S. Iustini, martyris

Die 1 iunii

S. Iustini, martyris

Memoria

 

Deus, qui per stultitiam crucis eminentem Iesu Christi scientiam beatum iustinum martyrem mirabiliter docuisti, eius nobis intercessione concede, ut, errorum circumventione depulsa, fidei firmitatem consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Iustinus, philosophus et martyr, Flavia Neapoli (Nablus) in Samaria, initio saeculi II natus est ex familia ethnica. Ad fidem conversus, multa conscripsit pro religionis defensione; exstant vero tantum duaeApologiae et Dialogus cum Tryphone. Romae scholam aperuit publicasque habuit disputationes. Cum sociis martyrium subiit tempore Marci Aurelii, circa annum 165.

Dies eius depositionis ignoratur. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1882, die 14 aprilis celebrandum, postridie memoriam eius in Martyrologio Flori. Cum tamen dies ista saepius in sollemnitates paschales incidat, memoria S. Iustini in diem 1 iunii translata est, qua die agitur apud Byzantinos, saltem a saeculo IX.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *