Ss. Xysti II, papae, et sociorum, martyrum

  Die 7 augusti

Ss. Xysti II, papae, et sociorum,
martyrum

 

Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos, virtute Spiritus Sancti, et ad credendum dociles et ad confitendum fortes efficias, qui beato Xysto eiusque sociis, propter verbum tuum et testimonium Iesu, animas suas ponere tribuisti. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Episcopus Romanae Ecclesiae ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in coemeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem coemeterio.

Martyrium Ss. Xysti II, papae, eiusque quattuor diaconorum, die 6 augusti 258, testificatur Epistula LXXX S. Cypriani, qui die 14 sequentis mensis septembris capite plectendus erat. Eorum autem depositionem in coemeterio Callisti testatur pariter hac die Depositio Martyrum (354). Illorum gloriosorum Martyrum memoria  anticipabatur die 5 augusti ob festum Transfigurationis, nunc autem transfertur in diem 7 augusti.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *