OMNIUM SANCTORUM

Die 1 novembris

OMNIUM SANCTORUM

Sollemnitas

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessoribus, largiaris. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ecclesiae orientales inde a saeculo IV omnes sanctos Martyres in una sollemnitate sive tempore paschali (apud Syros),sive immediate post Pentecosten (apud Byzantinos) commemorant. Exeunte saeculoVIII, sollemnitas omnium Sanctorum celebrari coepta est etiam in regionibuscelticis et apud Francos. Saeculo autem IX Romae recepta est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *