S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiae Doctoris

Die 7 decembris

S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiae Doctoris

Memoria

 

Deus, qui beatum Ambrosium episcopum catholicae fidei doctorem et apostolicae fortitudinis exemplum effecisti, excita in Ecclesia tua viros secundum cor tuum, qui eam fortiter et sapienter gubernent. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus Treviris circa annum 340 e familia romana, studiis Romae incubuit et Sirmii cursum honorum coepit. Anno 374, dum Mediolani degebat, extemplo episcopus civitatis electus, die 7 decembris ordinatus est. Munere adamussim fungens, caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium factus. Iura Ecclesiae strenue tutatus est; rectae fidei doctrinam, scriptis et opere contra Arianos defendit. Mortuus est sabbato sancto die 4 aprilis anni 397.

Sive Mediolani, sive Romae, sive apud Byzantinos, propter sollemnitates paschales, eius festum die 7 decembris celebratur, qua die episcopus ordinatus est. Eius nomen ascriptum est in Calendario romano saeculo XII.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *