S. Ianuarii, episcopi et martyris

 Die 19 septembris

S. Ianuarii, episcopi et martyris

Memoria

 

Deus, qui nos concedis beati Ianuarii martyris memoriam venerari, da nobis in aeterna beatitudine de eius societate gaudere. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

Depositio S. Ianuarii die 19 septembris Puteoli prope Neapolim recolitur in Martyrologio hieronymiano. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1586.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *