S. Ioannis de Kęty, presbyteri

Die 23 decembris

S. Ioannis de Kęty, presbyteri

 

 

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, exemplo sancti Ioannis presbyteri, in sanctorum scientia procedamus, atque, misericordiam omnibus exhibentes, apud te indulgentiam consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est in oppido Kęty dioecesis Cracoviensis anno 1390; sacerdotio initiatus, munus docendi per plures annos in Cracoviensi academia exercuit, ac deinde Ilkusiensis paroeciae curam pastoralem suscepit. Rectam fidem, quam optime docuit, virtutibus cumulavit, praesertim pietate et caritate in proximum, ita ut exemplar evaserit collegis et discipulis. Obiit Cracoviae, in Polonia, nocte Nativitatis Domini anno 1473.

Canonizatus est anno 1767, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1770, die 20 octobris celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *