De anno et eius partibus
ex decreto
Ss. Concilii Tridentini restitutum
Summorum Pontificum cura
recognitum
editio XXXI post typicam
www.binetti.ru
Index Missalis
Index of Latin texts
DE ANNO ET EJUS PARTIBUS
Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim temporis intervallo sol zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercalaris, bissextus, vel bissextilis dicitur.
De anni correctione, ejusque necessitate,ac Kalendario Gregoriano
Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intellegendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.
Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem; qui causam dederunt ut aequinoctium vernum sedem suam mutaverit.
Cui malo occurens Gregorius XIII, non solum aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii Kalendas aprilis fuerat constitutum, et xiv lunam paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et aequinoctium vernum, et xiv luna paschalis a propriis sedibus nunquam removentur.
Ut enim aequinoctium vernum ad xii Kalendas aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense octobris ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.
Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii Kalendas aprilis aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600 anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadrigentis quibusque annis perpetuo conservaretur.
Quatuor Tempora
Quatuor Tempora celbrantur quarta et sexta feria ac sabbato post tertiam dominicam Adventus, post primam dominicam Quadragesimae, post dominicam Pentecostes, post dominicam tertiam septembris.
De Nuptiarum celebratione
Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. – 2 Solemnis tantum Nuptiarum benedictio vetatur a dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. – 3 Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus, eam permittere ex justa causa, monitis sponsis, ut a nimia pompa abstineant.
De Cyclo decennovennaliaurei numeri
Cyclus decennovennalis aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur aureus, est 1: anno sequenti 1578 est 2; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.
Igitur ut aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo.
6 7 8 9 10 11 12
13
14
15
16
17
18
19
1
2
3
4
5
Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit aureum numerum quaesitum.
Modus brevis cognoscendi aureum numerum cujusque anni
Numero anni de quo quaeris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit aureus numerus ipsius anni: si nihil superest, erit aureus numerus 19.
De Epactis et Noviluniis
Epacta nihil aliud est quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno novilunia contingant 11 diebus prius quam anno primo. Ex quo fit epactam secundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet 11 diebus, qui additi ad 11 dies primi anni efficiunt 22: ac proinde, finito hoc anno, novilunia contingere 22 diebus prius, quam primo anno: epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adiciantur, efficietur numerus 33; a quo si reiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim epactae omnes per continuum augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando reici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam epactam aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex lunationes embolimicae, non redirent novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii romani. Sunt autem novemdecim epactae, quot et aurei numeri, respondebantque ipsis aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt.
Tabella epactarum respondentium aureis numeris
ante Kalendarii correctionem
Aur. num.
Epactae 1
xi 2
xxii 3
iii 4
xiv 5
xxv 6
vi 7
xvii 8
xxviii 9
ix 10
xx 11
i 12
xii 13
xxiii 14
iv 15
xv 16
xxvi 17
vii 18
xviii 19
xxix
Quia vero cyclus decennovennalis aurei numeri imperfectus est, cum novilunia post 19 annos solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 epactarum. Quam ob rem ita emendatus est, ut in posterum loco aurei numeri, et dictarum 19 epactarum, utamur 30 numeris epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima epacta, sive quae ordine est trigesima notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla epacta esse possit 30.Variis autem temporibus ex his 30 epactis respondent decem et novem aureis numeris variae decem et novem epactae, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit; quae quidem decem et novem epactae progrediuntur, ut olim per eundem numerum 11, addunturque semper 12 illi epactae, quae respondet aureo numero 19, ut habeatur sequens epacta respondens aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet aureos numeros, et epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares epactae mutentur in martio, re ipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum aureo numero, in cujus locum hae nostrae epactae succedunt.
Tabella epactarum respondentium aureis numeris
ab idibus octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) inclusive,
usque ad annum 1700 exclusive.
Aur. num.
Epactae 6
xxvi 7
vii 8
xviii 9
xxix 10
x 11
xxi 12
ii 13
xiii 14
xxiv 15
v 16
xvi 17
xxvii 18
viii 19
xix 1
i 2
xii 3
xxiii 4
iv 5
xv
Itaque si epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae, quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub aureo numero in inferiori ordine tabellae reperietur epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa epacta vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die novilunium fiet. Invenietur autem aureus numerus vel ex antecedenti canone, vel ex tabella epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur epacta sine aureo numero, si prima epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo ejus usus incipit, et secunda epacta sequenti anno, etc.Exemplum: Anno correctionis 1582 aureus numerus est 6, nempe primus primae tabellae, cujus usus incipit ab idibus octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc epacta xxvi, quae sub aureo numero 6 collocatur, fietque novilunium die 27 octobris, et 26 novembris, et 25 decembris. Item anno 1583 jam correcto aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est epacta vii, quae toto eo anno in Kalendario novilunia indicabit: ut in januario die 24, in februario die 22, in martio die 24, etc.
Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1700 inclusive,
usque ad annum 1900 exclusive
Aur. num.
Epactae 10
ix 11
xx 12
i 13
xii 14
xxiii 15
iv 16
xv 17
xxvi 18
vii 19
xviii 1
* 2
xi 3
xxii 4
iii 5
xiv 6
xxv 7
vi 8
xvii 9
xxviii
Alia tabella epactarum respondentium aureis numeris ab anno 1900 inclusive,
usque ad annum 2200 exclusive
Aur. num.
Epactae 1
xxix 2
x 3
xxi 4
ii 5
xiii 6
xxiv 7
v 8
xvi 9
xxvii 10
viii 11
xix 12
* 13
xi 14
xxii 15
iii 16
xiv 17
xxv 18
vi 19
xvii
Ad tollendam dubitationem de usu hujus novae tabellae epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1901 tribuatur epacta x, quae sub aureo numero 2 collocatur: fietque novilunium 21 januarii, 19 februarii, 21 martii. Item anno 1902 tribuatur epacta xxi sub aureo numero 3 collocata, quae toto eo anno in Kalendario novilunia monstrabit: ut in januario die 10, in februario die 8, in martio die 10.
Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurris. Rursus anno 1911, epacta non signatur numero, sed hoc signo , quod collocatur sub aureo numero 12, et in Kalendario tote eo anno novilunia indicabit, nimirum in januario die 1 et 31, in martio (nam in februario nullum tunc novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in aprilii die 29, etc.
Postremo: Anno 1916 aureus numerus est 17, sub quo in ordine epactarum quartae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur epacta 25 non antiquo numero, ut aliae epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi novilunium fit, ut in januario die 6, in februario die 4, in martio die 6, in aprili die 4, etc. Quotiescumque enim epacta 25 respondet aureis numeris majoribus quam 11, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, sumenda est in Kalendario epacta 25 vulgari numero scripta; quando vero eadem epacta respondet minoribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad 11 inclusive, accipienda est in Kalendario epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in epacta 25, in aliis nunquam; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis Kalendarii duae epactae, scilicet xxv et xxiv sunt adscriptae.
Tabella litterarum dominicalium ab idibus octobris
anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus)
usque ad annum 1700 exclusive
c b A
g f e d c
b A g f e
d c b A g
f e d c b
A g f e d
c b A g f
e d
Usus tabellae hic est: Anno correctionis 1582 post idus octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583 littera b secundae, et anno 1584 dentur litteraeA g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurris. Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni.
Quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum sancti Matthiae Apostoli: inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.
Exempli gratia: Sit invenienda littera dominicalis anni 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (compuntendo geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera dominicalis anni 1616, redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille bissextilis, cum duplex littera occurat, superiorque littera c dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum S. Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni.
Alia tabella litterarum dominicalium ab anno 1901 inclusive,
usque ad annum 2100 exclusive
f e d c
b A g f e
d c b A g
f e d c b
A g f e d
c b A g f
e d c b A
g
Usus autem hujus tabellae hic est: Anno 1901 tribuatur littera f primae cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram dominicalem propositi anni; quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, bissextilis: et tunc superior littera dominicalem diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostolis, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.
De Indictione
Indictio est revolutio 15 annorum, ab 1 usque ad 15 qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a januario in Bullis Pontificis. Et quoniam indictionum frequens usus est in diplomatibus et scripturis publicis, facile annum indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582.
Tabella indictionisab anno correctionis 1582
10 11 12
13
14
15 1 2 3 4 5 6 7 8 9
Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in indictionem quae quaeritur.
De Festis Mobilibus
Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit xiv lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus luna vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis inclusive (hujus enim epactae xiv luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judaeis conveniamus, si forte dies xiv lunae caderet in diem dominicum) sit dies Paschae.
Exemplum: Anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b. Et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur xiv lunam, nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est xxiv, et duplex littera dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta xxiv, quae e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis.
Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur.
Exemplum: Anno 1606, epacta est xxi, et littera dominicalisA. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalisA, quae primo infra epactam xxi occurrit, reperietur e regione hujus litterae dominica Septuagesimae die 22 januarii, dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentescostes 14 maii et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic de ceteris. Item anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione epacta x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6 februarii, diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc.
Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur.
Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula litterae dominicalis currentis quae ratur epacta currens. Nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis d, tunc currentis, e regione epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc.
Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit; ita tamen, ut Septugagesimae et diei cinerum inventae in januario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur; post festum autem S. Matthiae in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili, currente epacta xxiv vel xxv et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784.
Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit v, et litterae dominicalesA g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11 februarii, quae est feria IV; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, quae est dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit xxv, et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam.
In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d, infra eum accurrens, reperietur e regione hujus litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc.
Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in Kalendario, etc.
Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.