Feria sexta in Passione Domini

Sacrum Triduum Paschale
Passionis et Resurrectionis Domini

FERIA SEXTA
IN PASSIONE DOMINI

 Pro Liturgia Horarum:

Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Pro Celebratione Passionum Domini:

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium . Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Vel:

Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui, Domini nostri, passione solvisti, da, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni hominis naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus. Per Christum, Dominum nostrum.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *