S. Cyrilli Alexandrini, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 27 iunii

S. Cyrilli Alexandrini,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

Deus, qui beatum Cyrillum episcopum divinae maternitatis beatissimae Virginis Mariae assertorem invictum effecisti, concede, ut qui vere eam Genetricem Dei credimus, per incarnationem Christi Filii tui salvemur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus anno 370, vitam monasticam egit; presbyter ordinatus, avunculum episcopum Alexandriae secutus est, eique in cathedra successit anno 412. Contra doctrinas Nestorii fortiter dimicavit et in concilio Ephesino primas habuit partes. Multa scripsit erudite ad fidem catholicam explicandam et defendendam. Mortuus est anno 444.

Apud Coptos et Byzantinos depositio S. Cyrilli die 27 iunii recolitur. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1882, die 9 februarii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *