S. Petri Claver, presbyteri

 Die 9 septembris

S. Petri Claver, presbyteri

 

Deus, qui beatum Petrum servorum servum effecisti eumque mira in eis iuvandis caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae Iesu Christi sunt, quaerentes, proximos opere et veritate diligamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Petrus Claver Verduni in Hispania natus est anno 1580; litteris et artibus studuit in Studiorum Universitate Barcinonensi et deinde Societatem Iesu ingressus est. Missionariam vocationem exaudivit speciatim ope S. Alphonsi Rodriguez, ianitoris in Collegio Maioricensi. Sacerdotio initiatus in missione Columbiana, ibidem usque ad mortem apostolatum exercuit inter servos Nigritas, factus ex voto «Aethiopum semper servus». Viribus fractis, Carthagenae in Columbia obiit die 8 septembris 1654.

Canonizatus est anno 1888, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1997.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *