INTRODUCTIO
I
DE CONSTITUTIONIS PRAECEPTO CIRCA HYMNOS EXSEQUENDO
Constitutio «Sacrosanctum Concilium» de sacra Liturgia, art. 93, haec praecipit: «Hymni, quantum expedire videtur, ad pristinam formam restituantur, iis demptis vel mutatis quae mythologiam sapiunt aut christianae pietati minus congruunt. Recipiantur quoque, pro opportunitate, alii qui in hymnorum thesauro inveniuntur".
A - De hymnorum natura
1. Hoc praescripto Concilium Vaticanum II supponit in primis atque confirmat hymnos in nova Breviarii ordinatione esse servandos.
2. Neque mirandum. Hymni enim, quippe qui in lyricorum ordine carminum locum teneant egregium, vi potiuntur optima ut affectus exprimant vel excitent animorum, ita ut quae mens de Deo divinisque rebus rite cogitat, pietas in poeticam celebrationem convertat, quae vero commota corda versibus modisque proferunt, et veritatem intellectui magis pandant et devotionem religionis augeant.
3. Quandoquidem "cantare amantis est", ipse quoque amor in Deum cantum suscitai vehementer; unde fit ut singulorum animi, maxime vero fidelium in unum collectorum, summopere gaudeant carminibus cantui musicaeque aptis Dominum collaudare, ipsum supplices deprecari, eius mirifica commentari mysteria, Virginis Matris sanctorumque omnium extollere gesta ac postulare suffragia.
4. Conditi ab hominibus, hymni etiam in Opere Dei psalmis misti sunt canticisque divinitus inspiratis, non quidem ut illis pares efficerentur, sed ut verbis quae de caelis missa erant mortalibus decantanda, humilis quaedam ipsi evaderent et grata responsio, quae de terra ad caelos cantibus resiliret.
5. Hanc hymnorum efficacitatem in sensus animi erga Dominum erigendos, hanc eorum dulcedinem qua plurimum Dei populo iure probantur, operatur etiam et auget litteraria venustas qua complures ex iis, saltem qui usui sunt ascripti liturgico, omnium peritorum iudicio sunt induti.
6. Neque illud praetereundum est eorum officium, quo uniuscuiusque Horae canonicae vel mysterii individuam specialemque notam statim et expresse exhibent, iustamque singulis celebrationibus condicionem mentium cordiumque suppeditant.
7. Inde patefìt cur ipsi locum teneant iam longissima traditione stabilem in laudis sacrificio persolvendo; quem Patres Concilii, zelo ducti et experientia pastorali, sollemniter firmaverunt.
B - Brevis conspectus historicus
8. Quod gentiles, ac praesertim Graeci et Romani, in suorum honorem deorum hymnodicis erant cantibus prosecuti; quod tanto sanctius elatiusque populus Hebraeus gesserat in laudem Dei vivi et veri, hoc et egerunt christiani iam aevo apostolico, quos Paulus inducit "psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes... Deo" (Col. 3, 16; Eph. 5, 19).
9. Etsi distincte designare non valemus quid sit "carmen" illud quod Plinius (Ep. X, 96) aiebat christianos "Christo quasi Deo dicere secum invicem", hoc tamen certum est, quod praeter cantica neotestamentaria, alia quoque satis cito invecta sunt hominum ingenio comparata, inter quae magnam doxologiam memorare sufficiat Δόξα εν 'υψίστοις, et hymnum Φως 'ιλαρόν, in quo imago Ioannis de Christo-Luce primum fortasse inter tales textus invenitur, optimam longamque in hymnodia occidentali adeptura fortunam.
10. Neque id omittendum, quod carminibus fundendis ac diffundendis incrementum dedit anxius haereticorum usus, cui et orthodoxi respondentes aliquantulum adhaeserunt: verbis enim illis populus delectabatur et simul doctrinis imbuebatur vulgatis. Qua ratione ductus, etiam Augustinus abecedarium
Psalmum contra partem Donati composuit.
11. De hymnorum liturgico usu in Oriente non plurimi quidem textus, sed complura exstant testimonia. In Occidente vero primus videtur exhibere testimonia Tertullianus, quorum praecipuum nobis est illud (De spectac., 39): "ut quisque de scripturis sanctis
vel de proprio ingenio potest, provocatur in medio Deo canere".
12. At primus, quem in comperto habemus hymnos de industria composuisse ut a populo, more Orientalium, in Dei laudem canerentur, Hilarius Pictaviensis fuit, cuius tamen poetici partus fere omnes perierunt, neque videntur multum ad plebis usum aut ad posteriorum hymnorum procreationem valuisse.
13. Maximopere vero valuit Ambrosius Mediolanensis, qui primus exemplar carminis strophis concinne exaratis effinxit, quod a populo facile intellegeretur et delectabiliter caneretur, ac simul esset sententiarum nobilitate, ob-servantia metri, devotionis pietate conspicuum. Hymnorum eius tam secunda merito fortuna ac lata propagatio fuit, ut plurimi ad eius formarti statim et postea compositi sint et summatim "ambrosiani" ipsius ex nomine nuncupati.
14. Splendorem praeterea sacris carminibus tunc ac superveniente aetate addiderunt versuum conditores illustres, praecipue Prudentius, quem omnes agnoscunt christianorum veterum poetarum principem, Sedulius, Ennodius, Venantius Fortunatus, qui metrorum quoque diversitatem structurasque varias induxerunt.
15. Usus tamen hymnorum in liturgia non ubique eodem tenore viguit; quin immo hic atque illic, praesertim in Hispania, vim obsistentium debuit sustinere; in ipsis basilicis Urbis sero, circa saeculum XII, invalescere potuit.
16. Propagatio vero numquam desiit, ope praesertim monachorum. Regulae enim Caesarii et Aureliani, potissimum vero Regula Benedicti, cuius observatio totam fere occupaverat Europam, hymnos ad Opus Dei praecipiebant; praeceptum autem novis producendis favebat; unde factum est ut mira in coenobiis creatio carminum effloresceret indeque in ecclesias promanaret.
17. Neque solum in Italia et in Gallia, sed etiam in Hibernia cultus hymnorum viguit, in Hispania, ubi in liturgiam propriam sunt illati, et apud Anglos-Saxones, inter quos Beda eminet.
18. Renovatio autem, quam vocant, Carolina, ope praesertim Alcuini, Pauli Diaconi, Paulini Aquileiensis, Theodulfi, Rabani Mauri, novum addidit incrementum, ad morem sane veterum auctorum stilum reducens. Neque tamen progressio per eam impedita est aliarum formarum quae rhythmo magis quam metro iamdiu serviebant, quaeque infinitam varietatem invexerunt eorum carminum quae "sequentiae" appellantur. Quae quidem, sine certa regula prius quodammodo procedentes, ut apud Notkerum, ad eam tandem regularem structuram pervenerunt quam in Adamo de S. Victore aliisque compluribus aevi medii hymnographis admiramur perfectam, illo saepissime praeditam consonantiae elemento, quod vulgarium usui carminum maxime congruebat.
19. Incredibile dictu est quanto vigore aetas media, traditioni insistens ac libertati simul favens, hymnos protulerit, accedentibus ad veteres monachos recentibus Mendicantium ordinibus. At si non pauci ex illis fervore pietatis, sensuum simplicitate et stili saepe elegantia sunt insignes, ut apud Petrum Damiani, Alfanum Salernitanum, Thomam Aquinatem, etc., fatendum sane est plurimos esse vi poetica destitutos vel vacuis artificiis nimium indulgere.
20. Ii vero qui in liturgia Romana, iam fere omnibus communi, sedem habebant, digni paene omnes et opportuni aestimandi erant. Quod non accipiendum visum est viris illis litteratis qui saeculis XV ac XVI summo sunt incensi ardore in antiquorum auctorum elegantiam resumendam. "Barbarizare" ab iis dicti sunt tot hymni quos longo saeculorum decursu docti homines devotusque populus in Ecclesia consueverant decantare. Emendatio postulabatur, atque tanti muneris officium commissum est Zachariae Ferreri, qui hymnos paravit et edidit (a. 1523) tam arguenda ratione ethnicismum olentes, ut nullum successum sint recte ac merito consecuti.
21. Parum vero hymnis nocuit breviarium Quignonianum; quin etiam Pianum, a. 1568 editum, fere omnes veteres retinuit, ita ut ipsum dici possit quoad hymnos simile magis esse breviariis manu scriptis saeculorum XIII et XIV, quam breviariis initio saeculi XVI excusis. Parum quoque immutationum induxit emendatio quae in breviario a. 1602 est effecta.
22. At vehementissima orta est perturbatio sub Urbano VIII, quo iubente, moderante et operis quoque socio, docti viri F. Strada, T. Galluzzi, H. Petrucci et M. Sarbiewski in totius hymnarii correctionem incubuerunt, quae, humanistarum praeiudicatis opinionibus nimium innixa, saepe facta est depravatio. Non facile quidem contra eos lapides sunt iactandi; neque ex toto est illi adhaerendum effato "Accessit latinitas, recessit pietas", cura quaedam in ipsis emendatis hymnis, nunc quoque exstantibus in breviario Romano, sint feliciter inventa et eleganter expressa. Negari tamen nequit iniuriam compluribus ac venerandis carminibus esse illatam, nimiis immutationibus absque necessitate solaque metrorum sollicitudine introductis.
23. Huic innovationi, cui complures obstiterunt, adhaesit praesertim C. Guyetus, qui et ipse alios hymnos ecclesiarum proprios emendavit. Saeculis vero recentioribus alii non pauci hymnorum compositores additi sunt, praesertim in Gallia, quorum tamen opera, etsi hic atque illic in peculiaribus breviariis, non in universali breviario Romano sunt locum adepta.
24. In hoc autem hymnis veteribus novi sunt adiecti, novis in liturgia celebrationibus accedentibus. Neque defuerunt qui venustos versus conficerent, etsi tenore ac sapore ab antiquis diversos: inter quos ipse Summus Pontifex Leo XIII et recentes numerandi sunt S. Rituum Congregationis hymnographi.
25. Tam vetustum sacrumque thesaurum, cui comparando diu allaboraverunt plurimorum variorumque virorum acumen ingenii, cordis religio, ardor poeticus, artis amor et sensus, iure meritoque diligit atque custodit Ecclesia, rite agnoscens et suas esse has divitias pretiosas et valde posse iis plebem Dei iuvari ac foveri ad Dominum in laetitia atque sanctitate laudandum.
C - De pristinae formae restitutione
a) De textu reddendo
26. Quod praecipit Constitutio, nempe ut "hymni, quantum expedire videtur, ad pristinam formam restituantur", hoc probe respondet diuturno liturgiae atque rei litterariae cultorum desiderio, qui aegre ferebant, tum solito detrimento quod usus affert, tum praecipue recognitione illa Urbaniana, multos breviarii hymnos primigenam formam in verbis et in ipsis sententiis amisisse. Equidem hodierna criticae artis eruditio postulabat, ut etiam haec praeclara christianae poeseos documenta ad puritatem suae originis redderentur.
27. Cui muneri obeundo favebant complura opera quae, praesertim a superiore saeculo ad dies nostros, cum singulorum auctorum poemata, tum hymnorum plus minusve copiosorum collectiones iuxta normam criticam exhibebant. Memorare hic satis sit, quamvis defectibus non careant,
Analecta hymnica edita a J. M. Dreves, C. Blume, H. M. Bannister.
b) De necessariis mutationibus
28. Res tamen, quae facilis quodammodo videbatur, suis non erat difficultatibus destituta. Hymni enim liturgici, de quibus nobis erat agendum, tractandi non sunt quatenus textus litterarii aulis academicis destinati aut com-mentariis philologicis vel aestheticis subiciendi, sed quatenus breviario inserti, ut electissima fiant orationis, cantus, elevationis in Dominum instrumenta.
29. Ex quo manifeste patet non posse quoad eos normam de critica "formae restitutione" tam rigide ac severe intellegi et servari, ut nullam omnino sinat mutationem, ne levem quidem, ubi practica orationis vel cantus vel ipsius doctrinae theologicae ratio hoc requirat. Neque iustum hoc aut rationabile videtur, quod, ne ulla fiat immutatio, tota stropha, aut fortasse totus hymnus expungatur. Quot gemmae hoc principio concesso perirent! Quin immo, nullus fere hymnus esset qui non cogeretur discedere vel aliquam sui partem amittere.
30. Neque ita recidimus in defectum illum qui Urbanianis correctoribus exprobratur. Illi enim in hoc defecerunt, quod opinionibus humanisticis impulsi, textus frequentissime ac fere omnes deturbaverunt ut ad leges metricas ac prosodicas reducerent, hymnosque rhythmicos non rite iudicantes omnino spreverunt. Nunc vero, textus pristinos plurimi facientes maximaque sedulitate servantes, aliquid hic vel illic mutare, invertere, substituere audemus, quando legitima vere ratio expostulare videtur.
Haec autem, iuxta humilem sententiam nostram, in iis potissimum casibus apparet:
31. α) quando rigor theologicus exigit: ex. gr. (Maria) verbo creavit Filium (cf. n. 73);
32. β) item quando id requirit veritas historica, ut cum ad diem natalem alicuius sancti refertur hymnus, qui nunc alio die dicitur; ex. gr.
Hac (festivitate) Benedictus aurea ... ad regna conscendit pater (cf. n. 264) ;
33. γ) quando quaedam nostris temporibus iam non conveniunt: ex. gr. stropha
Gentem auferte perfidam / credentium de finibus (cf. n. 250) ;
34. δ) quando hodiernus sensus psychologicus a quibusdam locutionibus in liturgia refugit: ex. gr.
nos haedis iungat foetidis (cf. n. 18); o principissae caelicae (cf. n. 187);
35. ε) quando rhythmus et accentus, praesertim in cantu cui rite iam assueti sumus, aspere aures nostras offendunt: ex. gr.
redempta plebs captívata (cf. n. 100); urbs beata Ierusálem (cf. n. 143);
36. ζ) quando deficiunt vel superabundant in versu syllabae: ex. gr.
Rex aeterne Domine (cf. n. 103); Benedicta caeli nuntio (cf. n. 147); vel asperae elisiones per ecthlipsim habentur: ex. gr.
aram ante ipsam simplices (cf. n. 227);
37. η) quando demum exigit necessaria vel maior perspicuitas versuum aut locutionum : ex. gr.
Quiddamque paenitentiae / da ferre, quamvis grandium / maiore tuo munere / quod demptio sit criminum (cf. n. 92).
38. Ut patet, tales mutationes quam minimae proponuntur in textibus auctorum magni nominis, magis in hymnis anonymis. Si quid vero abundantius in iis esse videatur, recolat optimus lector nunc agi de mutationibus
proponendis, quae tunc reapse inserentur cum probatae fuerint et acceptae.
c) De stropharum expunctione, divisione, compactione
39. Quae diximus, pertinent etiam ad omissionem quam necessariam quandoque vel opportunam duximus unius aut plurium stropharum quae videbantur vacuae, vel tantum genericae, vel nimis ab hodierno gustu difformes.
40. Adde quod brevitati semper consulere debuimus; saepissime enim et instanter a nobis undique petitum est ne longi manerent aut inveherentur hymni. Quare, ubi concinnitas vel poetica "organicitas" compositionis non vetabat, etiam brevitatis gratia strophas minoris momenti suppressimus, aut duas (si res ferebat) in unam contraximus.
41. Divisionem quoque stropharum item, sed raro, concessimus, cum nimia carminis longitudo id postulabat neque litteraria eiusdem unitas prohibebat.
42. Rarissime vero "centonizationi" indulsimus; aliquanto autem amplius ea usi sumus solum quoad strophas celeberrimi iubili
Dulcis Iesu memoria, et quoad versus quosdam Prudentii, quorum alios iam ita compactos in quibusdam hymnis invenimus, alios noviter compegimus, ne tam pulchrae gemmae, in longissimis carminibus passim dispersae, breviario abessent.
43. Ceterum haec omnia, quae circa formam pristinam recte restituendam animadvertimus, sapienter praevidet ac providet, ni fallimur, ipsa Constitutio, cum addit, uti legimus, "quantum expedire videtur". Neque abs re erit adicere experientia nos hoc didicisse, quod multi atque ii doctissimi viri, criticae severaeque restitutioni merito adhaerentes, visis tamen schematibus ac propositionibus nostris, de mutationibus sincere convenerunt, quin etiam ultro alias suggesserunt.
D - De iis "quae mythologiam sapiunt aut christianae pietati minus congruunt"
44. Nullum dubium quin haec demenda vel mutanda sint. Non multa vero ipsa sunt, sive in hymnis qui nunc in breviario Romano exstant, sive in iis qui modo proponuntur. Agitur praesertim de vocabulo
Olympus; rarius de aliis, ut sunt Styx, Avernus, Numen, etc.
45. Idem dicendum de verbis vel sententiis christianae pietati complurium fidelium parum consentaneis: ex. gr.
ne polluantur corpora (cf. n. 64); etc.
46. Attendatur autem quantum haec Constitutionis animadversio ea confirmet quae de necessariis vel congruis immutationibus iam exposuimus.
E - De aliis recipiendis hymnis
47. Cum Constitutio addit: "Recipiantur quoque, pro opportunitate, alii qui in hymnorum thesauro inveniuntur", maximi momenti novitatem inducit, quam et liturgistae et eruditi et populus universus christianus omnino Patribus laudi dabunt. Ingens enim ac pretiosus thesaurus est hymnorum qui et venustatem possit Ecclesiae circumamictae varietatibus demonstrare, et animorum pietatem diversis fontibus irrorare. Cur tantae divitiae permaneant inutiles doctorumque solum studiis coartatae? Cur Ambrosii, Prudentii aliorumque etiam anonymorum voces poetarum non hodie quoque in ore populi nostri resonent ad Dominum celebrandum?
48. Praecepto igitur Constitutionis obtemperantes, ampla collectionum volumina alacriter exquisivimus, unde alios delibaremus hymnos. Haec autem in iis seligendis secuti sumus iudicia: ut ipsi essent ratione poetica vere nobiles ac digni, theologice orthodoxi, pietatis devotionem excitantes, sensui huius aetatis conformes, cantui apprime idonei.
49. Non solum praeterea metricos, sed rhythmicos quoque accepimus, cum probe norint omnes non posse puram pulchramque Latinitatem ad angustos tantum veterum auctorum limites circumscribi.
50. Etsi autem plerosque ex antiquitate et aevo medio sumpsimus, nonnullos quoque admisimus recentiore aetate compositos, si bonos dignosque invenimus, etiam ad hoc ut omnia tempora aliquid ad Dei laudes attulisse manifestius appareret.
51. Libenter insuper una cum carminibus perfectiore quadam et implexa structura elaboratis, alia posuimus simpliciore stilo cursuque faciliore composita: cum hymnis, ex. gr., Ambrosii vel Prudentii vel Pauli Diaconi, etiam
Ave maris stella, vel Dulcis Iesu memoria.
52. Immo — quod est novum et multis peritis probatum — pulchras quasdam strophas opportune selectas inseruimus ex sequentiis, quae, uti notum est, sensuum animi virorem novamque vim laetitiae saepe continent et effundunt.
53. Cum igitur tanta hymnorum copia uti liceret, congruum varietati censuimus atque pietati artique proficuum, ut hymni hebdomadales, ne per totum annum semper iidem repeterentur, duplici distribuerentur cyclo, ita ut, ex. gr., alii mensibus a maio ad septembrem dicerentur, alii ab octobri ad februarium.
54. Qui duplex cyclus etiam pro Communi festorum B. Mariae V. proponitur, cum eius hymni saepius repetantur.
55. Eodem ducti iudicio, alios hymnos addidimus Adventui, Quadragesimae ac Tempori paschali.
56. Quin etiam iustum aestimavimus ut praecipua festa de Tempore, de Domino ac de sanctis, hymnis semper tribus praedita essent, si commode inveniri possent, atque ceteri sancti hymnis et ipsi propriis laudarentur quando illis instructi essent.
57. Maiore quadam necessitate, alios hymnos inveximus ad Officium lectionis; cum enim hoc diurnis quoque horis nunc celebrari queat, ipsi nostri Consilii Patres iam ab initio statuerunt ut una cum hymnis ad nocturnum tempus se referentibus, alii etiam noviter pararentur qui quavis diei hora recitari possent.
58. Etiam in Communi Sanctorum quosdam adiecimus, iuxta complurium vota, pro caelitibus Religiosis et Doctoribus.
59. Quin immo aliquando, deficiente hymno proprio vel apto de mysterio aliquo vel de sancto, ut novum componendum curaremus duximus opportunum.
60. Haec autem maior textuum copia ne sollicitudinem nimii voluminis ingerat; etsi enim "complexive" numerus est auctus, "relative" tamen, unoquoque die vel tempore vel festo, aut in breviarii libro bipartito vel quadripartito, hymni intra eosdem fere terminos manent qui fuerunt hucusque.
61. Cavendum insuper est ne iudicium de hymnis ad pristinam vel meliorem formam restitutis aut nunc noviter insertis ullo modo turbetur ex eo quod aures et lingua, diuturna iam consuetudine, aliis sint textibus assuetae, et primis novorum carminum occursibus offendantur. Temporis enim ususque processu, et intellectus eorum fiet magis perspicuus et auribus sonus ipse iucundior.
62. Huc quidem spectantes, ne novae diffìcultates cantui crearentur, metrorum rhythmorumque typos elegimus illos qui iam usu in breviario habentur; nempe dimetrum iambicum (ut
Lucis creator optime), metrum sapphicum (ut Iste confessor Domini sacratus), asclepiadeum (ut
Te Ioseph celebrent agmina caelitum), tetrametrum trochaicum (ut Pange lingua gloriosi proelium certaminis ; rarius autem trimetrum iambicum (ut
Aurea luce et decore roseo) et tripodiam trochaicam (ut Ave maris stella). Strophae vero sequentiarum habent iam et ipsae suam melodiam, vel facillime mutuari poterunt a notissimis strophis sequentiae
Lauda Sion; ceterum illas Officio lectionis semper assignavimus, quod nusquam fere cantatur, ne a choris quidem, vel a choris tantum qui peculiari cantus peritia pollent.
F - De compositionis unitate
63. Cum ageretur de textibus litteraria arte confectis, in iis apparandis et aptandis, unitati quoque eorum maxime studendum fuit, ut sua quisque organica compage et cohaerentia eniteret.
64. Quare non solum attendimus ad nativum sententiarum ordinem, quantum fieri potuit, conservandum, sed etiam ad unicam toto hymno structuram metricam formamque grammaticam prosequendam. Ad hoc pertinet quod secundam vel tertiam personam grammaticam in integra stropharum serie eandem servavimus vel aptavimus; quod hymno metrico numquam doxologiam rhythmicam adiecimus; quod persona, ad quam sermo dirigeretur, una in hymno et in doxologia a nobis considerata et inspecta sit. Ideo in capite uniuscuiusque textus vel materiem signavimus vel personam ad quam verteretur oratio.
G - De doxologiis
65. Iuxta morem aliarum orationum, praesertim autem psalmorum, in hymnis quoque usus iamdiu invaluit doxologiam addendi. At loco uniformis formulae eodem semper tenore repetendae, ut
Gloria Patri, doxologia est hymnis apposita eiusdem structurae quae est in ceteris strophis, eisdemque modis canenda.
66. Doxologia est saepissime laus SS. Trinitatis simul nominatae, aut singularum Personarum; vel Christi solius, aut cum ceteris Personis designati. Cum vero aliquod Christi mysterium celebratur, peculiaris additur doxologia quae illud memoret: ex. gr. tempore Paschali, in Epiphania, etc.
67. In hymnis autem de sanctis nonnumquam ita celebratur gloria Dei, ut ipsi quoque caelites vel directe vel in obliquo nominentur. Quod nobis etiam cordi fuit, praesertim cum carmen integrum ad B. Mariam Virginem vel ad sanctum directo sermone verteretur.
68. Quin immo in omnibus hymnis, unitatis et cohaerentiae gratia, pro doxologia generica ac velut amorpha, propriam ac distinctam, cum fieri potuit, substituimus.
69. Animadvertendum est insuper doxologiam non necessario, iuxta hymnicam traditionem, haberi ad modum gloriae et honoris, sed etiam supplicationis; ita quidem ut fere semper mens in conclusione transferatur ad escha-tologicum transitum in aeternae patriae vitam et gloriam; ex. gr.
Te nunc, Redemptor, quaesumus (cf. n. 162).
70. Hinc est quod, ubi postrema stropha indolem prae se ferat quovis modo doxologicam, iustum duximus nullam aliam doxologiam apponere.
71. Aliquid difficultatis quidam fortasse reperiunt in eo quod saepe in doxologia verbum
sit adhibetur de attributis quae in Deo sunt, ex. gr. salus, vita, potestas, virtus, etc. Equidem scimus eruditos esse viros qui velint, ac fortasse recte, Scripturae doxologias ita interpretari ut attributa illa non optativo modo (είη, γένοιτο), sed indicativo (εστί) de Domino dicantur. Attamen in hymnis, lyricis atque popularibus carminibus, non tam subtili ratione procedendum esse videtur, praesertim quia illud
sit, potius quam "optativum", aestimandum est "affectivum": gaudium nempe exprimit quo animi afficiuntur in affirmandis et exaltandis illis Dei perfectionibus. Quod ceterum confirmat longissima consuetudo, qua Ecclesia constanter et ubique eas formulas adhibet, et in frequentissimo
Tantum ergo cantari sinit: "salus, honor, virtus quoque /
sit et benedictio". Qui hymnus, qui ad Thomam Aquinatem pertinet (ut fere certum videtur), praestantiori nobis argumento est, cum nemo rigorem theologicum tanto Doctori negaverit. Totus igitur Coetus noster consensit in illo
sit servando, eo magis quod secus non paucae nec parvae mutationes exigerentur: et si illud
sit omnino expungeretur, sententia facile obscurior fieret; si vero illud
est pro ipso substitueretur, elocutio evaderet colore et calore deterior.
II
DE RATIONE HUIUS EDITIONIS
A - De hymnorum serie disponenda
72. Quos nunc hymnos proponimus, ita disposuimus ut, habita quidem cycli annualis ratione, ordo teneretur quodammodo logicus et proposito nostro magis congruus. Ut nempe carmina eiusdem destinationis melius simul conspicerentur eorumque proprietas, diversitas, consonantia facilius notarentur, hoc pacto eorum successionem definivimus:
73. a) In Ordinario psalterii per annum, posuimus in primis hymnos omnes pro Officio lectionis, quos quidem dispertivimus prout nocturno vel diurno tempore sunt dicendi; deinde pro Laudibus, Horis minoribus, Vesperis, Completorio; omnes vero iuxta duplicem quoque cyclum distinximus.
74. b) In officiis de Tempore, post consuetam celebrationum seriem attendimus ad cetera Christi festa, inter quae etiam Praesentationem et Annuntiationem Domini collocavimus.
75. e) Ad "sanctorale" quod attinet, opportunum duximus "Communia" praemittere, cum ipsa veluti praesupponantur si propria non habeantur.
76. d) Sequuntur hymni pro sanctorum festis, ac primo quidem B. Mariae V., dein sanctorum festis quae potiore sollemnitate celebrantur, vel cum magnis aliis festivitatibus conectuntur (ss. Stephani, Ioannis Ev., etc.), vel cum maioribus eiusdem sancti festis coniunctionem prae se ferunt (Conversionis s. Pauli, Cathedrae s. Petri, etc.) ; denique pro aliis festis minoribus, quae, auctiori lectoris commodo providentes, ordine sanctorum alphabetico recensuimus. Ceterum ne simus de hac tota dispositione solliciti, quae solum obiter nunc praebetur; cum tempus advenerit, hymnus suo quisque ordine in breviario disponetur.
77. Quandoque pro una eademque Hora duos proponimus hymnos (litteris
A, B signatos), ut sciamus uter lectori magis placeat.
Haec universim dixisse sufficiat; alias animadversiones suis locis adiungemus.
B - De uniuscuiusque hymni apparato
78. Suum quisque hymnus fìxum numerum assignatum habet eoque indicatur.
79. In capite textus statim signifìcatur persona ad quam ille dirigitur, vel thema de quo agitur.
80. Versus semper quaterni numerantur, ut facilius dignosci possint atque signari.
81. Littera initialis uniuscuiusque strophae semper maiuscula ponitur, etiam ubi sensus manserit suspensus.
82. Litteris inclinatis imprimuntur vocales quae in cantu elisionem pati debent, et duplae syllabae quae tamquam una computandae sunt.
83. Statim post versus enuntiatur eorum auctor, si notus sit, simul cum aetate compositionis plus minusve certa, et ratio versificationis qua exstructi sunt, utrum nempe iuxta metri leges an rhythmice tantum.
84. Sequuntur, ubi res ferat, adnotationes quae totum generatim textum respiciant, vel causas electionis eius ostendant.
85. Apparatus autem bibliographicus praecipuos tantum ac recentiores auctores librosque demonstrat, breviaria quoque indicans antiquiora, quibus, ut novimus, concessum est post reformationem Urbanianam hymnos veteres conservare. Eorum tamen lectiones varias non signavimus nisi peculiari nobis adiumento essent.
86. Denique notae succedunt, eaedemque quam paucissimae, quae opportunae visae sint ad versus vel vocabula rite explicanda, aut ad alia declaranda vel suggerenda, quae expolitiori possent hymni substantiae, stilo, venustati prodesse.
87. In fine totius hymnorum corporis, series praebetur doxologiarum quae communiores occurrunt, quarum singuli numeri, ubi necesse sit, in hymnorum conclusionibus indicantur.
88. Sequuntur tandem complures Indices, ut facillime lector possit tum totius operis materiem ordinemque complecti, tum celebrationes et hymnos singillatim reperire.
89. Si quid vero desit, si quid mendis vel defectibus laboret, faveat benignus lector labori nostri Coetus indulgere veniamque concedere, quin etiam suae lumine scientiae nobis quod expedit humaniter illustrare, sententiam suam maxima pandere cum liberiate, hymnos alios, si quos dignos censuerit, indicare, ut omnia quae fecimus, sumusque facturi, in gloriam Domini cedant, in honorem Ecclesiae et in christianae pietatis augmentum.
ANSELMUS LENTINI
Coetus a studiis VII
Relator
|