Marco Binetti

Главная
Коллекция
Исследования
Творчество
Разное
Карта сайта
Главная страница Поиск по сайту
   
Коллекция / Теология
Указатели
Алфавитный по авторам
Алфавитный по заглавиям
Ссылки
Теология
Литургия
Филология
Разное

INCIPIUNT LIBRI SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE,
QUOS JOANNES IERUGENA TRANSTULIT DE GRAECO IN LATINUM,
JUBENTE AC POSTULANTE REGE CAROLO LUDOVICI IMPERATORIS FILIO

Index librorum

SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE LIBER PRIMUS DE CAELESTI IERARCHIA

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI

I. Quoniam omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie in praevisa proveniens manet simpla, et non hoc solum, sed et unificat illuminata.

II. Quoniam pulchre divina et caelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur.

III. Quid sit Ierarchia, et quae per Ierarchiam intelligentia.

IV. Quid significet angelorum cognominatio.

V. Quare omnes caelestes essentiae communiter angeli dicantur.

VI. Quae prima caelestium essentiarum dispositio, quae media, quae ultima.

VII. De Seraphim et Cherubim et Thronis et de prima eorum Ierarchia.

VIII. De Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus et de media earum Ierarchia.

IX. De Principibus et Archangelis et Angelis et de ultima eorum Ierarchia.

X. Repetitio et congregatio angelicae ordinationis

XI. Quare omnes caelestes essentiae communiter Virtutes caelestes vocentur.

XII. Quare secundum homines summi sacerdotes angeli vocentur.

XIII. Quare a Seraphim dicatur purgatus fuisse propheta Esaias.

XIV. Quid significet traditus angelicus numerus.

XV. Quae formativae angelicarum virtutum imagines, quid igneum, quae humana effigies, qui oculi, quae nares, quae aures, quae ora, quis tactus, quae palpebrae, quae supercilia, quis auditus, qui dentes, qui humeri, quae brachia et manus, quod cor, quae pectora, quae dorsa, qui pedes, quae alae, quae nuditas, quis amictus, quis lucidus amictus, quis sacerdotalis, quae zonae, quae virgae, quae arma, quae secures, qui geometrici funes, qui venti, quae nubes, quid aes, quid electrum, qui colores diversorum lapidum, quae leonis forma, quae aquilae species, qui equi, quae differentiae equinorum colorum, quae flumina, qui currus, quae rotae, quod dictum gaudium angelorum.

 

LIBER SANCTI DIONYSII AREOPAGITAE, EPISCOPI ATHENARUM, AD TIMOTHEUM, EPISCOPUM EPHESIORUM.

Epigramma in beatum Dionysium de caelesti Ierarchia.

Angelicae sapientiae fulgores multos projecisti hominibus, manifestasti videre animo compositam pulchritudinem.

Compresbytero TIMOTHEO DIONYSIUS presbyter de caelesti Ierarchia.

Lumine siderio Dionysius auxit Athenas
Areopagites, magnificusque σοφός,
Primo commotus Phoebo subeunte selena,
Tempore, quo σταυρω fixus erat Dominus.
Mox et conversus, mira stupefactus eclipsi,
Consequitur gaudens Jerothea ducem.
Qui mox edoctus, praeclarus namque magister,
Pneumatis excelsi fonte renatus erat.
Nec mora; perfulgens caelestis luce sophiae
Άτθιδα edocuit, de quibus ortus et est.
Namque ferunt Paulum, qui Christum sparsit in orbem,
Ipsi felices imposuisse manus.
Ast mox perfectus, doctoris symmachus instans
Rexit Κεκροπίδας  pervigil αρχιερεύς
Alta dehinc volitans Paulum super astra secutus,
Empyrei caeli tertia regna videt.
Suspicit ac Seraphim primos, sanctosque Cherubim,
Aetheriosque Thronos, quo sedet ipse Deus.
Post hos Virtutes, Dominatus, atque Potentes
Agminibus sacris enitet ordo sequens.
Άρχων αρχαγγελων τε χορων αγγελων τε τηλαυγων
Mentibus uraniis tertia τάξις  inest.
Hos igitur numeros, terno ter limite septos,
Praedicti Patris mystica dicta docent.

INCIPIT LIBER DE CAELESTI HIERARCHIA.

CAPITULUM PRIMUM. Quomodo omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie in praevisa proveniens manet simpla, et non hoc solum sed et unificat illuminata.

Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum. Sed et omnis Patre moto manifestationis luminum processio, in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos replet et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. Etenim ex ipso omnia, et in ipsum, ut divinum ait Verbum. Ergo Jesum invocantes Paternum lumen, quod est quod verum est, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum, per quem ad principale lumen, Patrem, accessum habuimus in sacratissimorum eloquiorum Patre traditas illuminationes, quantum possibile, respiciemus, et ab ipsis symbolice nobis et anagogice manifestatas caelestium animorum Ierarchias, quantum potentates sumus, considerabimus, et principalem et superprincipalem divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas Ierarchias, immaterialibus et non trementibus mentis oculis recipientes, iterum ex ipsa in simplum suum restituimur radium. Etenim neque ipse usquam unquam propria singulari unitate deseritur; ad anagogicam vero et unificam eorum, quae provisa sunt, contemperantiam optime et pulchre multiplicatur et provenit, manetque intra se munite, in incommutabili similitudine uniformiter fixus, et in se, quantum fas est, respicientes proportionaliter eis extendit et unificat secundum simplicem sui unitatem. Etenim neque possibile est, aliter lucere nobis divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et his, quae secundum nos sunt, providentia paterna connaturaliter et proprie praeparatum. Propter quod et sanctissimam nostram Ierarchiam teletarchis sacrorum positio caelestium Ierarchiarum supermundana imitatione dignam judicans, et dictas immateriales Ierarchias materialibus figuris et formalibus compositionibus varificans tradidit, ut proportionaliter nobis ipsis a sacratissimis formationibus in simplas et non figuratas ascendamus altitudines et similitudines, quoniam neque possibile est nostro animo, ad immaterialem illam ascendere caelestium lerarchiarum et imitationem et contemplationem, nisi ea, quae secundum ipsum est, materiali, manuductione utatur, visibiles quidem formas invisibilis pulchritudinis imaginationes arbitrans, et sensibiles suavitates figuras invisibilis distributionis, et immaterialis luculentiae imaginem materialia lumina, et secundum intellectum contemplativae plenitudinis pervias sacras disciplinas, et adunati ad divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines; et Jesu participationis ipsam divinissimae eucharistiae assumptionem, et quaecunque alia caelestibus quidem essentiis supermundane, nobis vero symbolice tradita sunt. Propter hanc ergo nostram conrationabilem theosin misericors perfectionis principium, et caelestes Ierarchias nobis manifestans, et comministram earum perficiens nostram Ierarchiam, ad virtutem nostram similitudine deiformis suae sanctificationis, sensibilibus imaginibus supercaelestes descripsit intellectus in sacroscriptis eloquiorum compositionibus, quatenus nos reduceret per sensibilia in intellectualia, et ex sacre figuratis symbolis in simplas caelestium Ierarchiarum summitates.

CAPITULUM II. Quam pulchre divina et caelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur.

Oportet ergo, ut aestimo, primum exponere, quam quidem esse speculationem omnis lerarchiae aestimamus, et quid ipsius unaquaeque divinis profuit laudatoribus; deinde caelestes Ierarchias laudare secundum ipsarum in eloquiis manifestationem, consequentibusque his dicere, qualibus divinis formationibus caelestes figurant ordines eloquiorum sacrae descriptiones, et ad qualem oportet ascendere per formas veritatem, ut non et nos eodem modo multis immunde aestimemus, caelestes et deiformes animos multipedes esse quosdam, et multorum vultuum, et ad boum pecudalitatem, aut ad leonum bestialem imaginationem formatos, et ad aquilarum curvo rostro speciem, aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos, et rotas quasdam igneas super caelum imaginemus, et thronos materiales Divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores, et armiferos archistrategos, et quaecunque alia ex eloquiis nobis sacre et formabiliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt. Etenim valde artificialiter theologia factitiis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum revelans, et ipsi propria et connaturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sacras Scripturas. Si cui autem videtur, sacras quidem recipi compositiones, tanquam simplicium in seipsis ignotorumque nobis et incontemplabilium subsistentium, inconvenientes vero aestimat sanctorum intellectuum in eloquiis sacras descriptiones, et omne, sic dicere, durum hoc angelicorum nominum theatrum: et debuisse ait theologos ad corpoream facturam universaliter incorporalium venientes, propriis ea, et, quantum possibile, cognatis et reformare et manifestare figurationibus ex apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquomodo et supereminentibus essentiis, et non caelestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et novissimas circumpositas multiformitates. Hoc quidem et nostrum sublimius futurum esset, et supermundanas manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. Hoc etiam in divinas illegitime non injuriam faceret virtutes, et aeque nostrum non seduceret animum in immundas se inserentem compositiones. Et fortassis etiam aestimabuntur supercaelestia leoninis quibusdam et equinis multitudinibus repleri, et mugitiva laudum oratione, et volatili angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus, tanquam ad inconsequens et ignobile et passibile reclusa describendo per omnia deformes clare manifestativorum eloquiorum similitudines. Sed veritatis, ut aestimo, inquisitio ostendit, eloquiorum sacratissimam sapientiam in animorum caelestium formationibus utrumque valde providisse, ita ut neque in divinas, sic forsitan diceret quis, injuriam faceret virtutes, neque nos in viles passibiliter infigeret imaginum humilitates. Quia quidem enim pulchre procuratae sunt informium formae, et figurae carentium figuris, non unam causam diceret quis esse nostram analogiam, non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et desiderantem proprias et connaturales reductiones, quae possibiles nobis formationes praetendunt informium supernaturaliumque speculationum. Sed quia et hoc mysticis eloquiis est decentissimum, per incomprehensibilia et divina aenigmata occultare, et inviam multis ponere sacram abditamque supermundanorum intellectuum veritatem. Est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia. Si autem deformes imaginum descriptione causas aestimaverit quis dehonestari, dicens referri sic turpes formationes deiformibus et sanctissimis dispositionibus, sufficit ad eum dicere, quomodo duplex est sanctae manifestationis modus, unus quidem quasi consequens, propter similes provenientium sacrarum figurarum imagines, alter vero propter dissimiles formarum facturas, in omnino inconsequens et indecorum formatus. Itaque colendam superessentialis θεαρχίας beatitudinem manifestativorum eloquiorum mysticae traditiones aliquando quidem ut rationem et intellectum et essentiam laudant, divinam rationalitatem et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem subsistentiam, et eorum, quae sunt, subsistentiae causam veram, et quasi lumen eam reformant, et vitam vocant, tantis mirabilibus reformationibus gloriosioribus quidem existentibus, et materiales formationes excellere quoquomodo probatis, deficientibus et sic thearchica ad veritatem similitudine. Est enim super omnem essentiam et vitam, nullo quidem ipsam lumine characterizante, omnique ratione et intellectu similitudine ipsius incomparabiliter derelictis. Aliquando vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis eloquiis supermundane laudatur, eam invisibilem, et infinitam, incomprehensibilemque vocantibus, et ea, ex quibus, non quid est, sed quid non est, significatur. Hoc enim, ut aestimo, potentius est in ipsa, quoniam quidem, ut occulta et sacerdotalis traditio subintroduxit, non esse secundum quid eorum quae sunt, eam vere dicimus; ignoramus autem superessentialem ipsius et invisibilem et ineffabilem infinalitatem. Si igitur depulsiones in divinis verae, intentiones vero incompactae, obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles reformationes manifestatio. Et nunc itaque non turpes replent caelestes ornatus eloquiorum sacrae descriptiones, dissimilibus eos formarum facturis manifestantes, et per has ostendentes materialibus simul omnibus supermundalium excellentias. Quia vero et nostrum animum reducunt magis dissimiles similitudines, non aestimo quemquam bene sapientum contradicere. In quidem enim pretiosioribus sacris formationibus consequens est et seduci auriformes quasdam aestimantes esse caelestes essentias, et quosdam viros fulgureos, decora indutos vestimenta, candide et ignee innocueque resplendentes, et quibuscunque aliis similibus imaginatis formis theologia caelestes figuravit intellectus. Quod quidem ne paterentur, qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia et ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus manens requiescere; purgans vero sursum versus animam, et suggerens deformitate compositionum, tanquam neque justo neque vero probante esse, neque valde materialibus, quia sic turpibus similia secundum veritatem sunt supercaelestia et divina spectacula. Sed itaque et hoc intelligere oportet, nihil eorum quae sunt, esse universaliter boni participatione privatum. Siquidem, ut eloquiorum veritas ait, omnia bona valde. Est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes, et invisibilibus et intellectualibus ex materiis reformare dictas dissimiles similitudines: altero modo intellectualibus habentibus, quae sensibilibus aliter distributa sunt. Etenim furor irrationabilibus quidem ex passibili motu inest, et omni irrationabilitate est repletus furibundus eorum motus. Sed intellectualibus altero modo oportet irascibile intelligere, declarans, ut aestimo, eorum virilem rationabilitatem et immitem quietem in divinis et immutabilibus fundamentis. Eodem modo concupiscentiam quidem esse dicimus in irrationabilibus inconsultam quandam et materialem ex naturali motu aut consuetudine in mutabilibus incontinenter ingenitam passibilitatem, et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem, simul omne animal compellentis in secundum sensum concupiscibile. Cum vero dissimiles similitudines intellectualibus circumponentes, concupiscentiam eis circumformemus, amorem divinum ipsam intelligere oportet super rationem et intellectum immaterialitatis, et inflexibile et non indigens desiderium superessentialiter castae et impassibilis contemplationis, et ad illam puram et sublimissimam claritatem, et invisibilem et formificam pulchritudinem aeternae vere et invisibilis societatis, et veluti potentiam excipit quidem in sufficienti et in conversibili, et a nullo affligi valente per inconfusum et incommutabilem divinae pulchritudinis amorem, et universalem revocationem in id, quod vere est appetendum. Sed et ipsam irrationabilitatem et insensualitatem in quidem irrationabilibus animalibus, aut inanimatis materiis, defectum rationis et sensus proprie vocamus: in autem immaterialibus et intellectualibus essentiis, sancte et decenter supereminens earum, ut supermundalium, confitemur nostra transitoria et corporali ratione et materiali alienato incorporalibus animis sensu. Est itaque non et dissonas reformare caelestibus formas, et ex vilibus materiae partibus, quoniam et ipsa ex vere bono subsistentiam possidens, per omnem sui materialem dispositionem resonantias quasdam intellectualis pulchritudinis habet, et possibile est per eas reduci ad immateriales primas formas dissimiliter, ut dictum est, similitudinibus acceptis, et eisdem non similiter, compacte autem et pulchre intellectualibusque et sensibilibus proprietatibus definitis. Haec mysticos theologos inveniemus non solum caelestium dispositionum declarationibus mirabiliter circumformantes, sed et ipsis aliquando thearchicis manifestationibus. Et aliquando quidem ipsam ex luminibus pretiosis laudant, ut solem justitiae, ut stellam matutinam, in animum sancte orientem, et ut lumen incircumvelate et intellectualiter resplendens: aliquando vero ex mediis, ut ignem innocue splendentem, ut aquam vitalis plenitudinis datricem, et symbolice dicendum, in ventrem subeuntem, fluminaque redundantem, immensurabiliter refluentia: aliquando autem ex novissimis, ut unguentum suave, ut lapidem angularem. Sed et bestialem ipsi formam circumponunt, et leonis ei et pantheris speciem coaptant, et pardaliniam vestiunt et ursam saevientem. Addam vero et quodomnium vilius esse et magis significare visum est, quia et vermis specie ipsam seipsam circumformantem divini sapientes tradiderunt. Sic omnes theosophi, et occulta inspiratione prophetae, sanctis incontaminatis distinguunt sancta sanctorum, et dissimilem sanctam figurationem honorant, ut neque divina immundis tractabilia sint, neque mirabilium agalmatum studiosi contemplatores tanquam veris remaneant figuris. Et divina itaque honorificant veris negationibus, et ad novissima compactarum resonantiarum diversis similitudinibus. Nihil ergo inconsequens, si et caelestes essentias ex inconvenientibus dissimilibus similitudinibus reformant, secundum dictas causas. Non enim fortassis aeque non nos in quaestionem quidem ex indigentia, in anagogen quoque per diligentem divinorum scrutationem veniremus, nisi deformitas nos extorqueret manifestatoriae angelorum reformationis, non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis, sed luctantem negare materiales passibilitates, et assuescentem pure extendi per visibilia in supermundanas altitudines. Tanta quidem a nobis dicta sunt propter materiales et inconvenientes divinorum eloquiorum angelicarum imaginum descriptiones. Deinde autem segregare oportet, quid ipsam quidem esse Ierarchiam aestimemus, quidve ipsa Ierarchia prosit Ierarchiam sortientibus. Dux vero sit sermonis Christus, si quidem mihi fas dicere, meus, totius Ierarchicae manifestationis inspiratio. Tu vero, o puer, secundum sanctam nostrae sacerdotalis traditionis legislationem, ipse sancte et decenter ausculta mirabiliter dictorum, divinus in Deo et in doctrina factus, et secreto animi, quae sancta sunt, circumtegens ex immunda multitudine, tanquam uniformia custodi. Non enim fas, ut eloquia aiunt, in porcos projicere invisibilium margaritarum inconfusum et luciformem beneficumque ornatum.

CAPITULUM III. Quid sit Ierarchia, et quae per Ierarchiam utilitas.

Est quidem Ierarchia secundum me ordo divinus, et scientia, et actio, deiformi quantum possibile, simulata, juxta inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens. Divina pulchritudo, ut simpla, ut optima, ut teletarchica, pura quidem est universaliter omni dissimilitudine; distributiva vero, secundum dignitatem uniuscujusque proprii luminis; et perfectiva in sacrificio divinissimo, secundum ad seipsam perfectorum compacte immutabilem formationem. Interpretatio igitur Ierarchiae est, ad Deum, quantum possibile, similitudo et unitas, ipsum habens omnis sanctae et scientiae et actionis ducem, et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens, quantumque possibile reformans, suos laudatores agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis et divini radii, et indita quidem claritate sacre repleta, eamque iterum copiose in ea, quae sequuntur, declarantia, secundum divinas leges. Non enim fas est sanctorum perfectoribus aut sancte perfectis, operari quid omnino praeter proprias teletarchias aut sacras ordinationes; sed neque subsistere aliter, nisi divinam ipsam claritatem appetant, et ad ipsam sacre et decenter respiciant, et reformentur secundum uniuscujusque sanctorum intellectuum analogiam. Nonne ergo Ierarchiam qui dicit, sacram quandam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis Ierarchicis, propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium, ut licet, assimilatam? Est enim unicuique Ierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est, relucentem; utpote quoniam ordo Ierarchiae est, quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare; et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere, unicuique deiforme adunationi qualicunque modo. Divina beatitudo, quantum in hominibus dicendum, pura quidem est simul omni dissimilitudine, plena vero luminis aeterni, perfecta, et non indigens simul omnis perfectionis, purgans et illuminans et perficiens. Magis autem purgatio sancta et illuminatio et perfectio super purgationem, super lumen, ante perfecta, per seipsam perfecta, per seipsam perfectionis principium, et omnis quidem Ierarchiae causa, omnisque sacri secundum supereminentem excelsitudinem. Oportet itaque, ut aestimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione: illuminandos vero repleri divini luminis, ad contemplativam habitudinem et virtutem in castissimis mentis oculis renovandos: ex imperfecto restaurandos participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae: purgatores vero, magnitudine purgationis aliis tradere propria castitate: illuminatores autem, ut luculentiores animos, et ad participationem luminis et distributionem proprie habentes, et ditissime sanctae repleti claritatis, omnimo suum superexcellens lumen in eos, qui digni sunt lumine, supervehere: perfectores vero, tanquam praeceptores perfectivae traditionis, perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. Non ergo unusquisque Ierarchicae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, quae thearchiae naturaliter et supernaturaliter unita sunt, et ab ea superessentialiter acta, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem ierarchice manifestata.

CAPITULUM IV. Quid significet angelorum cognominatio.

Igitur Ierarchia hac quid sit, ut aestimo, bene a nobis definita, angelicam Ierarchiam consequenter laudandum, et mirabiles ejus in eloquiis formarum facturas supermundanis oculis intuendum, ut ascendamus in deiformosissimam eorum simplicitatem per mysticas reformationes, et simul omnis ierarchicae scientiae principium laudabimus in divinitus praefata religiositate et teletarchicis gratiarum actionibus. Primum simul omnium illud dicere verum, ut bonitate universali superessentialis thearchia, eorum quae sunt, essentias substituens, ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causae, et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea, quae sunt, vocare, ut unicuique eorum, quae sunt, ex propria definitur analogia. Omnia igitur, quae sunt, participant providentiam, ex superessentiali et causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum, quae sunt, essentiam ex principio assumerent. Existentia igitur omnia esse ejus participant; esse enim omnium est super esse divinitas: viventia autem eadem super omnem vitam vivifica virtute: rationalia et intellectualia eadem super omnem et rationem et intellectum per se perfecta et anteperfecta sapientia. Clarumque, quia circa eam illae essentiarum sunt, quaecunque innumerabiliter ab ea acceperunt. Sanctae ergo caelestium essentiarum dispositiones super ea, quae tantum sunt, et irrationabiliter viventia, secundum nos rationalia ierarchicae traditionis participatio factae sunt. Invisibiliter enim in divinam imitationem seipsas reformantes, et ad thearchicam similitudinem supermundane aspicientes, et formare appetentes intellectualem suam speciem, copiosiores pulchre habent ad eam communiones, adtendentes quidem sunt [omnem vitam. Ipsae ergo sunt primo et innumerabiliter ], et semper ad summum, quantum fas, in confirmatione divini et inflexibilis amoris intentae, et principales illuminationes immaterialiter et pure recipientes, et ad ipsas ordinatae, et intellectualem habentes omnem vitam. Ipsae ergo sunt primo et innumerabiliter in participatione Dei factae, et primo et multipliciter manifestatrices divinae occultationis. Propterea et ultra omnia cognominatione angelica selectim dignae factae sunt, eo quod primo in seipsas edunt divinam illuminationem, et per se in nos deferunt, quae supra nos sunt, manifestationes. Siquidem, ut theologia ait, per angelos nobis donatae sunt, et gloriosos quoque ante legem nostros patres angeli ad divinum reducebant, quod agendum introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore et vita immunda reducentes, aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam antepraedicationes prophetice revelantes. Si autem quis dixerit, et inde immediate fuisse quibusdam sanctorum theophanias, discat et hoc sapienter ex sacratissimis eloquiis, quomodo hoc quid et quale est Dei occultum, nemo vidit neque videbit. Theophaniae autem sanctis factae sunt secundum praedictiones a Deo per quasdam sacras videntibus proportionalium visionum manifestationes. Ipsa igitur sapientissima theologia visionem illam, quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinum, ex videntium in divinum reductione, pulchre vocari theophaniam, quasi per ipsam ex videntibus divina facta illuminatione, et quid divinorum ipsis mire perdocentibus. Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri eruditi sunt per medias caelestes virtutes. An non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam nos vere doceat, divinos eam esse et sacros characteres? Docet autem et hoc sapienter theologia, per angelos eam in nos provenire, tanquam divino legali ordine illud legaliter ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci. Etenim non solum et in superpositis et subjectis animis, sed et in aeque potentibus ipsa lex definitur superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque Ierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes, et virtutes, et minorum esse diviniores doctores et manuductores, in divinam adductionem et illuminationem et communicationem. Video autem, quia et divinum Christi humanitatis mysterium angeli primum docuere, deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit. Sic ergo divinissimus Gabriel Zachariam quidem summum sacerdotem mysteria edocuit, hoc est, prophetam fore ex ipso contra spem gratia divina nasciturum puerum divinitus et salutariter mundo manifestandae virilis Jesu divinae operationis. Mariamque quomodo in ipsa foret divinum ineffabilis divinae formationis mysterium. Ast alius angelorum Joseph erudiebat, quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David. Alius vero pastores, tanquam multorum reditu et silentio conversos evangelizavit, et cum eo multitudo exercitus caelestis illam valde laudabilem tradebant his, qui in terra sunt, doxologiam. Respiciamque ad excelsissimas eloquiorum luminis apparitiones. Video enim, quoniam et ipse Jesus, supercaelestium essentiarum superessentialis essentia, ad id, quod secundum nos est, immutabiliter veniens, non resilit sub se et militari et electa humana bona ordinatione, sed obediens subditur Patris et Dei per angelos dispositionibus. Et per medios ipsos annuntiatur Joseph a patre disposita filii ad Aegyptum recessio, et iterum ad Judaeam ex Aegypto transductio. Et per angelos ipsum videmus sub paternis legislationibus ordinatum. Insto enim dicere ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa, et de angelo ipsum Jesum confortante; aut quia et ipse Jesus per nostram salutarem beneficientiam et manifestatoriam veniens ordinationem, angelus magni consilii appellatur. Etenim, ut ipse angelus praedictus ait, quaecunque audivit a Patre, annuntiavit nobis.

CAPITULUM V. Quare omnes caelestes essentiae communiter angeli dicuntur.

Haec quidem est, quantum ad nos, causa angelicae in eloquiis cognominationis. Scrutari autem, ut aestimo, oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul caelestes essentias angelos vocant: ad manifestationem autem venientes supermundalium ipsarum dispositionum, ordinem angelicum specialiter nominant, completive terminantem divinas et caelestes res: ante ipsum vero superposite archangelicos ordinant ornatus, principesque et potestates et virtutes, et quascunque his superfirmatas essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditionis. Dicimus autem, quia per omnem sanctam dispositionem excellentes quidem ordines habent et inferiorum dispositionum illuminationes et virtutes, non autem participantes se excellentium sunt ultimi. Ergo sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines et angelos vocant theologi; etenim sunt manifestatores et ipsi thearchicae illuminationis. Ordinem vero extremum animorum caelestium non habent rationem archas aut thronos, aut seraphim nominare. Neque enim est in participatione excellentissimarum virtutum: sed sicut ipse nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores, sic et ante se essentiarum adhuc immundae virtutes reducunt, et ad divinum sunt consummantis angelicas Ierarchias dispositionis. Nisi quidem quis et hoc dixerit, communes ergo esse omnes angelicas nominationes, secundum omnium virtutum caelestium in deiforme et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem. Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacre in eloquiis expressas sanctas et decoras proprietates uniuscujusque caelestis dispositionis.

CAPITULUM VI. Quae prima caelestium essentiarum dispositio, quae media, quae ultima.

Quanti quidem sunt et quales supercaelestium essentiarum ornatus, et quomodo secundum eos Ierarchiae perficiuntur, solam diligenter scire dico contemplativam eorum teletarchiam; adhuc et eos non cognoscere proprias virtutes et illuminationes, et suam sacram et superornatam ordinationem. Impossibile enim, nos scire supercaelestium animorum mysteria, et sanctissimas eorum perfectiones, nisi ibi dixerit quis, quaecunque per eos nos tanquam propria bene scientes Divinitas mysteria docuit. Non ergo nos quidem nihil proprio motu dicimus. Quaecunque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt, haec docentes nos, quantum potentes sumus, exponemus. Omnes theologia caelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus. Quas divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim Thronos et oculosos et pennosos ordines, Cherubim Hebraeorum voce et Seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem, circa Deum immediate collocari ait tradere divinorum eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam et aeque ordinatam, et vere primam Ierarchiam, communis noster dixit dux: qua non est alia deiformior, et per se praeoperantibus Divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundam vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam. Et ternarum novissime caelestium Ierarchiarum, angelorum et archangelorum et principatuum dispositionem.

CAPITULUM VII. De Seraphim et Cherubim et Thronis et de prima eorum Ierarchia.

Hunc nos recepturi sanctarum Ierarchiarum ordinem dicimus, quia omnes caelestium intellectuum cognominationes declarationem habent uniuscujusque deiformis proprietatis. Et quidem sanctam Seraphim nominationem, qui Hebraeorum sunt scientes, aut incendentes manifestavere, aut calefacientes; eam vero Cherubim multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae. Pulchre igitur prima caelestium Ierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est, circa Deum immediate collocari, et primo operantes theophanias et perfectiones in eam tanquam proximam principalius deferri. Calefacientes ergo nominantur et Throni, et fusio sapientiae, manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine. Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum intentae et non indigentis et inflexibilis semper motionis, et superpositorum reductive et active assimilativum, tanquam recaleficans illa et resuscitans in similem calorem, et igneum caelitus et holocauste purgativum, et incircumvelatum et inextinguibile, habens sicsic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosae obscurationis persecutricem et manifestatricem, Seraphim nominationem aut manifestationem docet. Ipsa vero Cherubim cognoscibile eorum et deividum, et altissimae luminum dationis acceptivum, et contemplativum in prima operatrice virtute divinae pulchritudinis, et sapientificae traditionis repletum, et communicativum copiose ad secunda fusioni donatae sapientiae. Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et omni extremitate inflexibiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus, in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et deiferum, et famulariter in divinas susceptiones apertum.

Haec quidem nominum ipsorum, quantum ad nos, declaratio. Dicendum vero, quam Ierarchiam eorum aestimamus. Omnis quidem enim Ierarchiae speculationem Deum imitanti deiformitate dependentem inflexibiliter esse, et dividi omnem Ierarchicam actionem in participationem sacram et traditionem purgationis purae, et divini luminis, et perfectivae scientiae, sufficienter jam a nobis dictum esse arbitror. Nunc autem dicere digne persequamur excelsissimos intellectus, quomodo jam secundum eos Ierarchia ab eloquiis manifestatur. Primis essentiis, quae post substantificam earum thearchiam collocatae, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt invisibilem et visibilem superexcellentes factam virtutem, propriam aestimandum est esse et omnino aequiformem Jerarchiam. Puras igitur eas aestimandum, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque ut materialibus receptas phantasiis, sed ut omni subjectione mundas et altiores, et omni superfirmato templo secundum excelsissimam castitatem, omnibus deiformosissimis virtutibus supercollocatas, et proprio per se motu, et eodem motu, secundum diligentis Deum inconversibile ordinis inflexibiliter receptas, et in subjecta contumeliam omnino nescientes, sed incasualem et intransmutabilem habentes propriae deiformis specialitatis purissimam collocationem. Contemplativasque iterum sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculationes, neque ut varietate sacrae Scripturae theoriae in divinum reductas, sed ut omni immateriali scientia altioris luminis repletas, et formificae et principalis pulchritudinis, et superessentialis et terlucentis contemplatione, quantum fas est, refertas, communicatione autem Jesu similiter digne factas, non in imaginibus sacre fictis formative figurant deificam similitudinem, sed ut vere ipsi approximantes in prima participatione scientiae deific ы m ejus luminum, et quia Deo simile ipsis subjectissime donatum est, et communicant hujusmodi, ut possibile, in praeoperatrice virtute deificis ipsius et humanis virtutibus. Perfectas autem similiter, non ut sacra varietate analyticam scientiam illuminatas, sed ut primae et supereminentis deificationis repletas, secundum excelsissimam, quantum in angelis, divinorum operum scientiam. Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa thearchia sanctificatae, in ipsam immediate extenduntur, omnes supereminenti virtute et ordine, et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur, et ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum fas, in contemplationem adducuntur, et divinorum operum scibiles rationes, ut primae et circa Deum essentiae flectuntur, et ab ipso perfectionis principe excelsissime sanctificatae sunt. Hoc ergo theologi aperte declarant, suppositas quidem caelestium essentiarum dispositiones superfirmatis ornate erudiri deificas scientias: omnium vero altiores ab ipsa thearchia, quantum fas, doctrinis illuminari. Quasdam enim earum introducunt a prioribus sacre eruditas, Dominum esse caelestium virtutum, et regem gloriae in caelos humanitus receptum. Quasdam vero apud ipsum Jesum quaerentes, et pro nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et praelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutaris. Miror autem, quia et caelestium essentiarum primae, et tantum simul omnes supereminentes thearchicis illuminationibus, ut mediatae quaestiones reverenter appetant. Etenim non inde interrogant, quare tui rubra vestimenta, apud seipsas vero deliberant ante interrogare, ostendentes quidem, quia discunt, et deificam scientiam appetunt, non autem praesilientes per divinam processionem inditam illuminationem. Non ergo prima caelestium intellectuum Ierarchia ab ipsa theletarchia sanctificata, quo in eam immediate extenditur, sanctissima purgatione multo lumine anteperfectae consummationis proportionaliter eam implens, purgatur et illuminatur et perficitur, omni quidem minoratione pura, primi vero luminis plena, et primo datam cognitionem et scientiam participans perfecta. Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito, quia et purgatio est, et illuminatio, et perfectio divinae scientiae assumptio, ignorantia quidem utpote purgans, secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum, illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem, quam manifestat per altiorem illuminationem, et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum. Ipsa ergo est, quantum ad nostram scientiam, prima caelestium essentiarum dispositio, in circuitu Dei et circa Deum immediate stans, et simpliciter et incessanter circumiens aeternam ejus scientiam, secundum excellentissimam, quantum in angelis, semper mobilem collocationem, multas quidem et beatas videns pure contemplationes, simplo vero et immediato fulgore illuminata, et divino alimento repleta; multa quidem primo data fusione, sola vero domestica et unifica divinae refectionis unitate: multaque communione Dei et cooperatione digna effecta, ad eam, ut possibile, similitudinem bonarum habitudinum et actionum: multaque divinorum superposite cognoscens, et divinae scientiae et cognitionis in participatione, secundum quod fas est, facta. Propterea et laudes ipsius theologia his, qui in terra sunt, tradidit, in quibus mirabiliter manifestatur excelsissimae ipsius illuminationis eminentia. Alii quidem ejus, sensibiliter dicere, tamquam vox aquarum reboant: Benedicta gloria Domini ex loco suo. Alii autem illam valde laudabilem et piissimam reclamant theologiam: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth, plena omnis terra gloria ipsius. Has autem excelsissimas caelestium animorum hymnologias jam quidem in his quae sunt de divinis laudibus, quantum possibile, aperuimus, et dictum est de his in illis, quantum ad nos, sufficienter. Ex quibus in admonitionem sufficit dicere tantum secundum praesens tempus, quia theologicam scientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a thearchica bonitate, quae tanquam deiformis Ierarchia, et aliis quidem eandem deinde tradidit, illud per brevitatem dicere subintroducens, ipsam piissimam et superlaudabilem et laudabilissimam thearchiam fas est benedictam esse a theodochis, quantum possibile cognosci et laudari intellectibus. Ipsi enim sunt tanquam deiformes divini loci thearchicae, ut eloquia aiunt, quietis. Et quia monas est et unitas tres substantialiter, et supercaelestibus essentiis usque novissima terrae extendens bonitatem suam in omnia, quae sunt, providentiam, tanquam omnis essentiae superprincipale principium et causa, et omnium superessentialiter immensurabili continentia circumligans

CAPITULUM VIII. De Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, et de media earum Ierarchia.

Transeundum autem nunc nobis in mediam caelestium intellectuum dispositionem, Dominationes illas supermundanis oculis, quantum possibile, explorantibus, et vere potentia speculamina divinarum Potestatum et Virtutum. Etenim unaquaeque super nos essentiarum cognominatio Dei imitatorias earum significat deiformes proprietates. Igitur sanctarum Dominationum manifestativam nominationem aestimo declarare absolutam quandam et omni ignominia minorationis liberam anagogen, non ad similitudinem tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter eam inclinatam, liberaliter severam Dominationem, omni minutivae servituti superpositam, non indigentem subjectionis omnis, et remotam ab universa dissimilitudine, et kyriarchiae incessanter appetentem, et ad ipsam illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quae post eam sunt, deiformiter conformantem, ad nullum vana videntium, sed ad proprie o Ю n universale conversam, et kyriarchicae semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est, ipsi factam. Ipsam vero sanctarum Virtutum fortem quandam et incommutabilem virilitatem, in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter informatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmiter ferentem insuper essentialem et potentificam virtutem, et ipsius imaginem virtutis similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutum potenter conversam, ad secundam vero virtutis datricem et deiformiter provenientem. Ipsam autem sanctarum Potestatum aequipotentem divinarum Dominationum et Virtutum bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatam supermundanae et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea, quae inferiora sunt, potestativis virtutibus praecipitatae, sed potenter in divina post bene ordinatas reductae, et post se deiformiter reducentis, et ad potentificam exusiarchiam, quantum fas est, assimilatae, et eam, ut possibile, angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtute. Has habens deiformes proprietates media caelestium animorum dispositio purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus, inditis sibi secundo per primam Ierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis. Itaque per alium dictionem venire in alium angelum auditum, symbolum faciemus a longe superperfectae et per processionem occultae in sequentia perfectionis. Nam sapientes circa sacras nostras immolationes aiunt, per seipsas lucentes divinorum plenitudines, per alteras contemplativarum participationum esse perfectiores. Sic aestimo et angelicorum ordinum immediatam participationem primo in Deum extentorum, perfectiorem esse per medietatem perfectorum. Propter quod et a nostra sacerdotali traditione perfectivae, lucificae, et purgativae virtutes primi intellectus nominantur inferiorum, tanquam per se in omnium superessentiale principium reductorum, et teletarchicarum purgationum et illuminationum et perfectionum in participatione, secundum quod eis fas, factorum. Hoc est enim omnino divina taxiarchia divinitus promulgatum, per prima secunda divinis participare illuminationibus. Invenies autem hoc et multoties theologis expressum. Quando enim divina et paterna humanitas Israel conversibiliter pro sacra ejus salute erudiens, et ulciscentibus et immitibus nationibus in correctionem tradens, omnigena provisorum in melius traductione, et in captivitatem dimisit, et ad priorem clementer reduxit constantiam, vidit theologorum unus Zacharias unum primorum, ut aestimo, et circa Deum angelorum, commune enim, ut dixi, est omnibus hoc angelica cognominatione, ab ipso Deo discentem de hoc consiliaria, ut dictum est, verba: alterum vero subjectorum angelorum, in occursum primi provenientem, tanquam ad illuminationis susceptionem et metalepsim; deinde ab ipso divinum consilium tanquam a summo sacerdote eruditum, et hoc docere theologum conversum, quoniam fructuose habitabitur Jerusalem a multitudine hominum. Alter autem theologorum Ezechiel, et ab ipsa dicit hoc sacratissime promulgatum esse Cherubim superfirmata gloriosissima Divinitate. Enim Israel, ut dictum est, exercitativa humanitas per disciplinas in melius traducens, justitia divina obnoxios contemnat, innoxios justificat. Hoc docet primus post Cherubim, lumbos saphiro praecinctus, qui poderem juxta symbolum ierarchicum induebatur. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divina taxiarchia imperat a priori doceri de hoc divinum judicium. Et quidem enim dixit, mediam pertransire Jerusalem, et dare signum in frontes innoxiorum virorum; aliis: Exite in civitatem post eum, et percutite, et nolite parcere oculis vestris, ad omnes autem, super quos est signum, ne appropinquetis. Quid fortassis quis dixerit de dicente angelo ad Daniel: Exivit sermo; aut de ipso primo, ignem ex medio Cherubim recipiente? Aut illud ejusdem abundantius in ordinis angelici ostensionem, quoniam et Cherubim immittit ignem in manus sanctam stolam induti. Aut de vocante divinissimum Gabriel, et dicente ei: Fac illum intelligere visionem? Aut quaecunque alia a sacris theologis dicta sunt de caelestium thearchiarum deiformi ornatu. Ad quem nostrae ierarchiae ordinatio, secundum quod possibile est assimilata, angelicam pulchritudinem, quantum in imaginibus habebit, formata per eum et reducta ad superessentialem simul omnis ierarchiae taxiarchiam.

CAPITULUM IX. De Principibus et Archangelis et Angelis et de ultimo eorum Ierarchia.

Reliquus nobis in contemplationem ornatus, angelicas concludens Ierarchias, a deiformibus Principibus, Archangelis et Angelis dispositus. Et primum quidem dicere necessarium aestimo, secundum quod mihi possibile, sanctarum earum cognominationum manifestationes. Manifestat enim ipsa quidem caelestium principum illud deiformiter principale et ductivum cum ordine sacro et principativis decentissimis virtutibus, et ad superprincipale principium eas universaliter converti, et alias ierarchice duci, et ad illud ipsum, quantum possibile, reformari princificum principium, manifestareque superessentialem ejus taxiarchiam ornatu principalium virtutum. Ipsa autem sanctorum archangelorum, aequipotens quidem est caelestibus principatibus. Est enim et eorum et angelorum, ut dixi, Ierarchia una et dispositio. Veruntamen quoniam quidem non est Ierarchia, non et primas et medias et ultimas virtutes habens, archangelorum sanctus ordo communicative Ierarchicae medietati extremorum recipitur. Etenim sacratissimis Principatibus communicat, et sanctis Angelis. Ipsis quidem, quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum, ut possibile, reformatur, et angelos unificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus. Istis vero, quia et eis ypofetico est ordine divinas illuminationes ierarchice per primas virtutes suscipiens, et angelis eas deiformiter annuntians, et per angelos nobis manifestans, secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam. Ipsi enim angeli, sicut praediximus, completive consummant omnes caelestium animorum dispositiones, secundum quod consummandum est, ut in caelestibus essentiis habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos angeli, quam priores, aptius nominati, quantum et circa significantius ipsis est Ierarchia et magis circumornatus.

Excellentissimam quidem enim, ut dictum est dispositionem, tanquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, clam formans, aestimandum sanctificare secundam. Secundum vero, quae completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ejusque est Principibus et Archangelis et Angelis Ierarchiae principari, prima quidem Ierarchia manifestius, ea vero quae est post eam, occultius. Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem humanis Ierarchiis per consequentiam praecipere, ut sit per ordinem ad Deum reductio, et conversio, et communicatio, et unitas, attamen et a Deo omnibus Ierarchiis optime indita, et communicative superveniens, et cum ornatu sacratissimo processio. Inde theologia nostram Ierarchiam angelis distribuit, principem Judaeorum populi Michael nominans, et alios gentium amicos. Statuit enim excelsus terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Si autem quis dixerit, et quomodo Hebraeorum populus reductus est solus in thearchicas illuminationes, respondendum, quia non angelorum rectas scientias accusari oportet aliarum gentium in non existentes Deos errore, sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea, quae est in divinum, recta reductione recidentes, amore proprio, et superbia, et ipsis opinionum divinitus et corrationabiliter cultu. Hoc perhibetur et ipse Hebraeorum populus perpessus esse. Cognitionem enim Dei, ait, repulisti, et post cor tuum existi.

Neque enim coactam habemus vitam, neque per provisorum propriam potestatem divina lumina providae illuminationis obcaecantur: sed intellectualium visionum dissimilitudo, superplena paterna bonitate, lucis donationem aut omnino non paticipatam facit, et ad earum reformationem non distributam, aut participationes facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius et simplicis et semper eodem modo se habentis et superexpansi fontalis radii. Deinde quia et aliis gentibus, ex quibus et nos respeximus in illud omnibus paratum in traditionem et apertum divini luminis et magnum et copiosum pelagus, non alienigenae quidam imperabant dii, unum autem omnium principium, et ad ipsum reduxerunt sequentes, secundum unamquamque gentem principantes angeli. Melchisedech intelligendum summum sacerdotem, existentem Dei amicissimum existentibus, non existentium, sed ipsius vere existentis excelsi Dei. Etenim sic simpliciter Melchisedech ipsi theosophi non amicum Dei tantum, sed et sacerdotem vocaverunt. An ut sapientibus aperte significarent, quia non solum in ipsum, qui vere est, Deum convertit, adhuc autem et aliis, ut summus sacerdos, eduxit ea, quae est ad veram et solam divinitatem, reductione. Et hoc autem tuam summe sacerdotalem intelligentiam admonebimus, quia et Pharaoni apud ipsos Aegyptios imperante angelo, et Babyloniorum principi praeside proprio omnium providentiae et dominationis providum et potestativum secundum visiones distributum est, et gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt, formationum ab angelis visionis manifestatione angelorum, continuo sacris viris Daniel et Joseph ex Deo per angelos revelata. Unum enim est omnium principium et providentia. Et nullo modo aestimandum, Judaeos quidem pleniter duxisse divinitatem, Angelos autem specialiter, aut aeque honorabiliter, aut oppositis, aut Deos quosdam alteros imperare aliis gentibus: sed et eloquium illud, secundum ipsam sacram intelligentiam accipiendum, non ut partiente Deo cum alteris diis aut angelis nostrum ducatum, et Israel in gentis principatum et gentis ducatum contento, sed ut ipsa quidem una simul omnium excelsa providentia, omnes homines salutariter propriorum angelorum restitutoriis manuductionibus distribuente, solo fere ultra omnes Israel in veri Domini illuminationem et cognitionem converso. Unde theologia quidem seipsum possedisse Israel in vere Dei famulatum significans, facta est portio Domini, ait. Ostendens autem, et eum viritim ceteris gentibus distribuisse cuidam sanctorum angelorum, in cognoscendum per eum unum omnium principium, Michael dixit Judaicum duxisse populum, aperte nos edocens, unam esse omnium providentiam, simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus superessentialiter supercollocatam, omnes autem per singulas gentes imperantes angelos, in ipsum ut proprium principium sequentes, voluntate essentiali quasque virtutes extendere.

CAPITULUM X. Repetitio et congregatio angelicae ordinationis.

Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex teletarchica illuminatione sanctificata, in eam immediate ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione purgatur et illuminatur et perficitur. Occultior quidem, tanquam invisibilior, et magis simplificata et unificata: manifestior vero, ut ante data, et primo lucens, et universalior, et magis in eam, ut oportet, forma effusa. Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos Ierarchia, secundum ipsam bene ornantis taxiarchiae legem, in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem ierarchice reducitur. Manifestatores autem omnes et angeli eorum, qui ante ipsos sunt; ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, proportionaliter autem ceteri ex Deo motorum. Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione praevidit, quantum ipse Ierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est, et omnem Ierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes divisam. Sed et ipsam per singulas, specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit: propter quod et ipsos divinissimos Seraphim ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare, aperte in hoc, ut aestimo, declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt. Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue, quia et secundum seipsum unusquisque et caelestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes, addictas per unumquodque ierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unumquodque in participatione fit, sicut idipsum et fas est et possibile, superincognitissimae purgationis plenissimi luminis anieperfectae perfectionis. Est enim nihil per se perfectum, indigens universalis perfectionis, nisi vere perfectissimum et ante perfectum.

CAPITULUM XI. Quare omnes caelestes essentiae communiter Virtutes caelestes vocentur.

His autem definitis, illud dignum intelligere, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias virtutes caelestes vocare consuevimus. Non enim est dicendum, ut in angelis, quoniam omnium novissima est dispositio ipsa sanctarum Virtutum, et quidem novissimarum sancta et decora illuminatione, superpositarum essentiarum dispositiones participant; ultimae vero primarum nullo modo: et cujus gratia caelestes quidem virtutes omnes divini intellectus nominantur, Seraphim autem et Throni et Dominationes nullo modo. Participatae enim extremae excelsissimis sunt universalibus proprietatibus. Ipsi namque Angeli, et ante Angelos Archangeli, et Principatus, et Potestates, post Virtutes ab ipsa theologia ordinati, communiter saepe a nobis similiter aliis sanctis essentiis caelestes virtutes vocantur. Dicimus autem, quia communiter in omnibus utentes caelestium nominatione virtutum, non confusionem quandam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus: sed quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam et virtutem et operationem, cum simul omnes aut eorum quosdam inobservate caelestes essentias, aut caelestes vocamus virtutes, eos periphrastic ф s, de quibus sermo est, significare nos aestimandum ex ea, quae per singulos eorum est, essentia vel virtute. Neque enim superpositam proprietatem jam bene a nobis discretarum sanctarum virtutum, et minoribus omnino annectere essentiis, in conversione inconfusae angelicorum ornatuum taxiarchiae. Juxta enim saepe a nobis recte redditam rationem ipsae quidem superfirmatae dispositiones abundanter habent et minorum sacras proprietates, ultimae vero majorum superpositas universitates non habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus, per primas proportionaliter eis distributis.

CAPITULUM XII. Quare secundum homines Ierarchae angeli vocentur.

Quaeritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose intuentibus: si enim participantia excelsiorum universitatum non sunt ultima, ob quam causam secundum nos summus sacerdos angelus Domini omnipotentis ab eloquiis nominatur? Est autem non contraria ratio, ut aestimo, ante definitis. Dicimus enim, quia universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultima. Media enim et proportionali participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem: quale est, sanctorum Cherubim ordo participat sapientia et scientia altiori; sub ipsos autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsae sapientia et scientia, particulari tamen ad illos et subjecta. Et quidem omnino in participatione sapientiae esse, et scientiae, commune est omnibus deiformibus intellectualibus: attente autem, et primo, aut secundo, aut infra, nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria definitur analogia. Hoc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans definiet. Etenim sicut primi abundanter habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo, ut aestimo, inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem angelum theologia vocat, juxta virtutem propriam participantem angelorum hypofetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum. Invenies autem, quia et deos theologia vocat et caelestes et supernas essentias, et apud nos amicissimos Dei et mirabiles viros, et quidem divina obscuritate superessentialiter simul omnibus et remota et supercollocata, et nullo ab ea eorum, quae sunt, simili nominari proprie et omnino valente. Veruntamen quaecunque et intellectualium et rationalium ad unitatem ejus qualiscunque virtus universaliter convertitur, et ad divinas ipsius illuminationes, quantum possibile, incessabiliter extenditur, secundum virtutem, si justum dicere, divina imitatione, et divina univocatione digna facta est.

CAPITULUM XIII. Quare a Seraphim dicatur purgatus fuisse propheta Isaias.

Age, et hoc secundum virtutem inspiciamus, utquid a theologis Seraphim missus fuisse dicatur. Etenim exponeret quisquam, quia non suppositorum quis angelorum, sed unus quidam maximis essentiis innumeris purgat sacerdotem. Quidam ergo aiunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis definitionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse; quendam vero praestantium nobis angelorum, sanctificantem prophetae purgationem, Seraphim aequivocatione vocatum fuisse propter igneam et caelestem dictorum ablationem peccatorum, et purgati in divinam obedientiam resuscitationem. Et eloquium unum ex Seraphim simpliciter dixisse aiunt, non circa Deum collocatarum, sed nobis praestantium purgativarum virtutum. Alter autem non nimis inconvenientem quandam praestitit mihi apologiam super hujusmodi statu. Ait enim, quia propriam purgativam sacrificationem magnus ille, qui tunc erat, visionem formans angelus in docendum divina theologum, in Deum et post Deum in praeoperatricem Ierarchiam reposuit. Et numquid igitur haec ratio verax est? Ait enim qui hoc dixit: Quomodo divina virtus in omnia veniens implet, et per omnia immensuraliter pervenit, et omnibus iterum est invisibilis, non solum quasi ab omnibus superessentialiter remota, sed et quasi occulte in omnia permittens providas suas operationes, sed tamen et omnibus intellectualibus proportionaliter superlucet, et propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis, per eas quasi primas in submunitas se bene ornate distribuit, secundum uniuscujusque dispositionis contemplativam commensurationem. Quam ut apertius dicam, et per propria exempla, etsi deficientia Deo omnibus remoto, veruntamen nobis manifestiora: solaris radii distributiones in primam materiam bene distributae, implent omnium lucidiorem, et per eam manifestius proprios declarant splendores; accedens vero crassioribus materiis, obscuriorem habet distributivam superapparitionem, ex illuminandarum materiarum ad illuminationis distributivum habitum inopportunitate, et paulo post ex hoc ad perfecte fere indistributum coartatur. Iterum ignis caliditas magis seipsam distribuit in capaciora, et ad similitudinem suam bene convenientia et bene ducta: ad vero reformationibus contrarias essentias ipsa nullum absconso primitivae operationis vestigium manifestat. Et hoc eo amplius, quia his, quae non sunt cognata, per opportuna sibi habentia admittitur primum, utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia, et per haec aut aquam, aut alterum quid non facile ignescentium proportionaliter caleficans. Juxta hanc igitur naturalis ordinationis rationem, supernaturalis ipsa omnis boni ornatus visibilis et invisibilis taxiarchiae, congruae dilucidationis claritatem primo apparentem, ut in copiosissimis effusionibus excellentissimis manifestat essentiis: et per eas, quae post sunt essentiae, divino participant radio. Hae enim primae cognoscentes Deum, et divinam supereminenter desiderantes virtutem, et praeoperatrices fieri, quantum possibile, Deo simili virtute et actione dignae effectae sunt, et post se essentias ipsae ad similem virtutem, ut virtus, deiformiter extendunt, copiose ipsis tradentes ex superveniente in eas claritate, et illae iterum subjectis: et per singulas prima ei, quae est post eam, tradit. Ipsa aqua nonne et in omnes proportionaliter pervenit? Est ergo simul cunctis illuminatis principium illuminandi Deus quidem natura et vere et proprie, ut luminis essentia, et ipsius esse et videre causalis. Hoc deiformiter et Deo simile permanet, superposita ei post se unaquaeque divina lumina per se in illam transvehere. Ergo excellentissimam caelestium animorum dispositionem simul omnium reliquarum essentiae, secundum quod consequens est, post Deum principium mirantur omnis sacrae et divinae scientiae, et divinae imitationis, tanquam per illas in omnes et nos divina illuminatione distributa. Propter quod et omnem sacram et Deo similem operationem in Deum quidem quasi causalem referunt: deinde primos deiformes intellectus, tanquam primos operatores divinorum et magistros. Non ergo prima sanctorum angelorum dispositio magis simul omnibus habet igneam proprietatem, et effusam divinae sapientiae traditionem, et mysticam excelsissimam divinarum illuminationum scientiae, et sessivam proprietatem gestantem, divinam susceptionem significantem? Ipsae vero suppositarum dispositiones essentiarum, ignea, sapiente, sciente, Dei susceptoria virtute participant quidem infra, et ad primas aspicientes, et per eas ut imitatione divina praeoperative digne factas in deiformitatis possibile reductae. Dictas ergo sanctas proprietates, quarum participatio per primas post eas subsistentes fiunt, ipsis illis post Deum tanquam Ierarchiis reponunt. Ait ergo haec dicens, visionem ab illo susceptam fuisse theologo per unum imperantium nobis sanctorum et beatorum angelorum, et ante illuminativam ipsius manuductionem in illam sanctam contemplationem reposuisse. Et sedere vidit excelsissimas essentias, quantum in symbolis dicendum, post Deum, et circa Deum collocatas, superprincipalem summitatem in medio superfirmatarum virtutum supercollocatam. Didicit ergo visionibus ipse theologus, quia juxta omnem superessentialem supereminentiam incomparabiliter supercollocatum est divinum simul omni visibili invisibilique virtute; atqui, quia omnium est remotissimorum, ut universale, neque primis eorum, quae sunt, essentiis simile. Adhuc et omnium ipsum principium et causam substantificam esse, et eorum, quae sunt, secreta singularitate immutabile fundamentum, ex quo et esse, et bene esse, etiam ipsis summe munitis est virtutibus. Deinde easdem sanctissimorum Seraphim edoctus est deiformes virtutes, sacra quidem ipsorum cognominatione, quod est ignitum, de quo paulo post nos dicemus, quantum nobis possibile, subintroducere in deiforme ignitae virtutis anagogas. Alarum vero expansa sacra formatione in divinum, in primis, in mediis, in ultimis intellectibus absolutam et altissimam extensionem. Sed et eorum multificum et multiforme videns intellectualis theologus, et alis distingui eam subtus pedes, et eam subtus facies visionem, et eum in mediis alis semper motum, ad invisibilem eorum, quae visa sunt, ab ipsa reductus est scientiam, manifestata ei altissimorum intellectuum multivia et multivida virtute: et eorum sacra formidine, quam habent supermundane in altiorum et graviorum superbam et audacem et impossibilem scrutationem: et in commensuratione Deum imitantium actionum incessabile et altivolum semper motionis. Sed et illam divinam et multum preciosam hymnodiam eruditus est, formante visionem angelo secundum virtutem ipsi theologo, et tradente propriam sacram scientiam. Docuit ergo eum et hoc, quia purgatio est quantumcunque purgatis ipsa divinae claritatis incognitae, quantum possibile, participatio. Haec autem ex ipsius divinitatis remotis causis, qua omnes sacros intellectus superessentialiter occultatione perficiens, altissimis circa se virtutibus manifestior quomodo est, et magis semetipsam manifestat et distribuit. Deinde ex secundis aut novissimis, aut nostris intellectualibus virtutibus, quantum ab ipsa unaquaeque secundum deiforme extitit, sic manifestam suam illuminationem conducit ad propriae occultationis laudandum ignotum. Lucet autem per singula secundis per prima, et si oportet breviter dicere, primo ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes. Hoc ergo theologus didicit ex lucem ducente eum angelo, hoc est, purgationem et omnes divinas operationes per primas essentias relucentes in omnes reliquas distribui secundum uniuscujusque ad deificas participationes analogiam. Propter quod et ignite purgativam proprietatem ipsis Seraphim consequenter post Deum reposuit. Nihil ergo inordinatum, si purgare dicitur theologum Seraphim. Sic enim Deus purgat omnes, quorum totius purgationis est causa. Magis autem, proxime enim utemur exemplo, sicut secundum nos summus sacerdos per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare, per ipsum purgatis ordinibus, per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes: sic et propriam purgativam scientiam et virtutem ipse purgationem theologi perficiens angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde in ipsum Seraphim, tanquam primo agentem summum sacerdotem, reponit; veluti fortassis quis dixerit, cum angelica reverentia purgatum edocens, quia in te ante me perficiendae purgationis principium quidem est excelsum, et essentia, et Creator, et causalis, primasque essentias ad esse adducens, et circa se collocatione continens, et observans inconversibiles et casu carentes, et seipsum movens in primas propriarum providarum operationum participationes. Hoc enim haec me docens ait ipsius Seraphim manifestare missionem. Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse praestantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum, ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis. Haec quidem ille docuit me, tibi autem ego trado. Tua autem concesserim intellectuali et discretiva scientia, aut alteram partem dictarum causarum absolvi dubitatione, et eandem honorare ante alteram, tanquam consequens et rationabile et aeque verum habentem; aut a te ipso, quod vere veri vicinius, invenire, aut ab altero discere, Deo videlicet dante, et prius recipientibus angelis, et angelorum amicis nobis revelare per ejus magis amabilem contemplationem.

CAPITULUM XIV. Quid significet traditus angelicus numerus.

Et hoc autem dignum, ut aestimo, intellectuali cognitione, quia eloquiorum de angelis traditio milies milia esse ait, et decem milia decies milies, secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte significans innumerabiles caelestium essentiarum ordinationes. Multae enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum, infirmam et coartatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem, et a sola gnostica definitae, secundum ipsam supermundanae et caelestis intelligentiae et scientiae ditissime eis donationem sanitate divina multae scientiae sapientificae, omnium simul quae sunt superessentialiter existentis principii, et causae substantificae, et continentis virtutis, et ambientis consummationis.

CAPITULUM XV. Quae sint formativae angelicarum virtutum imagines.

Fer quod restat, remittentes nostrum, si videtur, intellectualem oculum circa sublimes contemplationes angelico vigore, ad dividuam et multipartitam latitudinem multiformis angelicarum specificationum varietatis, descendentes iterum in ipsis tanquam inconsequentibus in simplicitatem caelestium animorum analytice reflexis. Unum autem sit tibi praecognitum, quomodo sacrae formatarum imaginum resolutiones easdem aliquando caelestium essentiarum dispositiones sanctificantes significant, et iterum sanctificatas, et novissimas sanctificantes, sanctificatasque primas, et easdem, ut dictum est, primas et medias et ultimas habentes virtutes, nulla inordinata ratione introducta, secundum hujusmodi reserationum modum. Si quidem enim sanctificari quasdam a prioribus diceremus, deinde earundem sanctificantes priores, iterum sanctificantes ultimarum sanctificari ab ipsis illis sanctificatis, vere inordinatione res et confusione multa interposita. Si vero easdem et sanctificare et sanctificari dicimus, nunquam autem eorundem aut ab eisdem, sed eas singulas sanctificari quidem a prioribus, sanctificare autem novissimas: non inconsequenter fortassis quis dixerit, in eloquiis sacre factas formas, eas aliquando posse et primis et ultimis et mediis virtutibus pulchre et vere circumdare. Et sursum igitur conversibiliter extendi, et erga semetipsas firmiter convolvi, propriarum existentes custoditivas virtutum, et erga venientia sociabili processione, providas eas in participatione virtutis esse, omnibus non falso coadunabit caelestibus essentiis, etsi aliis quidem superposite et universaliter, ut saepe dictum est, aliis vero particulariter et subjecte. Inchoandum autem ratione, et quaerendum in prima formarum resolutione, ob quam causam theologia fere ultra omnes invenitur honorans ignitam sacram descriptionem. Invenies ergo eam non solum rotas igneas conformantem, sed et animalia ignita, et viros quasi ignis fulgurantes, et circa eas caelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponentem, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia. Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excelsissimos Seraphim caelitus ardentes ex cognominatione significare: et ignis pro rietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum deorsumque ignitam honorat selectim formarum facturam. Ergo igneum significare censeo caelestium animorum deiformissimum. Ipsi enim sancti theologi superessentialem et informem essentiam in igne saepe describunt, tanquam habente multas divinae, si fas dicere, proprietatis, quantum in visibilibus imagines. Ignis enim sensibilis est quidem, sic dicendum, in omnibus et per omnia clare venit, et removetur omnibus. Et lucidus est simul et quasi occultus, incognitus ipse per seipsum, non accumbente materia, in quam propriam manifestet actionem. Immensurabilisque et invisibilis per seipsum, potens simul omnium, et quaecunque in eis sunt, fiunt ad actionem propriam, mobilis, tradens seipsum omnibus quoquomodo proximantibus. Renovativus naturae custodia, illuminativus circumvelatis splendoribus, incomprehensibilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non receptus contumelia minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alterum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latens vere, crescens a seipso, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem, activus, potens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur, attritu autem, sicuti quadam vindicta connaturaliter et proprie subito relucens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, non minutus in omnibus ditissimis suimet traditionibus. Et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensibilibus imaginibus divinae operationis. Hoc ergo scientes theosophi, caelestes essentias ex igne conformant, significantes earum deiforme et, quantum possibile, Dei imitabile. Sed et humaniformes ipsas describunt, propter intellectuale, et sursum habendo intuitivas virtutes, et figurae rectum et luculentum, et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum minimum quidem, quantum ad reliquas irrationabilium animalium virtutes, omnium vero potentissimum secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum natura animae liberum et potentissimum. Est autem et per singula, ut aestimo, corporalis nostrae multiplicis partitionis invenire caelestes virtutes, dicentes, conspectivas quidem significare virtutes ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, et iterum teneram et liquidam et non repercussam, sed acute mobilem, et puram, et planam impassibiliter divinarum susceptionem illuminationum. Olfactuum vero discretivas virtutes, illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile, receptivum, et non hujusmodi scientia discretivum et omnino refugitivum. Aurium vero virtutes, illud particeps et gnosticum divinae inspirationis susceptivum. Gustativas autem, invisibilium escarum plenitudinem, et divinarum et alentium promotuum susceptivum. Tactivas vero, convenientis aut nocentis in scientia diagnosticum. Palpebras deinde et supercilia, divinarum visionum intelligentiae custoditivum. Juvenilem vero et adultam aetatem, illud innovantis semper vitalis virtutis. Dentes autem, divisivum inditae nutrientis perfectionis. Unaquaeque enim essentia intellectualis donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam. Humeros autem et brachia, et iterum manus, factivum et operativum et activum. Cor vero symbolum esse deiformis vitae, propriam vitalem virtutem deiformiter in ea, quae praeintellecta sunt, seminantis. Pectora iterum significare durum et custoditivum, ut a supposito corde vivificae distributionis. Dorsa vero, continuum simul cunctarum fertilium virtutum. Pedes autem, mobile et velox et cursile in divina semper euntis motionis. Propter quod et pennatos theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes. Pennatum namque significat anagogicam velocitatem, et caeleste sursum versus itineris activum, et ab omni humili per sursum ferens remotum. Ipsa vero pennarum levitas nihil terrenum, sed totum munde et sine gravitate in excelsum ascendens. Nudum quoque et discalceatum et dimissum et absolutum, et immensurabile et purum, eorum, quae extra sunt, appositione, et ad simplicitatem divinam, quantum possibile, assimilativum. Sed quoniam iterum simpla et multum varia sophia et nudos vestit, et vasa quaedam dat ipsis circumferre, fer et animorum caelestium sacros amictus et organa, secundum quod nobis possibile, aperiamus. Claram quidem enim vestem igneamque, significare aestimo deiforme juxta ignis imaginem et luculentum, propter in caelo quietes, ubi lumen et omnino invisibile dicendum aut intellectualiter illuminans, aut intellectualiter illuminatum. Sacerdotalem vero, ad divina et mystica speculamina ductivum et totius vitae votum. Zonas quoque, fecundarum ipsarum custoditivum virtutum, et congregantem eas habitum in seipsum unite converti, et circulariter cum facilitate casu carente naturae similitudine circa seipsum circumferri. Virgas etiam, regale ac ducale, rectaque omnia definiens. Tela vero et secures, dissimilitudinum separativum, et discernentium virtutum acumen, et efficax et actuosum. Geometrica et tectonica vasa, fundativum et aedificativum et perfectivum, et quaecunque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiae. Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sunt symbola illa, quae acta sunt, a sanctis angelis organa, aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam, aliis vero angustae libertatem, aut disciplinae finem, aut prioris constantiae resumptionem, aut oppositionem aliorum donorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut invisibilium: et omnino forsan non dubitarit perspicax animus pulchre invisibilibus adunare visibilia. Ipsos etiam ventos nominari eorum velocitatem significat, et in omnibus fere absque mora pervenientem effectum, et desursum in ea quae deorsum, sursum transvectivum motum, erigentem quidem secunda ad superiorem celsitudinem, moventemque prima ad communicativam et providam minorum processionem. Dicet autem fortassis quis, a л rei spiritus ventosam cognominationem deiforme caelestium significare. Habet enim et hoc divinae operationis imaginem et formam, ut in symbolica theologia per tetrasticam dijudicationem per plura demonstratum est, secundum naturae motivam, et gignentem, et velocem, et potentem capacitatem, et ignotum nobis et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum. Nescis enim, inquit, unde venit aut quo vadit. Sed et nubis ipsis speciem theologia circumformat, significans per hoc sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos, prima apparitione primam manifestationem pompose accipientes, et ipsam copiose in ea, quae sunt secundo, lucide et proportionaliter distribuentes: et quia genitale eis et vivificum et activum et perfectivum subsistit, juxta intellectualem imbrium conceptionem, quae excipiens sinus humidis pluviis in vitales partes evocatur. Ipsa autem et a л ris et electri et lapidum multicolorum speciem theologia caelestibus essentiis circumponit. Electrum quidem, quasi auriforme simul et argenteum, significat imputribilem, ut in auro, et simul largum, et non minutum, et incontaminatum splendorem, et apertam, ut in argento, et luciformem, et caelestem claritatem. Chalco autem secundum traditas rationes aut igneum, aut auriforme attribuendum. Lapidum vero multicolores species significare aestimandum, aut quasi albas luciforme, aut quasi rubeas auriforme, aut quasi pallidas juvenile et novum; et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum dijudicationem. Sed quoniam quidem haec secundum virtutem a nobis sufficienter dicta esse arbitror, transeundem in sanctam rescrationem caelestium animorum sacre figuratae bestialis formationis. Leonem enim significare censendum principale et robustum, et indomitum et abditum ineffabilis divinitatis, ut virtus assimilativum intellectualium vestigiorum circumvelamine et mystice fortassis pomposo amictu, secundum divinam illuminationem in semet restituto itinere. Ipsam vero bovis, validum et novum, et intellectuales sulcos latum in susceptionem caelestium et gignentium imbrium, et custoditivum et potentissimum. Ipsam dehinc aquilae, regale et altiferum, et citivolum, et ad potentificum alimentum acutum et sobrium, et agile, et bene machinatum, et ad copiosum et multolucentem radium divini solis desiderio in speculativarum virtutum sanis obtutibus, immediate, recte, et inflexibiliter contemplativum. Illam vero equorum, obediens et frenabile; et album quidem, vere lucidum, et quasi maxime divini luminis cognatissimum; eorum autem, qui nigri sunt, abditum; rubrum vero, igneum et activum; commixtorum quoque ex albo et nigro, perfectiva virtute extremorum conjunctivum, et prima secundis, et secunda primis conversibiliter ac provide connectens. Sed si non sermonis conspicaremus commensurationem, et per partes animalium dictorum proprietates, et omnes corporales eorum conformationes adunassemus fortassis non incongrue caelestibus virtutibus secundum dissimiles similitudines. Furibundum quidem in ipsarum intellectualem fortitudinem, cujus novissimus furor est sonus; ipsam vero iterum concupiscentiam, in amorem divinum: et summatim dicendum, simul omnes irrationabilium animalium et sensus et multiplices partes in immateriales caelestium essentiae intelligentias et uniformes virtutes reducentes. Sufficiunt autem sapientibus non solum haec ipsa, sed et unius significativae imaginis dijudicatio in proximarum simili modo declarationem. Inspiciendumque et hoc, fluvios dictos fuisse, et rotas, et currus connexos caelestibus essentiis. Ignea quidem enim flumina significant divinos promotus, copiosam ipsis et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate. Currus autem, conjunctivam similitudinum societatem. Rotae autem, pennatae quidem cum sint, inque ea, quae ante conspectum sunt, inconversibiliter et inflexibiliter euntes, per rectam et justam viam eximiae operationis earum virtutem in eamdem sine flexu et recte sectam viam, simul omni earum intellectuali rotatu supermundane directo. Est autem et per aliam anagogen dijudicare intellectualium rotarum imaginariam descriptionem. Vocitatum est enim eis, ut ait theologus,. Significat autem hoc, juxta hebraicam vocem, revolutiones vel revelationes. Igneae siquidem et deiformes rotae revolutiones quidem habent circa idipsum optimum sempermobili motu: revelationes vero secretorum manifestatione, et circumsubjectorum reductione, et altarum illuminationum in ea quae subjecta sunt deductiva perfectione. Reliquus nobis in explanationem de gaudio caelestium dispositionum sermo. Etenim acceptrices omnino non sunt ejus, quae secundum nos est, passibilis delectationis. Congaudere autem Deo dicuntur perditorum inventione, juxta deiformem epulationem, et in providentia et salute in Deum redeuntium deiformitate, et copiosissima laetitia, et illa constantia ineffabili, in cujus participatione saepe facti sunt et viri sancti per deificos divinarum illuminationum superadventus. Tanta a me et de sanctis reformationibus dicta sunt: diligenti quidem earum manifestatione deficimus. Haec autem consummata, ut aestimo, ad non humiliter nos remanere in figurativis phantasiis. Si autem et hoc dixeris, quomodo non omnium deinde angelicarum in eloquiis virtutum, aut operationum, aut imaginum fecimus memoriam: respondemus verum, quia quarum quidem supermundanam scientiam ignoravimus, in ipsis nos alterius luciduci docentis egemus. Quaedam autem tanquam dictis aeque potentia praetermisimus, commensurationi sermonis providentes, et super nos secretum silentio honorificantes.

Explicit liber de caelesti Ierarchia. Angelicarum descriptionum illuminationes defudisti, hominibus revelasti videre animo compositum astrum.

RSS-подписка
Римский литургический календарь
О проекте
На нас ссылаются
Вам понравился сайт?
Поставьте ссылку!
Marco Binetti - Теология, филология, латинский язык


Rambler's Top100