«De baptismo» — Bernardus Claraevallensis

1029 S. BERNARDI ABBATIS AD HUGONEM DE SANCTO VICTORE EPISTOLA SEU TRACTATUS, DE BAPTISMO ALIISQUE QUAESTIONIBUS AB IPSO PROPOSITIS. ADMONITIO IN OPUSCULUM X.

624 1. Et haec epistola, quae alias septuagesima septima esse solebat, in tractatuum classem relata est ab Horstio. Inscribitur in vetustis libris, «ad magistrum Hugonem de Sancto-Victore.» Duo fuerunt eodem tempore Hugones in abbatia Sancti-Victoris apud Parisios: unus scriptis clarus, de Sancto-Victore appellatus. ad quem haec epistola, Lothariensis seu Iprensis, non Saxonicus, dictus in fragmento quod retuli in tomo primo Analectorum, mortuus anno 1142, ac proinde ante Eugenii tertii pontificatum: alter ab ipso Eugenio laudatus in epistola ad Sugerium, quae epistola inter Sugerianas est sexagesima octava. Eugenii haec verbo sunt: «Quia ergo dilectus filius noster Hugo, canonicus Sancti-Victoris, ad nos rediturus est; benevolentiam tuam rogamus, quatenus ei equitaturam unam et expensas, quae pro ipsa et ejus sessore in reditu sibi sufficiant, largiaris.» Ad primum revertor, cujus epistola, quae huic occasionem dedit, in editis ejus operibus desideratur.

2. Argumentum hujus epistolae est contra quemdam anonymum, cujus sententia erat; primo, Baptismi praeceptum obligasse, ex quo primum Nicodemo dictum est a Christo Domino, Nisi quis renatus fuerit, etc. secundo, Neminem absque Baptismo, vel saltem ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; tertio; Patres Veteris Testamenti tam claram habuisse notitiam de Incarnatione, quam Christianos; quarto: Nullum esse peccatum ex ignorantia; quinto: Bernardum errasse, cum scripsit in homiliis super Missus est, Angelos latuisse Dei consilium de Incarnatione.

3. Quis fuerit iste anonymus, non facile divinare licet. Quidam esse putant Joannem archiepiscopum Hispalensem, ad quem Hugo Victorinus epistolam scripsit, cujus argumentum est, non solum corde, sed etiam ore confitendam fidem, quam Joannes ipse ore negaverat. Sed nihil ex illa epistola colligitur ad stabiliendam hanc conjecturam. Exstat in tomo tertio Operum Hugonis Victorini, libro primo Miscellaneorum, capite octavo, Verisimilius esset, anonymum istum non alium esse ab Hugone Farsito, quem de Sacramentis nonnulla haud recte sensisse patet ex Bernardi epistola trigesima quinta, ad ipsum. «Quia inter amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa, cum sit periculosa, palpatio; hoc me, fateor, movit et movet, quod illam inter nos jam ante habitam de Sacramentis collationem, in principio praedicti opusculi defendere et astruere conati estis. In qua utique collatione, si vestrae summam sententiae bene meministis, an sensui conveniat ecclesiastico, vos videritis. Vestrae autem ingenuae humilitatis est non erubescere corrigi, si quid aliquando aliter sapuistis.» Verum cum Bernardus Hugone Victorino rogante, adversarii auctoris, cujus nomen lacuerat Hugo, nec Bernardus ipse sciebat, assertionibus responderit; de alio quam de Hugone Farsito, cujus sententiam et nomen haud ignorabat Bernardus, sequens epistola intelligenda forsan nonnullis videbitur. Quanquam reponi potest collationem illam, de qua Bernardus agit in epistola trigesima quinta, esse fortasse posteriorem hac epistola septuagesima septima, quam cum scriberet Bernardus, nondum rescierat quis esset auctor illius sententiae, quam hac in epistola impugnat. Utut sit, haec epistola non est contra Abaelardum, cujus nomini haud pepercisset Hugo: tametsi Abaelardus quaedam habet affinia iis, quae carpti hoc in loco Bernardus. De tempore scriptae epistolae id tantum asserere possumus, eam ante annum 1142 quo mortuus est magister Hugo Victorinus, scriptam fuisse.

625 PRAEFATIO.1031A

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Caeterum id brevius, quam tua forte deposcebat intentio: sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te utcunque lateret quidquid super interrogatis ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas, et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cujus me respondere assertionibus jubes, et nomen taces, tibi noverit a me super 1031B consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere veritati, et veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes (II Tim. II, 24). Ideoque non quaerimus pugnas verborum; novitates quoque vocum juxta apostolicam doctrinam evitamus. Patrum tantum opponimus sententias, ac verba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid 1031C a nobis, tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).

CAPUT PRIMUM. Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, «Nisi quis renatus,»

1. Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), ex eo neminem absque eodem percepto actualiter visibili sacramento, vel ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret, sed praeventus mortis articulo assequi quod cuperet non valeret, tamen omnino damnari. Ubi 1032A primo de temporis quidem praefixione durum nimis austerumque videtur, ut videlicet verbum adhuc absconditum palam jam noceat, et ante judex feriat quam minetur; quodque interim in tenebris loquitur et in aure Salvator, nondum quidem salvet, quia nondum apparet, et jam mundum impleat condemnatis. Itane ergo verbum salutis et praeceptum vitae non prius vitam restituere valuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et ne scientibus adhuc voluntatem Domini sui? Num gentem ignorantem et justam (ut cum etnicho loquamur) debuit interficere Deus? (Gen. XX, 4.) Quis ita sapiat? Non equidem vitae concordat Auctori, morte nimirum, quam exterminare venerat, uti mox in initio viarum suarum ad praejudicium saeculi, coeleste 1032B adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum, quod tam malum principium dederit adveniens Minime prorsus id 626 ego cuipiam de Christo assenserim, quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia videlicet et ipse paraverit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde.

2. Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes, quid cum Nicodemo Jesus noctu secretoque confabuletur? Quid ergo? necdum lex promulgatur, et jam praevaricantes tenentur? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? quomodo vero audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X, 14, 15). 1032C Necdum injuncta, necdum vulgata, necdum audita praedicatio est: et juxta pigri ac nequam servi sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata jam metere velit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis hujus rei veritatem. Qui unus est Magister in coelo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari privatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde praescriberet et his qui non audierant. Valde quippe injuste exigitur obeditio, ubi non praecessit auditio. Neque enim tale est hoc, quod et absque promulgatione naturalis lex ignorare non sineret, quale, verbi gratia, illud est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Factitium magis quodammodo est, et non naturale 1033A mandatum. Quaenam enim natura seu ratio docet, internam aeternamque salutem neminem mortalium posse percipere, cujus corpus foris perfusum visibili non fuerit elemento? Sacramentum Dei Altissimi est suscipiendum, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinventum ratione. Porro fidem necesse est ut auditus praecesserit, dicente Apostolo: Ergo fides ex auditu. Quod ergo omnino fieri [al. sciri] non poterat si non audiretur, quo pacto, quaeso, exigi debeat et antequam audiretur? Vide autem quomodo huc refugit Apostolus, et de solo auditu convincit incredulos. Sed dico, inquit, Nunquid non audierunt? (Rom. X, 17, 18) ac si dicat: Excusari poterant, si non audissent. Ubi enim 1033B non est lex, nec praevaricatio. Nunc vero cum in omnem terram exierit sonus praedicantium, et in fines orbis terrae verba eorum; quia jam dissimulari non valet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus.

3. Multa profecto scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi. Et quidem hujusmodi ignorantia non habet excusationem. Sed numquid forte tale est hoc, quod inquisitum humano possit addisci magisterio? Homo hominis nonnisi ipso indicante cogitatum intelligit: quanto minus divinum quis poterit investigare consilium, nisi cui ipse voluerit revelare? Audi denique ipsum. Si non venissem, ait, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non dicit simpliciter. 1033C Et locutus non fuissem; sed interserens eis, et locutus eis, inquit, non fuissem: ostendens sine dubio non ante censeri inexcusabiles de contemptu, quam ad ipsorum usque notitiam jussio perveniret. Nam si locutus quidem fuisset, sed non eis; inobedientiae culpam ignorantia nihilominus excusaret. Nunc autem, inquit, quoniam locutus sum, et locutus sum eis, excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Unde et aiebat: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil (Joan. XVIII, 20). Non 627 quod suos domesticos multa in occulto privatimque non docuerit: sed quod tanquam nihilum interim reputaret; et nec poenam, nec praemium ea agere quae in secreto tradebat, judicaret, donec de medio fierent, et prodirent in lumine. Denique 1033D et dicebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27); ut merito videlicet jam audientibus obedientiae vel meritum adscriberet, vel contemptum, cum in medio proferrentur. Item: Qui vos audit, inquit, me audit; et qui vos spernit, me spernit: ac si diceret, Judicium meum inter obedientes et contemnentes, non de mea secreta traditione, sed de vestra publica praedicatione pendebit.

4. Sed forte aliquis dicat, eos quidem qui non audierunt, etsi non de contemptu judicari, damnari tamen propter originale peccatum, a quo utique 1034A nisi per lavacrum emundari minime potuerunt. At vero quis nesciat et alia praeter Baptismum contra originale peccatum remedia antiquis non defuisse temporibus? Abrahae quidem et semini ejus, circumcisionis sacramentum in hoc ipsum divinitus traditum est (Gen XVII, 10). In nationibus vero, quotquot inventi sunt fideles, adultos quidem fide et sacrificiis credimus expiatos, parvulis autem solam profuisse, imo et suffecisse parentum fidem. Porro hoc ita quidem usque ad Baptismi tempora perdurasse: quo uno substituto, vacasse caetera.

5. Quaerimus itaque Baptismi tempus ex quo coeperit. Ex quo, inquit, primum dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc. Tene ergo firmiter dictum 1034B hoc ad Nicodemum, utique amicum Jesu, occultum tamen propter metum Judaeorum; occultumque illud de nocte requisisse colloquium. Quanta autem putas obisse interim (ut de gentibus taceam) millia circumcisorum, cum necdum in lucem prodierit quod de Baptismo tunc in tenebris dicebatur? Quid ergo? damnatos illos omnes dicimus, quia baptizati non sunt? Fit ergo injuria antiquo illi Dei aeque mandato, si novo adhuc furtive quodammodo superveniente, non tamen subveniente, illud ita subito evanuisse putetur, ut prodesse deinceps non valeret. Et quidem quam longe post puta; publice praedicatum et clamatum super tecta fuisse: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit? (Galat. V, 2.) Quomodo deinde stabit illud, quia a diebus Joannis 1034C Baptistae regnum coelorum vim patitur (Matth. XI, 12), si praecipue tunc temporis contigisse constiterit hujuscemodi a regno violentam interclusionem, qualis quidem nec ante fuerit, nec post futura sit? Sancito quippe novi mysterii decreto, sed adhuc secreto; quisnam, quaeso, morientibus interim ad regnum patet accessus, dum et vetus jam deficit, quoniam a novo excluditur: et novum tamen non subvenit, quoniam, dum nescitur, non percipitur? O infelicissima illa tempora! quae sola a saeculis omni penitas salutis remedio vacua transierunt, dum et circumcisio quae illo usque viguerat, prodesse jan subripiente Baptismate non auderet: et Baptisma, quoniam adhuc lateret, non succurreret Forsan dormiebat eo tempore Deus, nec fuit interim qui 1034D redimeret, neque qui salvum faceret.

CAPUT II. Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem ejus promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere Baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium.

6. Satis profecto ex his, quantum reor, apparet, quod damnatio non baptizatorum, et frustratio circumcisorum, et evacuatio sacrificiorum, quae forte contra originale peccatum ritus observabat antiquus, generaliter jam tunc minime coeperit, quando 1035A Nicodemo clam dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). 628 Sed nec quando Apostolis palam injunctum est, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): sed ex eo tempore tantum cuique coepit antiqua observatio non valere, et non baptizatus quisque novi praecepti reus existere, ex quo praeceptum ipsum inexcusabiliter ad ejus potuit pervenire notitiam. Sane parvulis et necdum ratione utentibus, quia sola nocere creditur peccati contagio, non etiam mandati praevaricatio; tandiu credendum est antiqua valuisse sacramenta, quandiu palam interdicta non fuisse constiterit. An vero ultra? Penes Deum est, non meum definire. Porro 1035B in majori aetate quisquis post vulgatum ubique Baptismi remedium renuit jam baptizari, generali originalique maculae addit et ex proprio crimen superbiae, duplicem secum portans justissimae damnationis causam, si sic de corpore exire contigerit. Tamen si ante exitum resipuerit, et voluerit, et petierit baptizari, sed mortis praeoccupatus articulo forte obtinere nequiverit; dum non desit fides recta, spes pia, charitas sincera: propitius sit mihi Deus, quia huic ego ob solam aquam, si defuerit, nequaquam omnino possum desperare salutem, nec vacuam credere fidem, nec confundere spem, nec excidere charitatem: tantum si aquam non contemptus, sed sola, ut dixi, prohibeat impossibilitas. Si quis aliter sapit, viderit unde sibi quod asserit persuaserit: 1035C nam me non facile fateor assentire, si non firmior induxerit vel ratio ad intelligendum, vel ad credendum auctoritas.

7. Sed miror admodum, si novus iste novarum inventor assertionum, et assertor inventionum, invenire in hoc rationem potuerit, quae sanctos Patres latuerit Ambrosium et Augustinum, sive auctoritatem eorumdem auctoritate potiorem. Nam si nescit, uterque idem profecto sensit, quod fatemur sentire et nos. Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat si non legit; recolat si jam legit; non dissimulet si recolit: et advertet sine dubio, Sanctum homini non baptizato et mortuo fidenter de sola fide salutem praesumere, et tribuere indubitanter bonae voluntati, quod defuit facultati 1035D (De Obitu Valent. versus finem). Legat et Augustini de unico Baptismo librum quartum: et se vel agnoscat imprudenter deceptum, vel probet impudenter obstinatum. «Baptismi,» inquit, «vicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), beatus Cyprianus, non leve documentum assumit.» Et addit: «Quod etiam atque etiam considerans, invenio,» inquit, «non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismate deerat posse 1036A supplere; sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Et infra: Quantum itaque,» ait, «valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), in illo latrone declaratum est. Sed tunc,» inquit, «impletur invisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit (De Baptismo contra Donatistas, lib. IV, cap. 22, n. 29).» Et quidem non ignoro retractare ipsum id quod posuerat testimonium de latrone, minusque idoneum ad comprobandam illam sententiam confiteri, eo quod sane incertum sit utrumne fuerit baptizatus (Retract. lib. II, cap. 1036B 18, 55). Caeterum sententiam et audacter prosequitur, et multipliciter confirmat; nec uspiam, nisi fallor, retractasse reperies. Item in alio loco Augustinus, cum aliquos praemisisset, quos Scriptura commemorat invisibiliter quidem, non tamen etiam visibiliter sanctificatos, tandem infert: «Ex his colligitur,» ait, «invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint.» Et paulo post: «Nec tamen,» inquit, «visibile sacramentum omnino contemnendum: nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari 629 non potest (Quaest. in Leviticum, quaest. 84).» Ubi satis evidenter ostendit, 1036C fidelem et conversum ad Dominum, non si nequiverit, sed si contempserit baptizari, fructu privari Baptismatis.

8. Ab his ergo duabus columnis, Augustinum loquor et Ambrosium, crede mihi, difficile avellor. Cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor: credens et ipse, sola fide hominem posse salvari, cum desiderio percipiendi sacramentum: si tamen pio adimplendi desiderio mors anticipans, seu alia quaecunque vis invincibilis obviarit. Vide etiam ne forte ob hoc Salvator cum diceret: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; caute et vigilanter non repetierit, Qui vero baptizatus non fuerit; sed tantum: Qui vero, inquit, non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): nimirum innuens solam interdum 1036D fidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi martyrium vicem Baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit poena, sed ipsa fides. Nam absque ipsa quid est martyrium, nisi poena? Quae ergo martyrio praestat, ut absque ulla dubietate pro Baptismate reputetur; ipsa ita infirma et imbecillis per se erit, ut quod dare alteri valet, sola non valeat obtinere? Et prorsus sanguinis pro Christo effusio magnae cujusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen, sed hominibus. Sed qui si Deus profecto ad probandum 1037A quod vult, nullis indiget experimentis, aeque magnam in corde cujuspiam in pace morientis inspicit fidem, martyrio quidem non interrogatam, martyrio tamen idoneam? Si recordatus fuerit homo, necdum se salutis percepisse mysterium, et dolens poenitensque toto desiderio expetierit, sed assequi mortis celeritate praeoccupatus nequiverit; damnabit fidelem suum Deus? damnabit, inquam, hominem pro se etiam paratum mori? Paulus dicit: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Hunc ergo qui in articulo mortis non solum invocat Dominum Jesum, sed ipsius quoque toto desiderio expetit Sacramentum; dicemus aut non loqui in Spiritu sancto, et falsus erit Apostolus; aut et cum Spiritu sancto damnari? Salvatorem habet habitantem 1037B per fidem in corde, et in ore per confessionem; et cum Salvatore damnabitur! Pro certo, cum non aliunde martyrium, nisi ex fidei merito illam obtinuerit praerogativam, ut singulariter vice Baptismi secure suscipiatur: non video cur non ipsa aeque et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui et sine martyrii probamento procul dubio innotescit. Pessit sane tantumdem, dixerim, quantum ad salutis spectat obtentum, non autem ad meriti cumulum, quo indubitanter martyrium antecellit. Legimus, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan III, 15); et item: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est in corde suo (Matth. V. 28). Quid planius, quod voluntas pro 1037C facto reputetur, ubi factum excludit necessitas? Nisi forte putetur in malo, quam in bono efficacior inveniri voluntas apud Deum qui charitas est; et promptior esse ad ulciscendum, quam ad remunerandum misericors et miserator Dominus. Quomodo is qui alieno debito se teneri forte in extremis positus recolit, si desit unde persolvat, sola nihilominus poenitentia et cordis contritione obtinere veniam creditur, ne jam pro eo damnetur: sic sola fides et mentis ad Deum conversio, sine effusione sanguinis, et sine perfusione aquae, salutem sine dubio operatur volenti, sed non valenti, prohibente mortis articulo, baptizari. Et sicut nulla illi poenitentia remittitur peccatum, si, cum possit, non restituit ablatum: sic et huic nulla proderit fides, si cum 1037D possit, non percipit Sacramentum. Quanquam et fidem convincitur non habere perfectam, si negligit. 630 Vera enim et plena fides universa praecepta complectitur: est autem hoc unum ipsumque praecipuum ex praeceptis. Merito ergo non infidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputabitur, quisquis obedire renuerit. Quomodo denique fidelis, qui Dei contemnit Sacramentum?

9. Sane infantes, quia hanc, prohibente aetate, non possunt habere fidem, hoc est cordis ad Deum conversionem; consequenter nec salutem, si absque Baptismi perceptione moriuntur. Non quod vel ipsi, quando baptizantur, fide omnino careant, sine qua impossibile est vel ipsos placere Deo: sed salvantur et ipsi per fidem, non tamen suam, sed alienam. 1038A Dignum nempe est et ad Dei spectat benignitatem, ut quibus fidem aetas denegat propriam, gratia prodesse concedat alienam. Nec enim Omnipotentis justitia propriam putat ab his exigendam fidem, quos novit propriam nullam habere culpam. Porro aliena opus est fide, cum sine sorde non nascantur aliena: quatenus nec a parvulis alienum sit, quod de omnibus generaliter dicitur, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Nec dubium, quod macula contracta ab aliis, aliorum quoque fide valeat vel debeat emundari. Haec sunt quippe judicia divinae justitiae, in quibus exsultans sanctus David, Memor fui, inquit, judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum (Psal. CXVIII, 52). Hucusque de his.

CAPUT III. Justos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum.1038B

10. Asserit praeterea, ut dicis, ille quem dicis, omnes antiquos justos, quotquot videlicet Christi adventum praecesserunt, tantam omnino habuisse praescientiam futurorum, quantam nos, qui post sumus, praeteritorum scientiam: ita ut nullus vel simplicium justorum aliquid prorsus ignoraret ex omnibus, quae modo nobis evangelica pandit historia. Verbi gratia, Verbum incarnatum, partum virginalem, doctrinam Salvatoris, miracula, crucem, mortem, sepulturam, descensum ad inferos, resurrectionem, et ad coelos ascensionem, sic omnino 1038C omnibus illorum temporum justis, et aperte omnia, et distincte singula fuisse praecognita, quemadmodum suo sunt tempore post exhibita, et modo cognita nobis: adeo ut nec justi fuerint, nec salvi sint, quibus ita clara omnia et perspicua non fuerunt. Et id quidem falsum.

11. Verum ad refellendum tu tanta in tua epistola posuisse videris [al. tu tantum in tua epistola enituisti], ut nil addendum penitus putem; et pene quid addi possit, non inveniam. De homine tamen qui ista loquitur (pace ipsius dico paucis quod sentio), videtur mihi plus novitatis curiosus, quam studiosus veritatis; gravarique de omni re sentire cum aliis, et dicere quod aut solus non dixerit, aut primus. Unde fit ut in his quae sentit vel loquitur, 1038D modum omnino tenere aut ignoret, aut dissimulet. Ecce enim et in hac assertione sua, dum pares in scientia facit omnes qui ventura sperabant, iis qui praeterita legunt; Deum profecto aut nimis parcum praedicat, aut nimis largum, oculum discretionis ex nulla parte aperiens. Aut enim numerum electorum illius temporis sub paucitate redigit rarissimorum spiritualium, quos pro suae sanctitatis speciali excellentia insignes illustresque illis temporibus exstitisse, ac singulari munere Spiritus singula, uti ventura erant, praevidere certissime potuisse Scriptura commemorat; et sic nimis abbreviat manum Dei, dum praeter paucos illos perfectissimos, neminem eo tempore putat potuisse salvari: aut certe, si et illa 1039A tempora multitudinem salvandorum 631 etiam praeter istos habuisse non diffitetur; magnam, sed inauditam divini muneris largitatem veteri populo collatam asserit: siquidem omnem illam multitudinem omnia, quae de mysterio nostrae redemptionis superius enumerata sunt, liquido praecognovisse constiterit. Cum enim ex his quidpiam tunc nec scriptum manifeste, nec publice praedicatum fuisse manifestum sit: restat ut fateamur omnia omnibus per Spiritum revelata fuisse; et sic omnes spirituales, omnes perfectos, omnes exstitisse prophetas, quotquot ab adventu Domini retro justi et salvi fuerunt. Fuit itaque antiquis temporibus aut perrara salus, aut nimium numerosa perfectio: quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere 1039B est.

12. Quod si videtur tolerabilius, imo et Deo dignius [al. justius] judicatur, replesse potius et ditasse saecula illa multitudine perfectorum, quam salvandorum tanta fuisse paucitate contentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti spiritu prophetico, necdum revelata mysteria jam tunc penetrarent: si, inquam, hoc recipitur, benedicimus quidem Deum in donis suis; sed quid tempori gratiae reservatum sit, non videmus: nisi quod tempus gratiae illud potius juxta sententiam hanc fuerit appellandum, in quo tot et tantae Dei populo divitiae spiritus affluebant; ut illud prorsus incredibili felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat, cum diceret: Quis dabit ut omnes 1039C prophetent? (Num. XI, 29.) Quaeso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritus, quas se putat cum suis coapostolis accepisse; cum nil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Numquid omnes prophetae? (I Cor. XII, 29.) Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo, quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit, sed quasi speciali quadam praerogativa per revelationem Jesu Christi (Galat. I): cum et ante ipsum per Spiritum sanctum fuerit etiam populis revelatum. Sed nec apostolus Petrus profecto debuit propheticum illud ad sua tempora retorquere, Effundam de Spiritu meo super filios et filias vestras, et prophetabunt filii vestri et filiae (Act. 1039D II, 17; Joel II, 28); si abundantior jam praecesserat transactis saeculis effusio Spiritus. Aut certe Propheta, vel potius in Propheta Deus (si vere illa tempora apostolica, cum hoc diceret, intuebatur), non plane, Effundam, sed, Subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim? si filiis Evangelii omnes veteres justos pares facimus in scientia, numquid non et superiores in gratia consequenter fateri necesse est! utpote quos non lectio, sicut nos, aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus.

13. Esto tamen: toleremus nos nostram injuriam, et Apostoli quoque suam, ut et ipsis minimi etiam antiquorum justorum comparentur in scientia, praeferantur in gratia. Sed est sane quod ullo omnino 1040A pacto non ferimus, et merito; ut Dominus videlicet gloriae sentiatur vel falli unquam potuisse, vel fallere voluisse. Et quidem ipse protestatus est, inter natos mulierum majorem Joanne Baptista non surrexisse (Matth. XI, 11). Vide autem si non vere falsum fateri cogimur Veritatis hoc testimonium, si tantum tribuamus veteribus, quantum nec Joanni vindicare valemus. Non utique fit injuria Joanni, si quid ignorasse creditur aut dicitur, nimirum quod et ipse non diffitetur: sed si quod praeconi Veritatis negamus, contra praeconium Veritatis alteri damus; hoc non tantum injuria, sed et blasphemia est, et plane contradicere non Joanni, sed Veritati. Quid ergo? Amicus sponsi dubitat, et quaerit, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Ibid., 3), et nos 1040B millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus.

14. Nec ipsos de se ita veteres sensisse, paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. III, 6, et VI, 3); subaudit, sicut tibi. Ostendit ergo se de Dei notitia 632 plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. David quoque super doctores suos et seniores donum sibi intelligentiae audacter praesumit, ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est: et rursum, Super senes intellexi (Psal. CXVIII, 99, 100). Sed et propheta Daniel, Pertransibunt, ait, plurimi et multiplex erit 1040C scientia (Dan. XII, 4); ampliorem scilicet rerum notitiam promittens et ipse posteris. Si ergo, ut ait etiam sanctus papa Gregorius, secundum incrementa temporum crevit et scientia spiritualium patrum; et quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt (Hom. 17 in Ezech.): non est dubium, quin his qui et praesentes fuerunt, multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt, Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X, 23); item: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Multi, inquit, reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et 1040D audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). Quare? ut videlicet clarius largiusque perciperent, quod vix tenuiter obscureque praesenserant. Alioquin quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones, si jam intus a Spiritu fuerant perfecte instructi de omnibus? praesertim cum Dominus dicat, Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Quod si Prophetae, et qui illustriores videbantur in illo populo, non omnes omnia liquido aequaliter agnoscere valuerunt, sed alii plus, alii minus; prout eis Spiritus dabat, dividens singulis prout volebat, idque absque praejudicio suae sanctitatis atque perfectionis: quanto magis simpliciores quique justi sine detrimento salutis, salvationis tempus, modum et ordinem nescire potuerunt, 1041A quae tamen certa spe et fide, uti promissa fuerant, firmissime tenuerunt?

15. Quanti hodieque profecto in populo christiano vitae aeternae, saeculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant, et ardenter desiderant, formam tamen ac statum ne cogitare quidem vel tenuiter norunt? Ita ergo multi ante Salvatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes suae salutis gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum Redemptorem, in hac fide et exspectatione salvati sunt: licet quando, et qualiter, et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Denique Beda aperte docet aperta omnia omnibus nequaquam fuisse quae de Christo futura erant, quod tu quoque testimonium in tua epistola posuisti. 1041B «Unum,» inquit, «idemque dominicae crucis tropaeum prius Prophetae et Moyses, quam Apostoli noverant et praedicabant: sed Prophetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus, Apostoli autem Apostolorumque successores patefacta luce Evangelii semper aperte praedicabant: ita ut nunc omnis populus christianus scire et confiteri debeat fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt; quamvis omnis populus Dei etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret.» Multa sunt quae ad haec confirmanda concurrunt: sed modus epistolaris cuncta non patitur, nec opus est. Arbitror enim, ut ante jam dixeram, me quoque non respondente, ea potuisse sufficere quae tua super hoc epistola continet. 1041C Sed hoc [al. hac] addidi, ne intactum quid praeterirem ex omnibus quae petisti.

CAPUT IV. Ostendit dari peccatum per ignorantiam contra assertorem contrariae opinionis.

16. Jam contra tertiam assertionem non multum nobis arbitror laborandum, tum quod manifestam nimis praeferat falsitatem; tum quod ipse ejus inventor, in sua superiori sententia ipsam per se satis impugnet, sibimetipsi contrarius. Cum enim de nocturno illo privatoque susurrio Domini cum Nicodemo, laqueum nectat publicae damnationis per totum orbem ignorantibus, arbitrans videlicet neminem ex 633 illa hora potuisse salvari, qui non fuerit baptizatus; nonne aperte peccatum ignorantiae, et 1041D peccatum damnabile confitetur? Nisi forte tam protervus sit, ut Deum homines sine culpa damnare existimet. Verendum tamen, ne si vel breviter non respondetur stulto juxta stultitiam suam; putans forte sapientiam, securius spargat seminarium vecordiae in auribus insipientium, et ita jam insipientiae ejus non sit numerus. Veritatis proinde testimoniis, paucis et manifestis, manifestum mendacium confutetur. Is forsitan qui asserit non posse peccari per ignorantiam, nunquam pro suis ignorantiis deprecatur, sed potius prophetam irrideat deprecantem et dicentem: Delicta juventutis meae, et 1042A ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7). Forsitan et reprehendet Deum exigentem pro peccato ignorantiae satisfactionem. Loquitur enim in Levitico ad Moysen dicens: Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae lege Domini prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati; et rursum: Qui orabit pro eo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum (Levit. V, 17-19).

17. Si ignorantia nunquam peccatum est, cur dictum est in Epistola ad Hebraeos, quia in secundo tabernaculo semel in anno solus pontifex intraret, non sine sanguine, quem offerret pro sui et populi 1042B ignorantia? (Hebr. IX, 7.) Si peccatum ignorantiae nullum est, non ergo peccavit Saulus, quod persecutus est Ecclesiam Dei, quoniam quidem ignorans hoc fecit, manens in incredulitate. Bene itaque faciebat, quod erat blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; quod erat spirans minarum et caedis in discipulos Jesu; et in hoc ipso quippe abundanter aemulator existens paternarum suarum traditionum (Galat. I, 13, 14). Non ergo debuit dicere: Misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13); sed, Mercedem recepi; quippe quem ignorantia a peccato reddebat immunem, insuper et aemulatio remunerabilem judicabat. Si, inquam, ignorantia nunquam peccatur; quid ergo causamur adversus occisores Apostolorum, quandoquidem non solum malum esse nescierunt 1042C interficere illos, sed insuper quoque id faciendo arbitrati sunt obsequium se praestare Deo? (Joan. XVI, 2.) Sed et frustra in cruce Salvator pro suis orabat crucifixoribus, quippe nescientibus, ipso teste, quid facerent (Luc. XXIII, 34), et ita nequaquam peccantibus. Neque enim fas est ullatenus suspicari mentitum fuisse Dominum Jesum, aperte perhibentem eos ignorare quid facerent; etsi forte de Apostolo dubitet quis, quod carnem suam aemulans, sicut homo mentiri potuerit, ubi ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Numquid non ex his satis apparet, in quantis jaceat ignorantiae tenebris, qui ignorat peccari posse interdum per ignorantiam? Sed de his hactenus.

CAPUT V. Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia vindicat, nempe, Quod Angelos latuerit consilium Incarnationis Dominicae.1042D

18. In fine mihi insinuas, amicabiliter quidem, moveri aliquos super quadam mea sententia, qua dixi cum Evangelium exponerem, consilium Dei nulli, etiam beatorum Angelorum, antequam Virgini revelatum. Primo quidem inde, ut arbitror, quia non satis juste moventur, advertere possunt quod eamdem sententiam non constanter affirmo, sed cum temperamento, suspendens sub disjunctiva 1043A particula: «Vel ideo,» inquam, «dictum est, a Deo.» Siquidem praemissa una causa quae mihi videbatur, cur Evangelista, cum diceret: Missus est angelus Gabriel, nominatim subjecerit, a Deo (Luc. I, 26); alteram quoque temperate quidem et sub disjunctione subjunxi, quo et mihi non incumberet defendendi necessitas, et lectori daretur eligendi 634 facultas quam e duabus voluisset [al. maluisset]. Si igitur una quaelibet illarum stare potest, de altera quid suggillor, quippe qui neutram affirmans, lectoris utramque magis judicio derelinquo? Quanquam etsi ex sententia dixerim, ignotum usque tunc [al. adhuc] sanctis Angelis fuisse Dei consilium, non quidem quia per incarnandi Verbi mysterium Dei propositum erat quandoque operari salutem in 1043B medio terrae (hoc enim et multis mortalium et praescire donatum est, et praedicere), sed quod potissimum tempus, quemve locum, vel modum, praecipueque quam virginem, ad implendum propositum suum elegisset Deus; si, inquam, hoc Dei consilium non de opere, sed de tempore, loco, modo, atque persona, etiam sanctos ignorasse Angelos senserim et scripserim; profecto non video cur incredibile videatur. Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundat, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati quod sentitur non obviat.

19. Quaenam enim me ratio sive auctoritas sentire cogat, etiam tempus illud ab antiquo Angelis innotuisse, de quo Apostolus: Postquam venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum 1043C ex muliere, factum sub lege? (Galat. IV, 4.) Credibilius magis fortasse videtur, ut sicut futuri adventus Domini, ipso teste, diem prorsus ignorant (Matth. XXIV, 36); ita quoque prioris tempus nequaquam praescierint. Quis scit enim, si modo illo spirituali Dei Sapientia de primo adventu suo et Angelis illud locuta sit, quod Apostolis per os carnis assumptae de secundo legitur respondisse: Non est, inquiens, vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate? (Act. I, 7.) Quae me rursum credere compellat necessitas, Angelos jam ante advertisse civitatem Nazareth, quam illo cernerent missum archangelum Virginem salutare, et partum nuntiare divinum? Siquidem quod praeelecta fuerit Bethlehem nativitati, Jerusalem passioni; etiam sic aperte 1043D praescitum et praedictum est a Prophetis. Quod autem et Nazareth praevisa similiter est conceptioni, non tamen similiter, ut arbitror, praevisum fuisse et a Prophetis, evidens aliquod invenitur de Scripturis testimonium. Nam quod legitur, Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. XI, 23), profecto evangelista, qui hoc de propheta sumit, non tam ad conceptionem, quam ad educationem referri satis evidenter ostendit, quod illo videlicet ex Aegypto reportatus fuerit, illicque nutritus. Denique Judaei ad Nicodemum, Scrutare, aiunt, et vide, quoniam propheta a Galilaea non surgit (Joan. VII, 52). Et quidem scienti legem loquebantur, et qui magister erat in Israel, nihilque facile ignoraret ex omnibus: et tamen tota fiducia 1044A instabant, monstrantes Scripturas non loqui Christum venire a Galilaea, cujus Nazareth civitas esse cognoscitur. Plus sane ad manum fuit eis testimonium de propheta, ex quo Regi locum sciscitanti nativitatis, incunctanter Bethlehem responderunt. Itaque natus in Bethlehem Christus est (Matth. II, 1), et in Jerusalem passus; et utrumque aperte praedixisse Prophetas manifestum est. Conceptus aeque est et in Nazareth civitate Galilaeae: nec tamen visum est occurrere quidpiam vel Nicodemo, per quod sive Galilaeam, sive Nazareth ad Christi adventum undecunque pertinere doceret

20. Sic quoque Nathanael, doctus et ipse in lege, Philippo nuntianti Jesum filium Joseph a Nazareth, mox sub interrogatione admirando respondit: A 1044B Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? (Joan. I, 46.) Nimirum admirans quod a Nazareth Christus nuntiaretur, quod ex nulla penitus Scriptura recoleret. Aut si non interrogando quidem, sed magis affirmando illud respondisse contenditur, memor utique praefati testimonii, quoniam Nazaraeus vocabitur: non tamen perinde, quod in Nazareth conceptus fuerit Jesus, cum agnovisse constabit; cum multae aliae causae occurrere potuissent, cur illud propheta praedixerit. Potuit ergo et de conceptionis loco, ut Prophetas, sic et Angelos divinum latuisse consilium.

635 21. Modum deinde illum tam incomprehensibilem, quem et Virgo sollicita requisivit, unde, quaeso, doceri queam Angelis fuisse praecognitum? Mihi vero videtur, ne ipsi quidem (ut pace ejus dixerim) 1044C qui nuntiabat: quod et ipse fatetur, si ejus verba diligenter advertimus. Respondens quippe, Spiritus sanctus superveniet in te; nonne aperte mittit ad magisterium Spiritus sancti, cujus unctione doceatur de omnibus, quorum ipse sibi non praesumit scientiam, et discat experiendo quod audiendo non poterat? Denique subjungit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35); expressius profecto significans modum secretissimum arcani incomprehensibilis et ineffabilis sacramenti, quo quasi in umbra cum sola, et in sola Virgine, sola Trinitas conceptum fuerat operatura divinum. Ad hoc quoque investigandum mysterium minus se idoneum confitetur magnus ille Joannes, cum se indignum perhibet solvere corrigiam calceamenti. Sed et ipsam Virginem, 1044D rogo, unde probabitur ex nomine, vel ex facie ante cognitam Angelis, quod ipsa videlicet esset quam Deus elegerit in matrem sibi, excepto duntaxat archangelo, cui et servanda ab initio tradita fuisse credenda est! Porro autem si diabolus eam nec post conceptionem agnovit, Joseph utique desponsatione deceptus; credi potest et sanctis Angelis vel ante minime innotuisse, quod ipsa videlicet esset Dei mater futura. Sane etenim reprobi spiritus, etsi destituti sunt participatione gratiae spiritualis, non tamen vivacitate industriae naturalis.

22. Videsne, in quantis, salva fide et veritate Scripturarum, divinum Angeli consilium poterant ignorasse, praesertim ut horum revelandorum praerogativa 1045A matri Virgini servaretur? Primum equidem est tempus, secundum locus, tertium modus, quartum electio personae virginalis. Hoc responde fratribus, qui me reprehendunt quod dixerim ad laudem Virginis, ideo positum esse a Deo, ne cui forte 1046A vel beatorum Angelorum suum consilium Deus priusquam Virgini, revelasse putetur, excepto duntaxat archangelo Gabriele. Suum consilium dixi, non de opere, sed de operis tempore, de loco, de modo, de personae quoque electione. Vale.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *