S. Camilli de Lellis, presbyteri

Die 14 iulii

S. Camilli de Lellis, presbyteri

 

Deus, qui sanctum Camillum presbyterum caritatis in infirmos singulari gratia decorasti, eius meritis, spiritum nobis tuae dilectionis infunde, ut, tibi in fratribus servientes, ad te, hora exitus nostri, securi transire possimus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est prope Theate (Chieti) in Aprutio, anno 1550; rem militarem prius secutus, deinde conversus curae aegrotorum se devovit. Studiis perfectis et sacerdotio initiatus, societatem condidit, quae hospitalia erigeret et aegrotis inserviret.

Obiit Romae die 14 iulii 1614. Canonizatus est anno 1746, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1762, die 18 iulii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *