S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiae doctoris

 Die 13 septembris

S. Ioannis Chrysostomi,
episcopi et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Deus, in te sperantium fortitudo, qui beatum Ioannem Chrysostomum episcopum mira eloquentia et tribulationis experimento clarescere voluisti, da nobis, quaesumus, ut, eius doctrinis eruditi, invictae patientiae roboremur exemplo. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Antiochiae natus est circa annum 349; optime educatus, vitam asceticam coepit, et sacerdotio initiatus, magno cum fructu munere praedicationis functus est. Episcopus Constantinopolitanus anno 397 electus, optimum se praebuit pastorem, mores cleri et fidelium ad amussim redigere satagens. Odio aulae imperialis et invidorum obrutus, semel et bis exsulare coactus est; aerumnis confectus, mortuus est apud Comanam in Ponto, die 14 septembris anni 407. Multa dixit et scripsit ad doctrinam catholicam explicandam et vitam christianam recte informandam, ita ut nomine Chrysostomi appellari meruerit.

Apud Syros festum S. Ioannis agitur pridie 14 septembris, qua die celebratur Exaltatio sanctae Crucis, dum Byzantini et Copti id transtulerunt ad diem 13 novembris. Romae vero, inde a saeculo XIII, S. Ioannes Chrysostomus recolebatur die 27 ianuarii, in anniversario translationis eius corporis Constantinopolim (438).

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *