S. Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesiae doctoris

 Die 17 septembris

S. Roberti Bellarmino,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

Deus, qui ad tuae fidem Ecclesiae vindicandam beatum Robertum episcopum mira eruditione et virtute decorasti, eius intercessione concede, ut populus tuus eiusdem fidei semper integritate laetetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est anno 1542 in urbe Montis Politiani (Monte-pulciano) in Tuscia. Societatem Iesu ingressus Romae et sacerdotio insignitus, praeclaras habuit disputationes ad fidem catholicam tuendam, et theologiam docuit in Collegio Romano. Inter cardinales electus et episcopus Capuanus nominatus, apud Romanas Congregationes multas quaestiones illis temporibus propositas enodavit.

S. Robertus Bellarmino obiit Romae die 17 septembris 1621. Canonizatus est anno 1930, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1932, die 13 maii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *