Missale Romanum

ex decreto
Ss. Concilii Tridentini restitutum
Summorum Pontificum cura
recognitum

editio XXXI post typicam

www.binetti.ru

Index Missalis

Index of Latin texts

 

RITUS SERVANDUS
in celebratione Missae

 

I Ч De Praeparatione Sacerdotis celebraturi

Sacerdos celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet; et Orationes inferius positas pro temporis opportunitate dicat. Deinde accedit ad locum in Sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit Missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens Orationem inferius positam. Deinde preparat Calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum Patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super ejus os ponit Purificatorium mundum, et super illud Patenam cum Hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva Palla linea, tum Velo serico; super Velo ponit Bursam coloris paramentorum intus habentem Corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habenti facultatem, simul cum Palla benedictum.

2 Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habenti, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit Praelatus saecularis, supra Rochettum, si sit Praelatus regularis vel alius Sacerdos saecularis, supra Superpelliceum, si commode haberi possit, alioquin sine eo supra vestes communes, dicens ad singulas Orationes inferius positas.

3 Ac primum accipiens Amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est Crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub brachiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum Alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram brachio dextero, et sinistram sinistro imponens. Aibam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et Cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat Albam super Cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac ejus fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit Manipulum, osculatur Crucem in medio, et imponit brachio sinistro. Deinde ambabus manibus accipiens Stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium ejus collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem Stolae extremitatibus Cinguli hinc inde ipsi Cingulo conjungit.

4 Si Celebrans sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, non ducit Stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat Stolam, accipit parvam Crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante Stolam, nisi in Missis Defunctorum, sed accipit ad Altare, cum in Confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur. Ч Postremo Sacerdos accipit Planetam.

5 Si sit Episcopus, vel Abbas, ut supra habens usum Pontificalium, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali.

II Ч De Ingressu Sacerdotis ad Altare

Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in Sacristia erit, capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite cooperto faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale.

2 Cum pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem, extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris, et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet.

3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit.

4 Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolae, Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolae, descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat Confessionem.

5 In Missa solemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et alia necessaria praeparentur in Credentia cooperta linteo, antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus junctas ante pectus; Acolythi vero ante eos deferunt candelabro cum candelis accensis, quae deinde collocantur super Credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit cum ipsis (ut infra) Confessionem.

6 In Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinantur: cujus Pontificalis ordinem Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.

III Ч De Principio Missae, et Confessione facienda

Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum Altaris, convertit se ad ipsum Altare, ubi stans in medio, junctis manibus ante pectus, extensis et junctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando junguntur manus, praeterquam post consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel Altari profunda reverentia, vel si in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.

2 Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum Altaris a cornu Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad Altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco jurisdictionis, stans ante infimum gradum a cornu Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad Atare incipit Missam.

3 Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in Ecclesiis eorum jurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo Confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinatur.

4 Stans igitur Celebrans ante infimum gradum Altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intelligibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a Ministris.

5 Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad Altare, et benedicit Oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super Altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis junctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter junctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.

6 Postquam dixerit: In nomine Patris, etc. ut supra, jungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce Antiphonam: Introibo ad altare Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni Ministri hinc inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Deinde Sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim Psalmum: Judica me, Deus, usque ad finem, cum Gloria Patri. Quo finito, repetit Antiphonam Introibo cum ministris, ut supra. Qui Psalmus numquam praetermittitur, nisi in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis inclusive usque ad Sabbatum sanctum exclusive, in quibus semel tantum dicta Antiphona Introibo cum ministris, ut supra, Sacerdos statim subjungit V/. Adjutorium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine Psalmi dicit Gloria Patri, etc. caput Cruci inclinat.

7 Repetita Antiphona Introibo, dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus, dicit V/. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R/. Qui fecit caelum et terram. Deinde Altari se profunde inclinans, junctis manibus dicit: Confiteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel Ministris dictum sit Misereatur. Cum incipitur a Ministris Confiteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.

8 Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolice, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum Provincia, Civitate vel Dioecesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, Pater; similiter in fine ubi dicit: vos, frafres, dicat: te, Pater; quod dicens Summo Pontifici genuflectit, aliis Praelatis profunde se inclinat.

9 Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex), respondent Confiteor, dicunt tibi, Pater, et te, Pater, aliquantulum conversi ad Celebrantem.

10 Facta a circumstantibus Confessione, Celebrans stans respondet: Misereatur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit: Indulgentiam, etc.; et si est Episcopus, vel Abbas, ut supra, accipit Manipulum, osculando illum in medio. Et stans inclinatus junctis manibus prosequitur: Deus, tu conversus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad Orationem Aufer a nobis, etc.; et cum dicit: Oremus, extendit et jungit manus.

11 Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Praelatis, ut supra celebret, facta Summo Pontifici genuftexione, aliis Praelatis profunda reverentia, accedit ad medium Altaris ante infimum gradum, et ibi incipit secreto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missae.

IV Ч De Introitu, Kyrie, eleison, et Gloria in excelsis

Dum dicit: Aufer a nobis, etc., Celebrans junctis manibus ascendit ad medium Altaris, et ibi inclinatus, manibusque item junctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae Altaris tangant, residuo manuum inter Altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus junctae super Altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc., et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur Altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis: quod semper servatur, quando osculatur Altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disjunguntur. In omni etiam deosculatione sive Altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.

2 Osculato Altari, accedit ad cornu ejus sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus Altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intelligibili voce Introitum Missae et prosequitur junctis manibus. Cum dicit: Gloria Patri, tenens junctas manus, caput inclinat versus Crucem. Cum repetit Introitum, non signat se, ut prius, et eo repetito, junctis manibus ante pectus accedit ad medium Altaris, ubi stans versus illud similiter manibus junctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eleison, ter Christe, eleison, et iterum ter Kyrie, eleison, alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, Celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.

3 Dicto ultimo Kyrie, eleison, Sacerdos stans in medio Altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Gloria in excelsis. Cum dicit Deo, jungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans junctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Jesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Jesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in gloria Dei Patris. Amen.

4 In Missa solemni Sacerdos facta Confessione ascendit cum ministris ad medium Altaris: ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato Altari, ponit incensum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, et Thuriferario thuribulum; Diaconus, parum inclinatus versus Celebrantem, dicit: Benedicite, Pater reverende, et osculatur cochlear, et manum Celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulum, dicens interim: Ab illo benedicaris, etc., et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea Diaconus, dimissa navicula, accipit thuribulum, et dat Celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat Altare, ter ducens thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabro, a medio ejus usque ad cornu Epistolae: ubi demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad Altare, elevans manum incensat ejus planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus Altaris triplici ductu usque ad cornu Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius cornu Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabulae partem versus medium Altaris, ut fecit in cornu Epistolae: deinde manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem ejus partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a cornu Evangelii usque ad medium Altaris, et, facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad cornu Epistolae: ubi, reddito thuribulo ipsi Diacono, ab eo ipse solus incensatur.

5 Si vero in Altari fuerint Reliquiae, seu Imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio Altaris, primum incensat eas quae a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, quae sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolae: deinde prosequitur incensationem Altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures Reliquiae, vel Imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.

6 Si in Altari fuerit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium Altaris.

7 Diaconus et Subdiaconus hinc inde assistunt Celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde Celebrans, Diacono a dexteris ejus, Subdiacono a dexteris Diaconi stantibus in cornu Epistolae, legit Introitum et Kyrie, eleison. Cum vero intonat Hymnum Gloria in excelsis Deo, Diaconus et Subdiaconus, unus post alium, stant a tergo Celebrantis: postea ascendunt ad Altare, et hinc inde, Diaconus a dexteris, Subdiaconus a sinistris, cum Celebrante Hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dominus vobiscum, Oratio, Praefatio, et Pater noster, Diaconus et Subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo Celebrantis.

Ordo incensationis Altaris

V Ч De Oratione

Dicto Hymno Gloria in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, Celebrans osculatur Altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus junctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit cornu Epistolae, et extendens, ac jungens manus ante pectus, ut prius, dicit voce praedicta: Dominus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est Hymnus Gloria in excelsis). R/. Et cum spiritu tuo, et junctis ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad librum, ubi eas extendens, et jungens ante pectus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum extendit manus ante pectus, ita ut palma unius manus respiciat alteram, et digitis simul junctis, quorum summitas humerorum altitudinem distantiamque non excedat, quod in omni extensione manuum ante pectus servatur. Stans autem, ut supra, extensis manibus, dicit Orationem. Cum dicit: Per Dominum nostrum, jungit manus, easque junctas tenet usque ad finem: Si aliter concluditur Oratio, Qui tecum vel Qui vivis, cum dicit: in unitate, jungit manus.

2 Cum nominatur nomen JESUS, caput versus Crucem inclinat: quod etiam facit cum nominatur in Epistola. Et similiter ubicumque nominatur nomen B. Mariae, vel Sanctorum de quibus dicitur Missa, vel fit Commemoratio: item in Oratione pro Papa, quando nominatur, semper caput inclinat, non tamen versus Crucem; nisi in loco principali Altaris habeatur simulacrum vel imago B. M. V. aut Sancti, ad quam caput inclinatur. Si plures Orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.

3 Si Altare sit ad Orientem, versus populum, Celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad Altare, cum dicturus est Dominus vobiscum, Orate, fratres, Ite, Missa est, vel daturus benedictionem; sed, osculato Altari in medio, ibi expansis et junctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.

4 In Quatuor Temporibus, vel alias, quando dicendae sunt plures Orationes cum Prophetiis, dicto Kyrie, eleison, in medio Altaris, revertitur ad cornu Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et junctis ante pectus manibus, caput Cruci inclinans, dicit: Oremus, Flectamus genua et illico, manibus super Altare extensis, ut se ipsum ad Altare sustineat, genuflectit, et sine mora surgens, eadem voce ministro respondente: Levate, manibus extensis dicit Orationem, ut supra, et in conclusione eas jungit. Dum autem legit Prophetias, tenet manus super librum, vel Altare positas, ut mox dicetur de Epistola.

5 In Missa solemni cum dicitur Dominus vobiscum et Oratio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem. Flectamus genua dicitur a Diacono, a Subdiacono vero Levate, illo primum genuflectente, hoc primum surgente; Celebrans vero non genuflectit.

VIЧ De Epistola, Graduali, et aliis usque ad Offertorium

Dictis Orationibus, Celebrans positis super librum, vel super Altare manibus, ita ut palmae librum tangant, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intelligibili voce, et respondetur a ministro: Deo gratias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur Graduale, Alleluja, et Tractum, ac Sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis, Sacerdos, si privatim celebret, ipsemet, seu minister portat librum Missalis ad alteram partem Altaris in cornu Evangelii, et dum transit ante medium Altaris, caput Cruci inclinat, et Missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum cornu Altaris, et non ad parietem, sive ad partem ejus contra se directam.

2 Locato Missali in Altari, Celebrans redit ad medium Altaris, ibique stans junctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Jube, Domine, benedicere, Dominus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum Missalis, ubi stans versus illum, junctis manibus ante pectus, dicit intelligibili voce: Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. Deinde pollice dexterae manus signo crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequentia, vel Initium sancti Evangelii, etc., R/. Gloria libi, Domine. Tum junctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quo finito, minister stans in cornu Epistolae post infimum gradum Altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et Sacerdos elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens: Per Evangelica dicta etc., praeterquam in Missis Defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et Celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per Evangelica dicta. Cum autem nominatur JESUS, caput versus librum inclinat; et eodem modo versus librum genuflectit, cum in Evangelio est genuflectendum.

3 Dicto Evangelio, stans in medio Altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo; cum dicit: in unum Deum, jungit manus, et caput Cruci inclinat; quo erecto stans ibidem junctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Jesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnatus est, usque ad et homo factus est, inclusive, genuflectit. Cum dicit: simul adoratur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam venturi saeculi. Amen, producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.

4 In Missa solemni Subdiaconus circa finem ultimae Orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et facta Altari genuftexione in medio, vadit ad partem Epistolae contra Altare, et cantat Epistolam, quam etiam Celebrans interim submissa voce legit, assistente sibi Diacono a dexteris, et item Graduale, Tractum etc. usque ad Munda cor meum. Epistola cantata, Subdiaconus facit iterum genuflexionem Altari in medio, ac redit ad Celebrantem, et genuflectens osculatur ejus manum, et ab eo benedicitur, praeterquam in Missis Defunctorum.

5 Postea idem Subdiaconus accipit Missale Celebrantis, defert ad cornu Evangelii in Altari, et ibi ministrat Celebranti, qui in medio Altaris submissa voce dicto Munda cor meum etc., et deinde lecto Evangelio, quod in fine non osculatur, delato etiam per Diaconum libro Evangeliorum ad Altare, imponit incensum in thuribulum. Postea Diaconus genuflexus ante Altare dicit: Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de Altari, petit benedictionem a Celebrante similiter genuflexus in superiori gradu Altaris; et osculata illius manu, praecedentibus Thuriferario, et duobus Acolythis cum candelabris accensis de Credentia sumptis, vadit cum Subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra Altare versus populum, ubi Subdiacono librum tenente medio inter duos Acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dominus vobiscum, junctis manibus. Cum dicit: Sequentia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, junctis manibus. Interim Celebrans post datam Diacono benedictionem retrahens se ad cornu Epistolae, ibi stat, junctis manibus. Et cum Diaconus dicit: Sequentia sancti Evangelii, Sacerdos etiam signat se: et cum nominatur JESUS, caput inclinat versus Altare. Finito Evangelio Sacerdos osculatur librum a Subdiacono sibi delatum, dicens: Per Evangelica dicta, etc., et a Diacono ter incensatur. Si sit coram Praelato in sua residentia, liber defertur ad Praelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea stans in medio Altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum Diacono et Subdiacono, deinde ad Altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Gloria in excelsis.

6 Si autem sit praedicandum, Contionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive contione expleta, dicatur Credo, vel, si non sit dicendum, cantetur Offertorium.

7 Cum vero in Symbolo cantatum fuerit: Et incarnatus est, Diaconus accepta Bursa de Credentia, ambabus manibus eam defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium Altaris, in quo explicat Corporale, et revertitur ad Celebrantem. Cum non dicitur Credo, Subdiaconus defert Bursam simul cum Calice, ut infra dicetur.

8 Si quandoque Celebrans cantat Missam sine Diacono et Subdiacono, Epistolam cantet in loco consueto aliquis Lector Superpelliceo indutus, qui in fine non osculatur manum Celebrantis; Evangelium autem cantat ipse Celebrans ad cornu Evangelii, qui et in fine Missae cantet Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, aut Requiescant in pace, pro temporis diversitate.

VII Ч De Offertorio, et aliis usque ad Canonem

Dicto Symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium Celebrans osculatur Altare in medio, et junctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra) vertit se ad populum, et extendens ac jungens manus dicit: Dominus vobiscum, et junctis manibus revertitur per eandem viam ad medium Altaris, ubi extendens et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum junctis, ut prius, manibus, dicit Offertorium, et omnia, quae usque ad finem Missae in medio Altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad Altare, nisi ubi aliter ordinatur.

2 Dicto Offertorio, discooperit Calicem et ad cornu Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam Pallam desuper Hostiam, accipit Patenam cum Hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.

3 Si fuerint aliae Hostiae non super Patenam, sed super Corporale, vel in alio Calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, Calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc., ut in Ordine Missae. Quo dicto, Patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super Corporale, et deponit Hostiam circa medium anterioris partis Corporalis ante se, et Patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus Corporale; quam, exterso Calice, ut dicetur, cooperit Purificatorio. Si autem adsit vas seu Calix cum aliis Hostiis, ipsum cooperit alia Patena, vel Palla.

4 Deinde in cornu Epistolae accipit Calicem, Purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum Celebrantis) et ponit vinum in Calicem. Deinde eodem modo tenens Calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantiae, et infundens parum aquae in Calicem prosequitur: Da nobis per hujus aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro Defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens Orationem ut supra.

5 Imposita aqua in Calicem et finita Oratione praedicta, accipit manu dextera Calicem discoopertum; et stans ante medium Altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua Oratione dicta, facit signum crucis cum Calice super Corporale, et ipsum in medio post Hostiam collocat, et Palla cooperit. Deinde junctis manibus super Altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens easque in altum porrectas, statim jungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et benedic, signat manu dextera communiter super Hostiam et Calicem, sinistra posita super Altare.

6 Tum junctis ante pectus manibus, accedit ad cornu Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens Psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Gloria Patri, etc.; qui versus Gloria Patri praetermittitur in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica de Passione usque ad Sabbatum sanctum exclusive.

7 Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus junctis, revertitur ad medium Altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus junctis super Altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto Orationem: Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super Altare positis, osculatur illud in medio; tum, junctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et jungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc. perficit circulum, revertens, junctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium Altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse Celebrans submissa voce dicit: Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad Orationem, stans in medio Altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione Orationem, vel Orationes secretas. Cum dicit Per Dominum, jungit manus: cum dicit Jesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima Oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.

8 Pervento autem in conclusione ultimae Secretae ad verba illa: Per omnia saecula saeculorum exclusive, Sacerdos stans in medio Altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intelligibili voce Praefationem. Cum dicit: Sursum corda, elevat manus hinc inde extensas usque ad pectus; ita ut palma unius manus respiciat alteram. Cum dicit: Gratias agamus Domino, jungit manus; cum dicit: Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et justum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur Praefationem propriam, vel communem, ut tempus requirit. Cum dicit: Sanctus, junctis ante pectus manibus, et inclinatus voce mediocri prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedictus qui venit in nomine Domini, etc. erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.

9 In Missa solemni dicto Oremus, Diaconus et Subdiaconus accedunt ad Altare in cornu Epistolae: Diaconus amovet Calicem, si est in Altari, vel, si est in Credentia, ut magis decet, accipit eum, de manu Subdiaconi, qui illum cum Patena et Hostia, coopertum Palla et Velo a collo sibi pendenti manu sinistra tenens, et alteram manum superponens Velo, ne aliquid decidat, de Credentia detulit, comitatus ab Acolytho ampullas vini et aquae portant[e]; ipse Diaconus Calicem detegit, et dat Patenam cum Hostia Celebranti, osculando ejus manum: Subdiaconus extergit Calicem Purificatorio; Diaconus, accepta ampulla vini de manu Subdiaconi, imponit vinum in Calice: Subdiaconus interim ampullam aquae ostendens Celebranti, dicit: Benedicite, Pater reverende: qui facto versus eam signo crucis, dicit Orationem: Deus, qui humanae, etc., interim Subdiaconus infundit paululum aquae in Calicem; Diaconus illum Celebranti dat, et pedem Calicis tangens, seu brachium dexterum Celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Domine, etc., quem postea positum in Altari, ut supra Palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in cornu Epistolae ponit in dextera manu Patenam, quam cooperit extremitate Veli ab ejus humero pendentis: qui vadit post Celebrantem ante medium Altaris, et, facta genuftexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem Orationis Dominicae, ut dicetur. In Missis autem Defunctorum et in Feria VI Parasceve, Patena non tenetur a Subdiacono.

10 Dicto Veni, sanctificator, ut supra, Celebrans, ministrante Diacono naviculam, et dicente: Benedicite, Pater reverende, ponit incensum in thuribulum, dicens: Per intercessionem, etc. ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum Diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam, incensat oblata, ter ducens thuribulum super Calicem et Hostiam simul in modum crucis, et ter circum Calicem et Hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (Diacono interim pedem Calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te, benedictum. In tertia: ascendat ad te, Domine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et Altare, ut dictum est supra, assistente eodem Diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc.; et cum incensatur Crux, Diaconus amovet Calicem ad partem Epistolae, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum Diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde Diaconus incensat Chorum, et postremo Subdiaconum, tenentem Patenam, et ipse Diaconus incensatur a Thuriferario, et Thuriferarius postea incensat Acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus Acolythis ampullam aquae, cum pelvicula et manutergio.

Ordo incensandi oblata

11 Cum dicitur Praefatio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad Altare, ubi cum Celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde Diaconus accedit ad sinistram Celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius Sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post Celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post Celebrantem.

VIIIЧ De Canone Missae usque ad Consecrationem

Finita Praefatione, ut supra, Sacerdos stans ante medium Altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus junctis et super Altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te igitur etc. ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accepta habeas et benedicas, etc., prius osculatur Altare in medio, deinde erigit se, et stat junctis manibus ante pectus. Cum dicit: Haec + dona, haec + munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super Hostiam et Calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.

2 Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antistite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si Celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuant omnes, ut sequitur: et omnibus orthodoxis, etc.

3 Cum dicit: Memento, Domine, elevans et jungens manus usque ad faciem vel pectus, sic junctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreta commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam Celebrans, si pro pluribus orare intendit, nec circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.

4 Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Jesu Christi, caput Cruci inclinat: in conclusione, quando dicit: per eundem, jungit manus. Cum dicit: Hanc igitur oblationem, expandit manus simul super oblala, ita ut palmae sint apertae versus ac super Calicem et Hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum, Dominum nostrum. Tunc enim jungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene + dictam, adscrip + tam, ra + tam, communiter signat ter super Hostiam et Calicem simul: deinde cum dicit: ut nobis Corpus, separata signat semel super Hostiam tantum; et cum dicit: et Sanguis, semel super Calicem tantum: deinde elevans et jungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filli tui, Domini nostri Jesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super Corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus Hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium Altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum, Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens Hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.

5 Si adsit vas cum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat Hostiam, discooperit manu dextera Calicem, seu vas aliarum Hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super Altare positis, stans capite inclinato, distincte, reverenter et secreto profert verba consecrationis super Hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et Hostiam suam pollicibus et indicibus tantam tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam inter pollices et indices praedictos super Altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul junctis (et Hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super Corporale vel in alio vase aut Calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam: et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.

6 Reposita Hostia consecrata super Corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum Hostiarum, Patena vel Palla cooperit, ut supra. Interim dum Celebrans elevat Hostiam, accenso prius intorticio (quod non exstinguitur, nisi postquam Sacerdos Sanguinem sumpserit, vel alios communicaverit, si qui erunt communicandi in Missa), minister manu sinistra elevat fimbrias posteriores Planetae, ne ipsum Celebrantem impediat in elevatione brachiorum; quod et facit in elevatione Calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque Sacerdos deponat Hostiam super Corporale, et similiter postmodum ad elevationem Calicis.

7 Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit Calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat; et stans erectus dicit: Simili modo, postquam coenatum est, et ambabus manibus accipiens Calicem juxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc. Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedixit, sinistra Calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum; et prosequens: deditque discipulis suis, etc., et ambabus manibus tenens Calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super Altare positis, et capite inclinato, profert attente, continuate et secreto, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit Calicem super Corporale, dicens secreto: Haec quotiescumque feceritis, etc., genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens Calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super Corporale in locum pristinum, et manu dextera Palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.

8 In Missa solemni ad finem Praefationis accenduntur duo saltem intorticia ab Acolythis, quae exstinguuntur post elevationem Calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam jejuniorum, et in Missis pro Defunctis tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem Celebrans dicit: Quam oblationem, etc., Diaconus accedit ad ejus dexteram et ibi in superiori gradu Altaris genuftexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias Planetae elevat, et quando opus est, se erigens, Calicem discooperit et cooperit, et cum Celebrante genuflectit. Subdiaconus genuflectit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in cornu Epistolae ter incensat Hostiam, cum elevatur, et similiter Calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione. Reposito Calice, Diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt, et stant in locis suis.

IX Ч De Canone post Consecrationem usque ad Orationem Dominicam

Reposito Calice et adorato, Sacerdos stans ante Altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et memores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, jungit manus ante pectus: et cum dicit: Hostiam + puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam, manu sinistra posita super Altare intra Corporale, dextera signat ter communiter super Hostiam et Calicem, et semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aeternae, et Calicem + salutis perpetuae; deinde stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propitio, etc. Cum dicit: Supplices te rogamus, etc. inclinat se ante medium Altaris, manibus junctis super illo positis. Cum dicit: ex hac Altaris participatione, osculatur Altare, manibus hinc inde super Corporale positis. Cum dicit: sacrosanctum Filii tui, jungit manus, et dextera signans semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem, sinistra super Corporale posita, dicit: Cor+pus, et San+guinem sumpserimus, et cum dicit: omni benedictione + caelesti, seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra posita infra pectus et prosequitur: et gratia repleamur. Cum dicit: Per eundem, jungit manus.

2 Cum dicit: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, etc., extensis et junctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et intentis oculis ad Sacramentum super Altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo, etc. et in fine ad: Per eundem, jungit manus, et caput inclinat.

3 Cum dicit: Nobis quoque peccatoribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super Corporale, et prosequitur secreto: famulis tuis, etc. stans manibus extensis, ut prius. Cum dicit: Per Christum, Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, jungit manus ante pectus: deinde manu dextera ter signans communiter super Hostiam et Calicem, dicit: sancti+ficas, vivi+ficas, bene+dicis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super Calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per + ipsum, et cum + ipso, et in + ipso. Et similiter cum Hostia signat bis inter Calicem et pectus, incipiens a labio Calicis, et dicit: est tibi Deo Pa+tri omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti. Deinde tenens manu dextera Hostiam super Calicem, sinistra Calicem, elevat eum aliquantulum simul cum Hostia, dicens: omnis honor et gloria, et statim utrumque deponens, Hostiam collocat super Corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et indices ut prius jungens, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.

4 In Missa solemni cum Celebrans dicit: Per quem haec omnia, etc., Diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est discooperit Calicem, et cum Celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genuflectit. Cum incipit: Pater noster, idem vadit retro post Celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur Oratio Dominica.

X Ч De Oratione Dominica, et aliis usque ad factam Communionem

Celebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super Altare intra Corporale positis, dicit intelligibili voce: Per omnia saecula saeculorum, et cum dicit: Oremus, jungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum intentis, prosequitur usque ad finem. Responso a ministro: Sed libera nos a malo, et a Celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disjunctis, Patenam aliquantulum Purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos; quam tenens super Altare erectam, sinistra super Corporale posita, dicit secreto: Libera nos, quaesumus, etc.

2 Antequam Celebrans dicat: Da propitius pacem, elevat manu dextera Patenam de Altari, et seipsum cum ea signat signo crucis, dicens: Da propitius pacem in diebus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus; deinde Patenam ipsam osculatur, et prosequens: ut ope misericordiae tuae, etc., submittit Patenam Hostiae, quam indice sinistro accommodat super Patenam, discooperit Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat; tum se erigens, accipit Hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super Calicem tenens, reverenter frangit per medium, dicens: Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super Patenam; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens: Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem majorem, quam sinistra tenet, adjungit mediae super Patenam positae, interim dicens: in unitate Spiritus Sancti Deus; et particulam Hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intelligibili voce dicit: Per omnia saecula saeculorum. R/. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium Calicis, dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Responso per ministrum: Et cum spiritu tuo, particulam quam dextera manu tenet, immittit in Calicem dicens secreto: Haec commixtio, et consecratio Corporis, etc. Deinde pollices et indices super Calicem aliquantulum tergit et jungit, Calicem Palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans junctis manibus ante pectus, capite inclinato versus Sacramentum, dicit intelligibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi; et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super Corporale posita, dicit: miserere nobis, et deinde non jungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserere nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.

3 Tunc manibus junctis supra Altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Domine Jesu Christe, etc. Qua Oratione finita, si est daturus pacem, osculatur Altare in medio et instrumentum pacis ei porrecturum a ministro juxta ipsum ad dexteram, hoc est, in cornu Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spiritu tuo. Si non adsit qui hujusmodi instrumento pacem recipiat a Celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat; nec osculatur Altare, sed, dicta praemissa Oratione, statim subjungit alias Orationes ut in Ordine Missae.

4 Si vero celebret pro Defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis requiem, nec dicit primam Orationem: Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc., non dat pacem, sed dicit alias duas sequentes Orationes: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, etc. et Perceptio Corporis tui, etc. Quibus Orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto: Panem caelestem accipiam, etc.; quo dicto, dextera manu accipit de Patena reverenter ambas partes Hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus Patenam inter eundem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes hujusmodi super Patenam inter pectus et Calicem, parum inclinatus, dextera tribus vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Domine, non sum dignus, et secreto prosequitur: ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictae Hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra Patenam signat seipsum signo crucis, ita tamen ut Hostia non egrediatur limites Patenae dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen: et se inclinans, cubitis super Altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se, junctis indicibus et pollicibus, ambas quoque manus ante faciem jungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et interim discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Patenam, inspicit Corporale, colligit fragmenta cum Patena, si quae sint in eo, Patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super Calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.

5 Si vero adsint Hostiae consecratae super Corporale positae pro alio tempore conservandae, facta prius genuflexione, reponit eas in vas ad hoc ordinatum, et diligenter advertit ne aliquod fragmentum, quantumcumque minimum, remaneat super Corporale: quod si fuerit, accurate reponit in Calicem. Post extersionem Patenae, junctis pollicibus et indicibus, Calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra Patenam, dicens: Calicem salutaris, etc., et signans se signo crucis cum Calice, dicit: Sanguis Domini nostri, etc. et manu sinistra supponens Patenam Calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in Calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc., et super Altare porrigit Calicem ministro in cornu Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super Calicem, quos abstergit Purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et Calicem Purificatorio: quo facto Purificatorium extendit super Calicem et desuper Patenam ac super Patenam parvam Pallam; et, plicato Corporali, quod reponit in Bursam, cooperit Calicem Velo, et Bursam desuper ponit, et collocat in medio Altaris, ut in principio Missae.

6 Si qui sunt communicandi in Missa, Sacerdos post sumptionem Sanguinis, antequam se purificet, facta genuflexione, ponat particulas consecratas in Pyxide, vel, si pauci sint communicandi, super Patenam, nisi a principio positae fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim minister ante eos extendit linteum seu velum album, et pro eis facit Confessionem dicens: Confiteor Deo, etc. Tum Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis vertens se ad populum in cornu Evangelii, dicit: Misereatur vestri, et Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum, etc., et manu dextera facit signum crucis super eos. Postea genuflectens, accipit manu sinistra Pyxidem seu Patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super Pyxidem seu Patenam, et conversus ad communicandos in medio Altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super Pyxidem vel Patenam, et simul dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen. Omnibus communicatis, revertitur ad Altare, nihil dicens: et non dat eis benedictionem, quia illam daturus est in fine Missae. Si particulae positae erant super Corporale, extergit illud cum Patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in Calicem immittit. Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc., et se purificat, dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc., et alia facit ut supra. Minister autem dextera manu tenens vas cum vino et aqua, sinistra vero mappulam, aliquanto post Sacerdotem eis porrigit purificationem, et mappulam ad os abstergendum.

7 Si in Altari remaneant particulae in Calice, seu in alio vase usque ad finem Missae, serventur ea, quae in Feria V Coenae Domini praescribuntur circa finem Missae.

8 In Missa solemni Diaconus stans retro post Celebrantem cum in Oratione Dominica dicitur: et dimitte nobis debita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram Celebrantis, et Subdiaconus circa finem Orationis Dominicae, facta itidem genuflexione, revertitur ad Altare, et stans in cornu Epistolae porrigit Patenam Diacono, qui eam discooperit, et Purificatorio abstergens dat Celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit Calicem, et cum Celebrante adorat. Subdiaconus, reddita Patena et deposito Velo, quod ab humeris ejus pendebat, genuflectit, et descendit retro post Celebrantem, et cum dicitur: Pax Domini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram Celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post Celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum Celebrans osculatur Altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra Corporale, et a Celebrante dicenti: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spiritu tuo. Postea iterum Sacramento in Altari adorato, vertit se ad Subdiaconum retro post Celebrantem, et similiter dat ei pacem. Subdiaconus accepta pace a Diacono et facta Altari genuflexione, comitatus ab Acolytho vadit ad Chorum, et dat pacem primo cujusque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis; et reversus ad Altare, facta genuflexione, dat pacem Acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis Acolythis circa Altare dat pacem: deinde Subdiaconus vadit ad dexteram Celebrantis, et quando opus est, discooperit Calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando Celebrans vult purificare. Diaconus post datam pacem Subdiacono vadit ad librum: et, dum Celebrans se communicat, stant ipse et Subdiaconus profunde inclinati versus Altare.

9 In Missa Pontificali, Assistens accipit et defert pacem, ut in Caeremoniali habetur. Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet Diaconum et Subdiaconum, deinde alios per ordinem: et Diaconus purificationem eis ministret. Interim a Choro cantatur Antiphona quae dicitur Communio.

XI Ч De Communione et Orationibus post Communionem dicendis

Celebrante purificato, dum Calicem collocat in Altari, liber Missalis defertur per ministrum ad cornu Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genuflectit juxta cornu Evangelii, ut in principio Missae. Deinde Celebrans, stans junctis manibus, legit Antiphonam quae dicitur Communio; qua lecta, junctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium Altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dominus vobiscum, et per eandem viam redit ad librum, dicit Orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut supra dictae sunt Collectae. Quibus finitis, claudit librum, et jungens manus ante pectus, revertitur ad medium Altaris, ubi eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dominus vobiscum, quo dicto, stans junctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicenduin est: Ite, Missa est, et per eandem viam revertitur ad Altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dominus vobiscum, revertitur eodem modo per eandem viam ad medium Altaris, ubi stans versus ad illud, junctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino. In Missis autem Defunctorum eodem modo stans versus Altare, dicit: Requiescant in pace.

2 In Quadragesima autem a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV Majoris Hebdomadae in feriali Officio, postquam Celebrans dixit Orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dominus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliate capita vestra Deo, caput inclinans, et extensis manibus, subjungit eadem voce Orationem super populum, ibidem positam, qua finita, osculatur Altare, et vertens se ad populum dicit: Dominus vobiscum, et alia ut supra.

3 In Missa solemni Diaconus defert librum Missalis ad cornu Epistolae, deinde vadit retro post Celebrantem, Subdiaconus vero vadit ad cornu Evangelii, ubi Calicem mundat, aptat cum Purificatorio, Patena et Palla cooperit, plicat Corporale, reponit in Bursam, et illam ponit super Calicem coopertum Velo, quem collocat in Altari, vel super Credentia ut prius: postea redit ad locum suum retro post Diaconum: qui cum dicit: Ite, Missa est, cum Celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per Celebrantem Oremus, Diaconus in cornu Epistolae vertens se ad populum, junctis manibus dicit ut supra: Humiliate, etc.; quo dicto vertit se versus Altare a tergo Celebrantis, et Celebrans dicit Orationem super populum.

XII Ч De Benedictione in fine Missae et Evangelio sancti Joannis

Dicto Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, ut supra, Celebrans ante medium Altaris stans junctis manibus super eo, et capite inclinato, dicit secreto: Placeat tibi, sancta Trinitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super Altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et jungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intelligibili: Benedicat vos omnipotens Deus, et junctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera, junctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus. R/. Amen; et circulum perficiens accedit ad cornu Evangelii, ubi dicto Dominus vobiscum, et R/. Et cum spiritu tuo, pollice dextero signans primum signo crucis Altare, seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Initium sancti Evangelii secundum Joannem, vel Sequentia sancti Evangelii, ut dictum est in Rubricis generalibus, et R/. Gloria tibi, Domine, junctis manibus legit Evangelium: In principio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genuflectit versus cornu Evangelii, et surgens prosequitur ut prius: quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo gratias.

2 Si Celebrans in Altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio Altaris; deinde accedit ad cornu Evangelii, et dicit Evangelium S. Joannis.

3 Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinale, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in Provincia, Civitate, vel Dioecesi sua exsistenti, Celebrans dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc., dicit: Benedicat vos omnipotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Filius, + et Spiritus Sanctus, benedicens astantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti. Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo extra eorum Provinciam, Civitatem, vel Dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit.

4 Si autem celebravit pro Defunctis, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, ut supra, et osculato Altari, accedit ad cornu Evangeii, et dicit Evangelium S. Joannis, praetermissa benedictione, quae in Missis Defunctorum non datur.

5 Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, hujusmodi reverentiam praetermittit.

6 Quibus omnibus absolutis, exstinguuntur per ministrum candelae: interim Sacerdos accipit sinistra Calicem, dexteram ponens super Bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum Altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectit); et, facta reverentia, accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad Sacristiam, interim dicens Antiphonam Trium puerorum et Canticum Benedicite. Si vero sit dimissurus paramenta apud Altare ubi celebravit, finito Evangelio praedicto, ibidem illis se exuit, et dicit Antiphonam Trium puerorum cum Cantico et aliis Orationibus, ut suo loco ponuntur.

7 In Missa solemni Celebrans, eadem voce et modo quo in Missis privatis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus, vel Abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Joannem, vel alio, ut supra, ministrante Subdiacono librum, si opus est, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.

8 Episcopus autem, vel Abbas, ter benedicit populo, etiam in Missis privatis.

XIII Ч De his, quae omittuntur in Missa pro Defunctis

In Missa pro Defunctis ante Confessionem non dicitur Psalmus Judica me, Deus, sed, pronuntiata Antiphona: Introibo ad altare Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetificat, etc., dicitur V/. Adjutorium nostrum, et Confessio, cum reliquis ut supra. Cum Celebrans ad Altare incipit Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem benedicens. Non dicitur: Gloria Patri, sed post Psalmum repetitur: Requiem aeternam; nec dicitur Gloria in excelsis, nec Alleluia, nec Jube, Domine, benedicere, nec Dominus sit in corde meo; nec osculatur librum in fine. Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in Calicem fundenda; dicitur tamen Oratio: Deus, qui humanae substantiae, etc. Cum lavat manus, in fine Psalmi Lavabo inter innocentes, non dicitur Gloria Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserere nobis, cujus loco dicitur: dona eis requiem; nec tertio: dona nobis pacem, cujus loco dicitur: dona eis requiem sempiternam; neque percutitur pectus. Non dicitur prima Oratio ante Communionem, scilicet: Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc., nec datur pax. In fine non dicitur: Ite, Missa est, nec Benedicamus Domino, sed: Requiescant in pace. Et non datur Benedictio: sed dicto Placeat, et osculato Altari, dicitur, ut supra: In principio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.

2 In Missa solemni non incensatur Altare ad Introitum, et Subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum Celebrantis, nec benedicitur: Diaconus non petit benedictionem, nec osculatur Celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum Acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris Subdiaconi tenentis librum Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine Celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus. Oblata et Altare incensantur ut supra: incensatur solus Celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet Patenam post Celebrantem; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in cornu Epistolae, illud incensat. Ministri cum aliquid porrigunt Celebranti, in hac Missa non osculantur ejus manum, neque rem quae porrigitur.

3 Si distribuendae sunt candelae, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit Absolutio. Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante Absolutionem.

4 Finita Missa, si facienda est Absolutio, Celebrans retrahit se ad cornu Epistolae, ubi exuitur Casula, et, deposito Manipulo, accipit Pluviale nigrum. Subdiaconus medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis defert Crucem, sicut in Processionibus, pracedentibus duobus aliis Acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio: sequitur Celebrans, facta prius Altari reverentia, et Diaconus a sinistris ejus. Subdiaconus cum Cruce sistit se ad pedes tumuli, seu lecticae mortuorum contra Altare, medius inter dictos Acolythos tenentes luminaria: Celebrans vero ex alia parte in capite loci inter Altare et tumulum, aliquantulum versus cornu Epistolae, ita ut Crucem Subdiaconi respiciat: a sinistris ejus Diaconus, et prope eum alii duo Acolythi deferentes thuribulum et vas aquae benedictae. Interim cantatur R/. Libera me, Domine, et circa illius finem Celebrans ponit incensum in thuribulum, benedicens illud more solito, ministrante Diacono naviculam: et finito Kyrie, eleison, incipit intelligibili voce: Pater noster, et secreto prosequendo reliqua, accipit aspersorium de manu Diaconi, et facta Altari reverentia, comitante eodem Diacono a dexteris, et tenente fimbriam anteriorem Pluvialis, circuiens tumulum, aspergit illum aqua benedicta, ter a parte dextera, et ter a sinistra. Cum transit ante Crucem, profunde se inclinat, Diaconus vero genuflectit: postea de manu ejusdem Diaconi accipit thuribulum, et eodem modo qua asperserat, incensat. Et rediens ad pristinum locum, Diacono tenente librum, junctis manibus dicit Versus et Orationem, ut eodem loco notatur. Post Orationem autem, faciens Crucem manu dextera supra tumulum, dicit Versum Requiem aeternam et, dicta per Cantores Requiescat in pace et Amen, subjungit Versum Anima ejus, ut ibidem notatur. Tunc inchoat Antiphonam Si iniquitates, et cum clero recitans Psalmum De profundis, praecedente Cruce, redit cum aliis ad Sacristiam. Ibi, ab omnibus repetita Antiphona, Sacerdos, antequam paramentis exuatur, dicit Preces, quae item post Missas Defunctorum infra habentur. Antiphona tamen Si iniquitates et Psalmus cum Precibus non dicuntur, si absolutio facta fuerit pro omnibus Defunctis.

 
раскрутка блога | ƒоступный хостинг www.hosting.reg.ru.
Please sustain our work