S. Sebastiani, martyris

Die 20 ianuarii

S. Sebastiani, martyris

 

Praesta nobis, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis, ut, glorioso exemplo beati Sebastiani martyris tui edocti, tibi magis quam hominibus oboedire discamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Romae martyr occubuit initio persecutionis Diocletiani. Eius sepulcrum, via Appia ad Catacumbas exstans, fideles iam ab ultima antiquitate veneratione prosecuti sunt.

Depositionem S. Fabiani, papae, in coemeterio Callisti (250) et S. Sebastiani in coemeterio Ad Catacumbastestatur die 20 ianuarii Depositio Martyrum (354). Antiqui libri liturgici romani utrumque martyrem separatim commemorant cum formulariis propriis.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *