrexit et sedit in lectulo suo, moxque in jubilum erumpens, coepit clamare cum gaudio magno dicens: «Benedictus Deus, liberatus sum; et amplius non ardebo.» Videntes cuncti qui aderant adolescentem illum de mortis janua revocatum ita clamantem, et ita prae gaudio gestientem, mirati valde 1086C sciscitabantur ab eo tantae laetitiae causam. Ipse vero per multum temporis spatium nil aliud dicere poterat, nisi tantummodo: «Deo gratias. Ego non ardebo, ego non ardebo.» Et cum saepius illud repetisset, conversus tandem ad illos, quid sibi accidisset, vel quid vidisset per ordinem indicavit. Unus autem ex ipsis, vir bonus et eruditus, haesitantem de visione adolescentem secretius alloqui atque instruere curavit dicens: «Scito praenoscens futurum te esse magni nominis virum, et gradum maximae dignitatis in Ecclesia sortiturum. Quem cum favente Deo adeptus fueris, oportet te in honorem Dei et sanctae Virginis matris, diversorum Ordinum coenobia quinque de tuo construere, in quibus juxta mensurae tibi propositae rationem, habeantur ad minus personae duodecim divino jugiter obsequio famulantes.»
His ille auditis interim tacuit; sed quem res exitum habitura foret, semper sollicitus fuit. Porro 1086D in ipsa visione significatum est ei tres illos venerabiles viros, qui pro eo intercessores exstiterant, cum adhuc in carne degerent, eodem anno fore de mundo migraturos: quod etiam celerius secuta mors eorum verum fuisse comprobavit. Processu vero temporis, cum praefatus adolescens aetate pariter et sapientia crescens jam in virum optimum profecisset, ordinante Domino ad regimen Lundensis Ecclesiae, quae Daciae metropolis habetur, assumptus est. At postquam jamdudum prophetatae sibi dignitatis culmen ascendit, illico reddendi voti sui tempus adesse cognovit: in quo sub quinque generibus annonae, secundum interpretationem voti sui, diversorum Ordinum coenobia quinque se fundaturum Reginae coeli devoverat. Nactus igitur opportunitatem, de remotis Galliarum partibus, ubi fontem religionis esse cognoverat, non solum quinque, sed etiam plures spiritualis professionis conventus, evocare 1087A curavit, inter quos etiam Cisterciensis Ordinis duos conventus obtinuit, unum scilicet de ipsa domo Cistercii, et alterum de Claravalle: quosque in optimis terrae suae locis tanquam vites fructiferas vinum justitiae germinantes pastinavit. Ut enim semetipsum perfecte redimeret, mensuramque bonam et supereffluentem piissimae liberatrici suae, sicut promiserat, persolveret, quinque coenobiorum fundatione contentus esse noluit; sed alia atque alia, tam de suo quam de aliorum fidelium dono, studuit aedificare. Dabat etiam operam paganitatis ritus, quibus adhuc ex magna parte terra illa imbuta erat, radicitus exstirpare, et Christianae disciplinae moribus omnes salubriter informare, superbientes et contemnentes ultionis mucrone ferire. Ita denique zelo justitiae armatus, noxia quaeque et superstitiosa eliminare, et omnia saluti animarum profutura genti suae providere satagebat, ut a multis retro temporibus nullum in metropoli illa 1087B antistitem sedisse putemus, qui tantum in Ecclesia Dei fecerit fructum, quantum fecit ipse. Dominus autem, qui ob illius honorem et amorem cuncta faciebat, curabat voci ipsius dare vocem virtutis; et quos hic anathematis vinculis innodabat, ipse terribili morte mulctabat, in tantum ut adulterum quemdam divitem ac potentem, quem venerabilis sacerdos in coena Domini publice excommunicaverat, in ipsa sacratissima nocte Dominicae Resurrectionis cum adultera et duobus filiis ex adulterio natis malignus spiritus crudeliter suffocatum, ad inferos aeternaliter puniendum detraheret. Sanctum quoque Bernardum reverendissimum Claraevallis abbatem, licet longius a se remotum, unico venerabatur affectu, unica devotione colebat. Nec contentus est in filiis eum videre, cum novum coenobium exstruxisset, et ab eo, sicut praediximus, desideratum sacrae congregationis examen impetrasset: praevaluit apud eum desiderium vehemens, ut homo tantae auctoritate singulariter potens, expositis 1087C suis omnibus, etiam semetipsum periculis multis traderet et labori.
Venit igitur Claramvallem persona humilis et sublimis: quam a finibus terrae non curiositas audiendae sapientiae, sed fidei zelus et plenitudo devotionis attraxerat. Ubi quantam fleverit, qualem sese non modo erga eum, quem tam unice suspiciebat, sed etiam erga minimos quoslibet fratrum exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus ad propria, ut benedictum a famulo Dei panem referre posset, et diutius conservare, humano sensu praecepit ut in clibano recoqueretur, sicut solent qui maria transeunt, panem ferre bis coctum. Sed abbas sanctus amicabiliter arguens, in hac parte fidem ejus modicam inveniri: «Itane,» inquit, «non poterit benedictio ipsum panem magis quam recoctio conservare?» Et non acquievit benedicere illum, sed communem panem sibi praecipiens exhiberi, 1087D benedixit, et ait: «Ecce hunc tolle tecum, nihil deinceps de corruptione sollicitus.» Tulit, et ad suos per multa quidem terrae et maris spatia prospere rediens, gloriabatur fidei suae defectum evidentissima rei veritate convictum. Haud multo vero post haec elapso tempore, tristissimus rumor aures ejus perculit de dormitione beati viri specialis amici sui, scribente sibi libellum de transitu ejus domno Gaufrido monacho Claraevallensi, qui notarius ejusdem sanctissimi abbatis non parvo tempore fuerat. Tum vero concaluit cor ejus intra ipsum, et in meditatione ipsius exarsit ignis, vana, transitoria atque caduca reputans universa, quae hominis intentionem praepedire possunt a recto cursu, quo ad patriae coelestis beatitudinem tenditur. Itaque commendans Ecclesiam, cui laudabiliter praefuerat, Deo et principibus terrae, relictis parentibus et propinquis, notis et amicis, ipsique patrio cespiti valedicens, exsul egregius Claramvallem venit, sepulcrum beati viri intimi quondam amici 1088A sui visitavit, et ad sacratissimam tumbam ipsius vivere et mori delegit, ubi etiam sacrae religionis habitum, Deo donante, postmodum suscepit. Nec enim minus in defuncto, quam olim in vivente confisus est: quippe quem post mortem carnis verius vivere omnino non ambigebat. Quanto ergo ab ecclesiasticis et saecularibus negotiis secretius vacabat, tanto sanctius divinis obsequiis intendere curabat, devotioni sacrae orationis quotidie, imo pene continue sollicitius invigilare; pro peccatis suis praeteritis myrrham cordis contriti et spiritus humiliati Deo offerre, et gratiam supernae benedictionis thymiamate piae compunctionis enixius implorare. Quadam igitur vice dum in oratorio suo solus consisteret, apparuit ei vigilanti et oranti quidam frater ejus uterinus, qui olim defunctus fuerat, quique hostili gladio trucidatus occubuit, et morte praeventus viaticum non accepit. Hic etiam, dum adviveret, eumdem archiepiscopum 1088B aliquando injuste offenderat, nec ei ante mortem reconciliatus fuerat per satisfactionem. Cumque venisset ante illum, demisso capite suppliciter inclinabat ei, quasi de offensa veniam postulans, aut etiam orationum suffragia flagitans. Stetit ergo aliquandiu coram illo, nihil penitus dicens, nisi tantum humiliato capite calamitatem ac necessitatem propriam innuens. Sed neque archiepiscopus quidquam locutus est ei, quia prae timore et admiratione nimia mente turbatus, et sui minime compos erat. Verumtamen ex eodem mortuo nil aliud agnoscere poterat, nisi solummodo caput et collum ac summitatem scapularum. Reliqua namque pars corporis ita ardere videbatur, ut nulla penitus in eo membrorum lineamenta discernere posset, nec quidquam aliud cerneret, nisi flammam, quae totum eum occupaverat. Cumque aliquandiu sic miserabilis apparuisset, tandem ab oculis ejus sublatus est; sed fraternam animam 1088C super angustia sua magno dolore conterebratam reliquit; qui etiam postera die veniens in capitulum monachorum, multa missarum et orationum impendia pro eodem mortuo impetravit.
CAPUT XXVI. De felici consummatione duorum peregrinorum sepulcri Domini, avunculorum domni Eskili.
Verum, quoniam germani tanti pontificis mentionem fecimus, nequaquam absurdum reor, si etiam duorum avunculorum ejus pretiosam in conspectu Domini mortem, quam mirabiliter gratia Dei meruerunt, commemoremus. Non parum namque devotas mentes in amorem Christi flammescere speramus, si ejusdem Redemptoris nostri mira et vere jucunda clementia circa sceleratissimum peccatorem praecordiis legentium insinuetur. Igitur hi duo fratres ex praeclarissimo Danorum sanguine oriundi, inter terrae illius proceres post regem videbantur 1088D sublimiores. Unus autem ex eis, Eskilus nomine, homo bellicosus et carnali potentia tumidus, cum esset animo ferus atque terribilis, multum sanguinis fundebat, et mala innumera quotidie perpetrabat. Alter vero nomine Sueno, vir sanctae vitae perspicuus, atque episcopus Wibergensis erat, qui etiam praecelsi generis nobilitatem elegantia morum atque praerogativa virtutum, longe superabat. Hic itaque germani sui animam sincere in Christo diligens, sed tyrannicam ejus vitam vehementer abhorrens, studebat eum frequenter secretius arguere, et ut a suis pravitatibus resipisceret, admonere. Sed cum parum in hujusmodi pia intentione proficeret, quadam die colloquentibus eis ad invicem, suadebat ei venerabilis praesul, ut accipiens signum Dominicae crucis Jerosolymam proficisceretur. Ille vero respondit se hoc nullo modo facere posse, nisi secum pergeret ipse, qui consilium dabat. Quo audito, fidelis et verus amicus gratanter accepit, seque quod petebat facturum incontinenti 1089A spopondit, malens periculis ac laboribus tantis seipsum exponere, quam fratris animam de ore leonis non liberare. Quo prospere pervenientes, gloriosum Domini sepulcrum, ipsumque vivificum lignum sanctae crucis, in qua salus mundi pependit, cum magno pietatis affectu adoraverunt. Dehinc cum caetera sancta loca devotissime visitando, venerando atque adorando peragrarent, venerunt ad quemdam locum non longe ab Jerosolyma situm, qui Pater noster ab incolis nuncupatur: eo quod Dominus Jesus Christus in ipso loco dicitur discipulis formam orandi tradidisse, et eamdem ibidem orationem composuisse. Erat autem ibi ecclesiola parva vili, schemate constructa.
Cum ergo praedicti peregrini cognoscerent hunc esse locum, unde fons orationis saliens in vitam aeternam de ore Filii Dei primitus erupit, et ad imbuenda fidelium corda per universas mundi partes cum tanta benedictionis affluentia derivatus est, 1089B tunc et ipsi ingredientes oratorium, haurientesque de fonte Salvatoris pietatis et confidentiae spiritum, orationem de corde puro fuderunt ad Dominum, obsecrantes, ut sibi peccata dimitterentur et ab omni malo liberarentur. Nec defuit eorum votis supernae clementiae respectus, quemadmodum rei declaravit eventus. Nam cum protinus venientes ad fluvium Jordanis, unda illa sacra potati essent atque perfusi, unus ex eis, magnus videlicet ille peccator Eskilus, magnifice de misericordia Dei praesumens, et effundens animam suam in oratione, clamavit ad Dominum, et dixit. «Deus omnipotens et clemens, esto propitius, obsecro, mihi peccatori, et ne despicias animam qualiscunque servi tui, quam de profundo malorum eduxisti; et post tanta scelerum meorum naufragia, ad portum poenitentiae misericorditer adduxisti. Et nunc, Domine Deus, suspecta est mihi valde fragilitas mea, et dudum inolita peccandi consuetudo, multumque timeo mihi a memetipso, ne forte reversus ad 1089C patriam, blandiente rerum prosperitate, peccati quoque materia illiciente, ad pristinas meas pravitates relabi compellar. Proinde, piissime pater, qui dives es in misericordia omnibus invocantibus te, si bonum videtur in oculis tuis, et ita saluti animae meae expedire cognoscis, precor indulgentissimam benignitatem tuam, ut absoluto jam voto peregrinationis hujus, absolvere me digneris a vinculo corporis istius, solutumque pariter a nexibus peccatorum jubeas duci in refrigerii locum.» Oratione vero completa, cognovit illico vitae suae terminum instare, suumque desiderium mox a Christo esse complendum. Unde perceptis sacramentis, valedixit eadem hora germano suo, caeterisque qui simul aderant, et protinus in sancta confessione reddidit animam. O incomprehensibilis clementia Salvatoris nostri Dei! Nonne tibi videtur in peccatore isto, prodigi illius filii qui devoravit substantiam suam cum meretricibus vanitatum et voluptatum, 1089D persona realiter praesentari: quem adhuc longe agentem pater misericordiarum vidit, et misericordia motus praecepit eum cito indui stola prima innocentiae, sicque festinabat absolvere miserum de reatu conscientiae suae; ut propemodum tardius fuerit paternae pietati reo indulsisse, quam ipsi misero indulgentiam percepisse? Quid enim aliud fuit, sceleratissimum peccatorem in ipso limine poenitentiae sic orasse, et tam celerem petitioni suae effectum obtinuisse, nisi effusis super se visceribus divinae pietatis, miseria corruptibilitatis despoliari, beatae immortalitatis stola vestiri, annulo divini amoris insigniri, pedes affectionum calceamentis aeternae puritatis muniri, pro receptione filii perditi festivas epulas toto coelo indici? Videns itaque venerabilis antistes animam fratris sui, pro cujus salvatione ita sollicitus exstiterat, tam celeriter, tam feliciter assumptam, tunc et ipsi vehementer affectus desiderio migrandi, petivit animae suae ut 1090A moreretur, et ait: «Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quoniam exaudisti orationem meam; vidisti lacrymam meam, qua tibi toties supplicavi, ut susciperes poenitentiam fratris mei. Quaeso ergo te, piissime Fili Dei, ne me patiaris ab illo diutius separari, sed jubeas me cum illo in tua pace nunc recipi, ut simul abeamus, et simul ad tuam misericordiam, te donante, perveniamus. O vere amplectenda et amanda pietas Domini nostri Jesu Christi!»
Vix orationem finierat, quam ardentissima fidei devotione fudit, et ecce vocante se Domino, viribus corporis coepit repente destitui, vitaeque transitoriae finem jam sibi adesse cognovit. Moxque dispositis pro temporis brevitate quae necessaria videbantur, praecepit astantibus ut corpus ipsius una cum corpore fratris ejus ad ecclesiam supra memoratam, quae Pater noster dicitur, quam Domino inspirante sincero pietatis affectu exoptaverant, remota 1090B occasione referrent et ibi sepelire curarent. Itaque commissum sibi populum divinae providentiae reconsignans, et bona sempiterna illis omnibus imprecans, praesentibus etiam valefaciens ac benedicens, feliciter obdormivit in Domino. Factumque est a Domino grande miraculum, ut desiderii sui compotes, peregrinationis voto peregrini consummato, peregrinationem quoque praesentis exsilii terminarent, ita ut ambo simul uno in loco atque una die de mundo migrarent, simulque in unum locum, ubi decreverant, sublati, sepulturam acciperent. Porro praefata ecclesiola, cum antea brevis ac ruinosa fuisset, solo tenus est eversa, et de eleemosynis ipsorum, quas propter hoc ipsum ibidem copiose delegarunt, in ampliorem et venustiorem statum reaedificata est: in qua etiam nunc corpora eorum pausant, honorifice tumulata. Horum felicissimorum peregrinorum consanguineus erat beatae memoriae Eskilus Danorum quondam archiepiscopus, a quibus non solum sanguinis, sed etiam 1090C fidei et devotionis succum trahens, domestico animatus exemplo, peregre vivere, et peregre mori pro Christo Domino proposuit. Quapropter relicta praecelsa dignitate, qua in terra sua singulariter praeeminebat, Cisterciensis Ordinis habitum in Claravalle suscepit, et de abundantia divitiarum suarum pauperum Christi inopiam largissime supplevit, sicque eorumdem pauperum numero pauper et ipse consociatus, et in optima conversatione vitam suam consummans, sepultus est in presbyterio ejusdem loci ante altare beatae Virginis matris: cujus ex hoc memoria in benedictione erit Claraevallensibus in generatione et generatione. Tales itaque personae tam sublimes honoribus, reverendae dignitatibus, odore virtutum beatissimi Patris nostri Bernardi, sacri quoque Cisterciensis Ordinis puritate attracti, improperium Christi cunctis Aegyptiorum pompis praeferentes, maluere sub disciplina Ordinis temporaliter potius macerari quam 1090D impensis sibi favoribus et honoribus falsis aeternaliter cruciari.
CAPUT XXVII. De nobili principe Gunnaro, postea monacho Claraevallis
Nam et nobilissimus princeps Gunnarus, judex quondam et dominus Sardiniae detrachalis, cum aliquando gratia orationis Sanctum Martinum Turonensem expetiisset, in reditu transiens per Claramvallem, et a beato Bernardo devote susceptus, de salute quoque animae copiose admonitus, conversioni minime consensit, licet Pater sanctus ipso praesente et multum garrulante, caecum quemdam illuminasset. Cui abeunti vir Domini sic locutus est: «Ego quidem instanter pro tua conversione Dominum rogavi, sed ad praesens exaudiri non merui. Et nunc abire te patior, quia retinere non licet invitum. Scias tamen te huc iterum de Sardinia reversurum.» 1091A Abiit ergo in patriam suam, sed verba quae ex ore viri Dei audierat, incessanter animum ejus stimulabant, spiritu intus suggerente, prophetiam, quam tantus Propheta sibi de se praedixisset, cassari penitus non posse. Modico post hinc elapso tempore, cum nuntiatum esset ei beatum virum transisse de hoc mundo ad Patrem, consternatus est animo vehementer, arguens semetipsum, et poenitens valde quod ad illius praedicationem conversus non fuisset. Mox ergo igne illo, quem Dominus mittit in corda electorum suorum, et vult vehementer accendi, totus incanduit, nec omnino moram facere sustinens, primogenitum filium suum pro se in regno suo principari constituit; ipse vero, dum adhuc quadragenarius esset, aetate corporis et animi vigore praepollens, relicta Sardinia, omnique gloria mundi spreta, pauper et humilis ingressus est in Claramvallem, ibique sub disciplina suscepti Ordinis usque ad decrepitam aetatem, imo usque ad mortem perseveranter militans, regnum 1091B terrenum pro coelesti se commutasse gloriabatur.
CAPUT XXVIII. Qualiter venerabilis abbas Simon relicta abbatia in Claravalle professus est.
Vir venerabilis Simon, quondam abbas Caziaci, quod est non ignobile monasterium nigri Ordinis monachorum, magno cordis affectu beatum Bernardum diligebat, adeo ut de consilio et voluntate ejus totus pendere videretur. Huic autem desiderium magnum inerat, curam pastoralem deserere, et fieri monachum in Claravalle. Verumtamen sanctus Pater Bernardus sciens virtutem viri et gratiam, qua commisso coenobio idoneus valde atque pernecessarius erat, quandiu vixit in carne, nunquam ei super hujusmodi petitione consensum praebere voluit. Quadam igitur die dixit ad eum idem abbas: «Domine Pater, ego senex et pene decrepitus, fatiscentibus in corpore membris, et insuper 1091C urgentibus morbis, jamque resolvi me sentio. Quod si extra Claramvallem defecero, erit mihi dolor inconsolabilis et irrecuperabile damnum. Unde necesse est ut vel nunc abire me jubeas, et satisfacere votis meis, quia mors accelerans, moram amplius facere me non permittit.» Cui vir Dei respondit: «Mane in loco tuo et noli timere. Ego securum te facio, quia morieris in Claravalle.» Credidit homo sermonibus sancti, et mansit interim in praelatione sua securior pluribus annis. Post transitum vero beati viri, cum jam desiderii sui stimulos nullo reprimente tolerare nequiret, dimisso regimine Claramvallem se contulit, ubi etiam magno Dei dono, magnoque miraculo septennium supervivens, mirabile prorsus in tali aetate vel infirmitate, fervoris ac devotionis exemplum nobis omnibus in fine reliquit.
CAPUT XXIX. De seniore qui vidit B. Mariam capitulo monachorum praesidentem.1091D
Quidam de senioribus Claraevallis vir religiosus ac devotus, quadam vice, sicut ab ipsius ore audivimus, vidit in visione beatissimam Virginem matrem splendidissimo vultu et habitu capitulo monachorum praesidentem, quae etiam in ipso capitulo abbatis locum tenere, et officium gerere videbatur. Haec vero benedictum fructum ventris sui, parvulum qui natus est nobis, gestabat in gremio, totusque conventus monachorum circa eam residebat in ordine suo. Porro senior qui haec videbat, mirabatur atque jucundabatur valde in conspectu gloriosi pueruli speciosi prae filiis hominum, et ejusdem sacrae puerperae; at reverberatis oculis propter luminis claritatem, non satis praevalebat in facies eorum intendere. Cumque jam expleto capitulo solvendus esset ille conventus, imperiosa Virgo conversa ad seniorem illum, qui ad ejus dexteram 1092A sedebat, osculum pacis ori ejus dignanter impressit, et insuper benedictum fructum ventris sui ad intuendum atque amplectendum obtulit ei. Quo facto convertens se ad alterum senem, qui ad sinistram ejus sedebat, similiter osculata est illum et nihilominus gaudium cordis sui ei ad intuendum praesentavit. Tunc universi qui aderant monachi, coelesti pace a senioribus illis hinc inde mutuata, de tantae Reginae praesentia salutare Dei in gremio suo confoventis, in jubilum et laetitiam cordis laetati sunt, sicque conventu illo soluto visio ab oculis intuentis sublata est. Tantam vero devotionem de visionis hujus dulcedine senior ille concepit, ut domum capituli non esse aliud, nisi secretarium Dei et portam coeli intelligeret; ideoque quoties per ante eamdem domum transire debebat, toties fere contra locum, in quo matrem misericordiae cum adorando filio suo residere conspexerat, inclinare solebat.
CAPUT XXX. De quodam fratre, cui Dominus Jesus Christus cum sancto Joanne Evangelista apparuit.1092B
Frater quidam religiosus ac timens Deum, dum proficiendi desiderio flagraret, et sanctis meditationibus die noctuque vacaret, beatissimum Joannem evangelistam praecipuo diligebat affectu: in cujus etiam scriptura atque memoria mira pascebatur devotione, studens ex dictis ejus sententias tanquam mala punica decerpere, quibus lectulum conscientiae suae stipatum, contra fetorem vitiorum virtutum odore refoveret. Factum est autem quadam vice in vigilia Omnium Sanctorum, dum missa in conventu celebraretur, ut ipse stans in ordine suo in choro, pistillo vigilantis sollicitudinis in mortariolo cordis ad susceptionem tanti festi thymiama sacrae devotionis contereret. Cumque de more legeretur Epistola illa de Apocalypsi, mira dulcedine in eisdem verbis fruebatur. Tandem vero in ultimo 1092C versu, quod dicitur, Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem, et caetera quae sequuntur (Apoc. V.) tota in ipso liquefacta est anima ejus igne divini amoris, tantaque jucunditatis affluentia perfusus est, ut prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet. Proinde totus in jubilum raptus, totus extra se fuit: solum Christum quasi praesentem cordis oculis intuens, et brachiis ardentis fidei et pietatis amplectens. Dum vero adhuc ibidem ita staret, et pitantia illa coelesti mentem abunde reficeret, necdum finita missa sopor Domini irruit super eum; tenuis quidem, sed divina gratia suavis. Statim namque praesentiam suam dignanter exhibuit dormienti, qui supradictam jucunditatem infuderat vigilanti, Dominus Jesus Christus, cum dilecto sibi apostolo Joanne, alloquens eumdem apostolum, audiente fratre, et dicens: «Hanc ego revelationem dudum tibi ostendi, non propter te solummodo, cui jam de mea virtute et dilectione 1092D certa cognitio, certaque fiducia inerat, sed maxime propter caeteros, qui me similiter diligunt, ut et ipsi gloriam meam agnoscentes, fiduciam habeant in me. In his verbis evigilans frater ille repletus est gaudio magno, tum propter indultam sibi gratiam Dominicae visitationis et consolationis: tum propter ipsius Domini attestationem de veritate Apocalypsis, pro eo maxime, quia dolens audierat quosdam haereticos eidem sancto libro detraxisse, dicentes eum a beato Joanne apostolo scriptum non esse.
Evolutis autem postea diebus circiter quindecim, cum supradictus frater pro peccatis suis valde sollicitus, faciem Domini in confessione et quotidiana cordis contritione praevenire curaret, astitit ei per visum Dominus Jesus Christus cum eodem apostolo suo Joanne. Qui etiam, ipso fratre audiente, prior sic locutus est: «Si quis voluerit a Domino perfectam indulgentiam consequi, oportet eum peccata sua instanter flendo ac poenitendo punire.» Respondens 1093A autem Dominus ait: «Quicunque voluerit ad me pervenire, oportet eum hoc ipsum ardenter desiderare.» Postmodum autem die natalis ejusdem sancti Joannis, vidit in visione Dominum Jesum Christum cum gloriosa matre sua quasi quoddam palatium magnum intrare, in quo dicebatur esse paradisus. Illis vero ingressis janua remansit aperta. Cumque miraretur et secum cogitaret quare porta eadem minime clauderetur, dictum est ei: «Haec est janua vitae, quae, ingresso per eam Domino cum sua matre, non claudetur, sed cunctis fidelibus usque in diem judicii patebit.»
Quo ille audito gratulans et exsultans, ait intra se: ergo et mihi patet aditus paradisi. Ingrediar ergo locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Quo cum introire coepisset, protinus excepit eum inenarrabilis jucunditas quaedam atque suavitas; quae cunctos sensus ipsius penetrans et replens, nihil aliud cupere, nihil aliud cogitare sinebat, 1093B nisi memorari misericordiae et justitiae Dei solius. In hac ergo mira suavitatis dulcedine evigilans, adhuc in deliciis paradisi Dei se esse putabat; sed continuo corruptibilis vitae motibus et sensibus vallatum se sentiens, tantam felicitatem nondum ad fruendum sibi collatam, sed ad excitandum in se coeleste desiderium, gustui tenuiter praerogatam esse, cognovit. His et hujusmodi revelationibus frater ille de lecto desidiae, torporis et negligentiae excussus et ardore divinae charitatis vehementer inflammatus, tanquam Issachar asinus fortis supposuit humerum ad portandum indeclinabiliter onus poenitentiae, ut requiem quam viderat adipisci mereretur.
CAPUT XXXI. De fratre, qui vidit Dominum Jesum Christum in exitu cujusdam fratris de coelo descendere.
Monachum quemdam de collegio Claraevallis, spiritualem 1093C et bonis moribus pollentem, Dominus, secundum quod in Apocalypsi ait: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. 3), ad decoquendam in eo scoriam peccati gravissima valetudine quadam vice laborare permisit. Sed antequam ad diem criticum pervenisset, divino nutu raptus est in quemdam excessum mentis, et dimidium fere noctis spatium quasi extra se fuit; multa videns et audiens quae nunc replicare nostri propositi non est. Eadem vero nocte defunctus est ibi religiosus quidam adolescens, mirae mansuetudinis et patientiae monachus, qui languore maximo cruciatus quam plurimis annis, durum ac diuturnum martyrium duxit. Hic itaque moriens, et flatum novissimum diutius trahens, prae acerbitate doloris crebros gemitus plangendo emittebat. Porro praedictus aeger, cum eum plangentem audiret, dicebat intra se: «Planctus iste citius convertetur in canticum, et doloris istius extrema jam nunc occupabit gaudium sempiternum.» Cum haec et his similia cogitaret, en quasi persona 1093D quaedam invisibilis ante lectum ejus assistens, ac diutissime commonens, ad singulos fere planctus, quos ille moriens emittebat, mirabili atque inexperta quadam fragrantia ac suavitate nares ejus et fauces uberius indulcorabat. Tunc vero sentiebat quasi coelestem quamdam virtutem sensibiliter ac manifeste in semetipso introeuntem, et penetralia cordis ejus suavissime perungentem. Cumque hac mirabili unctione recreatus et totus quodammodo renovatus fuisset, ecce repente apparuit ei apertura quaedam in coelo, per quam videbatur sibi quasi usque ad tertium coelum oculorum aciem intendere. Et facta est in auribus ejus vox clamans de excelso, et dicens: «Sileat omnis terra, discedat omnis malignitas, Christus venit.» In ipsa hora visum est ei quod Dominus Jesus Christus pauperum et humilium consolator de coelo descenderet, ac totam domum illam sua benedictione repleret. Ipse vero frater, cui haec videre concessum est, tanta alacri 1094A tate et gratia perfusus est, ut se in paradiso Dei esse reputaret, et in jubilo cordis exsultans diceret: «Domine Deus meus, en ista est vita aeterna, quam promisisti nobis. Et nunc si revelatis oculis bonum istud quod sentio et quod teneo, mihi videre ac semper habere liceret, jam gaudium meum plenum atque perfectum esset.» Mox igitur imminente hora exitus monachi illius adolescentis pulsata est tabula, et convenientibus fratribus, ut animam ipsius Domino commendarent, liberata est continuo de corpore mortis hujus, et aeterna laetitia subintrante fugit ab ea dolor et gemitus. Credimus enim et pie confidimus quia non dedignatus est eam introducere in requiem suam, qui propter eam ad terras descendere dignatus est, Jesus Christus Dominus noster. Dum autem corpus ejus sepulturae traderetur, alius quidam frater bonae conversationis, revelante Domino, apertis oculis, sicut ipse protestatus est nobis, vidit quasi quoddam feretrum 1094B de monumento procedere et sursum in aethera tendere. Porro praedictus aeger ab aegritudine sua Domino miserante convaluit, et iis quae in obitu fratris viderat et audierat, seu etiam experiri meruerat, magnifice consolatus, gratias egit Deo. Caeterum benedictionis illius suavitatem, quam velut manna absconditum in odore eximio seu sapore praestantissimo expertus erat, postmodum per annos plurimos, non quidem continue, sed tamen frequenter atque copiose consecutus est, prout ille benignus ac suavis Spiritus, qui ubi, et quando et quantum vult spirat, pauperi suo misericorditer infundere dignabatur. Nec modo per somnium, aut per excessum mentis, sopitis vel attonitis sensibus corporis, ut in illa forsitan agonia contigerat, sed corpore vigilante sensuque vigente, orando, psallendo, legendo, seu quidpiam aliud agendo, eamdem suavitatis gratiam divinitus sentiebat. Quam dives et liberalis es in misericordia tua, Domine, omnibus invocantibus te, cunctis quaerentibus nomen tuum, 1094C pusillis et magnis, abscondens gustum internae suavitatis et dulcedinis ab his qui sapientes et magni sunt in oculis suis, et revelans eum parvulis tuis, qui omnia, quae hujus mundi sunt, arbitrantur ut stercora, ut te in dulcedine tua lucrifaciant!
CAPUT XXXII. De viro Dei Bosone, qui in exitu cujusdam fratris angelorum concentus audivit.
Non putamus silentio praetereundum esse virum venerabilem Bosonem, genere et moribus insignem. Hic unus de primogenitis filiis, quos beatissimus Pater Bernardus in Christo per Evangelium genuit, satis in sua nobili conversatione monstrabat quam regia mamilla lactatus, et quam castae disciplinae rudimentis ab initio fuerat imbutus. Hic homo patiens et filius pacis ita benignus, ita mansuetus omnibus apparebat, ut nunquam aliquis nostrum 1094D eum viderit iratum seu turbatum, sed inter adversa et prospera immobilis fide stans, tranquillo semper animo durabat. Qui dum jam ad decrepitam pervenisset aetatem, et ita viribus esset destitutus, ut etiam baculo sustentante vix incedere posset, nunquam tamen otio indulgere, nunquam corpori quietem impendere acquiescebat, sed variis illud laborum excercitiis spiritui servire cogebat. Iste vero venerabilis vir, dum aliquando secretius colloqueremur, et de quorumdam fratrum pia ac desiderabili dormitione, quam saepius nos vidisse contigerat, mutua collatione invicem pasceremur, protestatus est nobis quia in exitu cujusdam religiosi fratris beatorum spirituum choros audierit, suavi melodia in aere modulantes, atque ipsius defuncti animam ad aeternae beatitudinis requiem cum gaudio deferentes. Qui quanto sublimius ascendebant, tanto magis eorum voces inferius rarescebant, quousque tamen coelo recepti, 1095A audiri ultra minime potuerunt. Cumque et ipse beatus senex, vocante se Deo in pace, in idipsum velut obdormiens spiritum emisisset, tanta serenitate et gratia subito refulsit, tamque mirabli quadam immutatione facies ejus glorificata apparuit, ut devotione omnium attestante, beatorum spirituum praesentiam atque ipsius Dei nostri respectum serenissimum 1096A ibidem adesse nullomodo dubitaremus. Nunquam enim in aliquo moriente vel mortuo talem transformati vultus claritatem aspeximus. Quapropter universi gratias agentes Deo, commendationis exsequias et officium tanto alacrius persolvimus, quanto de ipsius glorificatione per tam mirabile signum certiores esse meruimus.
DISTINCTIO QUARTA. De aliis monachis, ac etiam conversis, et novitiis Claraevallis. CAPUT PRIMUM De Alquirino monacho, quem Dominus Jesus morientem visitavit.1095B
Fuit in coenobio Claraevallis monachus quidam professioni suae morum integritate concordans, Alquirinus nomine, vir religiosus atque spiritualis, sobrius in victu, humilis in vestitu, et durus admodum castigator corporis sui. Ita namque circumcisus ac temperans erat in iis quae ad usum corporis pertinere videbantur, ut omni voluptate et vanitate depulsa, ipsis necessariis etiam parcissime uteretur, licet occasio certum limitem excedendi se ei frequenter ingereret. Erat enim peritus in arte medicinae, et quamvis magnates et nobiles terrae operam ejus incessanter expeterent, et invitum et renitentem per diversa loca distraherent, ipse tamen super egenos et pauperes magis intelligens, omnimodam eorum curationi sollicitudinem impendebat. Nec modo ipsorum aegritudines livoresque 1095C curabat, sed et languentium putridas carnes et sanie defluentia membra ita dignanter, ita diligenter propriis manibus contrectabat, ut Christi vulnera fovere putaretur. Et vere sic erat. Totum enim pro Christo faciebat, et totum sibi Christus imputabat, qui misericordiae opera sectantibus in fine dicturus est : Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV). Unde et ipse Dominus famulum suum secretis consolationibus saepius visitabat, et ad opus ministerii hujus mirabiliter incitabat. Quadam igitur vice vidit hujusmodi visionem in Claravalle. Imprimis audivit quasi quemdam praecursorem coelestem praeconaria voce clamantem et dicentem: «Ecce Christus venit: Surgite et occurrite obviam Salvatori.» Cumque omnes certatim ad videndum Dominum properarent, tunc et ipse cucurrit et stetit in ostio claustri, per quod venturus esse sperabatur. Itaque, ingrediente Domino, accessit et adoravit eum, flagitans ut acciperet benedictionem et misericordiam 1095D a Deo salutari suo (Psal. XXIII). Qua percepta coepit eum attentius intueri, et miro pietatis affectu compatiebatur illi. Siquidem apparebat ei veluti dolens et infirmus, confixus clavis et lancea perforatus, ac si eadem hora de cruce depositus esset, ita ut sanguis ubertim de plagis recentibus emanaret. Porro ipse Dominus linteolos mundos, quasi corporalia tenens, eisdem vulneribus imprimebat, et cruore deterso in terram projiciebat eos. Quos frater ille cum summa veneratione recolligens, ac multa devotione deosculans, quasi redemptionem animae suae in sinu suo repositos conservabat.
His et hujusmodi revelationibus frequenter a Domino recreatus, non cessavit usque in finem operari bonum ad omnes, maxime autem ad peregrinos et pauperes aegrotantes. Quam vero rigidus in poenitentia servanda, quamque districtus castigator corporis sui fuerit, ex hoc satis apparet quod 1096B cum indigentibus cunctis cum fervore charitatis curationis operam impenderet, se solum ab hujusmodi cura excipiebat. Licet enim valetudinarius esset ac debilis corpore, nunquam tamen acquievit carnalem sibimet impendere medicinam, sed totum se Deo committebat, quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. V). Sciebat nimirum virtutes animae in corporis infirmitate perfici (II Cor. XII), nec posse monachum spirituales a Domino consolationes percipere, qui consolatiunculas carnis suae tenere sollicitus, gustare et videre negligit quoniam suavis est Dominus. Cursu itaque vitae suae laudabiliter peracto, cum jam tempus instaret, quo pro laboribus et sanctae pietatis operibus aeternam mercedem acciperet, infirmitate correptus ad extrema pervenit. Cumque venerabilis abbas Pontius, cujus supra meminimus, ad eum gratia visitationis venisset, quaesivit ab eo quid ageret, vel quomodo se haberet. Ille vero respondit: «Bene, charissime Pater, bene omnino agitur mecum, quia vadens vado ad 1096C Dominum meum. Quid ergo, inquit, corporalem molestiam aegre non toleras, et mortis angustias non formidas? Ego, inquit, omnia tranquilla, omnia laeta considero, quia jam praeventus sum a Domino in benedictionibus dulcedinis, quae omnem mihi moerorem a corde, et omnem pene dolorem a corpore tulit.» Respondens itaque abbas dixit ei: «Obsecro te, dilecte mi frater, ut propter Deum dicas nobis ad aedificationem nostram, si tibi divinitus aliquid est revelatum.» Tunc ait illi: «Modo antequam huc intrassetis, apparuit mihi, licet misero et indigno, Dominus Jesus Christus, qui propitio ac sereno vultu me intuens, ac signa beatissimae passionis suae ostendens, ait: Ecce peccata tua deleta sunt a facie mea. Veni ergo securus, veni et vide, ac deosculare vulnera mea quae tantum dilexisti et toties confovisti. Tali ergo promissione firmatus, jam mori non timeo, quia reposita est haec spes mea in sinu meo (Job XIX). Et 1096D scitote quia proxima nocte (erat autem vigilia beati Martini) migraturus sum, dum opus Dei celebrabitur in ecclesia, et tali hora.» Defunctus est ergo eadem nocte et eodem tempore quo praedixerat: jamque, ut vere confidimus, requiescit a laboribus suis (Apoc. XIV); et tanquam columba super nivem dealbata nidificat in foraminibus petrae (Cant. II), id est sacratissima Christi Domini vulnera complectendo adorat, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
CAPUT II. De fratre mirabilem gratiam compunctionis havente, quem Dominus magnifice consulatus est.
Frater quidam de eodem monasterio, dum pro peccatis suis, quibus Deum nimis offenderat, pavidus et anxius tota die contristatus ingrederetur, fletibus et lamentis finem imponere recusabat, sciens nimirum confessionem oris absque contritione 1097A cordis ad promerendam veniam minus sufficientem coram Deo judicari. Cumque volumen timoris Dei, in quo scriptae sunt lamentationes et vae (Ezech. II), salubri amaritudine ventrem conscientiae ejus aliquandiu amaricasset (Apoc. X), divina tandem aspirante gratia, membrana charitatis Dei, in qua scriptum est carmen, facta est in devotione cordis ejus, tanquam mel dulcis (Ezech. III). Coepit namque jam primitias quasdam laborum suorum praegustare, et experimento discere quoniam sacrificium spiritus contriti et humiliati Deus non despicit (Psal. L). Nam cum in tanta amaritudine, quam praediximus, continue conversaretur, nocte quadam vidit in visione Dominum Jesum Christum, tanquam sacerdotalibus ornamentis indutum, et missam celebrantem. Quoties vero juxta ritum sacrificii se ad populum convertebat, tollens in manibus suis calicem de altari, cunctis qui aderant, videndum offerebat. Porro in ipso calice nihil aliud erat, nisi tantummodo lacrymae, quibus beata Maria Magdalene 1097B pedes ejus in domo Simonis flendo et poenitendo rigaverat. Cumque praedictus frater secus pedes Domini positus ista videret, percunctatus est eum, dicens: «Obsecro, Domine, ut quid ostendis nobis calicem istum, cum lacrymis, quae in eo sunt?» «Ut videant, inquit, et sciant universi quantum mihi placet contritio cordis, et poenitentiae luctus, qui ad exemplum poenitentiae tandiu servavi lacrymas hujus peccatricis ad pedes meos flentis et poenitentis.» Quanto igitur divinae majestati acceptabiliores esse lacrymas poenitentiae didicerat, tanto magis incitabatur et inflammabatur in ipso spiritus ejus, ita ut legendo, psallendo, meditando, nihil aliud quaereret, nihil aliud intenderet, nisi ut mentem ad lamenta formaret, et compunctionis gratiam in se excitaret, sciens quoniam regnum coelorum vim patitur, et violenti talibus armis diripiunt illud (Matth. XI). Addidit autem Dominus adhuc consolari servum suum, qui malorum suorum poenitudine 1097C in frixorio disciplinae continue macerabatur. Vidit namque in visu noctis, se quasi in lacu profundissimo fluctuantem ac periclitantem.
Cumque jam evadendi spes nulla esset, en subito adfuit adjutor in opportunitatibus Dominus Jesus Christus, nudis pedibus ambulans super aquas. Qui cum ad eum venisset, extractum de aquis dignanter levavit miserum in sinum suum, ac posuit in prato jucundissima viriditate amoeno. Considerans autem frater ille tantae dignationis gratiam, procidit ad pedes Domini Jesu, et prae immensitate laetitiae gestiens animo, coepit insatiabili pietatis desiderio sibi astringere et deosculari pia vestigia Salvatoris. Cumque evigilasset, sagaci discussione visionem examinans, lacum, in quo demersus fuerat, profundum vitiorum, sinum gratiae in quem dignanter levatus est, remissionem indulgentiae, pratum floridum, in quo transpositus est, aeternae quietis viriditatem interpretatus est: Et propterea tota mente 1097D conversus ad Dominum, tanquam praeteriti labores ipsius parvi fuissent, in anteriora se extendere coepit, jejuniis, vigiliis, et orationibus continuis, lacrymis et gemitibus inenarrabilibus a Domino postulans, quatenus indulgentiae ipsius largitatem in visionis imagine sibi praeostensam, duce gratia, in rei veritate experiri mereretur, et ut hoc ei aliquibus indiciis divina pietas insinuare dignaretur. Dominus vero virtutum omnium distributor et earum moderator, cum laborantem continue in gemitu suo, et panem doloris assidue comedentem consolari decerneret, quadam nocte desiderio quo supra diximus valide affectus fratrum vigiliis intererat. Et ecce subito psallens et orans venit in mentis excessum. Et vidit, et ecce persona quaedam novaculam acutam et quasi insensibilem leviter ac suaviter ducens per caput ipsius, in momento, in ictu oculi, veluti rasit ei barbam, collum et coronam, divinae indulgentiae bonitatem signo hoc flenti et suspiranti 1098A declarans. Verumtamen paucos pilos in uno tempore deferens, quotidianarum, ut reor, negligentiarum, sine quibus vita ista non ducitur, naevum denotavit. His et hujusmodi consolationibus idem frater saepius relevatus, inspirante Domino, didicit in spe veniae respirare, et de perceptis beneficiis gratias agens ad ampliora suspirare. O felix humilitas poenitentium! o beata spes peccata sua perfecte plangentium, quam potens es apud Omnipotentem! quam famule vincis invincibilem! quam cito tremendum Judicem convertis in piissimum patrem, tanto dulcius altissimam aeternae munditiae jucunditatem perceptura, quanto nunc profundius in descensu Jordanis a lepra vitiorum mundari consenseris!
CAPUT III. De monacho, cui eucharistia mirabilis saporis gratiam praestabat.
Frater quidam in sacrae religionis observantia fervens 1098B et sollicitus, dum aliquando die Dominico, secundum consuetudinem Ordinis, corpori et sanguini Christi participasset, visum est illi tunc et per totam deinceps diem quod favum mellis dulcissimum in ore teneret. Sequenti vero Dominica, dum similiter eucharistiam percepisset, per continuum triduum similem expertus est gratiam. Tertia quoque Dominica, dum divinam nihilominus alimoniam reaccepisset, tota jam hebdomada semel indultam suavitatem sentire promeruit. Ex tunc ergo et deinceps hanc panis vitae dulcedinem multipliciter et multo tempore sensit, modo rarius, et modo crebrius, prout dator gratiae Spiritus Sanctus pauperi suo concedere dignatus est. Factum est autem ut aliquando quempiam de amicis suis pro culpa sua objurgans, justae invectionis mensuram supra modum excederet, nec tamen antequam divinorum sacramentorum munus ab altari sumeret, exasperatam fratris conscientiam per satisfactionem lenire 1098C curavit. Unde factum est ut, hostiam pacificam, fratre necdum pacificato, percipere praesumens, pro mellea spiritualis suavitatis dulcedine, qua antea refici et recreari consueverat, super fel et absynthium amarissima amaritudine fauces suas infectas tremebundus horreret. Quocirca reatum suum quantocius ad memoriam reducens, et pro culpa minus discretae invectionis humillima satisfactione poenitentiam agens, apostolicam illam sententiam de caetero sollicitius observare curavit, in qua ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis (Galat. VI). Attendant, quaeso, istud exemplum, quicunque aemulatores. Ordinis sunt, quicunque zelo justitiae accensi, fervent spiritu. Attendant, inquam, et cautius observent, ne forte modum justae correptionis in arma vertant furoris, et emendationis poculum, quod fratribus propinare conantur, tam sibi quam aliis, pro indiscretione in perniciem trahant, dum et seipsos per iram dilaniant, 1098D et quae emendare debuerant, dum exasperant, exulcerant, et ad excusandas excusationes in peccatis prorumpere compellunt.
CAPUT IV. De monacho multa daemonum certamina perpesso, qui Dominum Jesum Christum videre meruit.
Ad confutandam pigritiam et excitandam devotionem nostram unum de bellatoribus proferemus in medium, qui in coenobio Claraevallis ab adolescentia sua usque ad decrepitam aetatem sub monasticae disciplinae jugo desudans, tam multiplicia et acerrima daemonum certamina perpessus est, ut nisi Spiritus adjuvisset infirmitatem ipsius, tantam larvalium umbrarum malitiam caro et sanguis sustinere nequaquam potuisset. Hic itaque in omni sanctitate et justitia Domino serviens, et corporis integritatem magno Dei munere a matris utero conservavit, cui et Dominus in testimonium geminae puritatis 1099A multa de secretis coelestibus revelare dignatus est. Quadam igitur vice dum diutius protelatis vigiliis in quodam diversorio solus oraret, inhorruerunt subito pili carnis ejus, et praeter solitum turbari coepit a facie nocturni. Et ecce turba daemonum glomeratim per ostium irruens, et quasi se invicem a multitudine introeuntium comprimens, totam domum implevit, ita ut undique perstrepens, ipsum quoque orantem hinc inde converteret. Quod ubi ille persensit, illico signo crucis armatus, crebras venias petere coepit, et beatae Virginis salutationes eos exturbavit. Nocte vero sequenti cum eumdem locum orationis gratia repetisset, ecce iterum contrariae potestates in impetu furoris accelerantes, domicilii parietem lapideum ita validissime percusserunt, quomodo percutit aries ad murum applicatus, ita ut domum totam quaterent. Cumque vir Dei levaret oculos suos contra fenestram magnam in eodem pariete apertam, in ea vidit consistere daemonem 1099B quemdam pennatum, ad instar gryphi aut struthionis, qui ei minaciter imminebat, quasi mox ruiturus in eum atque devoraturus. Quo viso, machinamenta daemonis animadvertit; et invocato Salvatoris nomine, efferato prodigio signum crucis opposuit, ac fugavit. Multa ejusmodi ludibria atque certamina passus multo tempore, ferire et referire non destitit luctator egregius, jugi intentione contra spirituales nequitias luctamen sine foedere exercens. Accepit autem hanc gratiam spiritualem a Domino, quam perpauci homines assequuntur. Nam quoties voluisset, intentis luminibus in aere solitus erat videre corporis oculis per diem globos daemoniorum stipatis agminibus passim ubique vagantium, quorum tanta est infinitas, ut prae immensitate aestimari non valeat. Qui cum multiformiter soleant apparere, una tamen est forma, vel potius informitas, in qua frequentius eosdem conspicabatur. Igitur secundum corporis lineamenta monstruosi homines esse videntur, statura gigantes, colore Aethiopes, 1099C agilitate angues, leones ferocitate, capitibus grossis atque turgidis, ventribus prominentes, corporibus curti atque gibbosi sunt, colla quoque producta habent, et exilia brachia, nihilominus et crura longissima praeferunt. Quando autem alicubi in aere sistunt, tunc eorum corpora membratim discernuntur. Quando vero discursu gyrovago huc illucque vagantur, tunc nihil ex eis, nisi tantum larvales umbrae et turbidi glomeres deprehenduntur. Porro serenis diebus, quando sol in virtute sua lucet, tunc visiones hujusmodi frequentius cernere solebat et clarius discernere.
Huic venerabili viro beatus Augustinus eximius Ecclesiae doctor quodam tempore per visionem apparuit, ducens illum per innumera loca poenarum usque ad ipsum putei gehannalis ingressum, in quem ex alto prospiciens, trementibus membris, et palpitante anima prae timore intolerabili, vidit illam tartareae abyssi voraginem plenam clamoribus horrendis, 1099D atque exsecrandis ululatibus miserorum viventium semper in igne devorante, quibus est mors amarissima, mors omnium pessima, mori scilicet non posse. Inde reflexo gradu eductum de loco horroris et tenebrarum, transtulit ad regionem felicium gaudiorum, ostendens ei lucifluas sedes et mansiones beatissimarum animarum, ubi corporibus exutae, vita incorruptibili vivebant, atque in pace Christi, quae exsuperat sensum, regenerationem corporum suorum exspectantes, felicissime quiescebant. Tunc ait illi santus Augustinus: «Ecce vidisti fines ultimos boni et mali. Elige, quod bonum est in oculis tuis. Si viam justitiae, quae in libris meis copiose digesta est, tenere decreveris, portionem accipies in terra viventium cum omnibus istis. Si vero post concupiscentias tuas ire volueris, in gladio numerandus es cum iis quos vidisti, terribili quidem, sed justo Dei judicio projectos in anathema oblivionis. Finita itaque visione, cum fuisset ad se reversus 1100A homo totus infremuit, vehementer inhorruit, duplici nimirum constrictus articulo, tum ne beatorum gloriam amitteret, tum etiam ne poenam reproborum incurreret. Ex tunc vero et deinceps, coepit beatissimum doctorem Augustinum dulcius amare, et dicta illius sapidius ruminare. Contigit autem aliquando ut infirmaretur in Domo-Dei, quae est Abbatia Ordinis Cisterciensis, sita in pago Bituricensi. Porro ibidem tunc aegrotavit ad mortem frater quidam honestae conversationis. Qui cum jam in area positus esset, casu accidit ut infirmariis absentibus spiritum exhalaret. Praedictus vero frater, cum ibidem in stratu suo recubans gravi corporis molestia langueret, revelante sibi Domino vidit manifeste corporeis oculis animam illam longo tractu a corpore exeuntem, et quasi fumum incensi de thuribulo procedentem. Quae cum tota fuisset egressa, collegit se in unum globum, et stetit supra corpus in aere suspensa, altitudine quatuor aut quinque cubitorum. 1100B Erat autem species ejus tanquam nubecula condensa atque perspicua; et quasi ad mensuram unius modii oppansa. Mansit ergo ibidem immobilis; usquequo fraternis orationibus comitata, et sacerdotali commendatione munita, periculosi atque ignoti iteneris ducatum accipere mereretur. Quod cum frater ille videret, sonitu et voce qua potuit, infirmarios evocavit. Qui protinus accelerantes, tabulam defunctorum pulsaverunt, et fratres ad exsequias concurrerunt. Praesente vero conventu cum cruce et aqua benedicta, cum jam sacerdotalis commendatio esset initiata, tunc anima illa quasi secura processit, et nebula illa quae videbatur, evanuit. Alio quoque tempore accidit ut praefatus vir Dei die Dominica divinis interesset officiis in Ecclesia quadam parochiali. Dicta itaque offerenda, cum jam ministratio panis et vini aqua mixti sacrae fuisset mensae imposita, protinus apparuit ei Dominus Jesus, stans super eamdem aram in forma parvuli prae filiis hominum speciosi, ita manifeste atque morose, 1100C ut usque ad consummationem sacrificii ipsa propemodum visio perseveraret. Verumtamen presbyter ejusdem loci, qui missam celebrabat, homo inhonestae vitae, atque flagitiosus erat. Quamdiu ergo sacerdos ille, seu fidelium oblationes recipiendo, seu sermonem, ut in die festo fieri solet, ad populum proferendo, seu aliquid aliud faciendo, dorsum ad altare habebat, tandiu sanctus infans ante calicem stabat. Quandiu vero sacerdos ad sacramentum faciem tenebat, tandiu sanctus ille puerulus, tanquam immundum presbyteri halitum exhorrens, longe remotus ab eo, post calicem consistebat. Quod cum frater ille conspiceret, compunctus est vehementer, et totus in lacrymas resolutus, ita ut inundatio lacrymarum a contuitu dulcissimi Redemptoris oculorum ejus aciem interdum praepediret. Completa autem revelatione, glorificavit Deum, qui sibi talia dignatus est demonstrare. Et vere cognovit quod distantia meritorum minime faciat discrepantiam 1100D sacrificiorum, quoniam sacramenti effectus nullatenus constat ex virtute et merito sacerdotis; sed ex institutione et gratia Salvatoris.
CAPUT V. De seniore, cui Dominus Jesus in die Parasceves vigilanti apparuit. Per Parasceven hoc loco intelligitur dies, quo memoria passionis Christi in Ecclesia celebratur. Apud Judaeos enim quaelibet feria sexta Parasceve dicebatur, id est praeparatio; quia illo die praeparabantur cibi et alia necessaria ad sequentem diem Sabbati, quo nec cibos coquere, nec aliquid hujusmodi facere licebat. Quia ergo Christus in parasceve Paschae crucifixus est, dies passionis ejus parasceve appellatur. Nec enim ecclesiastici viri dies idolorum nominibus vocant, ut solent profani, qui dies Martis, Jovis, Veneris, etc, velut ethnici, dicunt.
Monachus quidam praefati monasterii, religione 1101A pariter et aetate provectus, dum aliquando die sancto Parasceves sederet in claustro, librum ante se habens, apparuit ei Dominus Jesus Christus, manibus et pedibus in cruce expansis, acsi eadem hora fuisset crucifixus. Quae scilicet visio felicissima, quamvis brevis et pene momentanea fuerit, adeo tamen manifesta atque efficax exstitit, ut visionis ipsius devota memoria de corde videntis ulterius deberi non potuerit. Sicut enim qui camino ignito oleum injicit, totum flammescere facit, sic gratia revelationis hujus praecordia senis illius longo sanctae conversationis usu ignita, sacri desiderii flamma peramplius et perfectius illustravit: unde et ascensiones in corde suo disponens, de virtute in virtutem proficiens, quadragesimum, ni fallor, in Ordine suspergressus est annum, tandemque corruptibilis carnis onere deposito videre meruit, non in imagine infirmitatis, sicut antea, sed in gloria majestatis Deum deorum in Sion.
CAPUT VI. Quam misericorditer Dominus quemdam clericum ut converteretur admonuit.1101B
Ineffabilis Deus, et ineffabilia opera ejus. Quis enim digne effari queat quam mirabilis sit in sanctis suis, quam miris et multiplicibus modis in tempore vocet quos ab aeterno praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ita ut etiam nonnullos ex iis qui per flagitia in massa perditionis penitus absorbendi videbantur, potenti virtute eruens, transferat in regnum claritatis ejusdem dilecti Filii sui? De quorum numero clericum quemdam juvenem, divitem, nobilem, saeculo prona intentione deditum, de voragine voluptatum paterna castigatione clementer eripiens, docuit non sperare in incerto divitiarum, nec lubricae aetatis petulantiam sequi, sed per duros labores poenitentiae ad veras divitias aeternae vitae pervenire. Hic itaque delicatus adolescens advertere nolens, ideo ferias clericis 1101C a sanctis Patribus institutas, ut vacarent et viderent quoniam Dominus ipse est Deus, non ut scacis aut aleis, seu quibuslibet diabolicis nugis intenderent, solebat frequenter cum coaevis et sodalibus suis, spectaculis et ludis variis diem perdere. Quadam igitur vice cum ad aliquam domum jocandi causa multi confluerent, ut theatricis plausibus et nugis diem ipsum solito more consumerent, accessit etiam illuc praefatus adolescens, ut et ipse pasceret haedos suos de spectaculo vanitatis. Erant autem illic alcatores quidam cum aleis ludentes quos ut melius ex alto prospiceret, super mensam ibidem positam pronus accubabat. Et ecce facta est super eum subito quasi manus hominis, ipsum invisibili flagello diutius caedens, quae caput illius et humeros ac dorsum totum veluti pilo desuper feriente crebris ictibus tundebat. Ipse vero jacebat immobilis, quid faceret, quo se verteret ignorans. Volebat prae nimia doloris angustia in vocem clamoris et planctus 1101D erumpere, sed prae pudore, propter frequentiam circumstrepentis populi non ausus, ne velut insanus reputaretur, molestiam verberum aegerrime ferebat. In semetipsum vero reversus, et mortem quasi jam imminentem prae oculis habens, arguebat se in conspectu Domini, gemens in amaritudine animae suae, et dicens: «Eia mihi, Domine Deus meus! Nunc invenerunt me peccata mea: et ecce jam morior, et ad inferos cum dolore descendo, carens poenitentiae fructu. O Pater misericordiarum, Domine Deus meus, si respiciens videris afflictionem peccatoris in angustia constituti, et me, licet indignum, de praesenti periculo misericorditer eripueris, promitto, voveo, spondeo quoniam non ero ingratus beneficiis tuis, sed continuo spretis cunctis quae sunt mundi, servum me tibi tradam sempiternum.»
Dum haec et similia in corde coram Domino loqueretur, facta est vox ad ipsum dicens: Si Claram-Vallem conversionis gratia adire volueris, et in anima 1102A et in corpore salvus eris. Ad quam vocem respirans et a Domino se visitatum intelligens, illico respondit: «En trado me servum Deo, et domui Clarae-Vallis.» Adhuc eadem verba in corde volvebat, cum mox recedente flagello, totus etiam dolor evanuit. Sentiens autem factam in se misericordiam, continuo non acquievit carni et sanguini; et si ita equitatura ad manum fuisset, ne unius quidem horae morulam sustinuisset, quin incontinenti votum quod voverat persolveret. Neque enim carnalem illam cogitationem admisit, ut domum rediret, parentes et amicos consuleret, domum familiamque disponeret, redditus, agros censusque locaret, sed omnia haec abrumpens potius quam solvens, et cuncta haec propter Christum arbitratus ut stercora, eadem die comparata equitatura, in crastinum summo mane iter arripuit, a facie saeculi, tanquam a facie leonis fugiens, ut maneret in solitudine. Ferventissimo itaque desiderio veniens ad solutionem 1102B voti Claram-Vallem, quae prius vallis absynthialis dicebatur; fratribus quoque modum et ordinem suae conversionis exponens, tanto jucundiori charitate susceptus est, quanto per haec judicia Domino vitam conversationemque suam placere, fratres illi humiliter praesumebant. Susceptus itaque et probatus, Domino quoque donante, fidelis inventus, veterem hominem cum suis actibus exuit, et novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV), induens, tanta instantia Cisterciensis Ordinis arduos labores usque ad finem vitae suae complexus est, ut cunctis sanctissimam conversationem ejus intuentibus liquido pateret primam illam conversionis ejus vocationem vere ab illo fuisse, qui eos quos amat, arguit et castigat; omnemque filium quem recipit, paterna pietate flagellat (Apoc. III; Hebr. XII).
CAPUT VII. De novitio, quem beatus Bernardus saepius in visu visitavit.1102C
Frater quidam de Ordine regularium canonicorum, cum esset proficiendi avidus, atque charismatum meliorum aemulator desiderabat desiderio magno beati Bernardi magisterio subjici, et Clarae-Vallensium collegio sociari, licet hoc, ipso sancto Patre vivente, consequi minime potuerit. Quo decedente, audita fama pretiosae mortis ejus, consternatus est animo vehementer; miserum se, atque indignum clamitans, quod voti sui compos fieri non meruisset. Post autem paucos dies apparuit ei in visu venerabilis Pater, quasi strenuus operator praecinctus ad laborandum in agro latissimo, in quo manipuli triticeae messis innumerabiles esse videbantur, ex quibus multitudinem magnam in acervum grandem congesserat; reliquis vero qui supererant, qui etiam multo plures erant, comportandis et coacervandis pertinaciter insistebat. Quod cum vidisset, intellexit illico congeriem illam manipulorum 1102D figuram tenere multitudinis fratrum, quam idem egregius praedicator, quandiu vixit in carne, Christo Domino aggregarat; adhuc autem restare innumeros, qui ejus meritis et exemplis ad salutationis gratiam essent perducendi. Unde multum exsultans, seque ex illis fore, non desperans, Claram-Vallem, quam citius potuit, adiit, postulans et impetrans se ad probationem admitti. Qui dum adhuc ibidem novitius esset, et beati viri memoriam pene incessanter atque insatiabiliter animo volveret, quadam die Dominica circa finem vigiliarum, fatigato illi, et modis pluribus afflicto, coepit obrepere sopor. Et ecce apparuit ei reverendissimus Pater, cujus amore flagrabat, dignanter alloquens eum, et monens de dirigenda ad Deum jugiter intentione, cum quotidiana lacrymarum effusione. Quod si faceret, divinam miserationem, et suam ipsius visitationem securus exspectaret. Et cum ista dixisset, recepit se in tumbam suam, quae ibidem coram altari beatae Virginis matris 1103A posita erat. Quae videlicet receptio tam evidens fuit, ut frater ille nesciret utrum dormitans, an vigilans hoc vidisset. Cumque aperuisset oculos, et piissimi Patris admonitionem dulci recordatione pensaret, subito iterum apparuit illi jam plene vigilanti et corporeis oculis intuendum se obtulit. Stabat igitur cominus coram ipso, ita ut manu tangi facile posset; diligenter eum considerans, et quasi explorans utrum dormiret, an vigilaret, more eorum qui excitant ad vigilias dormientes. Quem cum novitius stupidus et attonitus intueretur, protinus ille qui videbatur, evanuit; et (quod mirum dictu est) visum est illi quod quasi sensibiliter praecordiis ejus illapsus fuisset. Unde vehementer accensus in amorem Dei et ejusdem beatissimi viri, ad susceptionem novae vitae in gaudio et exsultatione spirituali de die in diem instituebatur. Denique sequenti nocte cum vigiliis fratrum similiter interesset, talem ac tantam divinae visitationis gratiam ibidem expertus est, qualem ac quantam in vita sua nunquam antea senserat: 1103B quod totum utique meritis ejus, quem diligebat, se obtinuisse, gratulatus est. Cumque per dies plurimos memoriam abundantiae suavitatis hujus recolendo frequentius eructaret, fundebat ubertim dulces et pias lacrymas, quibus die noctuque satiari non poterat. Transacto autem anno probationis ejus, sacrum habitum cum multa devotione suscepit, vestem innocentiae, quam non tam foris quam intus vestitus fuerat, jugi meditatione perpetuaque sollicitudine illibatam servare contendens, sicque post vestigia venerandi Patris, quem unice diligebat, indefesso studio pro modulo suo gradiens, et vitam suam in bona perseverantia consummans, illi, ut confidimus, est associatus in coelis, cujus in terris positus consortium ardenter desideravit, et vigilanter requisivit.
CAPUT VIII. De monacho, cui Dominus Jesus Christus semel et secundo apparuit.1103C
Alius quidam in eodem coenobio novitius frater, cum ex toto corde Dominum quaerere proposuisset, cnjunctis sive expansis manibus frequenter orare solitus erat, ubi tamen opportune id facere potuisset. Quadam itaque nocte in principio vigiliarum, cum esset in choro, clausis oculis, manibusque protensis ad Deum intendens, subito adfuit ibi Dominus Jesus Christus, loquens ad eum, et dicens: «Porrige mihi manus tuas.» Ad hanc itaque vocem cum aperuisset oculos frater ille, multum obstupuit; sed utrum dormiens an vigilans hoc audisset, non facile discernere potuit. Ex hac autem voce multum fervorem, multamque devotionem mente concipiens, eamdem formam orandi servare deinceps sollicitus fuit. Post aliquantum vero temporis, cum jam monachus factus in quodam ejusdem ecclesiae angulo secretius staret, intento animo junctisque manibus, sicut solebat, orans, subito fuit in spiritu. Et ecce 1103D astitit ei Dominus Jesus Christus, suppositis atque expansis manibus suis manus illius excipiens, et quasi ad professionem admittens. Quo facto cum fuisset homo reversus ad se, gavisus est gaudio magno valde, jamque felici doctus experimento certissime credidit ubique divinam esse praesentiam, maxime vero, sicut testatur legislator noster S. Benedictus , quando operi Dei, sive orando, sive psallendo insistimus.
CAPUT IX. De fratre Ansulpho, qui vidit Dominum Jesum in cruce pendentem.
Magnae devotionis vir, et magna praeditus gratia, nomine Ansulphus, cum adhuc esset in Claravalle novitius, vidit in visione apparentem sibi Dominum Jesum Christum, tanquam in cruce pendentem. 1104A Erant autem, ut sibi videbatur, ibidem duo alii novitii, qui secum erant in probatione. Cum ergo suppliciter Dominum adorasset, et ut sui sociorumque suorum misereretur humillima prece rogaret, motus misericordia pius Dominus respexit ac benedixit eum; et alterum cum eo supradictorum novitiorum. Cernens vero novitius, qui haec videbat, tertium illum Dominica benedictione minime roboratum, fraterna pietate commotus, coepit attentius rogare Dominum, ne ipsum a largitate suae benedictionis excluderet. Respondit autem Dominus nequaquam illum esse benedicendum; sed magis ad massam pertinere maledictorum. In his verbis evigilans novitius ille, de benedictione, qua cum socio suo a Domino benedici meruerat, oppido gratulatus est, sed quidnam de illo, de quo tam tristem sententiam audierat, futurum foret, dubius exspectabat. Post diem itaque tertium tertius nempe neophytus trinitatis vinculum rumpens, ut tristem sui nominis etymologiam exprimeret, Malgerus siquidem vocabatur, 1104B Ordine derelicto reversus est ad vomitum vitae saecularis, et factus est apostata vilis. Reliqui autem duo, qui benedictione Domini firmati fuerant, ipso miserante benedictionem haereditate possederunt: et quoniam ad sortem benedictorum Domini pertinerent, in proposito suo juste et pie usque in finem vitae perseverando, declararunt.
CAPUT X. De fratre qui dexteram Domini se benedicentem in visu deosculatus est.
Frater quidam ejusdem coenobii, cum se ad quaerendum Dominum magno desiderio convertisset, et pii Salvatoris nostri Domini Jesu Christi memoriam dulci meditatione continue ruminaret, vidit illum quadam vice in visione sibi apparentem. Sollicitus autem de sua salute, flagitabat obnixe salutiferam ejus benedictionem, dicens: «Obsecro, Domine, 1104C benedic mihi ut salvus fiam.» Pius vero Dominus, qui propterea pauperi suo apparere dignatus fuerat, ut aliquam stillam dulcedinis suae ipsi misericorditer impenderet, elevata sancta dextera sua, benedixit eum. Qui protinus sibi in eadem visione videbatur inenarrabili gaudio repletus, et pia praesumptione apprehendens beatissimam dextram, a qua benedici meruerat, cum ingenti devotione deosculabatur eam, atque dicebat: «Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, quia benedixisti mihi; et salvus ero.»
CAPUT XI. De fratre qui vidit B. Mariam Magdalenam in visu.
Alteri cuidam fratri religioso atque devoto datum est in spiritu videre B. Mariam Magdalenam splendidissimo vultu et habitu ante altare stantem. Qua visa, repletus est frater idem laetitia magna. Cumque cogitaret animo, optando atque supplicando, et cum magno aestu sacri desiderii suspirando, quatenus ei 1104D beatissima Dei genitrix virgo Maria, cui devotissime die noctuque serviebat, similiter monstraretur, facta est vox ad eum in ipsa visione dicens: «Nosse te convenit quod necdum idoneus es ad sublimissimam immaculatae Dei genitricis et Virginis claritatem contuendam. Satage ergo, cresce et profice, quantum poteris, ut eam quandoque videre merearis.»
CAPUT XII. De magno profectu cujusdam Monachi Laici.
(Vide supra Vitam primam, lib. VII, col. 437.)
CAPUT XIII. De converso, cujus devotionem S. Bernardus per spiritum cognovit.
(Vide ibid. col 439.)
CAPUT XIV. De visione quam vidit frater quidam in obitu alterius fratris.1105A
Frater quidam sanctae conversationis, dignus cui Dominus secreta sua revelare dignaretur, vidit quadam vice in visione se quasi in infirmitorio Claraevallis positum. Et ecce pretiosa quaedam indumenta de palliis et sericis a venerabilibus quibusdam personis in eadem domo incidebantur et praeparabantur. De cujus rei novitate cum multum obstupuisset, dictum est ei: Ornamenta ista, de quibus ita miraris, praeparata sunt cuidam de filiabus abbatis Claraevallensis, quae modo processura est ad nuptias. Et quia minus habet pulchritudinis in se, quam conveniat generi suo, oportet ut habeat saltem pretiosarum fragrantiam vestium, atque decorem, unde placeat aeterno sponso, in cujus purissimum thalamum non modo macula peccati, sed neque ruga 1105B negligentiae, quod benignissimae charitatis ipsius indulgentia non texerit, ullomodo intrare poterit. Eadem igitur hora pulsata est tabula defunctoria, et defunctus est ibi frater quidam: de quo inventum est quod, quamvis innocentem et mansuetam vitam duxerit, in operatione, tamen aliquantulum negligens et remissus exstiterit. Unde necesse erat ut cui gratiam absoluti decoris propria merita non praestabant, ei nimirum fratres de orationibus suis copiosiorem ornatum impenderent.
CAPUT XV De monacho laico qui missam per somnium didicit.
Charismatum coelestium distributor Spiritus sanctus, qui omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a Patre luminum, singulis fidelibus, prout vult, dispensat, monacho cuidam laico et illitterato speciale ac mirabile quoddam gratiae suae conferre dignatus est. Hic itaque beatus homo, Galterus nomine, doctis et litteratis fide et 1105C devotione non inferior, vestiarii officium in Claravalle multo tempore gerens, non secundum personarum acceptionem, sed secundum necessitates indigentium vestimenta fratribus cum multa charitatis dulcedine providebat: qui etiam puritate innocentis vitae tam Deo quam hominibus carus et acceptus erat. Huic aliquando in strato suo quiescenti, persona quaedam reverenda dormienti apparuit, praecipiens ut oratorium quantocius intraret, et divinae majestati missam devotus cantaret. Ille vero super hujus praecepti novitate non parum attonitus, simul etiam personae suae humilitatem considerans, nutabat quidem prae verecundia, sed praecipientis auctoritate pressus, nec resistere ausus, velociter paruit imperanti. Aggressus itaque insolitum opus, et sacerdotalibus ornamentis indutus, missam de Spiritu sancto cum magna devotione per somnium celebravit. Cumque evigilasset, eamdem missam, quam antea penitus, utpote litteras nesciens, ignorabat, corde 1105D tenus scivit, et eam deinceps per plurimos annos in memoria retinuit, tantoque eam in meditationibus et orationibus suis dulcius ruminare studuit, quanto se hanc non ex humana doctrina, sed ex inspiratione divina didicisse jucundius meminit.
CAPUT XVI. De magna patientia cujusdam conversi in infirmitate sua.
(Vide supra S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 441.)
CAPUT XVII. De converso, cui scientia divinarum Scripturarum collata est.
Solebant infirmarii Claraevallis cum gaudio et admiratione 1106A magna referre de quodam religiosae vitae converso, gratiam quamdam admirabilem et memoria dignam, quam Dominus ipsi ante obitum illius conferre dignatus est. Cum enim mater gratia bonae vitae ipsius merita remunerare disposuisset, et infirmitate correptus aliquandiu decubuisset, tandem ingravescente languore mortis signa evidentius apparentia resolutionem corpusculi imminere nuntiabant. Et ecce spirante ubi voluit, et quando voluit, Spiritu sancto, novo vere et stupendo miraculo illuminatus est intellectus ejus, et aperta lingua illi, coepitque homo rusticanus, qui nunquam litteras didicerat, expedite Latino uti eloquio, miras quasdam sententias de Scripturis sacris disserens, nihil tamen proferens, nisi quod sanae doctrinae congruebat. Mirabantur fratres laici, qui litteras nesciebant, quaenam esset haec rei novitas, et accitis quantocius monachis, in audientia nihilominus eorum idem infirmus Scripturarum mysteria 1106B luculento sermone pandebat. Praeterea suaves quasdam cantilenas de mysteriis sanctae Ecclesiae modulatis vocibus decantabat, quae nusquam audiri consueverant, ita ut audientes miraculi novitate attonitos redderet, et cantus suavitate mulceret. Sed quid omnipotens et misericors Deus in hac tam insolita gratia simplici et rusticano homini collata mortalibus innotescere voluit, nisi hoc, quod in aeterna beatitudine regni ipsius, secundum Apostoli sententiam. Non erit Judaeus aut Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber, litteratus seu illiteratus? (Colos. III) sed, secundum Prophetam, erunt omnes docibiles Dei; (Isa. LIV; Joann. VI) et: Omnes, a maximo usque ad minimum eorum, cognoscent me, dicit Dominus? (Jer. XXXI.) Utinam attenderent exemplum istud homines inquieti, qui circumeunt mare et aridam, ut palea litterae repleantur, et typho scientiae turgeant, ut vocentur ab hominibus Rabbites et magistri, ut glorientur se esse legistas et decretistas, dialecticos et sophistas ut, de negotio 1106C pietatis avaritiae et ambitioni serviant. Utinam, inquam, cordis aure perciperent et intelligerent, quoniam sicut rustico huic et idiotae, qui simpliciter in timore Dei ambulare studuit, in obitu ipsius divinae scientiae sublimitas collata est, et notitia mysteriorum coelestium reserata: sic econverso ipsi stulti et fatui remanebunt in obitu suo, cum divitias scientiae, quas sine timore Dei devoraverunt, evoment, et de ventre illorum extrahet eas Deus. Et haec dicimus, non ut scientiae appetitores generaliter condemnemus, sed ut doceamus omnem hominem, primitus fundamentum timoris Dei collocare in fossato humilitatis, quia timor Dei, secundum veram diffinitionem, initium sapientiae est: dehinc quantumcunque voluerit scientiae superaedificet, quia nulla unquam scientia inflat, ubi divina pariter et fraterna charitas aedificat. Itaque novus iste theologus de quo locuti sumus, qui a timore Dei incipiens, fastigium perfectae sapientiae apprehendere 1106D meruit in consummatione praesentis vitae, cum aliquandiu sententiarum varietate, et cantuum modulata suavitate, tanquam dulcissimo poculo audientes laetificasset, tandem in bona confessione transivit ex hoc mundo ad Patrem, felici absorptione in abyssum aeterni luminis absorbendus, cujus in hac vita primitias ad hoc tantum, ut reor, acceperat, ut nos in odore unguentorum, quibus delibutus erat, tanto avidius currere faceret (Cant. I), quanto solis mansuetis et humilibus fontem verae sapientiae patere cognosceremus.
CAPUT XVIII. De converso bubulco, qui vidit in visione Dominum Jesum boves secum minantem.
Conversus quidam in una grangiarum Claraevallis bubulci gerebat officium, homo purus ac magnae 1107A simplicitatis, qui omnia quae sibi a magistris suis fuissent injuncta promptus ac devotus exsequebatur, et intuitu retributionis divinae quotidianos labores patientissime tolerabat. Hic quadam vice vidit in somnis juxta se Dominum Jesum Christum jucundo nimium spectaculo illa sua dulcissima manu tenentem aculeum, atque ex alia parte temonis boves secum minantem. Cumque evigilasset, et piissimi collaboratoris sui mansuetudinem, benignitatem dulcedinemque mente revolveret, exarsit subito in praecordiis ejus ignis vehementis desiderii, ipsum suspirantis, ipsum facie ad faciem videre cupientis quem in beata visione collaboratorem habere meruerat. Cumque dissolvi vehementer cuperet et cum Christo esse (Philipp. I), pius Dominus, qui cum mitibus ambulat, et cujus sermocinatio cum simplicibus est, desiderium pauperis sui nequaquam differre voluit, sed mox idem frater aegritudine correptus lecto decubuit, et die 1107B septimo laborem et dolorem cum morte finivit, vitamque perpetuam cum requie sempiterna, quae est Christus Dominus, feliciter apprehendit. Ad hunc in extremis agentem reverendissimus abbas ipsius beatus Bernardus gratia visitationis intravit, quatenus filio repatrianti, cujus conscientiam puram ac simplicem noverat, valefaceret, et jam exire parantem contra latrunculos spiritualis nequitiae sua benedictione muniret. Cum vero praedictam visionem ipso infirmo referente cognovisset, plurimum inde gratulatus est. Quo defuncto, pronuntiavit de eo confidenter quoniam cum Deo ambulavit, et vere cum ipso operatus est Deus: ideoque transtulit illum Dominus. Non enim poterat miserator Omnipotens servum suum in supremo agone deserere, cui dignantissimus comes et cooperator fuerat in labore.
CAPUT XIX. De humilitate magna cujusdam conversi.
1107C (Vide supra, S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 442.)
CAPUT XX. De converso, post cujus mortem Dominus gloriosa revelatione demonstrare dignatus est quantae perfectionis in vita sua fuerit, et quantam beatitudinem in morte consecutus sit.
In supradicto coenobio alter quidam conversus exstitit, vir religiosus ac magnae mansuetudinis, qui per magisterium divinae gratiae didicerat esse mitis et humilis corde. Huic caeteri fratres testimonium perhibebant quod nunquam visus fuisset irasci, nunquam quibuslibet injuriis provocatus ad impatientiam erumpere. Hic inspirante Deo, statuerat firmiter in animo suo, ut quoties a quibuslibet fratribus juste sive injuste proclamaretur, toties pro illis oraret, et pro singulis Pater noster ad minus una vice diceret. Cujus etiam exemplo informati 1107D multi Claraevallensium fratrum, eamdem consuetudinem usque hodie quasi pro lege custodiunt. Verumtamen si accepta Deo et grata hominibus erat devotio et humilitas hujus beati viri, videant, quid responsuri sint Deo in die tremendi examinis ejus, qui econtrario nituntur, qui si forte ab aliquo proclamati fuerint, exasperantur, et ad impatientiae verba prorumpunt, rancorem quoque, quem adversus proclamantes se concipiunt, dissimulare nequeunt, seu etiam opportunitatem captant, quo non charitatis, sed rancoris spiritu impulsi, eos qui se clamaverant, cum quanta possunt exaggeratione reclament. Praedictus itaque vir Dei quadam vice pro negotiis Ecclesiae suae in via directus, necesse habuit per fauces cujusdam nemoris solus transire. Contigit autem eum ibidem in manus incidere latronum, qui etiam despoliantes eum, jumentum quoque quo vehebatur cum sarcinulis rapuerunt, et nihil ei penitus praeter solam 1108A charitatem reliquerunt. Illa vero, quoniam non erat incaute foris in cistarcia relicta, sed firmissimae patientiae nodis intus in intimo cordis sapienter astricta, sicariorum violentiam timere non potuit. Salva igitur charitate, nihil Dei servus amittere poterat, quia pro nihilo erat quidquid illa remanente perdebat. Recedentibus vero latronibus, cum jam paululum processissent, ipse ad orationem prosternitur, obsecrans Dominum, ut hanc eis impietatem remitteret. Quidam autem ex ipsis nutu Dei reversus, et fratrem illum a longe subsecutus, curiosius observabat, volens scire quid ageret. Et videns eum orationi diutius insistentem, celeri cursu revertitur ad socios, percutiens pectus suum, et dicens: «Vae nobis miseris et damnatis. En moriemur omnes, quia hunc tam sanctum hominem, et tam sancti monasterii fratrem malo nostro tam male tractavimus;» siquidem ipso revelante cognoverant quod de Claravalle esset. «Hic enim, inquit, ex quo recessit 1108B a nobis, non cessat orare cum gemitu et lacrymis: nec dubium est quin ipse Dominum roget etiam pro suis inimicis.» Quod audientes latrunculi illi, compuncti sunt animo, velociterque redeuntes, invenerunt illum adhuc in oratione flexis genibus intentum. Cui mox universa, quae violenter ei abstulerant, restituunt, et venia suppliciter postulata in pace dimittunt. Quo viso, frater ille Salvatori Christo immensas gratias referens, gavisus est gaudio magno valde de compunctione praedonum, magis quam de receptione spoliorum.
Iste ergo vir bonus cum in proposito sancto laudabiliter usque in finem vitae suae perseverasset, tandem vocante se Domino collectus est ad patres suos, visurus bona Domini in terra viventium, a modo et usque in sempiternum. De cujus glorificatione visio talis apparuit, eadem qua defunctus est die. Erat in quodam monasterio longius a Claravalle remoto monachus quidam religiosus et magnae 1108C opinionis vir: quem pro sua sanctitate omnes ejusdem monasterii fratres sincere diligebant, omnes singulariter honorabant. Hic igitur eadem die, qua praedictus frater in Claravalle defunctus est, et ipse moriens ad extrema devenit. Cumque jam morti proximus videretur, raptus est ab humanis, ita ut omni membrorum officio destitutus, a mane usque ad horam nonam jaceret immobilis. Tantummodo in pectore modicum spiramenti supererat, quod eum a mortuo secernebat. Ita ergo de mane, sicut jam diximus, usque ad horam nonam in exstasi positus, tandem ad seipsum revertitur, et virtute recepta lingua iterum in verba laxatur. Stupentes vero qui aderant, causam ab eo repentinae discessionis ac reversionis, flagitant. Quibus ipse respondit: «Hodie cum a sensibus carnis in spiritu sublevatus abstraherer, inveni me subito introductum velut in paradisum voluptatis, in locum gloriosum atque praeclarum nimis, cujus aptitudinem, pulchritudinem, atque amoenitatem humani sensus angustia aestimare 1108D non sufficit. Videbatur illic pretiosorum vasorum aliorumque ornamentorum gloria magna et diversitas multa, infinita quoque deliciarum praeparatio, quomodo fieri solet in adventu cujuspiam potentissimi regis aut imperatoris. Erant etiam illic sancti innumerabiles, immensa claritate coruscantes, quorum alii jam advenerant, alii adhuc de cunctis partibus veniebant, quasi ad grande spectaculum certatim properantes, et velut ad diem solemnem undique confluentes. Audiebatur praeterea ibidem suavitas harmoniae coelestis, et resonabat undique gratiarum actio et vox laudis. Ego vero cum in iis quae videbam et audiebam nimis obstupuissem, sciscitatus sum ab angelo ductore meo quaenam esset tantae solemnitatis et laetitiae occasio.» Ipse vero respondit: «Haec est celebritas nova, novi cujusdam sancti hodie de domo Claraevallis assumpti, et in gaudia ista modo solemniter introducendi.» Hoc itaque dicto jussit me citius egredi, atque ad humana 1109A reverti. Quod cum ego nimium detestarer, obsecrabam medullitus, ut ab illa felicitate ad miserias corporis amplius non remitterer. Ille vero respondit: «Modis omnibus oportet te ad fratres tuos regredi, donec annunties quae vidisti. Quo facto protinus reverteris, et aeternae istius laetitiae participium obtinebis. Hujus rei gratia missus sum ad vos indicare ista quae vidi, ut et ipsi benefacientes proficiatis et perseveretis in bono, scientes utique quod non deerit merces operi vestro.» Et cum ista dixisset, illico valedicens eis, obdormivit in Domino. Planxit autem eum omnis congregatio monasterii planctu magno, utpote sanctissimum, et magnae utilitatis virum, de cujus exemplo omnes erant informati, et de cujus consilio pendebant universi. Illi ergo sollicite tempus horamque notantes, cum requisissent in Claravalle, cognoverunt fratrem supradictum, eadem die qua visio haec demonstrata est, fuisse defunctum. Cujus nimirum tanta ac talis 1109B inventa est conversatio, ut fidem facile faceret tanto ac tali miraculo. Beatus vero Bernardus, cum quidam de fratribus hanc visionem coram eo cum grandi admiratione referret, ita respondit: «Et vos fratres, ista miramini? Ego vero magis admiror incredulitatem et duritiam cordis vestri, qui adhuc minime creditis, aut minus forte advertitis vocem illam veridicam, qua de coelo clamatur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo enim jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV). Mihi siquidem luce clarius, et vita qua vivo certius constat omnes, qui in Ordinis hujus puritate obedientes et humiles perseverarint, mox ut carnem exuerint, ab omni miseria protinus exuendos, et immortalitatis gloria vestiendos. Audientes vero fratres ab ore tanti Patris testimonium tale de puritate Ordinis, vehementer confortati sunt, et de glorificatione fratris qui puritatem Ordinis totis viribus sectatus fuerat, Domini clementiam collaudantes, studebant et ipsi districtioris vitae vias nequaquam 1109C abhorrere, ut et glorificationis, quae arctam et angustam viam propter Christum incedentibus repromittitur, participes effici mererentur. Utinam et nos, qui temporibus istis novissimis quibus, refrigente jam charitate, tepiditas et negligentia usquequaque subintrare coepit, haec audimus vel legimus, recalescamus ad imitandum vigorem fervoris et devotionis sanctorum Patrum, ne forte, qui similia ipsis conversionis initia habemus, conversatione reproba degeneres effecti, sicut puritatem Ordinis sacri negligimus, sancta puritate illius summae beatitudinis alienati, illic deputemur, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job X).
CAPUT XXI. De fratre, quem S. Bernardus in visu ne tentationi cederet admonuit.
Post transitum reverendissimi Patris Bernardi, fuit in Claravalle frater quidam, qui in primordio 1109D conversionis suae, tanquam novus miles, crebros hostium assultus tolerabat, crebra tentationum jacula scuto patientiae viriiiter excipiebat, super omnia vero spiritum fornicationis adeo infestum sentiebat, ut phantasias miserae carnis, quas malignus ille cordi ejus ingerere continue nitebatur, manu sacrae compunctionis et orationis vix abigere valeret, et in hoc frixorio confrixus tota die contristatus incederet. Augebatur in dies molestissimi hujus conflictus molestia, nec erat rudi tirunculo tanta patientia, ut violentiam passionis durae se ulterius ferre posse consideret. Unde etiam deliberavit animo cedere tentatori, et projecto religionis habitu ad saeculum reverti. Cumque jam sollicite recedendi opportunitatem observaret, astitit ei per visum beatus Bernardus paulo ante defunctus, increpans ipsius socordiam, et super iniquitate, quam mente conceperat et actu perficere satagebat. Cui cum ille respondisset sese diutius reluctatum fuisse, et jam 1110A tentationis violentiam ferre non posse, ait sanctus ad illum: «Scito praenoscens quoniam multa adhuc te certamina manent. Sed age viriliter, et noli deficere, quia Dominus aderit tibi, tanquam adjutor in opportunitatibus, ut eruat te. Unde tibi polliceor quia, si in Ordine usque in finem perseveraveris, salvus eris. Quod si forsitan aliquis tibi nocere tentaverit in die novissimo, ego respondebo pro te, et animam meam ponam pro anima tua.» O vere amicum fidelem, pium patrem, auxiliarium fortem, qui post mortem carnis in vita beata magis se fidelem probans, oviculam nutantem, jamjamque in barathrum apostasiae ruentem tam dignanter visitavit, blandis consolationibus fovit, exhortationibus roboravit, et per Dei gratiam de praecipitio mortis ad vias vitae reduxit. Tali namque pollicitatione tanti patris praedictus frater animatus, spiritum pusillanimitatis et diffidentiae penitus a corde suo eliminavit, et ad agonem certaminis incredibiliter 1110B roboratus, deinceps a stabilitate sua nullis maligni spiritus machinamentis, seu tentationum violentiis moveri potuit; sed sicut ei praedictum fuerat, multorum certaminum agones desudans, de cunctis per Dei gratiam victoriae triumphum reportare meruit, atque in Ordine sancto usque in finem vitae suae in optima conversatione perseverans, salutem aeternam, secundum sponsionem Deo dilecti Patris sui, feliciter consecutus est.
CAPUT XXII. De fratre, cui S. Malachias et B. Bernardus apparuerunt, et pro culpa sua castigaverunt.
Alius quidam de fratribus ejusdem coenobii, cum instructu diabolico ita mente corruptus esset, ut jam apostatare a Deo, et pactum cum inferno facere, id est ad saeculum redire disponeret, vidit in visu noctis beatum Bernardum, sanctumque Malachiam, reverendissimos ipsius loci patronos in dormitorio deambulantes, et fratres in lectis suis pausantes 1110C sigillatim visitando benedicentes. Qui cum in Ordine visitationis ad lectulum videntis haec devenissent, nec tam benigne eum respexere, nec benedictione, qua caeteros firmaverant roboravere, sed magis quasi indignantes adversus eum stabant: sicque beatus Malachias ad sanctum Bernardum locutus est: «Homo iste pravus et inquietus nihil omnino boni gerens animo non timet iniquitatem meditari in cubili cordis sui: jamque prona voluntate diabolicae suasioni assensum dedit, ut ad vomitum saeculi, quam citius poterit, revertatur.» Quo audito, beatus Bernardus dixit ei: «Tu de monasterio meo fugere quaeris? Et quo fugies, miser, a facie Domini? Crede mihi, quia malo tuo talia cogitasti. Scio, scio, sola vexatio intellectum dabit auditui; et qui per timorem Dei te corrigere neglexisti, dignis verberibus castigatus, ulterius fugere non tentabis.» Et his dictis coepit cum crebris ictibus tundere baculo quem tenebat, et ait: «Ecce stipendia, quae mereris. 1110D Surge nunc, et fuge, si poteris.» Evigilans autem frater ille invenit se tunsionibus illis totum conquassatum atque confractum, ita ut in infirmitorium ductus, lecto detineretur. Tremens itaque ac pavens, fratres qui sibi assistebant rogat, ut priorem quantocius ad se venire faciant. Quo accersito, cum multa contritione cordis confessus est malitiam, quam mente conceperat, et opere perficere intenderat; poenam quoque, quam inde pertulerat. Priore vero desidiam et socordiam ejus, sicut dignum erat, corripiente, et pro reatu instabilitatis poenitentiam injungente, frater idem perfecte resipuit; et non apprehendit eum ultra desiderium fugiendi. Cum enim salubriter didicisset durum sibi fore, contra stimulum pungentis gratiae recalcitrare, studuit de caetero eidem gratiae salutem suam in se misericorditer operanti cum timore et tremore cooperari.
CAPUT XXIII. De converso, qui sanctos angelos in obitu suo videre meruit.1111A
Infirmabatur aliquando conversus quidam de fratribus praefati monasterii, homo religiosus et laudabilis conversationis, qui in simplicitate cordis sui viam arctam et angustam, per quam itur ad Deum, inoffenso pede, sicut in morte ipsius patuit, cucurrerat. Cum enim bonum cursum consummasset, et jam ad extrema devenisset, apertis oculis vidit angelos sanctos praesentes assistere lectulo suo. Quos ut vidit, mirum in modum exhilaratus, quasi jam de morte triumpharet, circumstantibus fratribus ait: Nunquid non aspicitis angelos Dei, qui modo advenerunt? Pulsate ergo quantocius tabulam, quoniam ipsi praestolantur exitum meum. Vix verba finierat, et mox pretiosam resolutus in mortem, felicem animam reddidit: nec dubium quin spiritus beati quos praevidere meruerat, eam susceperunt, 1111B et secum ad gaudia sempiternae beatitudinis perduxerunt.
CAPUT XXIV. Qualiter conversus, qui sine licentia caligas suas lavit, divinitus punitus sit.
Quoniam de praeclaris moribus religiosaque conversatione, seu etiam pretiosa morte sanctorum Patrum, ad aedificationem proficientium multa jam diximus, libet nunc ad cautelam desidiosorum, negligentiam cujusdam fratris, et poenam, quam pro eadem negligentia sua divinitus sustinuit, interserere, quatenus sicut proficere volentes virtutum exemplis ad meliora provocantur, ita negligentes quique divinae animadversionis ultione territi, non solum majora, verum etiam minora sacri Ordinis instituta transgredi vereantur, Conversus quidam in una grangiarum Claraevallis caligas suas absque magistri licentia lavare praesumpsit. Exierat autem 1111C solus, et stabat in crepidine rivi, qui prope grangiam fluit, coepto operi insistens. Heu miser, non considerans quod graviter delinquunt qui vel in minimis puritatem sacri Ordinis violare praesumunt! Cum ergo, ut diximus, temerario operi, cujus magistri sui testem conscientiam non habebat, instaret, audivit vocem clamantem, tanquam si aliquis alteri loqueretur, et dicentem: «Percute, percute.» Nec mora sensit se idem conversus duobus gravissimis ictibus feriri, uno in capite, et altero in pedibus, tremensque ac pallens concitus in grangiam redit; quid fecisset, vel quid audisset, quid etiam pateretur, trementibus labiis fratribus indicavit. A quibus cum confestim ad abbatiam transmissus fuisset, peccatum suum pariter et poenam peccati, qua poterat humilitate, confessus est. Dicebat autem eosdem ictus quos invisibiliter acceperat, paulatim ad interiora sua serpere, unum a parte capitis, et alterum a parte pedum: seque 1111D modis omnibus vitae terminum sortiturum, dum iidem ictus in corde ipsius sibi mutuo jungerentur. Quod etiam verum fuisse rei exitus probavit, dum idem frater paucis interpositis diebus in bona confessione vitam finivit, tanto purior, ut credimus, ad Deum vadens, quanto terribiliore morte pro culpa sua puniri promeruit. Sed quid causae esse putamus, quod ille Judex justus, Dominus Sabaoth, qui judicat orbem terrae in aequitate, pro consimili culpa disparem frequenter videtur ferre sententiam, cum certum sit, nec fallere velle, nec falli posse sapientiam Dei, quae non solum suaviter, sed et prudenter disponit omnia? O quanti sunt hodie, qui religionis habitu teguntur, et monachorum nomine censentur, qui cum secundum Regulam et 1112A Ordinem suum proprietati abrenuntiaverint, exemplo tamen Ananiae et Saphirae temeraria nimis praesumptione proprietates habere non verentur; cum illos virtus quae exivit de ore Petri apostoli terribili morte mulctaverit (Act. V), istos vero nulla plaga tangat; sed econtrario videantur in bonis ducere dies suos, utinam non in puncto ad inferna descensuri! Sed et in ipso Cisterciensi Ordine, qui licet per gratiam Dei purus et integer sit a tam enormi vitio proprietatis, nonnulli tamen fuere, vel sunt, ab illo tempore, quo frater ille pro levi, ut videbatur, culpa tam durae mortis sententiam excepit, qui sine respectu sacri Ordinis facile in levibus excedentes, solent significare, aut verbo dicere, quid, vel quantum est? Nec attendunt quod scriptum est quoniam Qui minima spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX). Quos tamen omnipotens Deus non continuo punit, non quia nunc in hoc tempore non sit adeo grave delictum absque licentia quidpiam lavare, vel aliud sine nutu senioris facere, sicut eo tempore, 1112B quo talia voluit Deus ad exemplum posterorum districte ferire, sed quia pius et misericors est, et ipsa benignissima patientia sua nos ad confessionis et poenitentiae remedia provocare dignatur. Caeterum, si qui sunt (quod Deus avertat) qui se haec levia absque gravi periculo animae suae facere posse putant, et tales excessus suos per condignos confessionis et poenitentiae fructus diluere negligunt, paulatim ipsis minus curantibus sentina negligentiae excrescente, navis conscientiae ipsorum sine dubio, nisi Deus succurrat, in profundum demergetur. Quapropter omnes nos, qui praeclarissimo Cisterciensi Ordini professionis titulo astricti sumus, studeamus non solum majora, sed etiam minora ejus instituta omni sollicitudine servare, ne forte (quod absit!) fervor Ordinis intepescat et pereat temporibus nostris, et nos, si tanti sacrilegii rei coram justo judice fuerimus inventi, districta ejus sententia tollamur cum impiis, ne videamus gloriam 1112C Dei.
CAPUT XXV. De monacho, qui sine caligis dormire praesumpsit, et propterea per divinam revelationem vetitus est abbas fieri.
Quia, sicut superiora declarant, cognovimus, quanta districtione punitus sit excessus, per deliberationem quidem, sed quantum reor per contemptum minime contractus, adhuc aliud quiddam simile huic, licet non in Claravalle, sed in alia domo Cisterciensis Ordinis factum, referre libet; quatenus per hoc probemus etiam minimorum mandatorum transgressionem non parvi ponderis apud Deum esse, et ut mentis nostrae desidia gemino hoc exemplo, quasi manu quadam sollicitudinis, ut ad cautelam sui evigilet, excitetur. Coenobium quoddam Cisterciensis Ordinis vacabat abbate. Vocatus est autem Pater abbas, quatenus, ipso praesente et consilium 1112D dante, secundum Ordinis instituta fratres domus idoneam personam in Patrem et pastorem animarum eligerent. Cum autem tempus electionis instaret, et Pater abbas tam ex privatis quam ex publicis collocutionibus singulorum vota et voluntates didicisset, cognovit saniorem partem unanimi consensu eademque sententia in personam quamdam convenisse, quae tunc forte aberat, sed incontinenti sperabatur esse ventura. Erat autem persona eadem major cellerarius domus illius. Nocte vero diem electionis praecedente, audivit Pater abbas per divinam revelationem vocem dicentem sibi: «Vide ne monachum illum constituas abbatem, qui sine caligis dormire praesumpsit.» Ad hanc vocem venerabilis abbas vehementer expavit; et cum multa admiratione quidnam 1113A sibi Dominus per hoc insinuare dignaretur, ancipiti cogitatione pensabat. Porro persona supra memorata, quae ad tanti officii dignitatem idonea sperabatur, pridie quam electio celebraretur, sero venerat: quae etiam summo mane Patrem abbatem signo confessionis facto in capitulum traxit, et quia quadam vice dum esset in itinere, nimio aestu decoctus, caligas exuere, atque sine caligis dormire praesumpsisset, humiliter confessus est. Dehinc senioribus et qui maturioris erant consilii cum Patre abbate convenientibus, quatenus de electione tractarent, coeperunt omnes pari voto eademque sententia petere illum quem divinae revelationis arcanum tali honore privandum judicaverat. Eapropter Pater abbas secretius eis innotuit quid sibi divinitus imperatum fuisset; et ut aliam personam eligerent, consilium dedit, dicens impossibile esse ut contra conscientiam suam mandato Domini inobediens existeret.
CAPUT XXVI. De mirabili fervore dulcis memoriae Joannis quondam prioris Claraevallis.1113B
Opportunum fore existimo, virum virtutis, dulcis videlicet memoriae Joannem quondam priorem Claraevallis, quem conditio tulit, ad aedificationem posterorum styli officio revocare, qui de calore domus Rechab, quod nomen ascendens interpretatur, id est de fervore coelestis disciplinae, quam sanctus Pater Bernardus tradidit, incentivum sumens, ascensiones in corde suo disposuit; et tanta constantia indeclinabilis intentionis limitem paternae traditionis observavit, ut vinum carnalis voluptatis seu pompae saecularis, tanquam virus pestiferum perhorrescens, sumere illud penitus non acquiesceret. Exigit autem hoc a nobis nostri hujus temporis plane miserabilis inopia: in quo tepiditas et negligentia usque adeo invaluere, ut hodie ferventissimus sibi quisque videatur, si non usquequaque tepidus 1113C et remissus inveniatur. Hic itaque strenuus vir prioratus officio in Claravalle per plures annos functus, tanta alacritate spiritus et patientia corporalis exercitii partem hanc sollicitudinis administravit, ut quasi signaculum videretur posuisse super cor suum, sententiam illam, quam beatus Pater Benedictus praeposito, seu priori monasterii proponit, dicens quia quanto plus praelatus est caeteris, tanto eum sollicitius oportet servare praecepta Regulae. Erat ergo in exsequendis divinis promptus et alacer nimis, non noctibus, non diebus requiescens. Praecipue vero dulcedini psalmodiae, quae in sacro illo conventu multa morositate et vocis intentione persolvitur, tota mentis sollicitudine insistebat, ita ut stupori et admirationi posset quidem esse omnibus, paucis vero imitationi. Dederat autem ei Dominus ad opus pietatis congruum satis instrumentum, vocem scilicet grossam et validam, quam etiam in servitio largitoris feliciter expendere curavit, 1113D sciens nimirum fluenta gratiarum proprio fonti sine fraude esse restituenda, ut uberius iterum flueren.. Stabat ergo in medio juvencularum tympanistriarum, sicut superior caeteris pro officii sui dignitate, sic etiam eminentior cunctis sanctae devotionis fervore, et vocis exaltatione, psallens et satagens praevenire principes, id est, spiritus angelicos conjunctos psallentibus, paratos devotionem psallentium in conspectu divinae majestatis in odorem suavissimi thymiamatis offerre. Nec levem conscientiae suae jacturam reputabat, si quando raucitatis, vel alicujus infirmitatis incommodo interveniente, solemnem psalmodiae synaxim minus alacriter persolvisset. Quod tamen rarissime accidebat, quia cum caeteris donis etiam a gratia sanum et competentis roboris corpus acceperat, et ad omne opus bonum, pro regentis illud spiritus arbitrio, paratum.
1114A Caeterum inflexibilem mentis ejus in servitio Dei vigilantiam quis digne admirari, quis congrue effari queat, qualiter scilicet infra longissimum et quotidianum sacrarum vigiliarum spatium seipsum ad tolerantiam ardui illius laboris animabat, acediam, pigritiam seu somnolentiam viriliter propulsabat; et si propter humanae naturae fragilitatem dormitare se vel raro deprehendebat, quam severa invectione negligentiam suam redarguebat? Ut autem perpetuitatem vigiliarum quasi commonitorio quodam pulsatus illibatam servare valeret, lignum quoddam in superiori parte stalli in quo stabat, ingeniosa compositione sic aptaverat, ut, si quando prolixitate vigiliarum pertaesus dormitare coepisset, nutantis capitis inclinationem malleolus repercutiens exciperet, et ad vigilandum repentino ictu suo sollicitiorem redderet.
Porro ad opus manuum cum forte alias exoccupatus esset, frequenter erat haud segnem se et in hoc exercitio demonstrans, et pusillanimes, non 1114B tam voce quam exemplo, ad tolerantiam laboris exhortans. Praecipue vero secationis et messionis tempore, quando beati illi Clarae-Vallenses martyres velut in frixorio tota die friguntur, adeo tenaciter labori instabat, ut omnes pariter negligentias aliorum temporum illis laboriosis diebus quotidiano sudore se diluere reputaret. Ut vero peregrinum et advenam se esse super terram, nec habere hic manentem civitatem, sed futuram inquirere reminisceretur, de substantia mundi, quantum minus poterat, accipiebat; sobrietatis et parcimoniae decore corpus suum castificans, quoniam virtus animae in carnis maceratione perficitur. In vestitu quoque eamdem modestiam et humilitatem servabat, grossos, veteres, et consutos pannos semper appetens et amplectens, pretiosos vero, molles, et subtiles, quasi quamdam pestem fugiens. Nam, ut de caeteris taceam, ipsum capitale lecti sui, in quo post nocturnas vigilias et diurnos labores fessum caput 1114C reclinare consueverat, non patiebatur qualescunque plumas habere, sed feno et paleis illud farciens sic cubabat, haud surdus auditor sententiae, quae in Vita Patrum legitur, sed a multis quasi dura declinatur, quoniam abominabilis omnis corporalis requies. O beata, et potius appetenda hujus sancti viri vilitas et abjectio sui in humilitate vera, quam arrogantia illius abbatis in praesumptione pessima: de quo certa relatione cognovimus, quod in partibus Saxoniae coenobium quoddam Cisterciensis Ordinis regens, pannis qui de lana terrae illius fiebant, nequaquam uti dignabatur, sed pretiosos de Flandria pannos, quibus lenociniis voluptatis et vanitatis satisfacere posset, annuatim sibi comparari faciebat! Quo defuncto, cum monachi vestimenta ejus inter se partirentur, prior domus unam de tunicis ejus sibi retinuit: quam etiam cum quadam solemni nocte, quasi pro reverentia diei festi indueret, tanquam si ardentibus laminis candentis aeris ureretur, terribiliter 1114D exclamavit, et detestabilem vestem longius a se projecit. Quae projecta, velut candens ferrum scintillas ex se emittere visa est. Attoniti stupore miraculi caeteri, qui de anathemate illo aliquid rapuerant, cum omni velocitate partes singulas in medium proferunt, ac in unum locum componunt, scintillis creberrimis undique, quasi de clibano ardente, micantibus. Nec cessavit exitiale prodigium, quousque vicini abbates in testimonium tam tremendi judicii Dei asciti sunt. Non sic humilis Joannes, non sic; qui improperium humilitatis Christi pluris aestimavit omnibus pompis Aegyptiorum (Hebr. XI); qui vestem pretiosam non quaesivit, sed ad gloriosum votis et desideriis amictum angelorum suspiravit.
CAPUT XXVII. Quanta constantia men is venerabilis prior Joannes voluptates carnis calcaverit.1115A
Verum in his et hujusmodi sanctae religionis piique laboris exercitiis tanta inerat ei constantia mentis et longanimitas patientiae, ut licet in quotidiano agone desudaret, non facile tamen refrigerium qualiscunque temporalis consolationis sibi subripere pateretur, nunquam, nisi extrema necessitate urgente, vigilias fratrum deserere, seu infirmitorium introire, consentiret. Accidit autem quadam vice, dum sacris vigiliis interesset, ut corporali molestia tactus infirmaretur, nec valeret psalmodiae odas strenuitate qua solebat explere. Cumque magis ac magis malum intra se grassari, et per vitalia diffusum serpere sentiret, licet multum a cogitationibus suis urgeretur, ut de choro exiret, perstitit tamen, tristis quidem, et reputans 1115B ne forte ejusdem invaletudinis inaequalitate pressus, infirmitorium, quod, quantum in se fuit, semper vitare studebat, intrare compelleretur. Finitis vero vigiliarum solemniis, locum quemdam secretiorem adiit, ibique, remotis arbitris, quanto secretius, tanto securius talia secum loquebatur: «Quid modo miser Joannes, quid modo erit? Nunquid infirmaris? Nunquid infirmitorium, quod solet aut sub flagellis Dei laborantium corpora misericorditer refovere, aut flagellari se simulantium conscientias terribiliter dissipare, tantilla incommoditate victus intrabis? Bene, videlicet ut lectum mollioribus culcittis stratum et ornatum ascendas, quaeque molliora sunt in cellario, quaeque delicatiora in promptuariis, propter reverentiam officii, quo indignus fungeris, moriturae et putredini obnoxiae carni tuae accuratius praeparentur, et sic negligentiores quique fratrum ad sectanda carnis suae commoda tuo provocentur exemplo. Ergone deliciosa hac infirmitate cursum poenitentiae tuae interrumpere debebis? 1115C Quare non potius praesumis de misericordia Dei, qui potens est tibi morbum temperare, ut et corpus exerceat, et de labore paenitentiae, qui est seminarium beatitudinis aeternae, nihil minuere cogatur?» Nutu vero Dei monachus quidam proximus erat loco illi, in quo vir Domini talia secum loquebatur, qui parietis tantum interstitio ab eo divisus, clarius pii murmuris susurrium audiebat; quique mox festinus ad reverendissimum abbatem Giraldum, cujus supra mentionem fecimus, currens, quid a priore audisset, intimavit. A quo vocatus, vix obedientia cogente, infirmitorium intrare compulsus est, licet hoc invalescentis aegritudinis ejus pondus per se requirere videretur. Caeterum, quam strenue, quam discrete, quam prudenter officium sibi commissum administraverit, quam benignum, quam pium quam charitativum se fratribus suis exhibuerit; quam rigidum, quam aucthorabilem, cum forte censura justitiae id deposceret, se ostenderit, non est 1115D nostrae parvitatis evolvere. Ita enim delicatis et teneris morem gerebat, ut tamen novas, et contra formam Ordinis usurpatas consuetudines, carnem magis quam spiritum redolentes: quas per negligentiam praelatorum, in subversionem religionis, et perditionem animarum, facile pullulare noverat, nunquam temporibus prioratus sui Clarae-Valli subripere passus sit. Sciebat nimirum, sicut beati sunt praelati, qui traditiones Patrum per vigorem disciplinae illibatas custodiunt: sic profecto miseri nimis, qui per negligentiam et incuriam suam religionem intepescere, et Ordinem deperire permittunt. Nam semel exterminata religio, non sine gravissimo scandalo et perturbatione, tam praelatorum quam subditorum, reformari poterit. Nec modo in majoribus, sed etiam in minoribus occasionibus, sicubi forte emersissent, cautissime vigilabat, adeo ut cum quadam vice unus de senioribus prorsus decrepitus et fere edentulus indulgentia venerabilis 1116A abbatis Gerardi panem infirmitorii in conventu fratrum manducaret, patienter ferre nequaquam valeret.
Haec autem impatientia non de tabida peste invidiae, sed de fervore religionis et Ordinis aemulatione descendebat. Dicebat ergo: «Nunquid non senes et debiles ante nos in hac sancta domo fuerunt, a quibus tamen nunquam tale aliquid usurpatum est, quale nunc a nobis praesumitur? Nunquid non remissiones et indulgentias corporales magis pro arbitrio imperantis, quam requisitione propriae voluntatis accipiebant, ita tamen ut misericordia eis impensa consuetudinibus Ordinis minime obviaret. Scimus vero nonnullos eorum tanta altitudine spiritualis vitae a curis carnis avolasse, ut etiam in decrepita aetate miseros se reputarent, si inferiores aliis in vigiliis, vel in jejuniis invenirentur, consolatiunculas quoque corporales a praelatis sibi oblatas, recipere nullatenus acquiescerent. Timendum et valde 1116B timendum nobis est ne, cum sancti antecessores nostri spiritu fortiter coeperint, et spiritu fortius consummaverint, nos spiritu incipientes, carne (quod Deus avertat!) consummemur (Gal. III). Quapropter si quis est inter nos emeritorum laborum senex, qui fatiscentibus membris in acie conventus stare non possit, satius est ut missionem accipiens, necessitate sua in infirmitorio transigat, quam conventum tenens inter abstinentes, et naturam grossioribus alimentis utcunque sustentantes, consolationes infirmitorii requirat. Certus sum autem quod unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III): et qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX); et quia Judex, qui terribiliter minatur, scrutaturum se Jerusalem in lucernis (Sophon. I), subtilissima examinatione discutiet qua occasione, quave necessitate, quis pondus diei et aestus, quod in vinea Domini Sabaoth portare suscepimus, declinet.» In hac igitur sancti fervoris aemulatione et religiosae conversationis claritate, 1116C gratiae Dei alumnus Joannes vitam suam laudabiliter consummans, denarium diurnum, et insuper mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem, quam sibi laboribus multis, vigiliis supra modum, strenua quoque exsecutione servitii Dei conquisierat, a summo patrefamilias recepturus, infirmitate correptus lecto decubuit. Ad quem visitandum cum venerabiles viri Eskilus, Danorum quondam archiepiscopus, et Alanus, Antissiodorensis quondam episcopus, venissent, videntes hominem ferventissimum nec in ipsa gravissima infirmitate a solito rigore suo in tantum cedere, ut saltem vestibus aegritudini et debilitati suae competentibus refrigeraretur, zelo quodam compassionis ducti vestes aliquantulum tractabiliores, quas tantae personae et infirmitati congruere noverant, jusserunt afferri, petentes ut causa levaminis eis vestiri dignaretur. Tum vero fortis athleta Domini eadem vestimenta coram se posita severius intuens, ait: 1116D «Itane beatiorem me faciet vestis mollis et tenera. magis quam grossa et rusticana? Aut quale emolumentum erit, humilitatem, quam a primis conversationis meae annis tanta sollicitudine servare curavi, imminente mortis articulo perdere? Credite parvitati meae, quia quandiu super est spiritus in visceribus meis, non recedam a vilitate, per quam elegi abjectus esse in domo Dei mei (Psal. LXXXIII), nec dabo occasionem inimicis meis confundendi me, cum loquar eis in porta (Psal. CXXVI). Cum autem vocante Domino moribundos hos, jamjamque morientes artus exuero, quantum vultis, putridum hunc carnis saccum induite et ornate; quia quidquid de massa vitali spiritu carente fiat, nihil mea interesse, confido.» Tanta itaque fidei virtutisque constantia munitus vir Domini Joannes, corruptibilis carnis materiam exuit, et bona Domini in terra viventium videre promeruit. Corpus ejus juxta sacra ossa fratrum veteris abbatiae, quorum patientiam et huc 1117A militatem haud segniter imitatus fuerat, condigno honore sepultum requiescit in pace.
CAPUT XXVIII. De venerabili D. Gerardo monacho Claraevallis, postea abbate.
Vide supra, S. Bernardi vitam primam, lib. VII, col. 444.)
CAPUT XXIX. De visione, qua a tentatione sua quidam novitius Claraevallis liberatus est.
Clericus quidam de Ordine regularium canonicorum arctioris et secretioris vitae desiderio Claramvallem veniens, devote susceptus est, sed et ipse primordia tirocinii sui floribus suaveolentis conversationis ornare sollicitus fuit. Cumque prioris vitae suavitatem nimis aegre dedisceret, et novae quam assumpserat asperitas palato cordis minus saperet, 1117B coeperunt de interioribus ejus variarum tentationum ebullire tempestates, sicut necesse est homines alterius Ordinis ad Ordinem Cisterciensem venientes, plus multo quam saeculares de saeculo venientes, experiri. Versabantur ante oculos cordis ejus imagines consuetudinum, quas antea diu in usu habuerat, et eas rationabiles et honestas fuisse, callidus hostis suadebat, Cistercienses vero observantias, quas tunc discere cogebatur, velut rusticas et minus suaves, rudis adhuc mens fugiebat et abhorrebat. Verum, nutantem atque fluctuantem oviculam, jamjamque ad apostasiae retrogradam turpitudinem respicientem, divina miseratio tali modo ab errore retrahere, et in bono proposito confirmare dignata est. Aspiciebat in visu noctis, et ecce in nubibus coeli Dominus majestatis, rex regum, et Dominus dominantium Jesus Christus Filius Dei veniebat, tanquam jam judicaturus orbem terrae in aequitate, et redditurus unicuique secundum opera sua. Tum vero universo genere hominum cum timore 1117C et tremore multo ad hanc examinationem suspenso, singuli quique Ordines qui sunt in Ecclesia Dei, seorsum et seorsum coadunabantur, solliciti valde de observantiis et caeremoniis Regulae et Ordinis sui, ne forte perperam quid ab eis gestum severissimus judex suo illo subtilissmo scrutinio deprehenderet. Utinam illud attenderent illi, qui Regulam beati Augustini profitentur, et singulas ejus sententias quotidie in capitulis suis legunt, et tamen saeculariter vivere, saeculares dici et esse, non solum non verentur, verum etiam gloriantur: vel illi, qui cum Regulam S. Benedicti habitu et specie religionis profiteantur, omnimoda saeculari conversatione sua servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Videbat interea praefatus novitius praeclarum quemdam Ordinem magnae multitudinis separatim ab aliis consistere, in cujus medio splendidissimus quidam juvenis, coelesti gloria adornatus stabat, et quasi dux et patronus divini 1117D illius exercitus esse videbatur. Cumque sacer ille conventus de statione sua se moveret, ut coram Domino appareret, praefatus juvenis cum multa alacritate praecedebat, universo coetui sequentium se non mediocrem fiduciam consequendae misericordiae praebens. Porro caeteri Ordines cum summa reverentia venientibus cedentes, et per sese transeuntibus inclinantes, praerogativae felicitatis eorum congratulari quodammodo videbantur. Ipse etiam splendor paternae gloriae Dominus Jesus, cum sit tremendus ineffabilis majestatis omnipotentia, tamen quasi tenerrimus ligni vermiculus pietatis et miserationis dulcedine, susceptum in osculo pacis juvenem divinae claritatis suae gloria ipsum cum omni collegio suo illustravit. Novitius autem qui haec videbat, coepit cum ingenti admiratione quaerere, quaenam esset illa justorum congregatio, quae tam speciali praerogativa prae caeteris Ordinibus a Domino meruit honorari. Dictumque est ei quia 1118A ipse esset Ordo Cisterciensis; juvenis vero ille splendidus sanctissimus Bernardus primus Claraevallis abbas. Mox ubi haec audivit, quasi de extasi quadam in se reversus, dicebat intra se: «Nunquid non ego fui novitius in Ordine Cisterciensi, in magna illa domo Claraevallis? Ut quid ergo miser otio torpeo, et non festino me conjungere huic praeclarissimo coetui, quatenus cum eis aeternae beatitudinis particeps fiam?» Et haec dicens, coepit totis viribus celeres gressus moliri, sed obstaculo quodam praepeditus proficere non valuit. Nam veluti ramus quidam arboris tortuosus atque nodosus perplexis recurvitatibus pedes et tibias ejus sic arctabat, ut licet summopere impedimentum hoc rumpere niteretur, incassum laboraret. Unde sibimetipsi vehementer indignatus, quod tam frivola occasione tanto bono privaretur, dum totus ad expediendum se movetur, evigilat; et visionem suam prudenter advertens, indignationem suam, quam 1118B dormiens conceperat, vigilans et sobrius in laqueos tentationis, qua irretitus fuerat, viriliter intorsit. Tanta namque severitate pristinarum suarum consuetudinum imagines, quas ante delectabiliter recipere, et cum eis fornicari solebat, a corde suo eliminavit, ut eas sibi dominari ulterius non permitteret. Cisterciensium vero sacra instituta, quae licet sint speculum justitiae, factione tamen malignorum spirituum in aestimatione ejus viluerant, toto mentis desiderio complexus est; et in eis per arduam et angustam viam, non quasi in incertum currens, coronam beatitudinis aeternae consecutus est.
CAPUT XXX. Qualiter daemones converso cuidam nocere voluerunt, sed non valuerunt.
Conversus quidam unus ex opilionibus Claraevallis, cum esset vir bonus et religiosus, officium sibi commissum cum omni sollicitudine et mansuetudine 1118C timoris Dei exsequebatur. Omnium vero bonorum invidus inimicus, devotione et simplicitate conversationis ejus nimium exacerbatus, aliquid nequitiarum suarum contra eum moliri conatus est; sed Deo auxiliante fraudis ejus commenta in se collisa ad nihilum redacta sunt. Cum enim esset aliquando idem frater ad caulas, vigilans et custodiens vigilias noctis supra gregem suum, ecce subito facta est in aere commotio magna turbinum, et compugnantium inter se tempestas valida ventorum. Tonitrua quoque crebra, et terribiliter undique crepantia mugiebant; sed et fulgura creberrima coelo erumpentia timorem et horrorem maximum mentibus hominum incutiebant. Praedictus itaque frater surrexit, et signo crucis frequenter se muniens, nomen Domini trepidus et anxius invocabat, sanctorumque omnium suffragia suppliciter implorabat. Cum ergo sit staret ad orationem, coepit audire strepitum et vociferationem quasi 1118D exercitus ingentis, ad partes illas cursu rapido venientis; et quanto amplius propinquabant, tanto voces eorum clarius resonabant. In quibus non soli hominum clamores, clangoresve tubarum audiebantur, sed insuper diversi generis ferarum monstrorumque rugitus, et voces terribiles inesse deprehendebantur. Cum ergo usque ad caulas ovium cum ingenti strepitu pervenissent, tanquam ipsas oves usque ad ossa laniaturi, fratre attentius orante, divina virtute repulsi sunt; et intrare quidem minime potuerunt, sed divisis agminibus hinc inde celeriter transeuntes nihil eis penitus nocuerunt. Verumtamen duo ex eis statura enormes et fuligine nigriores, ad fratrem orantem deverterunt. Cumque paululum coram eo substitissent, unus ex eis locutus est ad alterum, dicens: «Vere diabolus nos deducit, et ipse modo nos huc venire fecit. An non satis dixeram vobis quia non licet nobis transire per bonum?» Hic itaque dictis quasi pennigero lapsu perniciter abierunt; et cum paululum processissent, 1119A omnes tenebrarum incolae una cum eis evanuerunt. Hanc autem visionem frater ipse qui vidit, sub testificatione veritatis innotuit nobis. Cujus nimirum talis erat conversatio, ut fidem dictis ejus non adhibere nefas esse putaremus. Constat ergo quia per bona justorum contrariae potestates transire vetantur, nisi forte exigente aliqua causa divinitus permittantur.
CAPUT XXXI. De fratre, cui Dominus Jesus cum gloriosa matre sua apparuit.
In domo Fontis-Mauriniaci conversus quidam degebat, nomine Robertus, qui illuc a Claravalle transmissus, religionis et disciplinae, quam in Claravalle didicerat, nequaquam immemor erat, sed virtutis et devotionis exempla fratribus ejusdem loci in omni conversatione sua dabat. Inter caetera vero pietatis studia, quae Domino sedulus 1119B offerebat, hoc praecipuum habebat, quod beatissimae Dei genitricis et virginis Mariae servitio devotus insistebat, specialis quoque patroni sui Bernardi memoriam frequenti et dulci meditatione ruminabat. Cursu denique praesentis vitae feliciter peracto, salvationis suae certitudinem, diem quoque mortis suae prognostica visione praevidere meruit. Ante quintum diem dormitionis suae vidit in visione Dominum Jesum Christum, et beatissimam Dei genitricem, cum sancto Bernardo abbate, stantes in quodam horto deliciarum, cujus amoenitatis et gloriae tanta erat immensitas, ut humana locutione explicari non valeat. Ipse vero frater, qui haec videbat, stabat seorsum; ac respectum divinae miserationis suppliciter flagitabat. Tunc piissima mater ait ad filium suum: «Domine fili, quid facturus es de isto paupere tuo?» Et Dominus ad eam: «Quidquid tibi placuerit, mater.» Respondit illa pauperum susceptrix, et humilium 1119C consolatrix: «Volo igitur, ut mittas eum in requiem tuam.» Dixit autem ad eam: «Fiat ei, sicut vis.» Respondit ei beatissima Virgo: «Et quando fiet istud?» Ait Dominus: «Quinta die veniat, et salvetur.» Transacta itaque visione, frater ille quod viderat et audierat caeteris indicavit, et attonitos, et ad praedictum diem suspensos reddidit. Ut autem certitudo revelationis probaretur, ingravescente aegritudine qua premebatur, quinta die juxta sermonem Domini migravit a corpore, et in requiem et pacem quae exsuperat omnem sensum, assumptus est: quam ei beatissima Virgo Dei genitrix suis piissimis precibus obtinere dignata est. Beati igitur omnes, qui confidunt in ipsa, ejusque servitio vigilanti devotione insistunt, quoniam mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, largissima remuneratrix reddet in sinum eorum (Luc. VI). Caeterum fratres ejusdem coenobii de tam felici assumptione 1119D hominis Dei multum aedificati, Claraevallensis quoque disciplinae, quam in eo viderant, aemulatores effecti, venerationi sanctae Theotocou Dominae nostrae, tanto alacrius intendebant, quanto sibi perire non posse sciebant. quidquid ejus famulatui impendere potuissent.
CAPUT XXXII. De monacho, cui dictum est: Dimissa sunt tibi peccata tua.
Inter athletas Christi, qui spirituali palaestra in stadio Claraevallis exercebantur, erat strenuus quidam agonotheta, Enarrandus nomine, nobilis quondam in saeculo miles, qui relicta mundiali pompa vanam militiam fructuosa militia commutavit. Militibus namque Templi Domini sociatus, et apud ipsos fidelis inventus, militum quoque Templi magister 1120A effectus est, in quo officio industriam animi, viresque corporis, quas a Domino acceperat, non in cives, sed in hostes vibrare didicit, et de strenuitate sua non plausum terrae, sed praemium coeli sperare, cautus fuit. Quia vero eadem militia, Mariae otium nesciens, tota erat in laboriosis negotiis Marthae, quae sine pulvere delictorum vix aut nunquam peragi possunt, ut in sacratioris adhuc militiae sacramenta juraret, Claraevalli se contulit, ubi sicut antea priorem militiam secunda nobilitarat, sic nunc secundam tertia superavit. Coepit namque robur corporis non exercere, sed frangere jejuniis, vigiliis, et laboribus multis, propriae quoque voluntatis mortificationi intendere: voluntariae paupertatis, quae sola Christianae religionis vera militia est, amatorem se probans. Sedulus erat in compunctione et oratione, pro praeteritis erratibus suis Christi Domini misericordiam quotidianis lamentis enixius implorans. Cum talia diutius actitaret, factus, 1120B secundum prophetam, vir videns paupertatem suam in virga indignationis Domini (Thren. III): volens jam pius Dominus lactucis agrestibus, id est, amaritudini poenitentiae ejus, azymos panes, id est, gratiam consolationis adjungere, sine quibus agnus aeternae vitae mandi non potest, tali modo indulgentiae suae largitatem moerenti ac affligenti se praerogare dignatus est. Cum esset aliquando positus in oratione, praeveniens faciem Domini in confessione et obsecratione pro peccatis suis, raptus est subito in excessum mentis, viditque Dominum Jesum Christum mansuetissima voce dicentem sibi: «Dimissa sunt tibi peccata tua.» Mox vero ab exstasi dimissus, et in se reversus, consolatus est vehementer; et gratias agens Deo, didicit de caetero servire Domino in timore, et exsultare ei cum tremore (Psal. II); sicque in optima conversatione consenescens, plenus dierum appositus est ad patres suos, laboris sui praemium vitam aeternam a 1120C Domino percepturus.
Hic autem vir venerabilis memorabile Dei miraculum, quod nuper acciderat, retulit nobis quod a quibusdam honestissimis fratribus et commilitonibus suis audierat, quodque ipsis praesentibus et rem certius explorantibus acciderat. Erat in partibus Germaniae miles quidem strenuus, et genere nobilis, qui tempore vitae praesentis explicito, spiritum emisit. Cumque diu mortuus jacuisset, et jam tempus humationis instaret, anima redeunte repente homo redivivus apparuit, et velamine revoluto aperuit oculos, atque in stratu funereo resedit. Stupentibus cunctis qui aderant, planctus et lamenta moerentium illico sopiuntur, et a mortuo suscitato causa tantae novitatis exquiritur. Ille vero praesente uxore atque germano, qui ei succedere habebat in patrimonio, ita exorsus est fari ad illos: «Cum in mortem, inquit, oculos clauderem, ductus sum protinus ad tribunal Judicis examinandus. 1120D Ibique appensus in lance aequitatis, inventus sum minus habens, quam oporteat ad salutem. Cumque jam damnationis sententia merito esset proferenda, intercedentibus qui ibidem aderant sanctis, permissus sum redire ad vos, et ex duobus, quae mihi principaliter obsunt, remedium vestrae pietatis expetere, videlicet obligatione maxima debitorum, et illegitimo foedere nuptiarum.» Tunc conversus ad mulierem: «Nosti ait, mi delecta conjux, quod affinitatis linea juncti, illicito matrimonio conjuncti sumus, unde etiam mortis aeternae rei ambo tenemur. Unum tantummodo superesse remedium, agnosce: Si relicta saeculi pompa Christi connubio monastica professione te junxeris, mihi veniam, et tibi gloriam impetrabis.» Quod illa gratanter accipiens, sese incontinenti facturam esse firmavit. Deinde convocatis singulis debitoribus 1121A suis germano suo praecipit, ut ad ea quae expostularent, singulis satisfaceret. Inter caeteros vero Judaeus quidam accessit, trecentos debiti solidos exigens ab eo. Quem severo vultu et reverberantibus oculis intuens, cunctis qui aderant mirantibus, dixit ad eum: «Tu neque in coelo, neque in terra, neque in omni creatura Dei, habes aliquid juris. Tamen ne videamur te ante tempus judicare.» Tunc praecepit, ut per omnia responderetur ei, sicut et caeteris. Cum ergo haec et similia multa dixisset, reclinato iterum capite emisit spiritum.
CAPUT XXXIII. De religioso quodam converso Claraevallis, nomine Laurentio.
Erat in Claravalle conversus quidam religiosus, nomine Laurentius, cujus etiam superius, dum de venerabili viro domno Gerardo de Farfa litteris aliqua mandaremus, mentionem fecimus. Erat ergo 1121B vir ille spiritualis et devotus in omni conversatione sua, orationi atque compunctioni mirabili pertinacia jugiter insistens, ita ut per plurimos annos, cum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae corpora in secretario die noctuque servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter inveniri, nisi semper orationi incumbens, et diuturnis fletibus pavimentum rigans. Hujus autem puritatis et devotionis celsitudinem non sine multo labore per gratiam Dei conquisierat, quoniam in primordio conversionis suae multis tentationibus vexabatur, et contra malignorum spirituum venenatas suggestiones diuturno certamine exercebatur. Nocte vero quadam, dum finitis Matutinis in quodam domicilio solus esset, ecce immundus spiritus mugiens et plangens, discursu gyrovago circa eum rotabatur. Ipse vero fronti suae signaculo crucis imposito, quisnam esset interrogavit. Versipellis autem malignator, ut rudi adhuc et tenerae menti graviorum metum incuteret, respondit: «Ego sum ille, qui tentavi et flagellavi 1121C Job.» Quod audiens frater, quoniam adhuc novus in conversatione sancta erat, timuit vehementer, et fugit a facie maligni spiritus, et eum ulterius non vidit. Post transitum autem B. Bernardi contigit ut idem frater a domno Philippo venerabili Clarae vallis priore ad regem Siciliae Rogerum mitteretur, pro negotio ejusdem Ecclesiae. Qui cum Romam fuisset, ingressus, comperto quod idem rex nuperrime mortuus fuisset, consternatus est animo; et quid in tali articulo facere deberet, prorsus ignorabat. Et recordatus sancti Patris sui Bernardi, sub quo pro diversis negotiis frequenter missus prospere ibat et redibat, cum gemitu et lacrymis multis conversus ad orationem, eumdem sanctum Dei invocabat dicens: «Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. XIII), ut quid dereliquisti nos? Heu me, Pater sancte, quid dicam, vel quid faciam ego pauperculus et misellus, ego omni consilio et auxilio destitutus? Te vivente et te jubente securus procedebam 1121D ad terras et ad nationes diversas, et ubique recipiebar ob gratiam tui, nimirum deferens salutationes et litteras tuas, quas reges et praesules cum caeteris omnibus tanquam coelitus missam benedictionem suscipiebant, et eulogiis tuis nobiliores quique se nobilitari gaudebant. Nunc autem te defuncto defuncta est tecum pariter et gratia mea; nec erit jam, qui peregrino et inopi manum porrigat adjutorii. Et ecce mortuus est rex, qui te sincero diligebat affectu; surrexitque filius pro eo, puer qui te forsitan ignorat. Quem adhuc tam longe remotum si adire voluero, et repulsam ab eo pati contigerit, inconsolabilis mihi erit dolor, post tanti laboris et longissimi itineris defatigationem, infecto redire negotio, qui te vivente bonis omnibus cumulatus in Claramvallem tuam redire solebam. Si vero incontinenti reversus negotium intentatum reliquero, 1122A torporis et insipientiae argui pertimesco. Porrige, precor, auxilium, praebe consilium indigenti; et ne despicias gemitum servuli miserandi.»
Eadem itaque nocte apparuit ei idem beatissimus Pater, et magnifice consolatus est eum, dicens: «Quid tibi visum est frater, ita de Dei misericordia et mea interventione diffidere? Quando enim, vel ubi sensisti, defuisse tibi adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte impotentiorem me modo autumas, quando jam introductus sum in potentias Domini, quam olim fuerim, dum in carne vixi? Vade ergo securus, quia prospera cuncta evenient; et in hoc ipso scies quia ego te miserim.» Haec et alia plurima sancto loquente, frater ille prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat; et corde ejus immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae erumpebant. Cumque evigilasset, madentibus oculis atque maxillis, etiam pulvillum in quo caput 1122B reclinarat, eodem lacrymarum profluvio undique perfusum esse cognovit. Summo igitur mane iter arripiens, cum de urbe fuisset egressus, reperit cuneum institorum mercimonii gratia Siciliam adeuntium. Qui cognoscentes eum esse de Claravalle, mox eum in suo conductu atque convictu gratanti animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie ministrabant. Tandem ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in oculis ejus. Et non solum de negotio pro quo fuerat ad Patrem destinatus, prosperum eventum obtinuit, verum etiam rex apertis thesauris suis ad aedificationem novae basilicae Claraevallis, pro ejusdem Patris sui anima non modicam auri summam per eumdem fratrem magna devotione transmisit. Reversus itaque Romam praedictus frater, talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de donariis cardinalium, aliorumque Romanorum, plurimam acciperet benedictionem, ita ut etiam largientibus eis ex urbe usque ad decem bubalos educeret, quos non sine ingenti 1122C omnium stupore Deo se protegente, sanctique Patris sui meritis patrocinantibus, Claramvallem usque perduxit. Quis enim satis mirari sufficiat, quod homo debilis ac veteranus, cum duobus tantum puerulis, tantae enormitatis ac ferocitatis animantia, quae etiam boves multa corpulentia et fortitudine superant, per tot locorum discrimina, per tanta latronum praedonumque molimina, tam longo itinere salva et incolumia minare potuerit, praesertim cum genus illud animalium citra Alpes, ut asserunt, in toto Occidente hactenus visum non fuerit? Vix enim vel una die malignantium occursus ac violentias poterat declinare: quae tamen omnia, Deo fidelem famulum suum per orationes S. Bernardi tutante, pertransivit indemnis. Factum est autem ut transire cogeretur per quoddam municipium, cujus principatum latronum principes obtinebant, quorum manus nullus immunis evadere poterat, nisi forte qui viribus praevalebat. Mane vero jam 1122D rutilante aurora, cum de aliquo prato, in quo cum animalibus pernoctarat, egrederetur, rogabat attentius Dominum, sanctumque Bernardum, ut ab imminenti periculo erueretur. Et ecce apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam venientes, et singulos cereos accensos in manibus ferentes. Qui paulatim appropinquantes, cum jam pene ad ipsum pervenissent, subito ab oculis ejus evanuerunt, multamque fiduciam evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus itaque illum diaboli nidum, illico sistitur, atque ad praedam diripiendam undique accurritur. Nutu vero Dei supervenientes eadem hora quidam honesti viri, cum eum Claraevallensem esse cognovissent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis omnibus abire fecerunt. Tandem vero perveniens ad Claramvallem, mirantibus universis novi generis bestias intulit, quae multiplicatis foetibus 1123A quotidie propagantur, atque ex eo loco per multas jam provincias dilatantur. Ipse vero frater ad spiritualia reversus studia, sacrae disciplinae, quam sanctus tradiderat Bernardus, seniles humeros tota alacritate supposuit, pia confidentia praesumens ejus se meritis et precibus ab aeternis malis eruendum, sempiternisque bonis perfruiturum; qui ipsum de praesentis itineris tam multiplicibus periculis misericorditer absolutum, ad Claramvallem suam salvum perducere dignatus est.
CAPUT XXXIV. Narratio cujusdam spiritualis monachi de Claravalle.
Quidam religiosus et spiritualis monachus de collegio Claraevallis in partibus Daciae in una de domibus Claraevallis diutius habitavit. Hic igitur quadam vice rediens in Claramvallem, fratribus suis causa aedificationis retulit jucundum, et omni acceptione dignum miraculum, quod in confinio 1123B Saxoniae noviter accidisse, asseverabat. Erat in eisdem partibus quoddam Cisterciensis Ordinis coenobium, in quo quidam magnae religionis et admirandae humilitatis monachus in simplicitate cordis sui Domino devote serviebat. Qui cum in omni sacri ordinis observantia fervens esset, atque devotus, semetipsum in omnibus despiciens et humilians, maxime tamen silentio et quieti operam dabat, orationi, compunctioni, atque lectioni, continue vacans, ita ut semper ad orandum sive ad legendum, ubicunque poterat mirabili dulcedine traheretur, fructum tamen devotionis magis quam cruditionis in lectione requirens, ita in ea delectabatur, sicut in omnibus divitiis. Appropinquante autem hora migrationis ejus de hoc mundo, cum graviter aegrotaret, et oleo infirmorum jam inunctus esset, rogavit ut corpus ejus in praesenti lavaretur, et vestimentis quibus sepeliendus erat, indueretur. Fratribus vero causantibus novitatem, et 1123C facere differentibus, cum in sua petitione persisteret, ob reverentiam sanctitatis suae quod volebat obtinuit. Quo facto, circumstantibus ait: «Revertimini unusquisque ad officia vestra, quia modo moriturus non sum, sed die sequenti post refectionem servitorum vocabit me Dominus.» Cunctis itaque fratribus ad hanc prophetiam hominis Dei suspensis, illuxit dies altera, et eadem qua praedixerat hora, sonitus tabulae universos ad commendationis officium migraturo persolvendum ocius invitavit. Quod cum tanto devotius facerent, quanto morientem in aeterna vita mox glorificandum fore certius sperabant, ipse frater ultimum jam trahens spiritum subito divina gratia illuminatus est, et exhilarata facie circumstantibus dixit: «En modo ingreditur ad nos ille dilectus Domini, beatus Joannes evangelista.» Et cum paululum reticuisset, iterum dixit: «Ecce nunc venit beata Dei genitrix et virgo Maria.» Et post modicum intervallum ampliori repente gratia illustratus, clara voce subjunxit. 1124A «Eia, fratres, ecce jam venit Dominus Jesus Christus, et cum eo sanctorum angelorum aliorumque sanctorum frequent a.» Et cum hoc dixisset, confestim in jubilum et exsultationem cordis, prae dulcedine illius quem intuebatur, raptus, cantare coepit, et imponere Antiphonam illam dicens: Subvenite sancti Dei, occurrite, angeli Domini. Atque ita cantando animam reddidit. Videntes autem fratres hominem in morte exsultantem, et cantando morientem, eamdem Antiphonam quasi de ore ipsius festinato rapuerunt; et cum multo pietatis affectu elevata in excelsum voce percantaverunt. Haec itaque praedictus senior fratribus Claraevallis fideliter innotuit, eorumque animos ad contemptum mundi, despectum sui, amoremque Dei, vehementer accendit: quorum utinam imitatores efficiantur, omnes qui haec legerint, vel audierint, scientes certissime quoniam quanto quis in hoc mundo despectior, silentii, quietis et humilitatis appetens fuerit, tanto in futuro apud Deum gloriosior et sublimior 1124B apparebit.
CAPUT XXXV. De claris luminibus Claraevallis.
Hactenus itaque de claris luminaribus Claraevallis, nec non et de clarissimo sole, qui de eadem conspicua valle consurgens, universas mundi partes claritatis suae radiis illustravit, nos disseruisse sufficiat, cum tamen paucos admodum flores de spatiosissimo floridissimoque prato vernantis ejusdem beatae vallis, ad accendendum in nobis sacrae devotionis fervorem, decerpserimus, quatenus rutilantis eorum pulchritudinis venustate illecti, suaveolentiaque recreati, mundum cum omni vanitate et voluptate sua spernere, atque ad aeternae claritatis patriam anhelare, in libro verae theologiae, in quo scriptae sunt lamentationes, carmen, et vae, tota mentis vigilantia discamus. Sed quis ad haec tam idoneus? Propterea quid aliud restat nobis, nisi 1124C comedere panem doloris in amaritudine compunctionis, ut sint nobis lacrymae nostrae panes die ac nocte, ut totis medullis cordis suspiremus ad eos, de quibus locuti sumus, si forte coelestes convivae misericordia moti, ad ora latrantium sub mensa catulorum, vel exigua aliqua sublimium illarum deliciarum fragmenta demittant, per quae, ne in via poenitentiae deficiamus, sustentemur? Caeterum sicut in praedictis Patribus cognovimus quam liberalis sit misericordia Dei in sanctos ejus, quamque pius respectus in electos illius, qui mandata vitae absque dissimulatione custodiunt, sic in subsequentibus exemplis demonstrabimus quanta benignitate quandoque peccantibus ignoscat, seu quanta districtione delinquentes interdum feriat, quatenus sic misericordiam amplectamur, ad omne opus bonum parati; ut tamen, si forte negligentiores nos in via mandatorum Dei deprehenderimus, maledictionem, quae opus Dei negligenter exsequentibus intentatur, pavida semper mente pensemus.