S. Raimundi de Penyafort, presbyteri

Die 7 ianuarii

S. Raimundi de Penyafort, presbyteri

 

Deus, qui beatum Raimundum presbyterum insignis in peccatores misericordiae virtute decorasti, eius nobis intercessione concede, ut, a peccati servitute soluti, quae tibi sunt placita liberis mentibus exsequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Prope Barcinonem natus est circa annum 1175. Canonicus factus Ecclesiae Barcinonensis, deinde inter Fratres Praedicatores ascitus est. Iussu Gregorii papae IX corpus decretalium edidit. Supremus moderator sui Ordinis electus, optimis legibus illum rexit. Ex eius scriptis eminetSumma casuum pro paenitentiae sacramento recte et fructuose administrando.

Obiit Barcinone die 6 ianuarii anni 1275. Canonizatus est anno 1601, eiusque festum ascriptum est in Calendario Romano anno 1671 die 23 ianuarii celebrandum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *