S. Petri Chrysologi, episcopi et Ecclesiae doctoris
Die 30 iulii
S. Petri Chrysologi,
episcopi et Ecclesiae doctoris
Deus, qui beatum Petrum Chrysologum episcopum Verbi tui incarnati praeconem egregium effecisti, eius nobis intercessione concede, ut tuae salutis mysteria et iugiter scrutemur in corde, et fideliter significemus in opere. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est circiter annum 380 ad Forum Cornelii (Imola) in Aemilia, ibique clericis se adiunxit. Anno 424 episcopus Ravennae electus est et gregem, cuius erat studiosissimus, sermonibus et operibus erudivit. Mortuus est circa annum 450.
Secundum recentiorem interpretationemLibri Pontificalis Ecclesiae Ravennalis (saec. IX), S. Petrus Chrysologus obiit apud Forum Cornelii, in Italia, die 31 iulii, non vero die 2 decembris (post an. 451). Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1729, die 4 decembris celebrandum.