S. Andreae, apostoli

Die 30 novembris

S. Andreae, apostoli

Festum

 

Maiestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Andreas Bethsaidae natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistae, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles praesentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium praedicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.

Festum S. Andreae ab omnibus calendariis tum orientalibus tum occidentalibus die 30 novembris recensentur. Romae iam invenitur saeculo VI.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *