S. Ioannae Franciscae de Chantal, religiosae

Die 12 augusti

S. Ioannae Franciscae de Chantal, religiosae

 

Deus, qui beatam Ioannam Franciscam, per varias vitae semitas praeclaris meritis illustrasti, ipsius nobis intercessione concede, ut, in vocatione nostra fideliter ambulantes, lucis exempla iugiter ostendamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Divione (Dijon) in Gallia, anno 1572 nata est; nobili viro de Chantal nuptui tradita, sex habuit filios quos pie educavit. Viro vita functo, sub moderatione sancti Francisci de Sales viam perfectionis alacriter percurrit atque opera caritatis in pauperes praesertim et aegrotos exercuit. Instituto a Visitatione initium dedit, quod et sapienter direxit. Obiit Molini, in Gallia, die 13 decembris 1641.

Canonizata est anno 1767, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1769, die 21 augusti celebrandum. Anno 1970 eius festum translatum est in diem 12 decembris, nunc autem memoria S. Franciscae celebratur die 12 augusti.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *