«In vigilia S. Andreae apostoli» — Bernardus Claraevallensis
0501 IN VIGILIA S. ANDREAE APOSTOLI SERMO. Quomodo jejuniis praevenire debeamus solemnitates sanctorum.
0501C 1. Sanctorum festa praecipua Patrum sanxit auctoritas votivis praevenienda jejuniis: utiliter plane, et non ad insipientiam nobis, si adfuerit qui advertat. Multa siquidem quotidie peccata contrahimus, 0501D et in multis offendimus omnes: nec tutum omnino est celebrandas suscipere festivitates sacras, maximeque eas quae maximae sunt, nisi prius abstinentiae purificatione praemissa, quo et digniores, et capaciores inveniamur spiritualium gaudiorum. Sic enim justus in principio sermonis accusator est sui, nec nisi a propria reprehensione laudes incipit alienas. Quod si etiam justus trepidat sollicitus praevenire eum, qui ipsas quoque paratus est justitias judicare; quid agimus nos, quorum interim judicata non fuerint et tecta peccata? Timendum valde est, ne forte manifesta inveniantur praecedentia ad judicium. Si nec justus sine modestia et verecundia quadam ad sanctorum praesumit accedere laudes; quanto magis peccator, in cujus ore non est laus 0502C speciosa, timeat semper necesse est vocem illam: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? sive illam: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? Beati proinde, 0502D qui stolam suam, dico autem gloriam conscientiae suae, solliciti sunt omni tempore conservare immaculatam, semper splendidam exhibere. Sed quia pauci sunt, qui sic omni custodia servent cor suum, pauciores autem, si tamen vel pauciores, qui in omni sanctimonia conservent illud: necesse est frequenti abstinentia maculas diluere subintrantes, praecipue cum praecipua quaelibet solemnitas advenerit celebranda.
2. Nec modo tamen praeparatio est ad proximam celebritatem observatio praemissa jejunii; est et admonitio quaedam, eruditioque non parva. Discimus ex hoc ipso, quaenam vera sit via festivitatis aeternae. Quid est enim quod jejuniis solemnia praevenimus, nisi quod per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei? Indignus quippe solemni 0503A laetitia est, qui statuta in vigiliae abstinentiam non observat. Plane, inquam, si renuis affligere animam tuam in vigilia, indignus jure censeris requie et exsultatione festiva. Est autem universum praesentis poenitentiae tempus, vigilia quaedam solemnitatis magnae, et aeterni sabbatismi quem praestolamur. Nec causaberis vigiliam longiorem, si aeternitatem festivitatis attendas. Licet enim habere praeparationem soleant solemnia diurna diurnam: illa cum aeterna sit, non exigit tamen aeternam. Sed quo nos rapit jucundior illius memoria felicitatis? Hoc enim nomine et saepius, et forte dignius nominatur illa festivitas. Redeundum nobis est ad id quod prae manibus est.
1059 3. Hodierni itaque jejunii, et ejus quam 0503B praestolamur solemnitatis et laetitiae, causa est beata passio Andreae apostoli. Dignum est enim ut, si cum eo pendere non possumus, cum eo vel jejunemus. Nam et ipsum cum biduo penderet in cruce, etiam jejunasse quis dubitet? Inveniamur ergo vel in exiguo communicantes passioni ejus, et si non simul affixi patibulo, simul afflicti jejunio: ut miserante Deo etiam coronae participes simus; et in praesenti quoque spiritualium socii gaudiorum. Quomodo enim non exsultemus in memoria triumphi ejus, quem in ipsa sui praesentia supplicii tam vehementer novimus exsultasse? An non erit laeta festivitas, ubi et crux ipsa plena est gaudio? Siquidem et festivum solemus nominare quod laetum est; et crux a cruciatu utique dicitur, aut certe cruciatus a cruce. 0503C Quanta proinde exsultatione universae terrae celebrandum tantae novitatis miraculum, tam magnificum opus divinae virtutis? Andreas homo erat similis nobis, passibilis, et tam vehementi ardore spiritus crucem sitiebat, tam inaudito a saeculis gaudio tripudiabat, cum paratum sibi eminus patibulum conspexisset. «O crux,» inquit, «diu desiderata et jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te, ita ut et tu exsultans suscipias me.» Videtis quia non se capit prae magnitudine gaudii. «Ita,» inquit, «ut et tu exsultans.» Ergone tanta est exsultatio, ut exsultet et ipsa crux, nec laeti quidquam habeat, sed totum laetitiae sit? Aut quis dicat minus contra consuetudinem, supra rationem, ultra naturam, crucem exsultare, quam crucifixum alias, cruxifixum exsultare quam crucem>? 0504A Illi sensum laetitiae natura negavit: huic si quid praevalet, gaudium omne exterminat, ingeritque dolorem. «Amator,» ait, «tuus semper fui, et desideravi amplecti te.» Fratres, ignis vibrans est, non lingua loquens: et si lingua, certe ignea est. Carbones sunt ignis illius, quem de excelso Christus miserat in ossibus ejus. Atque utinam desolatorii nobis sint, consumentes et exurentes quidquid in nobis est carnalis affectionis! Quales enim scintillae sunt istae, aut a quanto interiori incendio micant?
4. Plane, beate Andrea, granum sinapis est fides tua, quae tam insperatum, ubi teri coepit, coepit ex se proferre fervorem. Quid si paulo amplius tereretur? Quis fervorem illum animus, quis verba illa sustinere posset auditus? Dum enim minus minaretur 0504B Aegeas, adhuc granum sinapis despicabile videbatur. Integrum erat, nesciebamus quid intus lateret. «Dominus,» inquit, «me misit ad istam provinciam, in qua non parvum ei populum acquisivi.» Accedat comminationis pistillum; longe jam acrius sapiet, constantiusque loquetur. Terrendum eum putat Aegeas, crucis supplicium minitans: sed non est ita. Accenditur magis in verbo hoc, et libere clamat: «Ego si patibulum crucis expavescerem, crucis gloriam non praedicarem.» At ubi paratum sibi lignum intuitus est, ex hoc jam plane totus ignescens applaudebat, et blandiebatur illi amatae suae: officiosissime salutabat, devotissime suscipiebat alias, suspiciebat>; magnifice attollebat eam, et in ipsius praeconio gloriabatur, clamans magis 0504C affectione quam voce: «Salve, crux pretiosa, quae decorem et pulchritudinem de membris Dominicis accepisti! Salve, crux quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata!» Merito proinde crucis amatorem venerantur quicunque sunt servi crucis: sed ab his ampliorem jure devotionem exigit, qui specialius proposuerunt tollere crucem suam. Vobis hoc et de vobis dico, fratres mei, qui non surda aure audistis illam evangelicam tubam: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 27). Parati estote totam animi diligentiam huic adhibere solemnitati, et corde magno celebrare eam; quia magnus omnino consolationis pariter et exhortationis thesaurus vobis repositus est in ea, si fuerit qui fodiat et scrutetur.