
ex decreto
Ss. Concilii Tridentini restitutum
Summorum Pontificum cura
recognitum
editio XXXI post typicam
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Cum sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui
Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem saeculi
permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa
conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino
conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de
uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque
officii et ritus us observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur.
Quod cum Romani Pontifices praedecessores Nostri semper optarint, atque in hoc
diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex
Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui,
Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis severissime caverit,
ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu
temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut
multi in ea quae his proximi annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint,
quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi
tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus,
et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est:
Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemnis praelectus
est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita
praefixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei
praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae
editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostulica
Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra
pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae
ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum
praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum
in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub
ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis
venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versati,
et ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam
maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in
Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum
ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque
praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et
diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii
V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et
comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex
diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in
regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quae tamen ex
illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitati potius,
et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius
V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime
imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in
omnibus Christiani Orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur,
ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi
imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia
nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirun
typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita
tamen prius et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum
haereticae pravitati in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint,
Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum
Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere
praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum
existentes, exconimunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice,
preterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac
reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera,
ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum,
pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et
nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia
imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis
perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii
locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis
imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra
recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi
vel detrahi permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut
non factae per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae,
se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint,
allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod
omnino concordent, manu propria attestentur: cuis licentiae copia initio, vel in
calce cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores
videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in
posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a
divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis
similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia
in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione,
ut praefertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum,
clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum
quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem
Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae
auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea
retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus
et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque
typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros,
Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse
revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus
Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum
quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de
illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda
esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat
specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus
autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii
publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitatc ecclesiastica
constitutae munitis, eadem prorsus fides haberetur, quae ipsis praesentibus
haberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII julii MDCIV,
Pontificatus Nostri anno XIII.
M. Vestrius Barbianus