S. Ioannis Pauli II, papae

Die 22 octobris

S. Ioannis Pauli II, papae

 

Deus, dives in misericordia, qui beatum Ioannem Paulum, papam, universae Ecclesiae tuae praeesse voluisti, praesta, quaesumus, ut, eius institutis edocti, corda nostra salutiferae gratiae Christi, unius redemptoris hominis, fidenter aperiamus. Qui tecum.

 

Carolus Iosephus Wojtyla anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiae in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Oecumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica praesertim familiarum iuvenumque et aegrotantium sollicitudine emicuit, quae eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiae hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicae Ecclesiae atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiae Latinae sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicae II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *