S. Birgittae, religiosae
Die 23 iulii
S. Birgittae, religiosae
In Europa:S. Birgittae, religiosae
patronae Europae
Festum
Deus noster, qui beatam Birgittam per varias vitae semitas duxisti eamque sapientiam crucis in contemplatione passionis Filii tui mirabiliter docuisti, concede nobis, ut, digne in tua vocatione ambulantes, te in omnibus quaerere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Nata est in Suecia anno 1303; adhuc puella matrimonio iuncta, octo genuit filios quos optime educavit. Tertio Ordini S. Francisci adscripta, post mortem viri vitam magis asceticam aggressa est quamquam in mundo vivebat. Tunc Ordinem religiosum fundavit et Romam profecta omnibus exemplar exstitit magnarum virtutum. Iter paenitentiae causa suscepit et multa scripsit opera in quibus res mysticas, quas ipsa experta erat, enarravit.
S. Birgitta obiit Romae die 23 iulii 1373. Canonizata est die 7 octobris 1391, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1623, die 7 octobris celebrandum; anno vero 1628 ad diem sequentem (8 octobris) repositum est, ne festum S. Marci papae impediretur.