«Sermones in Cantica canticorum, LII — LXVIII» — Bernardus Claraevallensis

SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA CANTICORUM, LII — LXVIII. SERMO LII. De excessu, qui contemplatio dicitur, in qua sponsus facit quiescere animam sanctam, pro ejus quiete zelans.

1029D 1. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreos cervosque camporum, ut non excitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit (Cant. II, 7). Prohibentur adolescentulae: has enim filias Jerusalem dicit, quia, etsi delicatae et molles, et quasi femineis adhuc affectibus et actibus infirmae, sponsae tamen inhaerent spe proficiendi et proficiscendi Jerusalem: prohibentur ergo ab infestatione sponsae dormientis, ne scilicet praeter voluntatem ipsius ullatenus eam excitare praesumant. Propterea enim dulcissimus sponsus laevam suam capiti ejus supposuit, secundum ea quae praemissa sunt, quatenus in sinu suo eam quiescere faceret et dormire. Et nunc sicut subinde Scriptura prosequitur, ipse custos illius 1030A dignantissime et benevolentissime vigilat super eam, ne adolescentularum crebris minutisque necessitatibus inquietata evigilare cogatur. Ista est litteralis cohaerentia textus. Sed enim contestatio illa facta per capreas cervosque camporum, nihil omnino secundum litteram consequentiae rationabilis habere videtur; adeo totam sibi eam 1445 vindicat intelligentia spiritualis. At quoquo modo illa se habeat, interim bonum est nos hic esse, et intueri paulisper naturae divinae bonitatem, suavitatem, dignationem. Quid namque tu, homo, in humanis unquam affectibus expertus es dulcius, quam modo tibi exprimitur de corde Altissimi? Et exprimitur ab illo qui scrutatur alta Dei, et non potest nescire quae in eo sunt, quia Spiritus ipsius est; nec aliud plane loqui, quam 1030B quod apud ipsum vidit, quoniam veritatis Spiritus est.

2. Denique nec deest in nostro genere, qui hoc munere felix laetificari meruerit, et sic in semetipso suavissimi arcani hujus habuerit experimentum; nisi tamen Scripturae loco, qui prae manibus est, omnino decredimus, ubi manifeste inducitur coelestis sponsus vehementissime zelans pro quiete cujusdam dilectae suae, sollicitus servare inter brachia propria dormientem, ne qua forte molestia vel inquietudine a somno suavissimo deturbetur. Non me capio prae laetitia, quod illa majestas tam familiari dulcique consortio nostrae se inclinare infirmitati minime dedignatur, et superna Deitas animae exsulantis inire connubia, eique sponsi ardentissimo 1030C amore capti exhibere affectum non despicit. Sic, sic in coelo esse non ambigo, ut lego in terra, sentietque pro certo anima quod continet pagina, nisi quod non sufficit ista omnino exprimere, quantum capere illa tunc poterit, sed nec quantum jam potest. Quid, putas, illic accipiet, quae hic tanta familiaritate donatur, ut Dei brachiis amplecti se sentiat, Dei sinu foveri, Dei cura et studio custodiri, ne dormiens forte a quopiam, donec ultro evigilet, excitetur?

3. Age jam itaque, dicamus si possumus, quisnam ille sit somnus, quo dilectam suam sponsus obdormire velit, nec patiatur omnino, nisi ad ipsius arbitrium, excitari, ne forte cum legerit quis apud Apostolum: 1030D Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11), sive apud Prophetam exorari ab ipso Deum, illuminari oculos suos ne unquam obdormiat in morte (Psal. XII, 4), nominum aequivocatione turbetur, nec inveniat omnino, quid digne de dormitione sponsae quae hoc loco memoratur, sentire possit. Nam ne illud quidem simile est huic, quod de Lazaro ait in Evangelio Dominus: Lazarus amicus noster dormit, eamus et a somno excitemus eum (Joan. XI, 11). Hoc enim dicebat de morte corporis ejus, cum discipuli de dormitione somni dictum putarent. Non autem is sponsae somnus dormitio corporis, vel placida, quae sensus carnis suaviter sopit ad tempus, vel horrida, quae funditus vitam tollere consuevit. Multo magis vero et ab illa alienus existit qua obdormitur 1031A morte, cum videlicet in peccato quod est ad mortem, irrevocabiliter perseveratur. Magis autem istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat, et morte propulsata vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando si loquitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).

4. Proinde et ego non absurde sponsae exstasim vocaverim mortem, quae tamen non vita, sed vitae eripiat laqueis, ut possit dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur, 1031B qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur; si tamen eousque mente secedat et avolet, ut et hunc communem transcendat usum et consuetudinem cogitandi: etenim frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17). Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur? Excedente quippe anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse est etiam ut nec vitae tentatio sentiatur. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, ut obstupescam 1446 ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad 1031C angores sollicitudinum, et molestias curarum! Moriatur anima mea morte justorum, ut nulla illam illaqueet fraus, nulla oblectet iniquitas. Bona mors, quae vitam non aufert, sed transfert in melius, bona, qua non corpus cadit, sed anima sublevatur.

5. Verum haec hominum est. Sed moriatur anima mea morte etiam, si dici potest, angelorum, ut praesentium memoria excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque ei pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est, corporum vero similitudinibus speculando 1031D non involvi, angelicae puritatis est. Utrumque tamen divini muneris est, utrumque excedere, utrumque te ipsum [alias, utrumque exuere te ipsum, etc.] transcendere est, sed longe unum, alterum non longe. Beatus qui dicere potest: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (ibid., 8). Non fuit contentus exire, nisi et longe se faceret, ut posset quiescere. Transilisti carnis oblectamenta, ut minime jam obedias concupiscentiis ejus, nec tenearis illecebris: profecisti, separasti te, sed nondum elongasti, nisi et irruentia undique phantasmata corporearum similitudinum transvolare mentis puritate praevaleas. Hucusque noli tibi promittere requiem. Erras, si citra invenire te existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis. 1032A Sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7). Atque hic vere in solitudine locus et in lumine habitatio, prorsus juxta prophetam, tabernaculum in umbraculum diei ab aestu, in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia (Isa. IV, 6); de quo et sanctus David: Abscondit me, inquit, in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui (Psal. XXVI, 5).

6. Puta ergo in solitudinem hanc secessisse sponsam, ibique prae amoenitate loci inter amplexus sponsi suaviter obdormisse, id est in spiritu excessisse, quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere 1032B illam, quoadusque ipsa voluerit. At istud qualiter? Non enim simpliciter, neque levi, ut assolet, commonitione prohibitae sunt; sed omnino nova et insueta contestatione, per capreas scilicet cervosque camporum. Quo quidem genere ferarum videntur mihi satis congruenter expressae sanctae animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus convenire cognoscimus: nam facile et petunt summa, et intima penetrant. Quorum quoque in campis designata conversatio evidenter liberos atque expeditos signat in contemplatione discursus. Quid sibi vult ergo adjuratio facta per istos? Profecto ne inquietae adolescentulae audeant levi ex 1032C causa evocare dilectam a tam reverendo collegio, cui absque dubio toties admiscetur, quoties contemplando excedit. Pulchre itaque horum auctoritate terrentur, a quorum societate constat avelli illam ipsorum importunitate. Attendant adolescentulae quos offendant, pariter cum matrem inquietant; et minime ita materna de charitate confidant, ut non in illum coelestem conventum sine magna necessitate irruere vereantur. Id quippe se agere cogitent, quoties in contemplatione quiescenti plus justo molestae sunt. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare sibi, et curae illarum intendere prout oportere judicaverit, cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa velit. Novit sponsus quanta flagret dilectione etiam 1032D erga proximos sponsa, et satis propria charitate sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se ullo pacto illis subtracturam seu denegaturam quantum et quoties opus fuerit: proptereaque secure discretioni 1447 ejus credendam censuit hanc dispensationem. Non enim est talis, quales multos videmus prophetica inustione notatos, qui quod crassum est et forte assumentes, quod debile est projiciunt (Ezech. XXXIV, 3, 4). Nunquid medicus valentes requirit, et non potius aegrotantes? Si contingat, facit forsitan ut amicus, sed non ut medicus. Quos docebis, Magister bone, si omnes indoctos repuleris? Quibus, quaeso, adhibebis diligentiam disciplinae, si indisciplinatos vel effugaveris omnes, vel fugeris? In quibus, obsecro, tuam probabis 1033A patientiam, si solos admiseris mansuetos, inquietos excluseris?

7. Sunt tamen de hic sedentibus, qui utinam praesens capitulum attentius observarent. Cogitarent certe, quanta praepositis reverentia debeatur, quos temere inquietando, coeli quoque civibus se reddunt infestos: et nobis forte plusculum solito parcere demum inciperent, nec tam irreverenter leviterque se jam ingererent cum vacamus. Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus, ut bene norunt, conceditur hora, etiam cum ipsi me in omni patientia sustinebunt. Verum ego scrupulosius moveo istiusmodi querelam, ne quis forte pusillanimis supra vires propriae patientiae dissimulet a necessitatibus suis, dum me inquietare veretur. Supersedeo 1033B igitur, et ne magis impatientiae exemplum videar dare infirmis. Pusilli Domini sunt credentes in eum; non patior ut ex me scandalum patiantur (Matth. XVIII, 6). Non utor hac potestate; magis autem ipsi me utantur ut libet: tantum ut salvi fiant. Parcent mihi si non pepercerint, et in eo potius requiescam, si non me inquietare timuerint pro necessitatibus suis. Geram eis morem quoad potuero, et in ipsis serviam Deo meo, quandiu fuero, in charitate non ficta. Non quaeram quae mea sunt; nec quod mihi est utile, sed quod multis, id mihi utile judicabo. Hoc solum deprecor, ut fiat acceptum eis fructuosumque ministerium meum, si forte vel ex hoc inveniam in die mala misericordiam in oculis Patris eorum simul et sponsi Ecclesiae 1033C Jesu Christi Domini nostri, qui cum eo est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LIII. Per montes et colles significari coelestes spiritus, quos transilit sponsus per suum in terras adventum, seu per mysterium Incarnationis suae.

1. Vox dilecti mei (Cant. II, 8). Videns sponsa novam adolescentularum verecundiam, et verecundum timorem, quod scilicet de novo coepissent non audere se ingerere sancto otio ipsius, nec sicut heri et nudiustertius molestae fieri quiescenti in contemplatione praesumerent: agnoscit hoc sibi provenisse cura et opera sponsi; et exsultans in spiritu, sive pro illarum profectu, quae a nimia et superflua inquietudine compescuntur; sive pro sua deinceps 1033D futura liberiori quiete, sive etiam pro dignatione et favore sponsi, adeo pro hac ipsa ejus quiete zelantis, et tanto studio defensantis suavissima otia sua, imo studia ferventissima, ait hoc facere vocem dilecti sui, hujus rei gratia factam ad illas. Etenim is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo, quod communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis dulcedinem. Non autem parum gaudii et securitatis accedit interdum suaviter ferianti, cum ex metu quodam et reverentia erga se immissa divinitus cordibus subditorum, intelligit suam Deo placere quietem, qui facit ut illi aequo magis animo suas necessitates sustineant, quam patris spiritualis 1034A grata audeant otia temere perturbare. Nam justa trepidatio parvulorum manifeste signat, audisse eos intus quasi minacem atque increpatoriam illius procul dubio vocem, qui in propheta loquitur: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Vox ejus, inspiratio ejus est, ac justi timoris incussio.

2. Comperta ergo hac voce, sponsa gaudens et exsultans: 1448 Vox, inquit, dilecti mei. Amica est, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et addit: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Comperta ex auditu vocis dilecti praesentia, incunctanter intendit bene curiosos oculos ad videndum quem audierat. Auditus ducit ad visum, quia fides ex auditu (Rom. X, 17), qua corda mundantur, ut possit videri Deus: sic enim habes: 1034B Fide mundans corda (Act. XV, 9). Videt itaque venientem, quem loquentem audierat, observante etiam hic ordinem illum Spiritu sancto, qui apud Prophetam descriptus est ita: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Et ut certius advertas, non casu, neque fortuito, sed de studio magis et industria, ob illam scilicet rationem quam praemisimus, auditum hoc loco praemissum visui; vide si non hic ordo verborum a sancto quoque Job observatus invenitur, ubi sic loquitur Deo: Auditu auris audivi te, et nunc oculus meus videt te (Job XLII, 5). Sed et ubi Spiritus sanctus super apostolos in die Pentecostes descendisse memoratur, nonne auditus visum praevenisse describitur? Ait enim: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus 1034C vehementis; et infra: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis (Act. II, 2, 3). Et hic ergo Spiritus sancti adventum primo auditus, dehinc visus percepisse refertur. Sed de hoc satis; quoniam tu quoque, si curas operam dare hujuscemodi inquisitioni, poteris et ipse fortassis in aliis Scripturae locis nonnulla similia reperire.

3. Nunc jam illud consideremus, quod diligentioris eget inquisitionis, et difficiliores habet accessus, ad quod nimirum omnino me egere fateor adjutorio Spiritus sancti, ut ponere in lucem possim, qui sint illi montes seu colles, super quos salientem, et transilientem eos, Ecclesia sponsum laetis spectavit obtutibus, credo cum properaret ad ipsius redemptionem, cujus concupierat decorem. Nam id quidem 1034D propterea ita et non dubie senserim, quoniam simile quid de Propheta occurrit mihi, evidenter in spiritu praevidente et exprimente Salvatoris adventum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Cursus et recursus is notissimus est; a quo, et ad quid initus consummatusque, notissimum. Quid igitur? pingemus nobis, sive in psalmis ista legentes, sive in praesenti cantico, virum gigantem procerae staturae, absentis cujuspiam mulierculae amore captum, et, dum properat ad cupitos amplexus, transilientem montes collesque hos, quos videmus mole corporea super plana terrae tanta altitudine 1035A eminentes, ut et supra nubes aliqui illorum verticem extulisse cernantur? Verum non decet istiusmodi corporeas phantasias imaginari, praesertim tractantes hoc canticum spirituale: sed nec licet omnino nobis, qui meminimus legisse in Evangelio, quia, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu oportet adorare (Joan. IV, 24).

4. Qui sunt ergo hi spirituales montes et colles, ut postmodum consequenter agnoscamus, sponsus (qui Deus, ac per hoc et spiritus est) quales et cujusmodi dabat saltus in illis, vel super illos? Si illos putamus, in quibus Evangelium refert olim fuisse relictas nonaginta novem oves, cum pius pastor earum venit unam in terris quaerere quae perierat (Matth. XVIII, 12); nihilominus adhuc in 1035B obscuro res est, et intellectus haeret: dum difficile sit invenire, spirituales illae et supercoelestes beatitudines (nam ipsae sunt sine dubio, quae ibi memoratae sunt oves) quos vel quales alios habeant spirituales similiter montes vel colles ad habitandum, pascendumve in illis. Verumtamen si non in veritate aliqui essent, Veritas hoc non dixisset. Sed neque Propheta longe ante de civitate superna Jerusalem protulisset, quia fundamenta ejus sint in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), si non vere inibi essent montes sancti. Denique quod coelestis habitatio illa vere habeat, non modo spirituales, sed et vivos ac rationales montes collesque, audi Isaiam: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes (Isa. LV, 12).

1035C 5. Quinam igitur isti nisi iidem ipsi coeli inhabitatores 1449 spiritus, quos Dominica voce oves diximus appellatos, ut ipsi sint montes qui oves? Nisi forte absurdum tibi videatur, aut in montibus montes, aut in ovibus oves pasci. Et juxta litteram quidem durum sonat; secundum spiritualem autem intelligentiam dulce sapit, si subtiliter advertamus, quomodo utrarumque ovium pastor, Dei scilicet sapientia Christus, unum idemque pabulum veritatis aliter in terris, aliter in coelestibus gregibus suis administret. Nam nos quidem mortales homines interim in loco peregrinationis nostrae, in sudore vultus nostri comedere panem nostrum necesse habemus, foris illum in labore et aerumna mendicantes; id est, vel a doctis viris, vel a sacris libris, 1035D vel certe per ea quae facta sunt, invisibilia Dei intellecta conspicientes. Angeli autem in omni plenitudine, etsi non a semetipsis, tamen in semetipsis, tanta facilitate quanta et felicitate accipiunt, unde et beate vivunt. Sunt enim omnes docibiles Dei: quod sane electos hominum quandoque assecuturos certa veritate promittitur, et nondum experiri tribuitur felicitate secura.

6. Pascuntur proinde in montibus montes, vel oves in ovibus, cum sane supernae illae substantiae spirituales intra semetipsas de Verbo vitae, unde suam beatam perpetuent vitam, affluenter inveniunt, 1036A iidem ipsi et montes, et oves: montes, propter plenitudinem vel celsitudinem; oves, propter mansuetudinem. Pleni quippe Deo, celsi meritis, cumulati virtutibus, nihilominus tamen erectos vertices tota et humili obedientia submittunt et inclinant illius longe supereminentis imperio majestatis, tanquam oves mansuetissimae ad nutum sui pastoris per omnia ambulantes, et sequentes eum quocunque ierit. Et in his, secundum prophetam David, vere montibus sanctis, tanquam prima omnium creata sapientia, fundamenta civitatis Domini ab initio firmiter stabilita consistunt (Psal. LXXXVI, 1); quae utique una est in coelo et in terra, licet ex parte peregrinans, et ex parte regnans. Et ex his nihilominus, juxta Isaiam, tanquam quibusdam vitalibus 1036B cymbalis bene sonantibus, jugis resonat gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3), suavi et incessabili voce implentibus, quod ex eodem Propheta paulo ante memoravimus, quia montes et colles cantabunt coram Deo laudes: et item quod ille alius loquens ad Dominum Deum: Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

7. Hi ergo: ut ad id recurramus, unde aliquantulum, sed, ut puto, necessarie digressum est: illi sunt montes atque colles, in quibus Ecclesia vidit coelestem sponsum mira alacritate salientem, cum ad suos properaret amplexus; nec modo salientem, sed et transilientem eos. Vis tibi hos saltus ex litteris prophetarum, apostolorumque demonstrem? 1036C Non quod nunc omnia, quae de hac re apud illos ab otiosis inveniri queunt, testimonia replicare incipiam (hoc enim longum est, et opus non est); sed ea tantum modo pono, quae breviter et aperte astruere videantur id quod dicitur de sponsi saltibus. Dicit de illo David quia posuit in sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7). En quantum saltum dedit, a summo coelo ad terras. Sane enim non invenio alibi, ubi in sole posuerit tabernaculum suum, id est, in luce et in manifesto suam dignatus sit exhibere praesentiam ipse lucis inaccessibilis habitator, nisi utique in terris. Denique: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. 1036D III, 38). In terris, inquam, palam, quod est in sole, posuit tabernaculum suum, corpus videlicet, quod de Virginis corpore ad hoc sibi aptare dignatus est, ut in eo in se invisibilis videretur; et sic videret omnis caro salutare Dei, cum in carne venisset.

8. Saliit ergo in montibus, id est in illis supremis spiritibus, cum ad eos usque descendit, sacramentum a saeculis absconditum, et magnum pietatis mysterium eis dignanter aperiens. Sed transiliens hos superiores atque eminentiores montes, cherubin scilicet atque 1450 seraphin, nec non dominationes, principatus et potestates, virtutesque etiam ad 1037A inferiorem usque angelorum ordinem descendere, tanquam ad colles dignatus est. Sed nunquid vel in illis remansit? Transiliit et colles. Non enim, inquit, angelos, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II, 16), quod utique angelis inferius est, ut sermo impleretur, quem dixit memoratus Propheta, loquens ita ad Patrem de Filio: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Quanquam hoc sane ad commendationem naturae humanae dictum possit intelligi, quod homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus, ac praedictus ratione ad instar utique angeli, modicum tamen distet ab angelo propter corpus de terra. Sed audi apostolum Paulum aperte pronuntiantem de eo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitrabatur esse se 1037B aequalem Deo: quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7); et rursum: Ubi venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Qui ergo factus ex muliere, factus et sub lege est, procul dubio non solum montes, id est majores superioresque beatitudines, sed etiam minores angelos descendendo transiliit, qui quidem in comparatione superiorum, merito collium nomine designantur. Caeterum qui minor est in regno coelorum, major est quovis carnem portante super terram, etiamsi sit ille magnus Joannes Baptista (Luc. VII, 28). Nam etsi sane Deum hominem fateamur, etiam 1037C in homine super omnem principatum et potestatem longe incomparabiliter praeeminere; certum tamen quia etsi praeit majestate, sed infirmitate succubuit. Ita ergo saliit in montibus, et transiliit colles, cum non solum superioribus, sed et inferioribus spiritibus dignantissime se inferiorem exhibuit. Nec modo illis supernis spiritibus, sed et ipsis qui domos luteas inhabitant, subjectum se exhibuit, transiliens et vincens humilitate etiam hominum humilitatem. Erat denique subditus Mariae et Joseph, cum esset duodennis, in Nazareth (Luc. II, 51, 42): et apud Jordanem Joannis se manibus jam juvenis inclinavit (Matth. III, 13). Sed et inclinata est dies, nec adhuc omnino de his montibus descendere libet.

1037D 9. Caeterum si hac vice voluerimus cuncta horum, prout delectat, explorare amoena, abdita perscrutari; verendum ne aut sermo grata brevitate cureat, aut larga excellensque materies debita diligentia festinatione fraudetur. Pausemus proinde hodie jam, si placet, in montibus istis; quoniam bonum est nos hic esse, ubi a pastore Christo una cum sanctis angelis in loco pascuae collocati, et jucundius pascimur, et uberius. Et nos siquidem oves pascuae ejus. Ruminemus ergo, tanquam munda animalia boni pastoris, quae hodierno sermone tota aviditate glutivimus; sermone altero 1038A residua capituli ejusdem attentius percepturi, largiente sponso Ecclesiae Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LIV. Qualiter iterum per montes significantur angeli et homines, et per colles daemones. Item de triplici timore, quo quisque timere debet, ne gratiam bene operandi a Deo acceptam perdat.

1. Super eodem capitulo, quod hesterno sermone [alias, die] versatum est, dicturus sum et alium intellectum quem hodierno servavi: vos probate, et eligite potiora. Non est opus superiora repetere quae excidisse non arbitror in tam brevi. Si quominus tamen, scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo, sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit. Quapropter accipite alia. Ecce venit 1038B is, inquit, saliens in montibus, transiliens colles (Cantic. II, 8). Sponsum loquitur: qui profecto tunc in montibus saliit, cum missus a Patre ad evangelizandum pauperibus, Angelorum fungi non est dedignatus officio, factus magni consilii Angelus, qui Dominus erat. Per se descendit ad terras, qui 1451 alios delegare solebat: per se notum fecit Dominus salutare suum, per se in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2). Cum itaque omnes, juxta Pauli sententiam, administratorii spiritus sint, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14); qui erat super illos, factus est inter illos tanquam unus ex illis, dissimulans injuriam, accumulans gratiam. Sed audi ipsum. Non veni, inquit, ministrari, sed ministrare, et animam 1038C meam dare pro multis (Matth. XX, 28). Quod quidem caeterorum nemo fecisse inventus est, ut omnes quotquot ministrasse visi sunt, ipse devotis transierit fidelibusque obsequiis. Bonus minister, qui carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam ministravit in pretium. Bonus plane, qui spiritu alacer, charitate fervens, pietate devotus, non solum salit in montibus, sed et transilit colles, id est superat et vincit alacritate ministrandi, utpote quem unxit Deus Deus suus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8): in quo utique singulariter exsultavit ut gigas ad currendam viam. Denique transiliit Gabrielem, et praevenit ad Virginem, eodem archangelo attestante, cum ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quid? Quem modo 1038D reliquisti in coelo, nunc [alias, hunc] in utero reperis. Quonam modo? Volavit et praevolavit super pennas ventorum. Victus es, o archangele: transiliit te qui praemisit te.

2. Aut certe saliebat in montibus, cum in angelis olim patribus apparebat: quod utique proprietati litterae magis convenire videtur. Non enim ait, saliens in montes; sed, in montibus, ut ipse in eis videatur salire, qui facit et dat ut saliant; quemadmodum loquitur in prophetis, operatur in justis, cum illis verba, et istis opera tribuit. Adde quod aliqui eorum personam ejus gerebant, ita ut loqueretur 1039A quisque illorum, non tanquam angelus, sed tanquam Dominus. Verbi gratia, ille angelus qui cum Moyse loquebatur, dicebat, non, Ego Domini, sed, Ego Dominus, atque id frequentius iterabat. Saliebat ergo in montibus, id est in angelis, in quibus et loquebatur, et suam hominibus exhibebat praesentiam. Ad homines enim saliebat, sed in angelis, non in se; non in sua natura, sed in subjecta creatura. Qui enim salit, de loco ad locum vadit: quod non cadit in Deum. Ergo in montibus, id est in angelis, saliebat, qui in se non poterat; et saliebat usque ad colles, id est patriarchas et prophetas, caeterosque spirituales viros de terra. Sed transiliebat et colles, cum non solum magnis et spiritualibus viris, sed et aliquibus de populo, etiam et nonnullis mulieribus 1039B aeque in angelis loqui et apparere dignatus est. Vel colles dicit aerias potestates, quae inter montes quidem minime jam numerantur, pro eo quod a virtutum celsitudine defluxerunt per superbiam; nec tamen usque ad humilia vallium, sive ad valles humilium per poenitentiam detumescunt. De his arbitror illud dictum in psalmis: Montes, sicut cera, fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5). Hos itaque tumentes ac steriles colles, tanquam medios positos inter montes perfectorum et valles poenitentium, procul dubio transiliit, qui in montibus salit; hisque praeteritis et despectis descendit ad valles, ut valles abundent frumento. Porro illi e regione aeterna ariditate ac sterilitate damnantur, sicut habes prophetae super illos imprecationem: Nec ros, inquit, nec pluvia 1039C descendant super vos. Atque ut noveris quod ad angelos qui praevaricati sunt sub figura montium Gelboe ista loquatur, Ubi, inquit, ceciderunt vulnerati multi (II Reg. I, 21). Quam multi in his maledictis montibus de exercitu Israel ceciderunt a principio, et quotidie cadunt! De quibus et habes in eodem propheta, cum dicit Domino: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 6).

3. Non est ergo mirum, si steriles et infructuosi permanent isti, non montes coelici, sed aerii colles, super quos nec ros, nec pluvia descendit; quippe auctore gratiae et benedictionum largitore transiliente eos, et 1452 descendente ad valles, ut coelesti 1039D imbre perfundat humiles qui sunt super terram, et fructum afferant in patientia, fructum tricesimum, sexagesimum, et centesimum (Matth. XIII, 8, 23; Luc. VIII, 15). Denique visitavit terram, et inebriavit eam: multiplicavit locupletare eam (Psal. LXIV, 10). Terram visitavit, non aerem quia misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5). Denique, Operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12); nunquid et in medio aeris? Hoc adversum Origenem, qui in aere Dominum gloriae denuo pro daemonibus impudenti crucifigit mendacio, cum hujus conscius mysterii Paulus affirmet, quod resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

4. Verum non solum visitavit terram, qui aerem 1040A transilivit, sed etiam coelum, dicente Scriptura: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Usque ad nubes enim coelum est quod inhabitant sancti angeli, quos non transiliit Sponsus, sed salit in eis, ita ut imprimat ipsis duo quaedam vestigia pedum suorum, misericordiam et veritatem: de quibus Domini vestigiis memini me in superioribus sermonibus plenius disputasse (serm. 6). A nubibus vero et infra daemonum habitatio est in aere isto infimo et caliginoso; in quibus non salit sponsus, sed transilit illos et praeterit nec ullum in se retinent Dei transeuntis vestigium. Nam quomodo in diabolo veritas est, de quo in Evangeliis Veritatis sententia exstat, quod in veritate non stetit, sed mendax exstitit ab initio? Sed nec 1040B misericordem quis dixerit eum, qui nihilominus ab initio homicida fuisse eadem ipsa Evangelii veritate convincitur (Joan. VIII, 44). Porro autem qualis paterfamilias, tales et domestici ejus. Pulchre proinde de Sponso Ecclesia psallens, quod in altis habitet, et humilia respiciat in coelo et in terra (Psal. CXII, 5, 6), nullam omnino mentionem facit de his qui in aere versantur spiritibus superbis, quoniam Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6).

5. Videt ergo illum salientem in montibus et transilientem colles, juxta imprecationem David dicentis: Omnes montes qui in circuitu ejus sunt, id est in circuitu Gelboe, visitet Dominus; a Gelboe autem transeat (II Reg. I, 21). Diabolo nempe, qui per Gelboe 1040C designatur, hinc inde sunt montes quos visitat Dominus; supra angeli, infra homines. In poenam siquidem suam locum in aere isto, medium inter coelum et terram, de coelo cadens sortitus est, ut videat et invideat, ipsaque invidia torqueatur, Scriptura dicente: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Quam miser, cum suspicit coelos, in quibus innumeros montes intuetur divina claritate fulgentes, divinis laudibus resultantes, sublimes in gloria, abundantes in gratia! Quam miserior, cum respicit terram, montes nihilominus quam plurimos de populo acquisitionis habentem, fide solidos, spe excelsos, charitate spatiosos, cultos virtutibus, bonorum operum fructibus refertos, de 1040D rore coeli tanquam de saltu sponsi quotidianam capientes benedictionem! Cum quanto putamus dolore et rancore aspiciat ille cupidissimus gloriae istos in circuitu suo tam gloriosos montes, cum se et suos e regione incultos, tenebrosos, bonis omnibus infecundos despiciat, ita ut se sentiat esse opprobrium hominum et angelorum, qui omnibus exprobrabat, secundum illud in Psalmis: Draco iste quem formasti ad illudendum ei? (Psal. CIII, 26.)

6. Atque hoc, quia ob ipsorum superbiam transilit eos Sponsus, saliens in montes qui in circuitu ejus sunt, tanquam fons ascendens de medio paradisi, irrigans universa, et implens omne animal benedictione. Beati qui torrente voluptatis hujus potati interdum vel raro promerentur in quibus etsi non 1041A continue fluit, saltem per horas salit aqua sapientiae et fons vitae, ut fiat in ipsis quoque fons aquae salientis in vitam aeternam. Et quidem hujus fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sane perenniter et affluenter. In nostros autem montes qui in terra sunt, utinam interdum facta quasi inundatione saltus dare aliquos non despiciat, quibus 1453 sufficienter irrigati, nobis quoque, qui valles sumus, stillare vel raras guttulas possint, ne omnino aridi et steriles remaneamus! Miseria, et egestas, et omnino fames valida in regione illa, quae nullis unquam istiusmodi vel saltibus, vel instillationibus humectatur, praeterfluente et transiliente illam fonte sapientiae: Et quia non habuerunt, inquit, sapientiam, perierunt propter suam insipientiam (Baruch III, 28).

1041B 7. Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles. Ad hoc salit ut transiliat, qui non vult ad omnes pertingere; neque enim in omnibus beneplacitum est Deo. Fratres, si, juxta sapientiam Pauli, scripta sunt, ista ad correptionem nostram (I Cor. X, 11), observemus Sponsi discretos et circumspectos saltus, quemadmodum videlicet tam apud Angelos quam apud nos, et in humiles saliat, et superbos transiliat: siquidem excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Haec, inquam, attendamus, quo cauti simus Sponsi nos salutiferis saltibus praeparare, ne veluti a montibus Gelboe forte transeat et a nobis, si indignos nos sua visitatione conspexerit. Quid superbis, terra et cinis? Et de Angelis transilit Dominus, exsecrans 1041C eorum superbiam. Ergo repudiatio Angelorum fiat emendatio hominum: scripta est enim ad ipsorum correptionem. Cooperetur mihi in bonum etiam diaboli malum, et lavem manus meas in sanguine peccatoris. Qualiter, inquis? Audi. Superbo certe diabolo horrenda et formidolosa maledictio intorquetur, propheta David in spiritu dicente de illo sub typo Gelboe, ut supra memoratum est: Montes, inquit, qui in circuitu ejus sunt, visitet Dominus, a Gelboe autem transeat.

8. Sane ego hoc legens, referensque oculos in me, et intuens diligenter, invenio me peste ipsa infectum, quam in angelo Dominus in tantum exhorruit, quatenus propterea declinaret ab eo, cum omnes in circuitu ejus montes, sive de Angelis, sive de hominibus, 1041D visitationis suae gratia dignaretur; et pavens tremensque aio ad memetipsum: Si sic actum est cum angelo, quid de me fiet terra et cinere? Ille in coelo intumuit, ego in sterquilinio. Quis non tolerabiliorem in divite superbiam, quam in paupere ducat? Vae mihi! si tam dure in potente illo animadversum est pro eo quod elevatum est cor illius, nec ei profuit quod cognata potentibus superbia esse cognoscitur; quid de me exigendum et misero, et superbo? Denique jam luo poenas, jam acerbissime vapulo. Non sine causa sane ab heri et nudiustertius invasit me languor iste animi, et mentis hebetudo, insolita quaedam inertia spiritus. Currebam bene: sed ecce lapis offensionis in via; impegi, et corrui. 1042A Superbia inventa est in me, et Dominus declinavit in ira a servo suo. Hinc ista sterilitas animae meae, et devotionis inopia quam patior. Quomodo ita exaruit cor meum, coagulatum est sicut lac, factum est sicut terra sine aqua? Nec compungi ad lacrymas queo; tanta est duritia cordis. Non sapit psalmus, non legere libet, non orare delectat, meditationes solitas non invenio. Ubi illa inebriatio spiritus? ubi mentis serenitas, et pax, et gaudium in Spiritu sancto? Ideo ad opus manuum piger, ad vigilias somnolentus, ad iram praeceps, ad odium pertinax, linguae et gulae indulgentior, segnior obtusiorque ad praedicationem. Heu! omnes montes in circuitu meo visitat Dominus, ad me autem non appropinquat. Num collis non sum ex his quos transilit sponsus? 1042B Nam alium quidem intueor singularis abstinentiae, alium vero patientiae admirandae, alium autem summae humilitatis et mansuetudinis, alium multae misericordiae et pietatis; illum in contemplatione frequenter excedere, hunc pulsare et penetrare coelos orationum instantia, aliosque in aliis praeeminere virtutibus. Hos, inquam, considero omnes ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus et gratia affluentes, tanquam spirituales revera montes qui a Domino visitantur, et sponsum in se salientem frequenter recipiunt. Ego autem, qui horum in me invenio nihil, quid me aliud putem quam unum 1454 de montibus Gelboe, quem praeterit in ira et indignatione sua ille caeterorum omnium benignissimus visitator?

1042C 9. Filioli, haec cogitatio tollit extollentiam oculorum, conciliat gratiam, sponsi saltibus praeparat. Haec ego in me transfiguravi propter vos, ut et vos ita faciatis. Imitatores mei estote. Quod non de exercitio dico modo virtutum, aut morum disciplina, aut gloria sanctitatis (nec enim de hujusmodi quidquam mihi temere arrogaverim imitatione dignum); sed volo vos non parcere vobis, sed accusare vosmetipsos, quoties forte in vobis, vel ad modicum tepere gratiam, virtutem languescere deprehenditis, sicut et ego pro hujusmodi memetipsum accuso. Hoc facere hominis est, qui curiosus circumspector est sui, et scrutator viarum suarum ac studiorum, atque in omnibus semper suspectum habet arrogantiae vitium ne subrepat. In veritate 1042D didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Time ergo cum arriserit gratia, time cum abierit, time cum denuo revertetur; et hoc est semper pavidum esse. Succedant vicissim sibi in animo tres isti timores, secundum quod gratia vel adesse dignatur, vel offensa recedere, seu iterum redire placata sentietur. Cum adest, time ne non digne opereris ex ea: nam hoc monet Apostolus: Videte, inquiens, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 1); et ad discipulum: Noli, inquit, negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14); et de semetipso dicebat: 1043A Quia gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10). Sciebat homo, consilium Dei habens, redundare in contemptum donantis donum negligere, nec expendere ad quod donatum est; idque intolerabilem esse superbiam judicabat: et propterea studiosissime hoc malum et ipse cavebat, docebatque cavendum. Sed rursum latet fovea hic, quae nolo vos lateat, de qua is ipse superbiae spiritus tanto periculosius, quanto occultius, sicut habetis in psalmo, insidiatur quasi leo in spelunca sua (Psal. X, 9). Nam si impedire non praevalet actionem, tentat intentionem, suggerens et suadens, quatenus effectum gratiae arroges tibi. Quod quidem superbiae genus longe illo priore intolerabilius esse non ambigas. Quid enim odiosius illa voce, qua quidam dixerunt: 1043B Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia? (Deut. XXXII, 27.)

10. Si ergo timendum manente gratia; quid, si recesserit? num multo magis tunc timendum? Plane multo magis; quia ubi deficit tibi gratia, deficis tu. Audi etenim quid dator gratiae dicat. Sine me, ait, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Time ergo subtracta gratia, tanquam mox casurus; time et contremisce, Deo tibi, ut sentis, irato; time, quia reliquit te custodia tua. Nec dubites in causa esse superbiam, etiamsi non appareat, etiamsi nihil tibi conscius sis. Quod enim tu nescis, scit Deus; et qui te judicat, ipse est. Sed nec qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18). Nunquid commendat te Deus, cum gratia 1043C privat? Aut nunquid qui humilibus dat gratiam (Jac. IV, 6), humili auferet datam? Ergo argumentum superbiae privatio est gratiae. Quanquam tamen interdum subtrahitur gratia, sive retrahitur, non pro superbia quae jam est, sed quae futura est, nisi subtrahatur. Habes hujus rei evidens documentum de Apostolo, qui stimulos carnis suae sustinebat invitus, non quia extolleretur, sed ne extolleretur (II Cor. XII, 7). Sed sive jam existens, sive nondum, superbia tamen semper causa erit subtractae gratiae.

11. Jam si gratia repropitiata redierit, multo amplius tunc timendum, ne forte contingat recidivum pati, juxta illud de Evangelio. Ecce sanus factus es, 1043D vade et amplius jam noli peccare, ne aliquid deterius tibi contingat (Joan. V, 14). Audis recidere quam incidere esse deterius. Proinde invalescente periculo, invalescat et metus. Beatus es, si cor tuum triplici isto timore repleveris, ut timeas quidem pro accepta gratia, amplius pro amissa, longe plus pro recuperata. Hoc fac, et eris hydria in 1455 Christi convivio, impleta usque ad summum, continens ni mirum metretas, non binas tantum, sed et ternas, ut Christi merearis benedictionem, quae aquas tuas convertat in vinum laetitiae, et perfecta charitas foras mittat timorem (I Joan. IV, 18).

12. Quod dico, tale est. Aqua timor est, quoniam ab aestu refrigerat desideriorum carnalium. Initium, inquit, sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10); et 1044A habes: Aqua sapientiae salutaris potavit illum (Eccli. XV, 3). Si timor sapientia, et sapientia aqua; timor aqua est; denique: Timor Domini, inquit, fons vitae (Prov. XIV, 7). Porro hydria mens tua. Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. Tres metretae, timores tres. Et impleverunt eas, inquit, usque ad summum (Joan. II, 6, 7). Non unus timor, non duo quoque, sed toti tres simul replent usque ad summum. Omni tempore time Deum, et ex omni corde tuo, et implesti hydriam tuam usque ad summum. Amat Deus integrum munus, affectum plenum, perfectum sacrificium. Cura proinde nuptiis coelestibus plenam inferre hydriam, ut de te quoque dicatur: Quia replevit eum spiritu timoris Domini (Isai. XI, 3). Qui sic timet, nihil negligit. Unde namque negligentia 1044B intret in plenitudinem? Alioquin quod capere adhuc aliquid potest, plenum non est. Eadem sane ratione non potest simul et sic timere, et altum sapere. Non est enim quo admittas superbiam, repletus timore Domini. Et sic de caeteris vitiis sentiendum, quia necesse est omnia plenitudine timoris excludi. Tunc demum si plene, si perfecte timueris, dabit charitas saporem aquis tuis ad Domini benedictionem. Sine charitate enim timor poenam habet. Et quidem charitas vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15). Perfecta autem charitas foras mittit timorem, ut ubi aqua fuerat, vinum esse incipiat ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere judicium Dei.1044C

1. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 9). Ex praecedenti versiculo pendet. Quem enim salientem et properantem modo descripserat, consequenter comparat capreae hinnuloque cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit de Deo quia velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15); sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui sermo Dei est, saliens transiliensque describitur, similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum. 1044D Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet, quia caprea quidem non modo cursus pernicitate, sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non solum saliens, sed et transiliens apparere refertur; quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino, praesertim inter currendum, discernere in quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat sufficere, ad designandam festinantis velocitatem, de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori se ferre noscitur cursu. Nunc vero quoniam sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus, vel potius saltus suos prudenti consideratione 1045A dirigere novit, cautus ubi oporteat figere pedem: oportuit profecto cum hinnulo etiam de caprea similitudinem dari, quatenus et per illum desiderium salvantis, et per hanc eligentis exprimeretur judicium. Christus nempe justus et misericors, salvator et judex: et quia amat, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4); et quia judicat, novit qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et ipse scit quos elegit a principio (Joan. XIII, 18).

2. Igitur duo haec bona sponsi, misericordiam scilicet et judicium, in his duobus animantibus commendata a Spiritu sancto nobis interim sentiamus, ut in 1456 testimonium integritatis et perfectionis fidei nostrae, nos quoque Prophetam imitantes, 1045B misericordiam et judicium cantemus Domino (Psal. C, 1). Ego autem non dubito, et alia de horum natura ab his quidem, qui talium curiosi et gnari sunt, posse monstrari, quae sponso aptari utiliter et congruenter queant: sed haec, ut arbitror, sufficere possunt ad dandam rationem adductae similitudinis. Pulchre tamen Spiritus sanctus non de cervo, sed de hinnulo cervorum similitudinem dedit, in quo et Patrum fecit mentionem, e quibus Christus secundum carnem, et infantiae meminit Salvatoris. Ut hinnulus quippe apparuit parvulus qui natus est nobis (Isai. IX, 6). Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium judicis, time oculos capreae, time illum qui per prophetam dicit: Et erit 1045C in die illa, et ego scrutabor Jerusalem in lucernis (Sophon. I, 12). Acuto visu est; nihil inscrutatum relinquet oculus ejus. Scrutabitur renes et corda (Psal. VII, 10), ipsaque cogitatio hominis confitebitur ilii (Psal. LXXV, 11). Quid tutum in Babylone, si Jerusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco prophetam Jerusalem nomine designasse illos, qui in hoc saeculo vitam ducunt religiosam, mores supernae illius Jerusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi, qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum, scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. Mea autem, qui videor monachus et Jerosolymita, peccata certe 1045D occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis de tenebris in lucem prodi.

3. Possumus afferre aliquid et de psalmo ad confirmandum id quod dicitur de scrutanda Jerusalem. Ait namque sub persona Domini: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Vias justorum, ni fallor, et actus eorum discussurum se examinaturum dicit. Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae justitiae, ut putantur, peccata appareant. Unum est tamen, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur (I Cor. XI, 31). Bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit 1046A et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis; voto vultui irae judicatus praesentari, non judicandus. Spiritualis homo omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15). Judicabo proinde mala mea, judicabo et bona. Mala melioriribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire jejuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae. In bonis de me humiliter sentiam, et, juxta praeceptum Domini, servum me inutilem reputabo, qui quod facere debui, tantum feci (Luc. XVII, 10). Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me sive indiscussum inveniat. Neque enim judicaturus est bis in idipsum.

1046B 4. Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut nullo oporteat vereri oculos capreae, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc videor, sed non video: praesto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus eum: at nunc quidem cognosco ex parte non tamen ex parte; cognitus, sed ex toto. Vereor aspectum exploratoris illius, qui post parietem stat. Hoc enim Scriptura addit de illo, quem pro acumine visus capreae assimilavit: En ipse stat, inquit, post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. De quo suo loco videbimus. Hunc ergo vereor occultum occultorum exploratorem. Sponsa nihil veretur, quia 1046C nihil sibi conscia est. Quid denique vereatur, amica, columba, formosa? Nempe subinde habes: En dilectus meus, inquit, loquitur mihi. Nihil non loquitur; et ideo formido aspectum, quoniam non habeo testimonium. Tu quid audis de te, o sponsa? Quid tibi loquitur dilectus tuus? Surge, 1457 inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea (Cant. II, 9, 10). Verum hoc quoque alteri servabo principio, nec brevitate arctabo ea quae diligentiam desiderantia sunt; ne forte et de hoc reus inveniar, si quominus vos inveniamini in hac parte aedificati ad intelligentiam et amorem sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LVI. Quod peccata et vitia sunt tanquam parietes, mediantes inter Deum et peccatorem.1046D

1. En ipse stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos (Cant. 9). Secundum litteram quidem videtur dicere, quia is qui cum saltibus adventare prospiciebatur, appropiasset usque ad contubernium sponsae, et stans post parietem curiosius introspiceret per fenestras et rimas, et verecunde non praesumeret sese ingerere. Secundum spiritum autem appropiasse quidem nihilominus intelligitur, sed aliter, ita sane quemadmodum et a coelesti sponso agi oportuit, et a Spiritu sancto dici. Nil quippe quod vel auctorem dedeceat, vel narratorem, verus et spiritualis intellectus admittet. Ergo appropiavit parieti, cum adhaesit carni. Caro 1047A paries est, et appropiatio Sponsi Verbi incarnatio. Porro cancellos et fenestras per quas respicere perhibetur sensus, ut opinor, carnis et humanos dicit affectus, per quos experimentum cepit omnium humanarum necessitatum. Denique languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Humanis ergo affectionibus sensibusque corporeis pro foraminibus usus est et fenestris, ut miserias hominum homo factus experimento sciret, et misericors fieret. Sciebat et ante, sed aliter. Sciebat denique virtutem obediendi ipse Dominus virtutum, et tamen, teste Apostolo, didicit ex his quae passus est obedientiam (Hebr. V, 8). In hunc modum et misericordiam didicit, etsi misericordia Domini ab aeterno. Docet hoc quoque idem 1047B gentium Doctor, ubi eum asserit tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15). Videsne factum esse quod erat, et quod noverat didicisse, et sibi apud nos quaesisse rimas et fenestras, per quas calamitates nostras diligentius exploraret? Tot autem in nostro ruinoso et pleno rimarum pariete invenit foramina, quot nostrae infirmitatis et corruptionis in suo corpore sensit experimenta.

2. Sic itaque sponsus post parietem stans, et per fenestras et cancellos respiciens erat. Et bene stans, quia solus revera in carne stetit, qui carnis peccatum non sensit. Possumus et hoc fideliter sapere, quia stetit per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit, dicente ipso: Spiritus quidem 1047C promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Ego autem puto etiam illud huic sententiae suffragari, quod sanctus David in hoc mysterio, utpote propheta Domini et prophetans, de Domino loquebatur; et quidem Moysen loquens, sed Dominum intuens. Ipse enim verus est Moyses, qui vere per aquam venit, et non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Ait itaque memoratus propheta: Dixit ut disperderet eos (Patrem siquidem loquebatur), si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos (Psal. CV, 23). Quonam modo, quaeso, Moyses stetit in confractione? quemadmodum, inquam, aut stetit, si confractus est: aut si stetit, quomodo confractus 1047D est? At ego tibi ostendo, si vis, qui vere stetit in confractione. Ego alium novi neminem qui hoc potuerit, nisi Dominum meum Jesum, qui certe in morte vivebat, qui corpore fractus in cruce, divinitate stabat cum Patre; in uno nobiscum supplicans, in altero cum Patre propitians. Et stabat post parietem, dum, quod jacebat in illo manifestum erat in carne, et quo stabat in ipso quasi post carnem latebat; sane unus idemque homo manifestus, et Deus absconditus.

1458 3. Sed et unicuique nostrum, qui desideramus adventum ipsius, puto illum nihilominus post parietem stare, dum corpus hoc nostrum, quod certe peccati est, abscondat interim nobis faciem ejus, et praesentiam intercludat. Denique: Quandiu sumus 1048A in hoc corpore, inquit, peregrinamur a Domino (II Cor. V. 6). Non quia in corpore, sed quia in corpore hoc, quod utique de peccato est, et sine peccato non est. Et ut scias quoniam obstant non corpora, sed peccata, audi Scripturam: Peccata nostra, inquit, separant inter nos et Deum (Isai. LIX, 2). Et utinam unus mihi tantum obstet paries corporis, solumque obicem patiar id quod est in carne peccatum, et non multae intersint maceriae vitiorum. Vereor enim ne etiam praeter illud quod in natura est, quam plurima de propria iniquitate adjecerim, quorum a me interjectu nimium elongaverim Sponsum; ita, ut, si verum dicere velim, post parietes magis mihi illum stare fatear, non post parietem.

1048B 4. Sed dico hoc planius. Sponsus quidem aequaliter atque indifferenter praesto ubique est, divinae utique praesentia majestatis, et magnitudine virtutis suae. Gratiae tamen exhibitione seu inhibitione quibusdam longe, quibusdam prope esse dicitur, angelorum duntaxat et hominum, id est rationalium creaturarum. Denique longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). Et sanctus David nihilominus dicit: Utquid, Domine, recessisti longe? (Psal. IX, 1.) Caeterum a sanctis pia dispensatione ad tempus et non ex toto, sed juxta aliquid aliquando longe se facit. Peccatoribus autem de quibus dicitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23); et item: Inquinatae sunt viae illorum in omni tempore (Psal. IX, 5); semper, valdeque longe est, 1048C atque in ira hoc, et non in misericordia. Quamobrem orat ad Deum sanctus, et ait: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9); sciens quia et in misericordia potuerit declinare. Prope est ergo Dominus sanctis et electis suis, etiam cum longe esse videtur; et non aequaliter omnibus, sed aliis plus, aliis minus, pro meritorum diversitate. Nam etsi prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et juxta est his qui tribulato sunt corde; non tamen omnibus forsitan, ita ut dicere possint quia ipse stat post parietem. Sponsae vero quam prope est, qui uno tantum pariete dividitur. Propterea cupit dissolvi, et rupto medio pariete cum illo esse quem post parietem esse confidit.

1048D 5. Ego autem, quoniam peccator sum, dissolvi non cupio, sed formido, sciens quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Quomodo non pessima mors, ubi non subvenit Vita? Formido exire, et in ipso contremisco portus ingressu, dum non confido prope assistere qui excipiat exeuntem. Quid enim? securene exeo, si non Dominus custodiat exitum meum? Heu! ero ludibrio daemonum intercipientium me: non assistente qui redimat, neque qui salvum faciat. Nil tale verendum erat animae Pauli. cui ab aspectu et amplexu Dilecti unus tantummodo paries obsistebat, videlicet lex peccati, quam inveniebat in membris suis. Ipsa est carnis concupiscentia, qua carere omnino non potuit, donec in carne fuit. Hoc sane uno interjecto pariete non longe peregrinabatur 1049A a Domino; unde et optabat clamans: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Sciens se mortis compendio continuo ad vitam perventurum. Hac ergo Paulus se fatebatur una lege teneri, scilicet concupiscentia, quam carni suae immobiliter insitam tolerabat invitus; de caetero: Nihil, inquit, mihi conscius sum (I Cor. IV, 4).

6. Verum quis similis Paulo, qui non videlicet huic interdum consentiat concupiscentiae ad obediendum peccato? Noverit proinde is qui peccato consenserit, et alterum sibi se opposuisse parietem, ipsum utique pravum illicitumque consensum: nec potest gloriari qui hujusmodi est, quia stet sibi post parietem Sponsus, quando jam parietes intersint, non paries. Multo minus si consensus pervenerit ad 1049B affectum, cum tertius quoque jam paries sponsi arceat impediatque accessum, actus videlicet ipse peccati. Quid, si et consuetudo forte peccatum in usum, aut usus etiam in contemptum perduxerit? sicut scriptum est: Impius cum 1459 venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Nonne si ita exieris, millies ante a rugientibus praeparatis ad escam poteris devorari, quam pervenire ad Sponsum, non uno siquidem jam, sed tanta a te parietum numerositate interclusum? Primus, concupiscentia; secundus, consensus; tertius, actus; quartus, consuetudo; quintus, contemptus. Cura ergo concupiscentiae priori totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum; et omnis deinceps malignitatis fabrica evanescit: nec est omnino quod Sponsum 1049C prohibeat appropinquare tibi, praeter solum parietem corporis, quatenus gloriari possis et tu dicens de illo, quia en ipse stat post parietem.

7. Sed et hoc tibi tota vigilantia providendum, ut apertas semper inveniat fenestras et cancellos quosdam confessionum tuarum, per quos te intus benigne respiciat, quoniam respectus ejus profectus tuus. Aiunt cancellos angustiores esse fenestras, quales utique hi qui libros describunt, aptare sibi solent ad recipiendum lumen paginis. Unde et puto cancellarios eos appellari, qui chartis conscribendis ex officio deputantur. Cum ergo sint duo genera compunctionis, unum in moerore pro nostris excessibus, alterum in exsultatione pro divinis muneribus, quoties sane eam, quae sine angustia cordis minime 1049D fit, peccatorum scilicet meorum facio confessionem; videor mihi cancellum, id est, angustiorem aperire fenestram. Nec dubium quin libenter per istam respiciat is, qui stat post parietem pius explorator, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Denique et hortatur ad hoc ipsum: Dic tu, inquiens, iniquitates tuas prior, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Quod si interdum corde dilatato in charitate, pro consideratione divinae dignationis ac miserationis, libet animum laxare in vocem laudis, et gratiarum actionem, puto me non jam angustam, sed amplissimam stanti post parietem Sponso aperire fenestram, per quam, ni fallor, tanto libentius respicit, quanto amplius sacrificium 1050A laudis honorificat eum. Ad manum est de Scripturis utramque hanc approbare confessionem; sed scientibus ista loquor, et non estis superfluis onerandi, qui vix necessariis indagandis sufficitis. Tanta quippe sunt sacramenta epithalamii hujus, et laudem praeconia, quae in eo decantantur Ecclesiae et sponso ejus Jesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LVII. De visitationibus Domini observandis; quibus indiciis vel signis eae deprehendi possint.

1. En dilectus meus loquitur mihi (Cant. II, 10). Videte processus gratiae, et dignationis divinae advertite gradus. Attendite sponsae devotionem atque solertiam, quam vigili utique oculo sponsi observat 1050B adventum, ct deinceps ipsius omnia diligentius intuetur. Venit ille, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur; et nihil horum momentorum sponsae industriam effugit, anticipative notitiam. Venit in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic: Venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentibus, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus sponsi. Benedictiones et divitiae salutis cum eo, et universa quae de ipso sunt affluunt deliciis, redundantia certe jucundis ac salutaribus sacramentis. Porro quae amat, vigilat et observat. Et beata, quam Dominus invenerit vigilantem. 1050C Non transibit illam, nec praeteribit ab ea, sed stabit et loquetur ei, loqueturque amatoria: loquetur siquidem ut dilectus. Sic quippe habes: En dilectus meus loquitur mihi. Bene dilectus, qui venit amatoria locuturus, non autem increpatoria.

2. Neque enim de illis est, qui a Domino merito arguuntur, quod faciem coeli dijudicare nossent, tempus 1460 vero adventus ejus minime cognovissent (Matth. XVI, 4). Haec namque tam solers, et prudens, ac bene vigilans, et venientem a longe prospexit, et salientem pro festinatione advertit, et transilientem superbos, ut humili sibi per humilitatem propinquaret, vigilantissime observavit; et demum cum jam staret, et occultaret se post parietem, 1050D nihilominus praesentem agnovit, sed et respicientem per fenestras cancellosque persensit; et nunc pro remuneratione tantae devotionis et religiosae sollicitudinis loquentem audit. Sane enim si respexisset, et minime locutus fuisset, suspectus poterat esse ille respectus, ne forte magis indignationis foret, quam dilectionis. Denique respexit Petrum, et non fecit ei verbum: et ideo fortassis flevit ille (Luc. XXII, 61, 62), quod respiciens se, tacuerit. Haec autem, quoniam post aspectum meruit et affatum, non modo non flet, sed et gloriatur prae laetitia clamans, En dilectus meus loquitur mihi. Vides intuitum Domini, cum in se semper maneat idem, non tamen ejusdem semper efficaciae esse; sed conformari meritis singulorum quos respicit, et aliis quidem incutere 1051A metum, aliis vero magis consolationem et securitatem afferre. Denique respicit terram, et facit eam tremere, cum e regione respexerit Mariam, et infuderit gratiam. Respexit, ait, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. II, 48). Non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis. Respexit similiter hoc loco sponsam, et nec tremuit illa, nec flevit ad instar Petri, quia non sapiebat terram, sicut ille; dedit vero laetitiam in corde ejus, affatu testificans, quo eam respexerit affectu.

3. Denique verba quae loquitur, audi quam non indignantis sint, sed amantis. Sequitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea. Felix conscientia, quae de se ista meretur audire! 1051B Quis, putas, in nobis est adeo vigilans et observans tempus visitationis suae, sponsumque adventantem ita per singula ejus momenta diligenter explorans, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiat ei? Non enim sic ista de Ecclesia referuntur, ut non singuli nos, qui simul Ecclesia sumus, participare his ejus benedictionibus debeamus. Etenim in hoc generaliter omnes atque indifferenter vocati sumus, ut benedictiones haereditate possideamus. Unde et audebat dicere ad Dominum quidem: Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt (Psal. CXVIII, 111); illa, puto, haereditate, qua se esse praesumebat filium patris sui, qui est in coelis. Porro si filium, et haeredem; haeredem 1051C Dei, cohaeredem autem Christi. Magnam vero rem gloriatur se acquisivisse haereditate ista, testimonia Domini. Utinam ego de me vel unum meruerim tenere testimonium Domini! quia is non in uno, sed in multis exsultat testimoniis. Denique ait iterum: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14). Et revera quid divitiae salutis, quid deliciae cordis, quid animae vera et cauta securitas, nisi Domini attestationes? Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 18).

4. Utquid nos hactenus adhuc fraudamur commendationibus seu attestationibus his divinis, et paterna haereditate privamur? Quasi minime et nos voluntarie genuerit verbo veritatis, sic in nullo nos 1051D meminimus ab illo taliter commendatos, nec ulla de nobis assecutos testimonia ejus. Ubi est quod Apostolus dicit, quia ipse Spiritus Dei testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Quomodo filii, si expertes haereditatis? Arguit nos pro certo negligentiae et incuriae ipsa inopia nostra. Nam si quis nostrum integre et perfecte, juxta verbum Sapientis, cor suum tradat ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecetur (Eccli. XXXIX, 6), simulque votis omnibus studeat secundum Isaiam prophetam parare vias Domini, rectas facere semitas Dei sui (Isai. XL, 3), cui cum Propheta sit dicere: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15); et quia providebam Dominum in conspectu meo semper 1052A (Psal. XV, 8): nonne hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo 1461 salutari suo? (Psal. XXIII, 5.) Visitabitur profecto frequenter, nec unquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator. Adhuc ergo longe agentem bene vigilans anima sobria mente prospiciet, et deinceps universa comperiet, quae in dilecti adventu sponsam tam solerter, quam signanter advertisse monstravimus quia ipse ait: Qui mane vigilaverint ad me, invenient me (Prov. VIII, 17). Nam et desiderium festinantis agnoscet: et quando prope, et quando praesto jam erit, continuo sentiet; sed et respicientis se oculum, quasi solis radium per fenestras et rimas parietis subeuntem, 1052B beato oculo cernet: et demum audiet voces exsultationis et amoris, appellata amica, columba, formosa.

5. Quis sapiens et intelliget haec, ita ut ea etiam digne ab invicem distinguere, et designare singula queat, ac definire ad intelligentiam aliorum? Si a me illud speratur, ego ea mallem ab experto audire, et qui assuetus sit et exercitatus in talibus. At quoniam quisque qui hujusmodi est, verecunde magis silentio abscondere eligit quod silentio percipit, et servare secretum suum sibi, id sibi tutius arbitratur: dico ego, cui ex officio loqui est, nec tacere licet, quidquid illud est quod de hujusmodi vel proprio, vel alieno teneo experimento, et quod facile experiri plures queunt, sane altiora relinquens 1052C apprehendere illa valentibus. Si igitur admonitus fuero, vel foris ab homine vel intus a Spiritu, de tuenda justitia et servanda aequitate; istiusmodi salutaris suasio erit mihi profecto praenuntia imminentis adventus sponsi, et praeparatio quaedam ad digne suscipiendum supernum visitatorem, Propheta id mihi indicante, dicendo quia justitia ante eum ambulabit (Psal. LXXXIV, 14); et item loquitur Deo sic: Justitia et judicium, inquit, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15) Nihilominus vero spes eadem arridebit, si sermo insonuerit de humilitate vel patientia, seu etiam de fraterna charitate et obedientia deferenda praelatis; maxime autem de sectanda sanctimonia et pace, et cordis puritate quaerenda, quoniam quidem Scriptura ait: Domum Domini 1052D decet sanctitudo (Psal. XCII, 5); et: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3); et: Mundi corde Deum videbunt (Matth. V, 8). Quidquid itaque sive de his, sive de aliis quibuslibet virtutibus suggestum animo fuerit, significatio, ut dixi, erit mihi, visitationem Domini virtutum imminere animae meae.

6. Sed et si corripuerit me justus in misericordia, et increpaverit me, idipsum sentiam, sciens quia aemulatio justi et benevolentia iter faciunt ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Bonus occasus, cum ad correptionem justi stat homo, et corruit vitium, et Dominus ascendit super illud, conculcans hoc pedibus, et conterens ne resurgat. Non ergo contemnenda increpatio justi, quae ruina peccati, cordis sanitas est, nec non et Dei via ad 1053A animam. Sed nec ullus omnino sermo, qui aedificet ad pietatem, ad virtutes, ad mores optimos, negligenter est audiendus; quoniam et illic iter quo ostenditur salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Quod si sermo gratus venit et placitus [alias, placidus], quatenus pulso fastidio cum desiderio audiatur, jam non modo venire Sponsus, sed et accelerare, id est cum desiderio venire, credendus est. Illius namque desiderium tuum creat; et quod tu ejus properas sermonem admittere, inde est quod ipse festinat intrare; non enim nos eum, sed ipse, inquit, prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Jam si etiam ignitum eloquium sentis, atque ex eo conscientiam uri in recordatione peccati; recordare tunc de quo Scriptura dicit, quia ignis ante ipsum praecedet (Psal. 1053B XCV, 3), et ipsum prope esse non dubites. Denique juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19).

7. Si vero non solum compungeris in sermone illo, sed et converteris totus ad Dominum, jurans et statuens custodire judicia justitiae ejus, etiam adesse ipsum jam noveris, praesertim si te inardescere sentias amore ejus. Etenim utrumque de illo legis, et ignem videlicet ante ipsum praecedere, et ipsum nihilominus ignem esse. Moyses siquidem de illo dicit quia ignis consumens est (Deut. IV, 24). Differunt autem, quod is qui praemittitur ignis ardorem habet, sed non amorem: coquens, 1462 sed non excoquens, movens, nec promovens. Tantum ad excitandum praemittitur et praeparandum, simulque 1053C ad commonendum quid ex te sis, quo dulcius sapiat postmodum quod ex Deo mox eris. At vero ignis qui Deus est, consumit quidem, sed non affligit, ardet suaviter, desolatur feliciter. Est enim vere carbo desolatorius, sed qui sic in vitia exerceat vim ignis, ut in anima vicem exhibeat unctionis. Ergo in virtute qua immutaris, et in amore quo inflammaris, Dominum praesentem intellige. Nam dextera Domini facit virtutem (Psal. CXVII, 16). Non autem fit haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), nisi in fervore spiritus, et in charitate non ficta, ita ut dicat qui hujusmodi est: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4).

8. Porro hoc igne consumpta omni labe peccati, 1053D et rubigine vitiorum, si jam emundata ac senerata conscientia sequatur subita quaedam atque insolita latitudo mentis, et infusio luminis illumiuantis intellectum vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mysteriorum notitiam, quorum alterum propter nos oblectandos, alterum propter aedificandos proximos reor dari; oculus respicientis procul dubio est iste, educens quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem, juxta illud prophetae Isaiae: Orietur, inquit, tanquam sol lux tua (Isai. LVIII, 10), etc. Sed sane non per ostia aperta, sed per angusta foramina is tantae claritatis radius se infundet, stante adhuc duntaxat hoc ruinoso pariete corporis. Erras si aliter speras, ad quantamcunque 1054A cordis proficias puritatem, cum ille praecipuus contemplator dicat: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).

9. Post hunc tantae dignationis ac miserationis respectum, sequitur vox blande et leniter divinam insinuans voluntatem, quae non est aliud quam ipse amor, qui otiosus esse non potest, de his quae Dei sunt sollicitans et suadens. Denique audit sponsa, ut surgat et properet, haud dubium quin ad animarum lucra. Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime 1054B intermittat: et rursum potita votis, aliquatenus in hac parte tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et item sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Caeterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens, et vehementer exaestuans, ne forte alteri horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus justo inhaereat; et sic in utrolibet vel ad modicum a divina deviet voluntate. Et fortasse tale aliquid sanctus Job patiebatur, cum diceret: Si dormiero, dico, quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam (Job VII, 4): hoc est: Et quietus, neglecti operis; et occupatus, perturbatae nihilominus quietis me arguo. Vides virum sanctum inter fructum operis, 1054C et somnum contemplationis graviter aestuare: et in bonis licet semper versantem, semper tamen quasi de malis poenitentiam agere, et Dei cum gemitu momentis singulis inquirere voluntatem. Unicum quippe in hujusmodi remedium seu refugium oratio est, et frequens gemitus ad Deum; ut quid, quando, et quatenus nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur. Habes, ut ego opinor, tria haec, id est praedicationem, orationem, contemplationem, in tribus commendata et designata vocabulis. Etenim merito amica dicitur, quae sponsi lucra studiose ac fideliter praedicando, consulendo, ministrando conquirit. Merito columba, quae nihilominus pro suis delictis in oratione gemens et supplicans, divinam sibi non cessat conciliare misericordiam. Merito 1054D quoque formosa, quae coelesti desiderio fulgens, supernae contemplationis decorem se induit, horis duntaxat, quibus commode et opportune id potest.

10. Sed et illud vide, si valeat coaptari huic triplici 1463 unius animae bono; de tribus videlicet personis illis in domo una commanentibus, amicis utique Salvatoris, et admodum familiaribus ei. Martham loquor ministrantem, et Mariam vacantem, et Lazarum quasi gementem sub lapide, et resurrectionis gratiam flagitantem (Luc. X, 38-42; Joan. XI). Haec dicta sunt pro eo quod sponsa describitur adeo solers et pervigil in observando semitas sponsi, ut minime eam latere possit, quando, et in quanta festinatione ad se veniat sed et quando longe, et 1055A quando prope, et quando praesens sit, nulla subitatione praeoccupari valeat ut ignoret: et quia proinde meruerit, non solum respici misericorditer, sed et dignanter laetificari amoris vocibus, et gaudere gaudio propter vocem sponsi.

11, Nos quoque ad haec, quamvis audacter, adjecimus, quod quaevis etiam de nobis anima, si similiter vigilet, simliter et salutabitur ut amica, consolabitur ut columba, amplexabitur ut formosa. Perfectus omnis reputabitur, in cujus anima tria haec congruenter atque opportune concurrere videbuntur, ut et gemere pro se, et exsultare in Deo noverit, simul et proximorum utilitatibus potens sit subvenire; placens Deo, cautus sibi, utilis suis. Sed ad haec quis idoneus? Utinam ipsa in universis nobis, etsi non 1055B tota in singulis, saltem singula in diversis, sicut hodie haberi videntur, longis reserventur temporibus! Habemus siquidem Martham, tanquam Salvatoris amicam, in his qui exteriora fideliter administrant. Habemus et Lazarum, tanquam columbam gementem, novitios utique, qui nuper peccatis mortui, pro recentibus adhuc plagis laborant in gemitu suo sub timore judicii; et sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum nemo est memor amplius, sic se non putant reputari, donec ad Christi jussionem sublato pondere timoris, tanquam prementis lapidis mole, respirare in spem veniae possint. Habemus quoque Mariam contemplantem in illis, qui processu longioris temporis, cooperante 1055C gratia Dei, in aliquid melius et laetius proficere potuerunt; quando jam de indulgentia praesumentes, non tam versare intra se solliciti sunt tristem imaginem peccatorum, quam certe in lege Dei meditari die ac nocte insatiabiliter delectantur; interdum etiam revelata facie gloriam sponsi cum ineffabili gaudio speculantes, in eamdem imaginem transformantur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Jam ad quid sponsam surgere et properare hortetur is, qui paulo ante defensare visus est eam, ne dormiens suscitaretur, alio sermone videbimus. Adsit ipse, ut et hujus nobis sacramenti rationem aperire dignetur, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LVIII. Quomodo sponsus hortatur sponsam, id est viros perfectos, ad regimen imperfectorum. Item de putatione vitiorum in eis facienda, ut virtutes succrescant.1055D

1. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni (Cant. II, 10). Quis hoc dicit? Absque dubio sponsus. Et nonne ipse est, qui paulo ante suscitari dilectam tantopere prohibebat? Quo pacto ergo nunc non solum ut surgat, sed ut et acceleret jubet? Venit in mentem simile quid ex Evangelio. Ea quippe nocte qua Dominus tradebatur, cum fatigatos productioribus vigiliis discipulos 1056A qui secum erant, dormire demum ac requiescere praecepisset, in ipsa hora: Surgite, eamus, inquit, ecce appropinquavit qui me tradet (Matth. XXVI, 46). Nunc quoque similiter uno pene momento et prohibet suscitari sponsam, et suscitat: Surge, inquiens, et veni. Quid sibi itaque vult tam subita haec mutatio voluntatis sive consilii? Putamusne levitate usum sponsum, et aliquid voluisse prius, 1464 quod mox noluerit? Minime. Sed agnoscite eas quas vobis supra, si meministis, commendavi, et non semel, vicissitudines utique sanctae quietis, ac necessariae actionis; et quia non sit in hac vita copia contemplandi, nec diuturnitas otii, ubi officii et operis cogentior urget instantiorque utilitas. More igitur suo sponsus, ubi dilectam paululum in 1056B sinu proprio quievisse persentit, ad ea denuo quae utiliora visa sunt, trahere non cunctatur. Non tamen quasi invitam: nec enim quod fieri vetuit, faceret ullatenus ipse; sed trahi sane a sponso sponsae, est ab ipso accipere desiderium quo trahatur, desiderium bonorum operum, desiderium fructificandi sponso; quippe cui vivere sponsus est, et mori lucrum.

2. Et est desiderium vehemens, quod eam non tantum surgere, sed et surgere festinanter sollicitat: sic quippe habes: Surge, propera, et veni. Nec parum confortat quod audit, veni, et non: Vade: per hoc se intelligens non tam mitti quam duci, et secum pariter sponsum esse venturum. Quid enim difficile 1056C sibi illo comite reputet? Pone me, inquit, juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me (Job XVII, 3); item: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4). Non itaque suscitatur praeterquam velit, quando fit prius ut velit: quod non est aliud, nisi sancti quaestus immissa aviditas. Animatur etiam ad opus injunctum, et de temporis opportunitate redditur alacrior. Tempus faciendi, inquit, o sponsa, quia hiems transiit, quando operari nemo poterat. Imber quoque, qui inundatione facta operiebat terram, culturas impediebat, et vel sata necabat, vel seri vetabat; is, inquam, imber excurrit, abiit et recessit; flores apparuerunt in terra nostra vernalem profecto temperiem adesse signantes, operandi commoditatem, 1056D frugum vicinitatem ac fructuum. Deinde subdit, ubi et quid primum operari oporteat: Tempus, inquiens, putationis advenit (Cant. II, 11, 12). Ad vineas ergo excolendas ducitur: quae ut possint uberioribus fructibus respondere colonis, ante omnia necesse est sarmenta sterilia projici, succidi noxia, putari superflua. Haec juxta litteram.

3. Nunc jam videamus, quid istiusmodi quasi historico schemate spiritualiter nobis innuatur intelligendum. Et vineas quidem animas esse vel Ecclesias, simulque hujus rei rationem quaenam sit, dixi vobis jam, et audistis, nec opus habetis iterato audire. Ad has itaque revisendas, corrigendas, 1057A intruendas, salvandas, anima perfectior invitatur, quae tamen id ministerii sortita sit, non sua ambitione, sed vocata a Deo tanquam Aaron. Porro invitatio ipsa quid est, nisi intima quaedam stimulatio charitatis pie nos sollicitantis aemulari fraternam salutem, aemulari decorem domus Domini, incrementa lucrorum ejus, incrementa frugum justitiae ejus, laudem et gloriam nominis ejus? Istiusmodi itaque circa Deum religiosis affectibus quoties is qui animas regere, aut studio praedicationis ex officio intendere habet, hominem suum interiorem senserit permoveri; toties pro certo sponsum adesse intelligat, toties se ab illo ad vineas invitari. Ad quid, nisi ut evellat et destruat, et aedificet et plantet?

1057B 4. Verum quoniam operi huic, sicut et omni rei sub coelo, non omne tempus suppetit et aptum est, addit is qui invitat, tempus putationis advenisse. Adesse hoc noverat qui dicebat: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI, 2, 3). Vitiosa sine dubio atque superflua, et omne denique quod offendiculum dare, et impedire fructum salutis possit, putare jam et resecare monebat, sciens quia tempus putationis advenerit. Ideo et aiebat fideli cuidam cultori vinearum: Argue, increpa, obsecra (II Tim. IV, 2); in primo et secundo horum putationem vel exstirpationem, in ultimo plantationem 1057C indicens. Et haec quidem 1465 sponsus per os Pauli de tempore operandi. Sed audi quid per proprium os de temporum consideratione, sub alio quidem rerum schemate et nomine, cum nova sponsa sit locutus. Nonne vos dicitis, inquit, quia quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem (Joan. IV, 35); item: Messis quidem multa, operarii pauci: rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IV, 37-38). Sicut igitur ibi metendi animarum segetes tempus adesse monstrabat, ita et hic vineas aeque intelligibiles, id est animas vel Ecclesias, tempus putandi advenisse denuntiat; id forsitan inter utrasque res volens vocabulorum diversitate distingui, ut messes 1057D plebes, vineas congregationes sanctorum cohabitantium intelligamus.

5. Porro hiemale tempus, quod praeteriisse significat, illud mihi designare videtur, cum Dominus Jesus jam non palam ambularet apud Judaeos, eo quod conspirassent adversus eum, volentes eum interficere. Unde et dicebat ad quosdam: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum; et rursum: Ascendite vos ad diem festum hunc, ego non ascendam (Joan. VII, 1-10). Ascendit tamen postea et ipse, non palam, sed quasi in occulto. Extunc ergo et deinceps usque ad adventum Spiritus sancti, quo recaluerunt torpentia fidelium corda, tanquam igne, quam Dominus ad hoc ipsum misit in terram (Luc XII, 1058A 49), hiems fuit. Tunc negaveris hiemem tunc fuisse, cum Petrus sederet ad prunas, non minus gelido corde, quam corpore? Denique: Erat frigus, inquit (Joan. XVIII, 18). Magnum revera frigus cor negantis constrinxerat. Nec mirum tamen, cum ignis ab eo ablatus esset. Nam paulo ante non parvo ferebat zelo, quippe adhuc igni proximus, qui evaginato gladio, ne ignem perderet, servi auriculam amputavit. Sed non erat tempus putationis: et ideo audit: Converte gladium tuum in locum suum. Erat enim hora et potestas tenebrarum: et quisque tunc discipulorum levaret gladium vel ferri, vel verbi, aut ferro truncandus erat, et neminem lucraretur, nec quidpiam fructus afferret; aut certe timoris gladio ad negandum cogendus; 1058B et sic magis ipse periret, juxta verbum Domini quod subjunxit mox, ita dicens: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 51, 52). Quis nempe caeterorum ante pavendam mortis imaginem impavidus staret, trepidante et cedente principe ipso, et qui voce confortatoria sui imperatoris fuerat praemunitus, et praemonitus alios confortare? (Luc. XXII, 32.)

6. Caeterum nec is, nec illi sibi adhuc induerant virtutem ex alto; et ob hoc tutum non erat eis exire in vineas, exerere linguae sarculum, et gladio Spiritus putare vites, purgare palmites, ut fructum plus afferrent. Denique ipse Dominus tacebat in passione, et in multis interogatus non 1058C respondebat (Matth. XXVII, 12), factus, juxta Prophetam, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 15). Dicebat autem: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67, 68): sciens tempus putationis nondum advenisse, nec responsuram prorsus vineam suam impensis laboribus, id est nec fidei, nec boni operis fructum aliquem relaturam. Quare? Quia hiems erat in cordibus perfidorum, et hiemales quidam malitiae imbres occupaverant terram, jacta semina verbi suffocare, quam fovere paratiores; sed et cultui vinearum omnem nihilominus impendendam operam frustraturi.

7. Quos vos me nunc putatis dicere imbres? 1058D istosne, quos videmus currentes per aera nubes turbulento spiritu spargere super terram? Non est ita. Sed quos de terra in aerem sursum ferunt homines turbulenti spiritus, ponentes in coelum os suum, et lingua eorum transiens in terram, tanquam pluvia amarissima, terram ipsam palustrem ac sterilem facit, et tam plantis quam satis inutilem, non quidem his visibilibus atque corporeis ad nostros utique corporeos usus datis, de quibus nulla plane, sicut nec de bobus cura est Deo. Sed quibus? Profecto quae 1466 sevit et plantavit Dei manus, et non hominis; quae et vel germinare, vel radicare in fide et charitate poterant, et fructus parturire salutis, si bonis et temporaneis imbribus rigarentur. Animae denique sunt, 1059A pro quibus Christus mortuus est. Vae nubibus pluentibus istiusmodi imbres super eas, quae lutum faciant, fructum non afferant! Nam sicut sunt et bonae, et malae arbores, ferentes quaeque fructus pro sui dissimilitudine differentes, bonae videlicet bonos, et malae malos: ita et arbitror nubes et bonas, quae bonos; et malas esse, quae malos pluant imbres. Et vide ne forte innuerit nobis hanc nubium, imbriumque differentiam, qui dicebat: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam (haud dubium quin super vineam) imbrem (Isai. V, 6). Cur putas adjunxisse signanter, meis, nisi quia sunt et malae nubes, quae non sunt ejus? Tolle, tolle, inquiunt, crucifige eum (Joan. XIX. 15). O nubes violentas et turbidas! O imbrem procellosum! o 1059B torrentem iniquitatis, evertere magis, quam fecundare idoneum! Nec minus malus minusve amarus, minori licet impetu proruens, imber ille qui subsecutus est: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Philosophorum ventosa loquacitas non bonus imber est qui sterilitatem magis intulit terris, quam fertilitatem. Multo magis prava dogmata haereticorum mali imbres sunt, quae pro fructibus spinas producunt et tribulos. Mali imbres etiam traditiones Pharisaeorum, quas Salvator redarguit, et ipsi nubes malae. Et nisi existimes me injuriam facere Moysi, nam bona nubes est illa, non omne quod 1059C pluit vel ipsa, bonum tamen dicam ne illi contradicam, qui ait: Dedi illis, id est Judaeis, praecepta non bona (haud dubium quin per Moysen) et justificationes, in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 25). Litteralis illa, verbi causa, observatio Sabbati, sonantis requiem, non donantis; indictus sacrificiorum ritus, interdictus porcinae carnis esus, nonnullorumque similium, quae immunda a Moyse censentur, pluvia est hoc totum ex illa nube descendens, sed nolo in agrum vel hortum meum quandoque descendat. Fuerit sane bona suo tempore; post tempus si venerit, non bonam jam censeo. Omnis etiam Ienis et leniter descendens pluvia, si sit intempestiva, molesta est.

8. Donec ergo istiusmodi aquae pestilentes occupaverunt 1059D terram, et invaluerunt super eam; tempus suum vineae non habuerunt, nec fuit quod sponsa invitaretur ad putandas vineas. Caeterum illis decurrentibus terra apparuit arida, et flores apparuerunt in ea, significantes tempus putationis adesse. Quaeris quando hoc fuit? quando putas, nisi cum refloruit caro Christi in resurrectione? Et hic primus et maximus flos, qui apparuit in terra nostra. Nam primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Ipse, inquam, flos campi et lilium convallium Jesus (Cant. II, 1), ut putabatur filius Joseph a Nazareth (Luc. III, 23), quod interpretatur flos. Is ergo flos apparuit primus, non solus. Nam et multa corpora 1060A sanctorum, qui dormierant, pariter surrexerunt, qui veluti quidam lucidissimi flores simul apparuerunt in terra nostra. Denique venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 52, 53). Flores etiam fuerunt qui primi crediderunt de populo, primitiae sanctorum. Flores eorum miracula, instar florum producentia fructum fidei. Nam postquam ille infidelitatis imber aliquantulum, vel ex parte, abiit et recessit, secuta mox est pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, et flores apparere coeperunt. Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit flores suos, ita ut una die tria millia, in alia quinque millia de populo crederent (Act. II, 41; IV, 4): adeo in brevi crevit florum numerus, id est credentium multitudo. Et 1060B non potuit gelu malitiae praevalere adversus flores qui apparebant, nec praeripere, ut assolet, fructum vitae, quem promittebant.

9. Nam cum omnes qui crediderant, induerentur virtute ex alto, surrexerunt ex eis homines, qui minas 1467 hominum contempserunt, fortes in fide. Passi sunt quidem quamplurimos contradictores; sed non cesserunt, neque subterfugerunt, quominus et facerent, et annuntiarent opera Dei. Nam juxta illud in psalmo spiritualiter quidem: Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis (Psal. CVI, 37). Processu temporis tempestas sedata est, et pace reddita terris, creverunt vineae, et propagatae, et dilatatae sunt, et multiplicatae super numerum. Et tunc demum sponsa 1060C ad vineas invitatur, non quidem ad plantandum, sed ad putandum quod plantatum jam erat. Opportune quidem: nam id opus pacis tempus requirebat. Quando etenim persecutionis tempore id liceret? Alioquin sumere in manus gladios ancipites, facere vindictam in nationibus, increpationes in populis; alligare reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; et facere in eis judicium conscriptum (Psal. CXLIX, 6-9) (hoc quippe putare vineas est): haec, inquam, omnia vix vel pacis tempore actitantur in pace. Et de his satis.

10. Poterat etiam finiri sermo, si prius quemque vestrum juxta morem meum de sua vinea monuissem. Quis enim ita ad unguem omnia a se superflua 1060D resecavit, ut nil se habere putet putatione dignum? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta, et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum est, imo, si fieri possit, semper; quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putas emortua, et non magis suppressa. Velis, nolis, intra fines tuos habitat Jebusaeus (Judic. I, 21); subjugari potest, sed non exterminari. Scio, inquit, quia non habitat in me bonum. Parum est nisi et malum inesse fateatur. Ait namque: Non quod volo, hoc ago; sed quod 1061A odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 18-20). Aut te ergo, si audes, praefer Apostolo (nempe ipsius ista vox est); aut fatere cum illo te quoque vitiis non carere. Medium denique [alias namque] vitiorum virtus tenet; ac proinde sedula eges non solum putatione, sed et circumcisione. Alioquin verendum, ne circumquaque a lambentibus, vel potius a rodentibus vitiis illa, dum nescis, paulatim elangueat; aut, si supercreverint, suffocetur. Unum in tanto discrimine consilium est, observare diligenter, et mox ut renascentium capita apparebunt, prompta severitate succidere. Non potest virtus cum vitiis pariter crescere. Ergo ut illa vigeat, istaccrescere non sinantur. Tolle superflua, 1061B et salubria surgunt. Utilitati accedit, quidquid cupiditati demis. Demus operam putationi. Putetur cupiditas, ut virtus roboretur.

11. Nobis, fratres, putationis semper est tempus, sicut semper est opus. Confido enim quia nobis hiems jam transiit. Scitis quam hiemem dicam? Timorem illum, qui non est in charitate, qui cum omnes initiet ad sapientiam, neminem consummat; quoniam superveniens charitas extundit illum, tanquam hiemem aestas. Aestas enim charitas est: quae si jam venit, imo quia venit, sicut justum est mihi sentire de vobis, siccaverit necesse est omnem hiemalem imbrem, omnem videlicet anxietatis lacrymam, quam amara recordatio peccati, et timor ante extorquebat judicii. Itaque (quod non dubius dico, etsi 1061C non de omnibus vobis, profecto de pluribus) hic jam imber abiit et recessit: nam et flores apparent indices pluviae suavioris. Habet et aestas pluvias suas suaves et uberes. Quid dulcius lacrymis charitatis? Flet quippe charitas, sed ex amore, non ex moerore; flet ex desiderio, flet cum flentibus. Tali imbre non ambigo rigatos uberius actus obedientiae vestrae, quos laetus intueor, non murmure tetros, non tristitia subobscuros, sed quodam spirituali gaudio jucundos et floridos. Sic sunt, ac si semper flores gestetis in manibus.

1468 12. Ergo si hiems transiit, imber abiit et recessit; si demum flores apparuerunt in terra nostra, et subinde quaedam spiritualis gratiae vernalis 1061D temperies tempus putationis indicit: quid restat, nisi ut de caetero toti incumbamus huic operi tam sancto, tam necessario? Scrutemur, juxta prophetam, vias nostras (Thren. III, 40) et studia nostra, et in eo se quisque judicet profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum, quod invenerit, reprehendet. Tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti: et toties non te fefellit inquisitio tua, quoties iterandam putaveris. Si autem semper hoc, cum opus est, facis, semper facis. Semper ergo opus esse tibi memineris superni auxilii, et misericordiae sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LIX. De gemitibus animae suspirantis ad coelestem patriam, et de commendatione castitatis et viduitatis.1062A

1. Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Minime jam dissimulare queo, quod ecce secundo is, qui de coelo est, de terra loquitur: utique tam dignanter, tam socialiter, quasi unus e terra. Sponsus est iste: qui cum praemitteret flores apparuisse in terra, adjunxit nostra; et nunc nihilominus: Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra. Ergone ratione carebit Deo quidem tam insueta, ne dicam indigna, locutio? Nusquam, ut opinor, de coelo sic locutum reperies, nusquam alibi de terra. Adverte igitur, quantae suavitatis sit Deum coeli dicere, in terra nostra. Quique terrigenae et filii hominum, 1062B audite; magnificavit Dominus facere nobiscum (Psal. CXXV, 3). Multum illi cum terra, multum cum sponsa, quam de terris sibi asciscere placuit. In terra, inquit, nostra. Non plane principatum sonat vox ista, sed consortium, sed familiaritatem. Tanquam sponsus hoc dicit, non tanquam Dominus. Quid? Conditor est, et consortem se reputat! Amor loquitur, qui dominum nescit. Carmen nimirum amoris est, nec aliis hoc quam amatoriis fulciri oportuit. Amat et Deus, nec aliunde hoc habet, sed ipse est unde amat. Et ideo vehementius, quia non amorem tam habet, quam hoc est ipse. Verum quos amat, amicos habet, non servos. Denique amicus fit de magistro: nec enim amicos discipulos diceret, si non essent.

1062C 2. Vides amori cedere etiam majestatem? Ita est, fratres; neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem. Omnes ex aequo intuetur, qui perfecte se amant, et in se ipso celsos humilesque contemperat; nec modo pares, sed unum eos facit. Tu Deum forsitan adhuc ab hac amoris regula excipi putas; sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Quid miraris hoc? Ipse factus est tanquam unus ex nobis. Minus dixi: non tanquam unus, sed unus. Parum est parem esse hominibus: homo est. Inde terram nostram vindicat sibi, sed quasi patriam, non quasi possessionem. Quidni vindicet? Inde illi sponsa, inde substantia corporis; inde sponsus ipse; inde duo in carne una. Si caro una, cur non et 1062D patria una? Coelum coeli Domino, inquit, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16). Ergo ut filius hominis haereditat terram, ut dominus subjicit, ut conditor administrat, ut sponsus communicat. Dicendo nempe, in terra nostra, proprietatem profecto abnuit, societatem non respuit. Et haec pro eo quod sponsus tam benigno usus est verbo, ut dignatus sit dicere, in terra nostra. Nunc caetera videamus.

3. Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc indicium est transactae hiemis, tempus nihilominus putationis adesse denuntians. Id juxta litteram. Alias turturis vox non dulce admodum sonat, sed signat dulcia. Ipsa avicula, si emis, non magni; si discutis, non parvi pretii est. Et vox quidem gementi, 1063A quam 1469 canenti similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem: qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere turturem exhibes, si gemere doceas: et si persuadere vis, gemendo id magis, quam declamando studeas oportebit. Exemplum sane tum in aliis multis, tum vel maxime hoc in negotio, verbo efficacius est. Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cognosceris persuasisse. Validior operis, quam oris vox. Fac ut loqueris, et non solum me facilius emendas, sed te quoque non levi liberas probro. Non jam pertinebit ad te, si quis dicat: Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII, 4). Sed neque illud verearis 1063B oportet: Tu qui alios doces, te ipsum non doces (Rom. II, 21).

4. Vox turturis audita est in terra nostra. Donec homines pro Dei cultu mercedem tantum in terra, et tantum terram acceperunt, illam utique lacte et melle manantem, minime se cognoverunt peregrinos super terram, nec more turturis ingemuerunt veluti patriae reminiscentes; magis autem pro patria exsilio abutentes, dederunt se comedere pinguia, et bibere mulsum. Ita tandiu non est vox turturis audita in terra nostra. Ubi ergo regni coelorum promissio facta est, tunc intellexerunt homines se non habere hic civitatem manentem, sed futuram inquirere tota aviditate coeperunt; et tunc primum manifeste sonuit in terra vox turturis. Nam dum 1063C sancta quaeque jam anima Christi praesentiam suspiraret, regni dilationem moleste ferret, desideratam patriam gemitibus et suspiriis a longe salutaret: nonne tibi videtur vice fungi gemebundae ac castissimae turturis, quaecunque anima in terris ita fecisset? Extunc ergo et deinceps vox turturis audita est in terra nostra. Quidni moveat mihi crebras lacrymas et gemitus quotidianos Christi absentia! Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Laboravi in gemitu meo, tu scis; sed beatus, qui dicere potuit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum 1063D ejus, gemitus isti comperti sunt. Hoc quippe est quod ipse aiebat. Nunquid possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc lugebunt (Matth. IX, 15); ac si diceret: Et tunc vox turturis audietur.

5. Ita est, Jesu bone, venerunt dies illi. Nam ipsa creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, revelationem filiorum Dei exspectans. Non solum autem illa, sed et nos ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 22, 23): hoc scientes, quia quandiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 1-6). Nec vacui gemitus, quibus e coelo tam misericorditer respondetur: Propter miseriam 1064A inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6). Fuit et in tempore Patrum vox ista gementium; sed rara, et penes quemque suus gemitus. Unde et dicebat quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16). Sed et qui aiebat: Gemitus meus a te non est absconditus, profecto monstrabat absconditum esse, qui soli Deo non esset absconditus. Et ideo tunc dici non potuit: Vox turturis audita est in terra nostra; quoniam secretum adhuc paucorum jam tunc multitudinem non exivit. At ubi palam clamatum est: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1), ad omnes jam coepit pertinere gemitus iste turtureus, et una omnibus esse gemendi ratio, quia omnes sciebant Dominum, secundum 1064B quod in Jeremia legitur: Et cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34).

6. Caeterum si multi gementes, quid sibi vult unius expressio? Vox turturis, inquit. Quare non turturum? Forte Apostolus id solvit, ubi ait, quia ipse 1470 Spiritus postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Ita est. Ipse inducitur gemens, qui gementes facit. Et quamlibet multi sint, quos ita gemere audias, unius per omnium labia vox sonat. Quidni illius, qui ipsam in ore singulorum pro quorumque necessitatibus format? Denique unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Sua vox quemque manifestum facit, et praesentem indicat. Et audi ex Evangelio, 1064C quod vocem habeat Spiritus sanctus. Spiritus, inquit, ubi vult spirat, et vocem ejus audis; et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Etsi ille nesciebat, qui litteram occidentem docebat mortuos magister mortuus [scilicet Nicodemus]; nos sciamus, qui translati de morte ad vitam per vivificantem Spiritum, certo et quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota et gemitus nostros ab ipso venire, et ad eum ire, illicque invenire misericordiam in oculis Dei. Quando enim sui Spiritus vocem irritam faceret Deus? At ipse scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

7. Nec soli commendant turturem gemitus; commendat 1064D et castitas. Hujus denique merito digna fuit dari hostia pro virgineo partu. Sic quippe habes: Par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24). Et licet alias quidem per columbam Spiritus sanctus soleat designari; quia tamen libidinosa avis est, non decuit offerri eam in sacrificium Domini, nisi ea sane aetate, qua nesciret libidinem. At turturis non designatur aetas, quoniam agnoscitur castitas in quacunque aetate. Denique compare uno contenta est; quo amisso alterum jam non admittit, numerositatem in hominibus nuptiarum redarguens. Nam etsi forsitan culpa propter incontinentiam venialis est, ipsa tamen tanta incontinentia turpis est. Pudet ad negotium honestatis rationem non posse in homine, quod natura possit in volucre. Cernere 1065A enim est turturem tempore suae viduitatis, sanctae viduitatis opus strenue atque infatigabiliter exsequentem. Videas ubique singularem, ubique gementem audias; nec unquam in viridi ramo residentem prospicies, ut tu ab eo discas voluptatum virentia virulenta vitare. Adde quod in jugis montium et in summitatibus arborum frequentior illi conversatio est: ut, quod vel maxime propositum pudicitiae, decet, doceat nos terrena despicere, et amare coelestia.

8. Ex quibus colligitur, quod vox sit turturis etiam praedicatio castitatis. Neque enim a principio vox ista in terris audita fuit, sed magis illa: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Incassum profecto vox illa pudicitiae sonuisset, 1065B necdum propalata resurgentium patria: in qua longe felicius homines neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis (Luc. XX, 35, 36). Tune voci illi tempus fuisse tunc dicas, cum maledicto omnis subjacebat sterilis in Israel, cum Patriarchae ipsi plures simul habebant uxores, cum frater fratris absque liberis defuncti semen suscitare ex lege compellebatur? At, ubi insonuit ex ore coelestis turturis commendatio illa spadonum, qui se castraverunt propter regnum Dei (Matth. XIX, 12); et item alterius ejusdem castissimae turturis consilium de virginibus ubique invaluit (I Cor. VII, 25), tunc primum dici veraciter potuit, quia vox turturis audita est in terra nostra.

9. Ergo, si in terra nostra et flores apparuerunt, 1065C et vox turturis audita est; profecto et visu veritas comperta est, et auditu. Vox quippe auditur, flos cernitur. Flos miraculum est, ut nostra superior interpretatio habet, quod voci accedens fructum parturit fidei. Etsi fides ex auditu, sed ex visu confirmatio est. Sonuit vox, splenduit flos, et veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) per fidelium confessionem, verbo signoque pariter concurrentibus in testimonium fidei. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis, dum flos voci, auri oculus attestatur. Audita visa confirmant, ut duorum testimonium (auris loquor et oculi) ratum sit. Propterea Dominus aiebat: Ite, renuntiate Joanni 1471 (ejus nempe discipulis loquebatur) quae audistis et vidistis (Luc. 1065D VII, 22). Nec brevius illis, nec planius intimari fidei valuit certitudo. Eadem sane in brevi etiam universae terrae persuasio facta est, et eodem argumenti compendio. Quae audistis, inquit, et vidistis. O verbum abbreviatum, attamen vivum et efficax! Haud dubius profecto assero, quod auribus oculisque percepi. Intonat tuba salutaris, coruscant miracula, et mundus credit. Cito persuadetur quod dicitur, dum quod stupetur, ostenditur. Habes autem quia profecti apostoli praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20). Habes in monte stupenda claritate transfiguratum, et nihilominus superna testificatum voce (Matth. XVII, 2-5). Habes in Jordane similiter et columbam designantem, et vocem testificantem 1066A (Matth. III, 16, 17). Ita haec duo ubique pariter, vox et signum, ad introducendam fidem ex divina largitate concurrunt: ut latus ad animam per utrasque fenestras ingressus pateat veritati.

10. Sequitur: Ficus protulit grossos suos. Non comedamus ex eis: nec enim esui habiles sunt ob immaturitatem sui. Bonarum ficuum habent speciem, sed similitudinem, non saporem, forte hypocritas designantes. Non abjiciamus tamen, alias forsitan his opus habebimus. Alioquin satis per se ipsos leviter, et ante tempus cadent, sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit (Psal. CXXVIII, 6); quod ego de hypocritis dictum reor. Non sine causa tamen in carmine nuptiali eorum mentio facta est. Erunt sine dubio, etsi non esui, usui qualicunque. 1066B Multa in nuptiis praeter dapes necessarie procurantur. Ego vero istud adeo minime praetereundum existimo, ut quidquid illud est, inter angustias extremitatum sermonis hujus discutere nolim; sed differo in diem alterum, et horam liberiorem. An vero necessarie, vobis tunc experiri licebit: tantum mihi opportunitatem facultatemque obtineant vota vestra ad proferendum quod sentio, in vestram ipsorum aedificationem, in laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LX. De incredulitate Judaeorum, qua compleverunt mensuram patrum suorum occidendo Christum.

1. Ficus protulit grossos suos. (Cantic. II, 13). Ex 1066C superioribus pendet praesens locus. Dixerat enim tempus putationis venisse, tam ex floribus qui jam apparebant, quam ex audita turturis voce hoc asserens. Id ipsum adhuc ex grossorum productione affirmat; quia non solum ex floribus et voce turturis experimentum capitur temporis; capitur et ex ficu. Non enim non est aer indulgentior tunc, cum ficus grossos suos protulerit. Ficus flores non habet, sed pro floribus grossos mittit tempore quo caeterae arbores florent. Et quomodo flores apparent et transeunt, ad nihil utiles, nisi quod secuturi fructus quidam praenuntii sunt; ita et grossi. Oriuntur, sed immature cadunt, et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad vescendum. Et hinc ergo, ut dixi, 1066D sumit sponsus experimentum temporis, et argumentum suasionis, ut non pigritetur pergere sponsa ad vineas, quia non perit opera, quae tempestiva venit. Et littera quidem sic

2. Quid vero spiritus? ut plane hoc loco non ficum intueamur, sed populum: nempe de hominibus cura est Deo, non de arboribus. Vere ficus est populus, fragilis carne, parvulus sensu, animo humilis, cujus primi fructus, ut interim nomini alludamus, grossi utique et terreni. Nec enim popularis est studii primum quaerere regnum Dei et justitiam ejus (Matth. VI, 33); sed, ut ait Apostolus, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, vel illae viris. Tribulationem carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 33, 28); sed in novissimis non negamus 1067A eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint novissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi 1472 plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi. Denique si dignos postmodum fructus poenitentiae fecerint (non enim prius quod spirituale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46) dicetur illis: Quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.)

3. Ego tamen hoc loco non quemvis populum interpretari liberum puto: unus signanter exprimitur. Neque enim, Protulerunt, dixit, quasi de pluribus; sed quasi de una, protulit, inquit, ficus grossos suos; et, ut sentio ego, quae est plebs Judaeorum. Quanta in hanc Salvator parabolice in Evangelio loqui videtur? 1067B ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua (Luc. XIII, 6) etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores (Luc. XXI, 29): et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48). Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non invenit in ea fructum (Marc. XI, 13, 14). Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere voluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice convenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. Quod in ea est, de 1067C Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suave. Tibi unde hi grossi? Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum.

4. At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessaverit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum jam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. Ita hic quoque dictum est, 1067D quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem pervenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia ejus, juxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXI, 32). Unde in patibulo traditurus jam spiritum: Consummatum est, inquit (Joan. XIX, 30). O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt novissimi pejores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos pervenit et venenatos. O grossum vipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas salvat! O nihilominus 1068A intellectum grossum et certe bovinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei!

5. Nimium me fortasse queratur in sui suggillatione Judaeus, qui intellectum illius dico bovinum. Sed legat in Isaia, et plus quam bovinum audiet. Cognovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel non cognovit me; populus meus non intellexit (Isai. I, 3). Vides me, Judaec, mitiorem tibi propheta tuo. Ego te comparavi jumentis, ille subjicit. Quanquam in sua persona propheta non dixit hoc, sed in Dei, qui Deum se et ipsis operibus clamat: Etsi mihi, inquit, non creditis, operibus credite: etsi non facio opera Patris mei, nolite credere (Joan. X, 38, 37); nec sic tamen vigilant ad intelligendum. Non fuga daemonum, non obedientia 1068B elementorum, non vita mortuorum, bestialem hanc, et plus quam bestialem hebetudinem ab eis depellere quivit: de qua non minus mirabili quam miserabili caecitate factum est, ut in illud tam horrendum, tamque enormiter grossum facinus proruerint, Domino majestatis injicientes manus sacrilegas. Extunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum jam videlicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum: ut novis, juxta veterem prophetiam, supervenientibus, vetera 1473 projicerentur (Levit. XXVI, 10). Non aliter sane, quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis. Quandiu, inquit, non cessavit ficus producere grossos suos, non te vocavi, o sponsa, sciens non posse una prodire optimas licus. 1068C Nunc autem productis qui prius producendi erant, non jam intempestive te invito, cum boni ac salutares fructus in proximo esse noscantur, inutiles expuncturi.

6. Nam vineae, inquit, florentes odorem dederunt; quod nihilominus appropinquantis fructus indicium est. Hic odor serpentes fugat. Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum. Quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cujus primitias daemones non sustinent. Si sic novitius fervor, quid erit absoluta perfectio? Perpendatur ex flore fructus, et saporis virtus ex vi aestimetur odoris. Vineae florentes odorem dederunt. Et in principio quidem sic 1068D fuit. Ad praedicationem novae gratiae secuta est novitas vitae in his qui crediderant, qui conversationem suam inter gentes habentes bonam. Christi erant bonus odor in omni loco (II Cor. II, 14, 15). Odor bonus, testimonium bonum. Hoc de bono opere tanquam de flore odor procedit. Et quoniam tali flore et tali odore inter primordia nascentis fidei fideles animae, veluti quaedam spirituales vineae, refertae apparuerunt, habentes testimonium bonum et ab his qui foris erant; non incongrue, ut opinor, de ipsis dictum sentimus, quia vineoe florentes odorem dederunt. Ad quid? ut eo sane provocati etiam qui necdum crediderant, ex bonis operibus illos considerantes, glorificarent et ipsi Deum, atque ita 1069A eis odor vitae ad vitam esse inciperet. Idcirco ergo dedisse odorem non immerito referuntur, qui non suam gloriam, sed aliorum de sua bona opinione quaesiere salutem. Alioquin poterant more quorumdam quaestum aestimare pietatem, verbi gratia, ostentationis, mercedis. At istud esset non dare odorem, sed vendere. Nunc vero quia omnia sua in charitate faciebant, non plane vendiderunt odorem, sed dederunt.

7. Caeterum si vineae animae, flos opus, odor opinio est: fructus quid? Martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 2, 3). Propemodum dixissem, fructus vitis. Quidni sanguinem uvae 1069B dixerim meracissimum, sanguinem innocentis, sanguinem Justi? Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de vinea Sorech [alias, Soreth.], torculari passionis expressum? Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 5). Haec pro eo quod dictum est, vineas florentes odorem dedisse.

8. Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isai. V, 7), erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odoraverunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. Non dederunt odorem suum, nec secretum suum 1069C publicaverunt, exspectantes ut revelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita vineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4.); et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. Vir ille, verbi causa, qui Jacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus 1069D (Gen. XXVII, 27); cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi venit plenitudo temporis, in quo 1474 misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5); tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei hujus (Cant. I, 2, 3). Ita ista vinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor vitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique 1070A opinionem spargunt; sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16).

9. Mirum vero, si nec ficus, nec vineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur 1070B inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, projeceritque oportet, timorem utique judicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae verae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suavitatem: quae vos quoque per vosmetipsos cogitare potestis.

10. Ut tamen adhuc ego aliquid adjiciam de ejusmodi quod occurrit, videte ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. Etenim ista more grossorum deficere 1070C habent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae evacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat visio necesse est. Quod enim videt quis, quid sperat? Sola non excidit charitas (Cor. XIII, 8), sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota virtute diligitur (Luc. X, 27). Ideo hanc minime grossis annumeraverim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad vineas. Jam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? 1070D (Psal. CXXXVIII, 21). Item: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur. Sed libet pausare sub hac vite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Jesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LXI. Quomodo Ecclesia reperit divitias divinae misericordiae in foraminibus vulnerum Christi, et de fortitudine martyrum quam a Christo receperunt.

1. Surge, amica mea, sponsa mea, et veni 1071A (Cant. II, 13). Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio affectionis expressio est: et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas animas esse jam audistis. Non immoremur supervacue in his quae dicta sunt. Videte sequentia. Sponsam tamen nusquam, ut memini, 1475 in toto hoc opere aperte adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit et perfecta fuerit, faciet spirituale conjugium; et erunt duo, non in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17).

2. Sequitur: Columba mea in foraminibus petrae, 1071B in cavernis maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Amat et pergit amatoria loqui. Columbam denuo blandiendo vocat; suam dicit, et sibi asserit propriam: quodque ipse rogari obnixius ab illa solebat, ipsius nunc versa vice et conspectum postulat, et colloquium. Agit ut sponsus; sed ut verecundus, publicum erubescit, decernitque frui deliciis suis in loco sequestri, utique in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Puta ergo sic dicere sponsum: Ne timeas, amica, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum negotium amoris impedire seu interrumpere habeat. Erit certe et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et hae diversoria grata verecundis. Hic litteralis lusus. Quidni 1071C dixerim lusum? Quid enim serium habet haec litterae series? Ne auditu quidem dignum quod foris sonat, si non intus adjuvet Spiritus infirmitatem intelligentiae nostrae. Ne ergo remaneamus foris, ne et turpium, quod absit! amorum videamur lenocinia recensere, afferte pudicas aures ad sermonem qui in manibus est de amore; et cum ipsos cogitatis amantes, non virum et feminam, sed Verbum et animam sentiatis oportet. Et si Christum et Ecclesiam dixero, idem est; nisi quod Ecclesiae nomine non una anima, sed multarum unitas, vel potius unanimitas designatur. Nec sane foramina petrae, aut cavernas maceriae, latebras putetis operantium iniquitatem, ne qua prorsus suspicio subeat de operibus 1071D tenebrarum.

3. Alius hunc locum ita exposuit, foramina petrae vulnera Christi interpretans. Recte omnino; nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem astruunt resurrectionis et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus (Joan. XX, 28). Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4); in his se columba tutatur, et circumvolitantem intrepida intuetur accipitrem. Et ideo ait: Columba mea in foraminibus 1072A petrae. Vox columbae, In petra exaltavit me (Psal. XXVI, 6); et item: Statuit, inquit, supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3). Vir sapiens aedificat domum suam supra petram, quod ibi nec ventorum formidet injurias, nec inundationum (Matth. VII, 24, 25). Quid non boni in petra? In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto. Securus ab hoste, fortis a casu; et hoc quoniam exaltatus a terra. Anceps est enim et caducum, terrenum omne. Conversatio nostra in coelis sit, et nec cadere, nec dejici formidamus. In coelis petra, in illa firmitas atque securitas est. Petra refugium herinaciis (Psal. CIII, 18). Et revera ubi tuta firmaque infirmis securitas et requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic securior habito, quanto ille potentior est ad 1072B salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande: turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras (Isai. LIII, 5). Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem venerit tam potens tamque efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri.

4. Et ideo liquet errasse illum qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Nisi quod non erat de membris Christi, nec pertinebat ad eum de Christi merito, ut suum praesumeret, suum diceret quod illius esset; tanquam rem capitis 1072C membrum. 1476 Ego vero fidenter quod ex me mihi deest usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt; nec desunt foramina, per quae effluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea foraverunt: et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; id est, gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Cogitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? At clavis reserans, clavus penetrans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcilians sibi. Ferrum pertransiit animam 1072D ejus, et appropinquavit cor illius, ut non jam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum cordis per foramina corporis; patet magnum illud pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis.

1073A 5. Meum proinde meritum, miseratio Domini. Non plane sum meriti inops, quandiu ille miserationum non fuerit. Quod si misericordiae Domini multae, multus nihilominus ego in meritis sum. Quid enim si multorum sim mihi conscius delictorum? Nempe ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Et si misericordiae Domini ab aeterno et usque in aeternum (Psal. CII, 17), ego quoque misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 2). Nunquid justitias meas? Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX, 16). Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu justitia a Deo. Nunquid mihi verendum, ne non una ambobus sufficiat? Non est pallium breve, quod, secundum prophetam, non possit operire duos (Isai. XXVIII, 20). 1073B Justitia tua, justitia in aeternum (Psal. CXVIII, 142). Quid longius aeternitate? Et te pariter et me operiet largiter larga et aeterna justitia. Et in me quidem operit multitudinem peccatorum; in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauros, divitias bonitatis? Hae in foraminibus petrae repositae mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis, opertae quidem, sed in his qui pereunt! Utquid enim sanctum detur canibus, vel margaritae porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etiam et apertis foraminibus introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum!

6. Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae relinquam civitates, et habitabo 1073C in petra (Jerem. XLVIII, 28). Ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis, ut cum Moyse positus in foramine petrae, transeunte Domino, merear saltem posteriora ejus prospicere (Exod. XXXIII, 22, 23). Nam faciem stantis, id est incommutabilis claritatem, quis videat, nisi qui introduci jam meruit, non in sancta, sed in sancta sanctorum? Nec vilis tamen aut contemnenda posteriorum contemplatio. Contemnat Herodes; ego tanto magis non contemno, quanto magis contemptibilem se ostendit Herodi. Habent etiam aliquid et posteriora Domini quod videre delectet. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Erit cum ostendet faciem suam, et salvi erimus. Sed interim praeveniat nos in benedictionibus dulcedinis, 1073D illis utique quas post se relinquere consuevit. Nunc dignationis suae posteriora demonstret, alias in gloria dignitatis faciem suam demonstraturus. Sublimis in regno, sed suavis in cruce. In hac me visione praeveniat, in illa adimpleat. Adimplebis me, ait, laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11). Utraque visio salutaris, utraque suavis; sed illa in sublimitate, ista in humilitate; illa in splendore, haec in pallore est.

1477 7. Denique inquit, Et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII, 14). Quomodo non in morte pallescat? Sed melius pallens aurum quam fulgens aurichalcum, et quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Aurum Verbum, aurum Sapientia 1074A est. Hoc aurum semetipsum decoloravit, abscondens formam Dei, et formam servi praetendens. Decoloravit et Ecclesiam, quae ait: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cantic. I, 5). Ergo et posteriora ipsius in pallore auri, quae fuscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit. Etiam complacet sibi in illis, et optat novissima sua fore horum similia. Idcirco denique audit: Columba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum altissimum. Non est quod vereatur martyr exsanguem lividamque levare ad eum faciem, cujus livore sanatus est, gloriosam repraesentare 1074B similitudinem mortis ejus, utique in pallore auri. Quid vereatur cui etiam a Domino dicitur: Ostende mihi faciem tuam? Ad quid? Ut mihi videtur, se magis ostendere vult. Ita est: videri vult, non videre. Quid enim ille non videt? Non est ei opus ut quis se ostendat, a quo nil non videtur, nec si se abscondat. Vult ergo videri, vult benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem.

8. Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc 1074C anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet, et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit? Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum-calicem Domini. Et calix hic inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII, 5.) Praeclarus, inquam, atque jucundus non minus imperatori spectanti, 1074D quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini, fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10). Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet, inquiens, vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut se confessus fuerit coram hominibus, confitebitur et ipse eum coram Patre suo (Matth. X, 32). Rumpamus sermonem, nec enim potest finiri modo; ne sit sine modo, si cuncta quae adhuc ex proposito capitulo restant, uno isto velimus sermone complecti. Ergo quod superest servemus principio alteri, ut de nostro sane et verbo et modo gaudeat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LXII. Quid sit animam fidelem commorari «in foraminibus petrae;» et quid «in cavernis maceriae.» De Dei voluntate potius, quam majestate scrutanda. Denique de puritate mentis necessaria ad praedicationem veritatis.1075A

1. Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae (Cant. II, 14). Non tantum in foraminibus petrae tutum reperit columba refugium; reperit et in cavernis maceriae. Quod si maceriam non congeriem lapidum, sed sanctorum communionem accipimus, videamus ne forte cavernas maceriae dixerit angelorum, qui ob superbiam lapsi sunt, loca quasi vacua 1478 derelicta: quippe quae repleri 1075B ex hominibus habent, tanquam ruinae de lapidibus vivis reficiendae. Unde apostolus Petrus: Accedentes, inquit, ad lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II, 4, 5). Nec puto ab re esse, si intelligimus angelorum custodiam vicem exhibere maceriae in vinea Domini, quae est Ecclesia praedestinatorum, cum Paulus dicat: Nonne omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) et Propheta: Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Et si ita sedet, erit sensus, quia Ecclesiam tempore et loco peregrinationis suae duae res consolentur; de praeterito quidem, memoria passionis Christi; de futuro autem, quod se in sortem 1075C sanctorum cogitat et confidit recipiendam. Ambo haec, veluti ante et retro oculata, insatiabili desiderio contuetur; et uterque illi intuitus admodum gratus, uterque est illi refugium a tribulatione malorum et dolore. Integra consolatio, cum non solum quid exspectandum, sed et unde id sit praesumendum noverit. Exspectatio laeta nec dubia, quae Christi morte firmata est. Cur paveat ad praemii magnitudinem, quae pretii dignitatem considerat? Quam libens mente invisit foramina, per quae sibi sacrosancti sanguinis pretium fluxit! Quam libens cavernas perambulat, et diversoria, et mansiones, quae sunt in domo Patris multae atque diversae, in quibus habet collocare filios suos pro quorumque diversitate meritorum! Et nunc quidem, quod solum 1075D interim potest, sola in his memoria requiescit, coeleste habitaculum, quod desursum est, jam animo induens. Erit autem cum implebit ruinas, cum cavernas et corpore inhabitabit, et mente; cum vacua domicilia, quae antiqui reliquerunt habitatores, ipsa suae universitatis illustrabit praesentia, nec ulla ultra apparebit caverna penitus in coelesti maceria, felici de caetero perfectione sui atque integritate gaudente.

2 Aut, si id magis probas, dicemus has cavernas studiosis et piis mentibus non inveniri, sed fieri. 1076A Quonam modo, inquis? Cogitatione et aviditate. Cedit nempe in modum maceriae mollioris pia maceries desiderio animae, cedit purae contemplationi, cedit crebrae orationi. Denique oratio justi penetrat coelos (Eccli. XXXV, 21). Non utique aeris hujus corporei spatiosas altitudines, veluti quodam remigio alarum suarum instar volucris volantis scindet, aut quasi gladius acutus ipsius firmamenti solidum celsumque verticem perforabit: sed sunt coeli sancti, vivi, rationales, qui enarrant gloriam Dei, qui favorabili quadam pietate nostris se votis libenter inclinant, et sinuatis ad tactum nostrae devotionis affectibus in sua nos recipiunt viscera, quoties digna ad eos intentione pulsamus. Pulsanti enim aperietur. Licebit itaque unicuique nostrum, etiam hoc 1076B tempore nostrae mortalitatis, cavare sibi, quacunque parte volet, cavernas supernae maceriae; nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris; sed et beatorum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubin et seraphin, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret. Apud quos magis afficietur, immittente sibi Spiritu. prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei, et facta quasi caverna in montibus, vel potius mentibus sanctis, dum se ultro inflectunt ad pietatem, requiescet vel paululum apud illos. Omnis animae sic facientis et facies, et vox Deo grata existit: facies, propter puritatem; vox, 1076C propter confessionem. Etenim confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. XCV, 6). Unde et dicitur illi qui ejusmodi est: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus tuis. Vox admiratio in animo contemplantis, vox gratiarum actio est. Delectatur admodum istiusmodi cavernis Deus, e quibus sibi vox resonat gratiarum actionis, vox admirationis et laudis.

3. Felix mens, quae sibi in hac maceria frequenter 1479 cavare studuerit; sed quae in petra, felicior. Licet quidem cavare et in petra; sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis [alias fodiamus]. Et ad haec quis idoneus? 1076D Nempe ille qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse; et de abditis pectoris ejus quamdam intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam? Quid ille qui sapientiam loquebatur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus cognovit? (I Cor. II, 6, 8). Nonne uno et altero coelo acuta, sed pia curiositate terebratis, e tertio tandem hanc pius scrutator evexit? At ipsam non siluit nobis, verbis quibus potuit 1077A fidelibus fideliter intimans. Audivit autem verba ineffabilia, quae non licuit illi loqui (II Cor. XII, 2, 4). Non utique homini, nam sibi illa loquebatur et Deo Puta ergo Deum quasi sollicitam Pauli charitatem hoc modo consolari, et dicere: Quid anxiaris quod conceptum tuum auditus non capit humanus? Sonet vox tua in auribus meis; hoc est: Si quod sentis, non licet revelare mortalibus, consolare tamen, quod vox tua divinas queat mulcere aures. Vides sanctam animam, nunc quidem charitate sobriam nobis, nunc vero puritate excedentem Deo? (II Cor V, 13.) Vide etiam de sancto David, ne forte ille sit ipse homo, de quo cum Deo, quasi de alio loquitur: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 1077B (Psal. LXXV, 11). Ergo quod de cogitatione prophetica verbo et exemplo Prophetae venire ad medium poterat, id Propheta in publicam mox laxabat confessionem, et ex eo confitebatur in populis Domino, reliquum sibi et Deo servans, unaque festivum ducens in laetitia et exsultatione. Hoc ergo est quod nobis intimare memorato versiculo voluit. Quidquid videlicet sua illa scrutabunda et avida cogitatione ex arcano sapientiae cruere praevalebat, partem quam poterat in salutem populorum sollicita praedicatione impertiebatur; reliquum quod capere plebes non poterant, festiva jubilatione in Dei laudibus expendebat. Vides sanctae contemplationi deperire nihil, dum quod expendi in plebium aedificationem non potest, id vel maxime Deo sit jucunda 1077C decoraque laudatio.

4. Quae cum ita sint, duo liquet contemplationis genera esse: unum, de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo; alterum, de regis ipsius majestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria, ista in petra. Sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius quod inde eruis sapit. Nec verearis illud quod Scriptura minatur scrutatoribus majestatis (Prov. XXV, 27). Tantum affer purum et simplicem oculum; non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. Hac excussa, 1077D secure scrutemur [alias, fodiamus] in Petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt (Coloss. II, 3). Si adhuc dubitas, audi ipsam Petram: Qui operantur, inquit, in me, non peccabunt (Eccli. XXIV, 30). Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Ibi requiem invenit mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel clatus, et cupidus inanis gloriae. Ecclesia columba est, et ideo requiescit. Columba, quia innocens, quia gemens. Columba, inquam, quia in mansuetudine suscipit insitum verbum. Et requiescit in Verbo, hoc est in petra: nam petra est Verbum. Ecclesia ergo in foraminibus petrae, per quam introspicit, et videt gloriam sponsi sui; nec opprimitur tamen a 1078A gloria, quoniam non sibi usurpat eam. Non opprimitur, quia non scrutatrix majestatis est, sed voluntatis. Nam quod majestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed 1480 et si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Dei est iste, dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se memoret [alias commemoret] (II Cor. XII), ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae majestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde majestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur 1078B in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria.

5. Ergo formidolosa scrutatio majestatis: at voluntatis, tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique vidimus gloriam hanc, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista totis licet viribus intendentem in se: ego potius imprimar illi. Etenim revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in 1078C claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Transformamur cum conformamur. Absit autem ut in majestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur! Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum. Cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quale? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit: Ostende mihi faciem tuam: forma pietatis et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad Petram; cui similis est: Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, et a mansueto modesta? Non 1078D plane abhorrebit a puritate petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen.

6. Sed quia non ex omni interim parte adhuc ad petram forandam Ecclesia accedere potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed et in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari ac penetrare arcana sapientiae et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat in foraminibus petrae. De reliquo in cavernis maceriae: ut qui in petra per semetipsos fodere aut non 1079A sufficiunt, aut non praesumunt; in maceria fodiant, contenti vel gloriam sanctorum mente intueri. Si cui ne hoc quidem possibile sit, huic sane proponet Jesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Judaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui et vocatur ut intret. Ingredere, inquit, in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus (Isa. II, 10). Infirmae adhuc et inerti animae (quae juxta quod in Evangelio quidam de semetipso confitetur, fodere non valet, et mendicare erubescit) (Luc. XVI, 3.) fossa ostenditur humus ubi lateat, donec convalescat et proficiat, ut possit et ipsa per 1079B se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate.

7. Et si intelleximus fossam humum, illam quae ait: Foderunt manus meas, et pedes meos (Psal. XXI, 17); non erit ambigendum de sanitate in ea citius adipiscenda animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non video qualiter illi aptari 1481 possit quod dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audeat, vel levare vocem suam, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? Quia non est pulchra 1079C facie, nec digna quae videatur. Non erit digna videri, quandiu non erit videre idonea. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter jam loquetur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque enim id posset, nisi clara ipsa quoque esset et pura, utique transformata in eamdem quam conspicit claritatis imaginem. Alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri potueri veritatem, tunc faciem ipsius sponsus videre cupiet, consequenter et vocem ejus audire.

1079D 8. Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat vox si displiceat facies, demonstrat cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit; illa absque ista, in nemine. Impuris non se ostendit Veritas, non se credit Sapientia. Quod ergo loquuntur quam non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae vidimus testamur (Joan. III, 11). I ergo tu, et aude testari quod non vidisti, et loqui quod ignoras. Quaeris quem dicam impurum? Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu Evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit 1080A fructum, sed datum. Impuri sunt tales; et cum non habeant unde videant veritatem propter impuritatem, habent tamen unde illam loquantur. Quid praepropere agitis? cur lucem non exspectatis; cur opus lucis ante lucem praesumitis? Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux est puritas, lux charitas, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Haec praecedat, et pes linguae in incerto non ponitur. Superbo oculo veritas non videtur, sincero patet. Non est quod se veritas deneget intuendam puro cordi, ac per hoc nec eloquendam. Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Multi puritate neglecta, ante loqui quam videre conati sunt; et aut graviter erraverunt nescientes de quibus loquerentur, 1080B neque de quibus affirmarent; aut turpiter viluerunt, dum qui alios docerent, se ipsos non docuissent. A quo nos gemino malo semper custodiat exoratus a vobis Sponsus Ecclesiae, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXIII. De vinea viro pio et sapienti, id est sua cuique vita, seu mente et conscientia, serio colenda; et de duobus vulpium generibus, scilicet adulatoribus et detractoribus; et de tentationibus monachorum novitiorum.

1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). Liquet quod non otiose ad vineas itum sit, quando ibi inventae sunt vulpes demolientes eas. Littera quidem 1080C istud. Spiritus autem quid? Ante omnia sane, ut communem et usitatum litterae sensum ab hac explanatione penitus respuamus, utpote ineptum et insulsum, indignumque plane, qui recipiatur in Scriptura tam sancta, tam authentica. Nisi quis forte ita vecors et animo stolidus sit, ut pro magno habeat didicisse ex ea, instar filiorum hujus saeculi, curam gerere terrenarum possessionum, custodire et defensare vineas ab incursantibus bestiis, ne forte contingat amittere fructum vini, in quo est luxuria; simulque pereat opera et impensa. Grande scilicet damnum, ut propterea librum 1482 sanctum tanto studio et tanta cum veneratione legamus, quod docemur in eo a vulpibus vineas custodire, ne in excolendis 1080D illis frustra marsupia vacuentur, si in custodiendis pigri fuerimus! Non estis tam rudes, neque adeo spiritualis gratiae expertes, ut ita carnaliter sapiatis. Ergo in spiritu ista quaeramus. Ibi sane invenimus, sano quidem intellectu, sensuque nihilominus digno, et vineas florentes, et vulpes demolientes, in quibus capiendis vel amovendis et honestius laboratur, et fructuosius. An vos dubitatis longe vigilantius insistendum mentibus servandis, quam frugibus; longe curiosius invigilandum cavendis propter illas spiritualibus nequitiis, quam capiendis propter istas fraudulentis vulpeculis?

2. Sed jam a me demonstrandae sunt spirituales istae tam vites, quam vulpes. Vestra intererit, filii, suae quemque vineae providere, cum me disputante 1081A adverterit, in quibus sibi et a quibus maxime sit cavendum. Viro sapienti sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum desertumve in se sapiens derelinquet. Stultus non ita. Cuncta apud eum neglecta invenies, cuncta jacentia, cuncta inculta et sordida. Non est vinea stulto. Quomodo vinea, ubi nil plantatum, nil elaboratum uspiam paret? Tota spinis silvescit et tribulis stulti vita: et vinea est? Etsi fuit, jam non est, redacta nimirum in solitudinem. Ubi vitis virtutis? ubi botrus boni operis? ubi vinum laetitiae spiritualis? Per agrum hominis pigri transivi, inquit, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30, 31). Audis sapientem irridentem 1081B stultum, quod bona naturae et dona gratiae, quae forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam, quam plantavit Deus et non homo, primam suam vineam, in non vineam, negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius, quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arborarida et in sterilitatem versa, nonne mortua judicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum (Psal. LXXVII, 47); monstrans vita privatas, quae sterilitate damnatae sunt. Sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est.

3. Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens. Siquidem 1081C et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitae est apprehendentibus eam (Prov. III, 18). Quidni vivat apprehensor ejus? Vivit, sed ex fide. Justus nempe est sapiens, et justus ex fide vivit (Hebr. X, 38). Et si anima justi sedes est sapientiae, sicut est; profecto is sapiens, qui justus. Is ergo sive justum nomines, sive sapientem, nunquam absque vinea vivet, quia nunquam non vivet. Hoc quippe est illi vinea quod vita. Et bona vinea justi, imo bona vinea justus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis. Denique: Gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Vides apud sapientem vacare nihil? 1081D Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium ejus non defluet?

4. Caeterum, tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt et qui comedunt eas (Eccle. V, 10). Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinet eam vorari a vulpibus. Pessima vulpes occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his. Dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos 1082A qui talia agunt; sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro eis ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici (Rom. XII, 20), et item super adulatoris, quousque, si fieri potest, et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens 1483 mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. An non tibi captus ille videtur, qui suffusus ora rubore, quippe proprium erubescens judicium, ipse suae confusionis et poenitudinis testis est; sive quod oderit hominem amore dignissimum; sive quod dilexerit tantum verbo et lingua eum, a quo se diligi opere et veritate vel sero expertus est? Captus plane, et captus Domino, secundum quod nominatim ipse expressit: Capite, 1082B inquiens, nobis. Utinam ego omnes adversantes mihi sine causa ita capere possim, ut Christo eos vel restituam, vel acquiram! Sic, sic confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam, avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala: quatenus inveniar et ipse obediens sponso, ut capiam et ipse vulpes, non mihi, sed ipsi. Sed reflectatur sermo ad sui principium, ut suo ordine series explanationis procedat.

5. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Locus moralis est; et juxta morum disciplinam nos jam ostendimus, spirituales has vineas nonnisi spirituales viros esse, quorum cum omnia interiora culta sint, omniaque germinantia, omnia fructificantia et parturientia spiritum salutis, quomodo 1082C de regno Dei dictum est; ita de his vineis Domini sabaoth aeque dicere possumus, quoniam intra nos sunt (Luc. XVII, 21). Denique, in Evangelio legitur, datum iri gentibus regnum Dei facientibus fructus ejus (Matth. XXI, 43). Hi sunt quos Paulus enumerat, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V, 22, 23). Fructus isti, profectus nostri. Hi accepti sponso, quia ipsi cura est de nobis. Num de virgultis cura est Deo? Homines, non arbores amat Homo Deus, et nostros profectus suos fructus reputat. Tempus horum diligenter observat, arridet apparentibus, et sollicitus satagit ne 1082D pereant nobis, cum apparuerint; imo vero ne pereant sibi: se enim reputat tanquam nos. Ideoque providens capi sibi jubet insidiantes vulpeculas, ne novellos fructus ipsae praeripiant. Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Et quasi quis dicat: Praepropere times, nondum venit fructuum tempus: Non est ita, inquit: nam vinea nostra floruit. Post flores non est fructuum mora; adhuc illis cadentibus isti erumpunt illico, illico incipiunt apparere.

6. Parabola ista instantis est temporis. Videtis istos novitios? Nuper venerunt, nuper conversi sunt. 1083A Non possumus de ipsis dicere, quia vinea nostra floruit: floret enim. Interim, quod in eis apparere videtis, flos est: fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam, et bonam totius corporis compositionem. Placent, fateor, quae in facie sunt: negligentior utique is qui foris apparet corporum cultus est vestium, sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia haec, noviter coepere, ipsa sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum, magis quam fructus. Vobis, filioli, non timemus a fraude vulpium, quae fructibus magis, quam floribus invidere noscuntur. Vestrum aliunde periculum est. Ustionem certe metuo floribus; 1083B non subreptionem, sed ustionem a frigore. Aquilo mihi suspectus est, et frigora matutina, quae intempestivos flores solent perdere, fructus praeripere. Iraque ab aquilone panditur vestrum malum. A facie frigoris ejus quis sustinebit? (Psal. CXLVII, 17.) Hoc frigus si semel animam (animae quidem, ut assolet, incuria spiritu dormitante) pervaserit, ac nemine deinde, quod absit! inhibente ad interiora ejus pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit judicii lumen, libertatem 1484 addixerit spiritus: mox, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, 1083C contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur jus [alias, adjudicatur jus], fas proscribitur derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus; praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelo in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. Principium et originem hujus pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est hujus temporis demonstrare: 1083D alias erit hoc; nunc coepta prosequamur.

7. Ad provectiores et firmiores sermo est retorquendus, ad vineam quae jam floruit, cui quidem etsi non est quod floribus formidet a frigore, sed non fructus securi sunt a vulpibus. Dicendum apertius quid sint spiritualiter hae vulpes, cur pusillae dicantur, cur jubeantur potissimum capi, et non abigi, vel occidi: etiam introducenda diversa genera harum bestiarum ad majorem audientium notitiam et cautelam; non sane sermone isto, ut fastidio consulamus, et nostrae devotionis alacritas perpetuetur in gratia et confessione gloriae magni Ecclesiae Sponsi Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

SERMO LXIV De tentationibus monachorum provectorum, quas patiantur vulpes, seu tentationes magis sibi infestas. Item de haereticis, vulpibus Ecclesiae, capiendis.1084A

1. Adsum promissioni meae. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit (Cant. II, 15). Vulpes, tentationes sunt. Necesse est ut veniant tentationes. Quis enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit? (II Tim. II, 3.) aut quomodo certabunt, si desit qui impugnet? Tu ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1), certus omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem passuros (II Tim. III, 12). Porro tentationes diversae sunt, pro temporum diversitate. Et initiis 1084B quidem nostris, tanquam novellarum teneris floribus plantationum, in evidenti vis algoris incumbit, cujus meminimus in sermone altero, et incipientes ab hac peste cautos reddidimus (Supra, serm. 63, n. 6). Jam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem sese opponere contrariae virtutes aperte audent, sed solent in occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas justitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude, proh pudor! vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus!

1084C 2. Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio: quidni vulpecula fuit? Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis? Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim, dum benefaciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam. Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam carnis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, 1485 et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. Potes tu quoque per te ipsum in te ipso alias atque 1084D alias similes huic invenire seu advertere, si non negligas.

3. Vis tamen ut unam adhuc ego ostendam tibi? Facio etiam et tertiam, et quartam quoque demonstrabo, si te ad capiendas eas, quas forte ex his in tua adverteris vinea, invenero vigilantem. Interdum bene proficientis cujuspiam, cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, juxta illud: Continuo non acquievi, carni et sanguini (Galat. I, 16); sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. Sane timet propheticum incurrere maledictum, si quae in abscondito accepit frumenta, abscondat in populis (Prov. II, 1085A 26): et contra Evangelium facere, nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta (Matth. X, 27). Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis (Deut. XV, 19). Hoc Paulus interpretans: Non neophytum, inquit, ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6): et rursum, Nec quisquam. inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4); item ipse: Quomodo praedicabunt, ait, nisi mittantur? (Rom. X, 15.) Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare nec 1085B monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est? Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est malum sub specie boni.

4. Sed aspice aliam. Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem, non modo remissos, sed etiam dissolutos? Sicque apparuit vulpeculam adfuisse, ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum. Cogitabat, si solus degeret, multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritualis gratiae fuisset 1085C expertus. Et bona visa est sua cogitatio sibi; sed rei exitus indicavit, magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse.

5. Quid illud quod nos quoque toties in domo ista, et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam ex qua se omnibus, sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae ipsius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, et grandis vineae hujus, quam plantavit dextera Domini, vestrae scilicet omnium unanimitatis, demolitio? Vae homini per quem scandalum venit? (Matth. XVIII, 7.) Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis (Marc. IX, 41): durum est quod sequitur. Quanto duriora meretur, 1085D qui tantam, et tam sanctam multitudinem scandalizat? Judicium prorsus durissimum portabit quicunque est ille. Sed haec alias.

6. Nunc vero intendamus his, quae a Sponso dicuntur super pusillis et astutis his animalibus demolientibus vineas. Pusillis dixerim, non malitia, sed subtilitate. Astutum siquidem natura hoc genus est animantis, promptumque admodum ad nocendum in occulto: et videtur mihi congruentissime designare subtilissima quaedam vitia specie palliata virtutum, qualium utique formam praemissis ad notitiam exemplis, paucis licet, jam aliquantisper 1086A expressi. Nec enim aliter nocere queunt, nisi quod se virtutes virtutum 1486 quadam similitudine mentiuntur. Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis (II Cor. II, 14), parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2). Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod cum caetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi duntaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maximeque ad discretionem spiritum, qui cum Apostolo possint dicere, 1086B quia non ignoramus astutias Satanae, neque cogitationes ejus (II Cor. II, 11). Et vide ne forte ob hoc a sponso jubeantur, non quidem exterminari, vel abigi, vel occidi, sed capi: quod videlicet hujusmodi spirituales, dolosasque bestiolas omni vigilantia et cautela observari oporteat et examinari, et sic capi, id est comprehendi, in astutia sua. Ergo, cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas; rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineam. Denique, dicimus hominem in sermone capi, sicut habes in Evangelio, quia convenerunt Pharisaei in unum, ut caperent Jesum in sermone (Matt. XXII, 15).

7. Ita ergo sponsus capi jubet vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas, id est deprehendi, convinci, 1086C prodi. Solum hoc malignitatis genus id proprium habet, ut agnitum jam minime noceat, ita ut agnosci, sit illi expugnari. Quis enim, nisi demens, comperta decipula sciens et prudens pedem mittit in illam? Sufficit proinde si capiantur quae ejusmodi sunt, hoc est, si prodas et deducas ad medium; quippe quibus apparere, perire est. Non sic caetera vitia. Nempe manifeste veniunt, manifeste nocent; scientes captivant, superant reluctantes, utpote vi, non dolo agentia. Ergo contra hujusmodi aperte saevientes bestias non investigatione opus est, sed refrenatione. Solas has vulpes parvulas, dissimula trices maximas, quia proditae jam non nocent, sufficit educi in lucem, et capi in calliditate sua. Nam foveas habent. Tali itaque ex causa vulpes istae 1086D et capi jubentur, et parvulae describuntur. Vel ideo parvulae, ut nascentia vitia in ipso ortu, donec utique parvula sunt, vigilanter observans illico comprehendas, ne crescentia plus noceant et difficilius capiantur.

8. Et si juxta allegoriam Ecclesias vineas, vulpes haereses, vel potius haereticos ipsos intelligamus: simplex est sensus, ut haeretici capiantur potius, quam effugentur. Capiantur, dico, non armis, sed argumentis, quibus refellantur errores eorum; ipsi vero, si fieri potest, reconcilientur catholicae, revocentur ad veram fidem. Haec est enim voluntas 1087A ejus qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II. 4). Hoc denique velle se perhibet, qui non simpliciter, capite vulpes, sed, capite, inquit, nobis vulpes. Sibi ergo et sponsae suae, id est catholicae, jubet acquiri has vulpes, cum ait, Capite eas nobis. Itaque homo de Ecclesia exercitatus et doctus, si cum haeretico homine disputare aggreditur, illo intentionem suam dirigere debet, quatenus ita errantem convincat, ut et convertat, cogitans illud apostoli Jacobi: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Quod si reverti noluerit, nec convictus post primam jam et secundam admonitionem, utpote qui omnino subversus est; 1087B erit secundum Apostolum devitandus (Tit. III, 10). Ex hoc jam melius, ut quidem ego arbitror, effugatur, aut etiam religatur, quam sinitur vineas demoliri.

9. Nec propterea sane nihil se egisse putet qui haereticum vicit et convicit, haereses confutavit, verisimilia 1487 a vero clare aperteque distinxit; prava dogmata, plana et irrefragabili ratione prava esse monstravit; pravum denique intellectum, extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redegit. Nempe cepit nihilominus, qui talia operatus est, vulpem, etsi non ad salutem illi; et cepit eam sponso et sponsae, quamvis aliter. Nam, etsi haereticus non surrexit de faece, Ecclesia tamen confirmatur in fide: et quidem de profectibus sponsae 1087C sponsus sine dubio gratulatur. Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10). Denique non putat a se aliena lucra nostra, qui se nobis tam dignanter associat, dum jubet capi vulpes, non sibi, sed nobis secum. Capite, inquiens, nobis. Advertere est enim quod ait, nobis. Quid hac voce socialius? An non tibi videtur hoc dicere, quasi 1088A quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis? Et qui loquitur Deus est — minime tamen ut Deus id loquitur, sed ut sponsus.

10. Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur, qui socium non habet? Poterat dicere: Mi hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7), ut scias amoris 1088B fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Cum quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises, Aethiopissae hujus tam devotus, tam ambitiosus amator? Sane non alter Moyses, sed plus quam Moyses (Num. XII, 1). Num tu ille es speciosus forma prae filiis hominum? (Psal. XLIV, 3.) Parum dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura substantiae Dei (Hebr. I, 3); postremo super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5).

ADMONITIO IN DUOS SERMONES SEQUENTES.

Epistolae Evervini, hucusque inter sermones hic editoe, 1088C locum opportuniorem assignavimus inter epistolas diversorum ad Bernardum. Vide Opp. tom. I col.676. EDIT.

SERMO LXV. De clandestinis haereticis, quorum praeposteram religionem et studium occultandi mysteria sua, nec non scandalosum feminarum contubernium perstringit.

1. Duos vobis super uno capitulo disputavi sermones: 1089A tertium paro [alias, edere paro], si audire non taedeat. Et necessarium reor. Nam quod ad nostram quidem spectat domesticam vineam, quae vos estis, satis me arbitror in duobus fecisse sermonibus pro munimento illi adversus insidias tripartiti generis vulpium, qui sunt adulatores, detractores, ac seductorii quidam spiritus, gnari et assueti mala sub specie boni inducere. Verum dominicae vineae non ita. Illam loquor, quae implevit terram, cujus et nos portio sumus: vineam grandem nimis, Domini plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu. Ergo plus proprii curam gerens, in commune minus profui. Movet me autem pro ipsa multitudo demolientium eam, defensantium paucitas, difficultas 1089B defensionis. Difficultatem occultatio facit. Nam cum Ecclesia semper ab initio sui vulpes habuerit, cito omnes compertae et captae sunt. Confligebat haereticus palam (nam inde haereticus maxime, quod palam vincere cupiebat), et succumbebat. Ita ergo facile illae capiebantur vulpes. Quid enim si posita in lucem veritate haereticus in suae pertinaciae tenebris remanens, solus foris religatus aresceret? 1488-1491 Nihilominus capta reputabatur vulpes, condemnata impietate, et impio foras misso, ostentui utique jam victuro, non fructui. Ex hoc, juxta prophetam, erant illi ubera arentia, et venter sterilis (Ose. IX, 14); quia non repullulat error publice confutatus, et falsitas aperta non germinat.

2. Quid faciemus his malignissimis vulpibus, ut 1089C capi queant, quae nocere quam vincere malunt, et ne apparere quidem volunt, sed serpere? Omnibus una intentio haereticis semper fuit captare gloriam de singularitate scientiae. Sola ista malignior caeteris versutiorque haeresibus, damnis pascitur alienis, propriae gloriae negligens. Docta, credo, exemplis veterum, quae proditae evadere non valebant, sed confestim capiebantur, cauta est novo maleficii genere operari mysterium iniquitatis, eo licentius quo latentius. Denique indixere, ut dicitur, latebras sibi, firmaverunt sibi sermonem nequam. Jura, perjura; secretum prodere noli. Enimvero alias ne tenuiter quidem jurare ullatenus acquiescunt, propter illud de Evangelio: Non jurare, neque per 1089D coelum, neque per terram (Matth. V, 34, 35), etc. O stulti et tardi corde, repleti plane Pharisaico spiritu liquantes culicem, et camelum glutientes! (Matth. XXIII, 24). Jurare non licet, et pejerare licet? An 1090A in hoc solo utrumque licet? De quonam mihi Evangeliorum loco producitis istam exceptionem, qui ne iota quidem, ut falso gloriamini, praeteritis? Patet vos et superstitiose observare de juramento, et flagitiose praesumere de perjurio. O perversitatem! Quod ad cautelam consultum est, videlicet, non jurare; hoc isti mandati vice tam contentiose observant: et quod immobili jure sancitum est, non pejerandum scilicet, hoc tanquam indifferens pro sua voluntate dispensant. Non, inquiunt, sed ne mysterium publicemus. Quasi gloria Dei non sit revelare sermonem. An Dei invident gloriae? Sed magis credo quod pandere erubescant, scientes inglorium. Nam nefanda et obscena dicuntur agere in secreto, siquidem et vulpium posteriora fetent.

1090B 3. Sed taceo quae negarent: ad manifesta respondeant. An juxta Evangelium cavent sanctum dare canibus, et margaritas porcis (Matth. VII, 6)? At istud aperte fateri est, se non esse de Ecclesia, qui omnes qui de Ecclesia sunt, canes censent et porcos. Sine exceptione enim omnibus qui de sua secta non sunt, suum illud, quidquid est, subtrahendum existimant. Caeterum hoc etsi sentiant, non respondebunt, ne manifesti fiant, nempe quod omni modo fugiunt, sed non effugient. Responde mihi, o homo, qui plus quam oportet sapis, et plus quam dici potest desipis. Dei est, an non, mysterium quod occultas? Si est, cur non ad ejus gloriam pandis? Nam gloria Dei, revelare sermonem. Si non, cur fidem habes in eo quod non est Dei, nisi quia haereticus 1090C es? Aut igitur Dei secretum ad Dei gloriam prodant; aut Dei negent mysterium, et minime se haereticos negent; aut certe nihilominus manifestos se fateantur inimicos gloriae Dei; qui nolunt manifestum fieri, quod ei norunt fore ad gloriam. Stat nempe Scripturae veritas: Gloria regum celare verbum, gloria Dei revelare sermonem (Prov. XXV, 2). Non vis tu revelare? Non ergo vis Deum glorificare. Sed forte non recipis Scripturam hanc. Ita est: solius Evangelii se profitentur aemulatores, et solos. Respondeant proinde Evangelio. Quod dico, ait, in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Jam non licet silere. Usquequo occultum tenetur, quod palam Deus 1090D fieri jubet? Usquequo opertum est Evangelium vestrum? Suspicor; vestrum non est Pauli: nam ille suum fatetur opertum non esse. Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his opertum est qui 1091A pereunt (II Cor. IV, 3). Videte ne vos diceret, apud quos Evangelium invenitur opertum. Quid apertius quod pereatis? An forte nec Paulum 1492 recipitis? De quibusdam ita audivi. Non enim inter vos omnes per omnia concordatis, etsi a nobis omnes dissentiatis.

4. At vero eorum verba, et scripta, et traditiones, qui corporaliter cum Salvatore fuerunt, pari auctoritate Evangelii cuncti, ni fallor, indifferenter recipitis. Nunquid illi opertum tenuere Evangelium suum? Nunquid in Deo carnis infirma, mortis horrida, crucis ignominiam tacuere? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Ubi apostolica forma et vita, quam jactatis? Illi clamant, vos susurratis; illi in publico, vos in angulo; 1091B illi ut nubes volant (Isai. LX, 8), vos in tenebris ac subterraneis domibus delitescitis. Quid simile illis in vobis ostenditis? An quod vobiscum mulierculas non utique circumducitis, sed includitis? Non aeque comitatio, ut cohabitatio, suspicioni patet. Verum quisnam de illis sinistrum quidpiam suspicaretur, qui mortuos suscitabant? Fac tu similiter, et una recubantem putabo feminam virum. Alioquin temere tibi usurpas illorum dispensationem, quorum sanctitatem non habes. Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est non potes; et quod majus est vis credam tibi? Quotidie latus tuum ad latus juvenculae est in mensa; lectus tuus ad lectum ejus in camera, oculi tui ad illius 1091C oculos in colloquio, manus tuae ad manus ipsius in opere: et continens vis putari? Esto ut sis: sed ego suspicione non careo. Scandalo mihi es: tolle scandali causam, quo te probes verum, ut jactitas, Evangelii aemulatorem. Qui scandalizaverit unum de Ecclesia, nonne Evangelium condemnat illum? Tu Ecclesiam scandalizas. Vulpes es demoliens vineam. Juvate me, socii, ut capiatur; vel potius capite vos nobis eam, o angeli sancti. Versuta est valde, operta est iniquitate et impietate sua. Plane tam pusilla atque subtilis, ut facile quidem humanos fustretur obtutus. Nunquid et vestros? Propterea vox illa ad vos, utpote sodales sponsi: Capite nobis vulpes parvulas (Cant. II, 15). Ergo facite quod jubemini; 1091D capite nobis hanc tam versipellem vulpeculam, quam ecce jamdiu frustra insequimur. Docete et suggerite, qualiter fraus deprehendatur. Hoc enim est cepisse vulpem; quia longe plus nocet falsus catholicus, quam si verus appareret haereticus . Non est autem hominis scire quid sit in homine, nisi quis forte ad hoc ipsum fuerit vel illuminatus Spiritu Dei, vel angelica informatus industria. Quod signum dabitis, ut palam fiat pessima haeresis haec, docta mentiri non lingua tantum, sed vita?

5. Et quidem recens vastatio vineae vulpem indicat adfuisse: sed nescio qua arte fingendi ita sua 1092A confundit vestigia callidissimum animal, ut qua vel intret, vel exeat, haud facile queat ab homine deprehendi. Cumque pateat opus, non apparet auctor; ita per ea quae in facie sunt, cuncta dissimulat. Denique si fidem interroges, nihil christianius; si conversationem, nihil irreprehensibilius: et quae loquitur, factis probat. Videas hominem in testimonium suae fidei frequentare ecclesiam, honorare presbyteros, offerre munus suum, confessionem facere, sacramentis communicare. Quid fidelius? Jam quod ad vitam moresque spectat, neminem circumvenit, neminem supergreditur, neminem concutit. Pallent insuper ora jejuniis, panem non comedit otiosus, operatur manibus unde vitam sustentat. Ubi jam vulpes? Tenebamus eam: quomodo 1092B elapsa est e manibus? Quomodo tam repente disparuit? Instemus, investigemus: a fructibus ejus cognoscemus eam. Et certe vinearum demolitio testatur vulpem. Mulieres, relictis viris, et item viri, dimissis uxoribus, ad istos se conferunt. Clerici et sacerdotes, populis ecclesiisque relictis, intonsi et barbati apud eos inter textores et textrices 1493 plerumque inventi sunt. An non gravis demolitio ista? an non opera vulpium haec?

6. Verum non apud omnes forte ista tam manifesta deprehenduntur: et si sint, non est unde probentur. Quonam modo capimus illos? Revertamur ad consortium et contubernium feminarum hoc enim inter eos nemo qui careat. Interrogo unum qnempiam horum. Heus tu, bone vir! quaenam haec 1092C mulier, et unde haec tibi? Uxorne tua? Non, inquit, nam voto meo istud non convenit. Filia ergo? Non. Quid igitur? Non soror, non neptis, non aliquo saltem propinquitatis vel affinitatis gradu attinens tibi? Nullo prorsus. Et quomodo tuta tibi cum ista continentia tua? Sane nec licet tibi istud. Cohabitationem, si nescis, virorum et feminarum in iis qui vovere continentiam, Ecclesia vetat. Si non vis scandalizare Ecclesiam, ejice feminam. Alioquin ex hoc uno caetera, quae non adeo manifesta sunt, procul dubio credibilia fiunt.

7. Sed quo mihi, inquit, Evangelii loco monstras prohibitum istud? Evangelium appellasti; ad Evangelium ibis. Si obedias Evangelio, non facies scandalum: 1092D prohibet enim plane Evangelium scandalum fieri. Facis autem tu, istam non amovendo juxta constitutum Ecclesiae. Suspectus eras, at nunc manifeste censebere et contemptor Evangelii, et Ecclesiae adversator. Quid judicatis, fratres? Si pertinax fuerit ut nec obediat Evangelio, nec Ecclesiae acquiescat, quid jam tergiversari potest? Nonne aperte vobis videtur deprehensa fraus, et comprehensa vulpes? Si non amovet feminam, non amovet scandalum; si non amovet scandalum cum amovere possit, trangressor tenetur Evangelii. Quid factura Ecclesia est, nisi ut amoveat illum qui non vult 1093A amovere scandalum, ne sit similis illi inobediens? Nam mandatum habet ex hoc in Evangelio, non parcere oculo scandalizanti se, non manui, non pedi; se eruere illum, abscindere ista, et projicere a se. Si, inquit, Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 6-9, 17).

8. Fecimusne aliquid? Puto quia fecimus. Cepimus vulpem, quia fraudem percepimus. Manifesti sunt qui latebant falsi Catholici, veri depraedatores catholicae. Etenim dum mecum dulces capiebas cibos (corpus dico et sanguinem Christi), dum in domo Dei ambulavimus cum consensu, fuit suadendi locus, imo opportunitas seducendi, juxta illud Sapientiae: Simulator ore decipit amicum suum (Prov. XI, 9). Nunc autem facile, secundum sapientiam Pauli, 1093B post unam [alias, primam] et secundam admonitionem haereticum hominem devitabo, sciens quia subversus est qui ejusmodi est (Tit. III, 10, 11); ac proinde cautus providere, ne jam sit et subversor. Itaque nonnihil est, juxta verbum Sapientis, in insidiis suis captos esse iniquos (Prov. XI, 6), illos praesertim iniquos, qui insidiis pro armis uti cauti sunt. Nam conflictus omnino ab his et defensio periit. Vile nempe hoc genus est et rusticanum, ac sine litteris, et prorsus imbelle. Denique vulpes sunt, et pusillae; sed neque illa, in quibus male sentire dicuntur, defensibilia sunt; nec tam subtilia, quam suasibilia, idque duntaxat mulierculis rusticis et idiotis, et quales utique omnes sunt, quotquot adhuc de secta hac esse expertus sum. Nec enim in 1093C cunctis assertionibus eorum, nam multae sunt, novum quid aut inauditum audisse me recolo, sed quod tritum est, et diu ventilatum inter antiquos haereticos, a nostris autem contritum et eventilatum. Dicendum tamen, et dicam, quaenam illae ineptiae sint; partim quas sciscitantibus se Catholicis minus caute respondentes ipsi confessi sunt partim 1494 quas divisi ab invicem litigantes de invicem prodiderunt, partim quoque quas nonnulli eorum redeuntes ad Ecclesiam detexerunt: non quod ad omnes respondeam, nec enim necesse est, sed tantum ut innotescant. At istud alterius erit opus sermonis, ad laudem et gloriam nominis sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXVI. De erroribus haereticorum circa nuptias, baptismum parvulorum, purgatorium, orationes pro defunctis et invocationem sanctorum.1093D

1. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas (Cant. II, 15). Ecce ego ad vulpes istas. Ipsae sunt quae praetergrediuntur viam, et vindemiant vineam. Non sunt contentae deserere viam, nisi et desertare vineam possint, addentes praevaricationem. 1094A Non sufficit haereticos esse, nisi et hypocritae sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium ad nudandas oves et spoliandos arietes. An non tibi utraque res impleta videtur, ubi et fide plebes, et plebibus sacerdotes depraedati inveniuntur? Quinam isti praedones? Hi oves sunt habitu, astu vulpes, actu et crudelitate lupi. Hi sunt qui boni videri, non esse; mali non videri, sed esse volunt. Mali sunt, et boni videri volunt, ne soli sint mali; mali videri timent, ne parum sint mali. Etenim minus semper malitia palam nocuit, nec unquam bonus, nisi boni simulatione deceptus est. Ita ergo in malum bonorum boni apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari. Neque enim est apud eos virtutes colere, 1094B sed vitia colorare quodam quasi virtutum minio. Denique superstitionis impietatem nomine religionis intitulant. Innocentiam definiunt, tantum in aperto non laedere, innocentiae proinde solum sibi vindicantes colorem. In operimentum turpitudinis, continentiae se insigniere voto. Porro turpitudinem in solis existimant reputandam uxoribus: cum vel sola sit ea, quae cum uxore est, causa, quae turpitudinem excusat in coitu. Rusticani homines sunt et idiotae, et prorsus contemptibiles: sed non est, dico vobis, cum eis negligenter agendum. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 16, 17).

2. Denique non neglexit Spiritus sanctus, qui de his quondam tam manifeste vaticinatus est, dicente 1094C Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 13). Istos prorsus, istos dicebat. Hi nubere prohibent, hi a cibis abstinent quos Deus creavit, de quibus postea videbimus. Nunc autem videte, si non proprie daemonum et non hominum ludificatio haec, secundum quod praedixerat Spiritus. Quaere ab illis suae sectae auctorem; neminem dabunt. Quae haeresis non ex hominibus habuit proprium haeresiarcham? Manichaei Manem habuere principem et praeceptorem, Sabelliani Sabellium, 1094D Ariani Arium, Eunomiani Eunomium, Nestoriani Nestorium. Ita omnes caeterae hujusmodi pestes, singulae singulos magistros, homines habuisse noscuntur, a quibus originem simul duxere et nomen. Quo nomine istos titulove censebis? Nullo; quoniam non est ab homine illorum haeresis, neque per hominem illam acceperunt. Absit tamen ut per revelationem Jesus Christi, sed magis et absque dubio, uti Spiritus sanctus praedixit, per immisionem 1495 et fraudem daemoniorum, 1095A in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere!

3. In hypocrisi plane hoc et vulpina dolositate loquuntur, fingentes se amore id dicere castitatis, quod magis causa turpitudinis fovendae et multiplicandae adinvenerunt. Res tamen tam in aperto est, ut mirer quomodo unquam homini Christiano persuaderi potuerit, nisi quod hi adeo aut bestiales sunt, ut non advertant, qualiter omni immunditiae laxat habenas, qui nuptias damnat; aut certe ita pleni nequitia, et diabolica malignitate absorpti, ut advertentes dissimulent, et laetentur in perditione hominum. Tolle de Ecclesia honorabile connubium et torum immaculatum (Hebr. XIII, 4); nonne reples cam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus, 1095B masculorum concubitoribus, et omni denique genere immundorum? Elige ergo utrumlibet, aut salvari universa monstra haec hominum, aut numerum salvandorum ad continentium redigi paucitatem. Quam parcus in uno! quam largus in altero! Neutrum horum competit Salvatori. Quid? coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Damnabitur universitas praeter pauculos continentes? Non est hoc esse Salvatorem. Rara in terris continentia, neque pro tantillo quaestu ad terras plenitudo illa semetipsam exinanivit. Et quomodo de illa omnes accepimus, si solis indulsit continentibus participium sui? Non est quod ad hoc respondeant. Sed neque ad illud credo. Si honestati in coelis est locus, non sit autem honesto et turpi 1095C consortium, sicut non est societas luci ad tenebras: profecto neminem immundorum locus in loco salutis manet. Si quis aliter sapit, arguet illum apostolica vox, absque omni ambiguo asserens: Quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Qua jam exiet de caverna haec insidiosa vulpecula? Puto in fovea deprehensam, in qua sibi duo quasi foramina fecerit, unum quo intret, alterum quo exeat. Nam consuevit ita. Vide ergo quomodo utrobique illi interclusus sit exitus. Si solos in coelestibus collocat continentes, perit ex maxima parte salus; si omnem spurcitiam pariter cum continentibus collocat, perit honestum. Sed justius perit ipsa, neque hac exitura, neque illac, reclusa perpetuo, et capta in fovea quam fecit.

1095D 4. Quidam tamen dissentientes ab aliis, inter solos virgines matrimonium contrahi posse fatentur. Verum quid in hac distinctione rationis afferre possint, non video: nisi quod pro libitu quisque suo sacramenta Ecclesiae, tanquam matris viscera, dente vipereo certatim inter se dilacerare contendunt. Nam quod dicuntur praetendere de primis conjugibus, quia virgines erant; quid istud, quaeso, matrimonii praejudicat libertati, quominus et inter non virgines contrahi liceat? Sed nescio quid se in Evangelio invenisse susurrant, quod suae ineptiae frustra existimant suffragari. Illud credo, quod Dominus cum praemisisset testimonium de Genosi: Et creavit hominem Deus ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit illos; postea intulit: 1096A Ergo quod Deus conjunxit, homo non separet (Gen. I, 27; Matth. XIX, 4, 6). Hos, inquiunt, conjunxit Deus, quia virgines ambo erant, et jam non licuit separari: non erit autem ex Deo copulatio secus praesumpta. Quis tibi dixit propterea a Deo conjunctos, quia virgines erant? Nam Scriptura hoc non loquitur. An non virgines erant, inquit? Erant; sed non est id ipsum, copulatos virgines, et copulatos quia virgines. Quanquam ne hoc quidem nominatim dictum reperies, quod virgines essent, quamvis essent. Sexuum sane expressa diversitas est, non virginitas, cum dictum est: Masculum et feminam creavit illos. Merito quidem. Non enim maritalis copula corporum requirit integritatem, sed sexuum aptitudinem. Bene proinde ipsam instituens Spiritus 1096B sanctus, sexum expressit, 1496 et virginitatem tacuit, nec dedit occasionem venandi verbum insidiosis vulpeculis. Quod utique libenter fecissent; quamvis id quoque frustra. Quid enim si dixisset: Virgines creavit illos? Num propterea continuo obtinuisses, solos virgines licere conjungi? Et tamen quomodo exsultasses ex sola verbi occasione? quomodo exsufflasses secundas et tertias nuptias? quomodo insultasses catholicae, scorta lenonesque ad invicem tanto libentius conjungenti, quanto proinde eos de turpi ad honestum transire non dubitat? Fortassis et reprehenderes Deum prophetae praecipientem fornicariam ducere (Ose. I, 2): nunc autem et occasio deest, et libet gratis haereticum esse. Nam testimonium quod usurpasti ad astruendum errorem 1096C tuum, plus ad destruendum valere inventum est; pro te facere nihil, contra te plurimum.

5. Nunc autem audi, quod te ex toto aut confundit, aut corrigit, et haeresim tuam prorsus conterit et comminuit. Mulier quanto tempore vir ejus vivit, alligata est viro; si autem dormierit vir ejus, soluta est a lege viri; cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Paulus est qui concedit viduae, ut cui vult nubat: et tu econtra praecipis: Nulla praeter virginem nubat, et hoc nonnisi virgini, ut non cui vult, nubat vel ipsa. Quid manum Dei abbrevias? quid largam benedictionem nuptiarum restringis? quid proprium vindicas virgini, quod indultum est sexui? Non concederet hoc Paulus, nisi liceret. At parum dico, concedit: vult quoque. Volo, inquit, 1096D adolescentiores nubere (I Tim. V, 14): nec dubium quin viduas dicat. Quid manifestius? Ergo quod concedit, quia licet; etiam vult, quia expedit. Quod licet et expedit, haereticus prohibet? Nihil ex hac prohibitione persuadebit, nisi quod haereticus est.

6. Superest ut et de residuo apostolicae prophetiae istos aliquantulum exagitemus. Abstinent namque hi, ut praedixit ille, a cibis, quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione (I Tim. IV, 3): hinc quoque haereticos se probantes, non sane quia abstinent, sed quia haeretice abstinent. Nam et ego interdum abstineo; sed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate. Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus suum, et in servitutem redigit? (I Cor. IX, 27.) Abstinebo 1097A a vino, quia in vino luxuria est (Ephes. V, 18); aut si infirmus sum, modico utar, juxta consilium Pauli (I Tim. V, 23). Abstinebo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis nutriant vitia. Panem ipsum cum mensura studebo sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat, et ne improperet etiam mihi propheta, quia panem meum comederim in saturitate (Ezech. XVI, 49). Sed ne simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio sane ventris usque ad titillationem pertingat libidinis. Haereticus aliter. Nempe horret lac, et quidquid ex eo conficitur: postremo omne quod ex coitu concreatur. Recte et Christiane, si non idcirco quia ex coitu, sed ne ad coitum provocent.

7. Caeterum quid sibi vult, quod ita generaliter 1097B omne quod ex coitu generatur, vitatur? Suspicionem generat mihi observatio ista ciborum tam signanter expressa. Verumtamen si de regula medicorum hoc profers nobis, non reprehendimus curam carnis, quam nemo unquam odio habuit, si tamen non nimia fuerit. Si de disciplina abstinentium, id est spiritualium medicorum schola; etiam virtutem approbamus, qua carnem domas, frenas libidinem. At si de insania Manichaei praescribis beneficentiae Dei, ut quod ille creavit et donavit ad percipiendum cum gratiarum actione, tu non modo ingratus, sed et censor temerarius immundum decernas, et tanquam a malo abstineas; non plane abstinentiam collaudabo, sed exsecrabor blasphemiam: te magis immundum dixerim, qui immundum 1097C quid putas. Omnia munda mundis, ait ille rerum optimus aestimator: et nihil 1497 immundum, nisi ei qui immundum quid putat: Immundis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia (Tit. I, 15). Vae qui respuitis cibos, quos Deus creavit, judicantes immundos et indignos, quos trajiciatis in corpora vestra: cum propterea vos corpus Christi, quod est Ecclesia, tanquam pollutos et immundos exspuerit.

8. Non ignoro, quod se et solos corpus Christi esse glorientur: sed sibi hoc persuadeant qui illud 1098A quoque persuasum habent, potestatem se habere quotidie in mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi ad nutriendum se in corpus Christi et membra. Nempe jactant se esse successores apostolorum, et apostolicos nominant, nullum tamen apostolatus sui signum valentes ostendere. Quousque lucerna sub modio? Vos estis lux mundi, dictum est apostolis: et ideo apostoli super candelabrum, ut toto luceant mundo. Pudeat successores apostolorum lucem non esse mundi, sed modii, mundi autem tenebras. Dicamus eis: Vos estis tenebrae mundi: et transeamus ad alia. Se dicunt Ecclesiam. Sed contradicunt ei qui dicit: Non potest civitas abscondi supra montem composita (Matth. V, 14-16). Itane lapidem de monte abscissum sine manibus, montem 1098B factum, et implentem mundum (Dan. II, 34, 35), vestris creditis inclusum antris? Et ne hic quidem immorandum. Ipsa opinio refugit publicari suo contenta susurrio. Habet, et semper habebit integram Christus haereditatem suam, et possessionem suam terminos terrae. Se potius subtrahunt huic magnae haereditati, qui Christo illam conantur detrahere.

9. Videte detractores, videte canes. Irrident nos, quod baptizamus infantes; quod oramus pro mortuis; quod sanctorum suffragia postulamus. In omni genere hominum atque in utroque sexu festinant proscribere Christum, in adultis et parvulis, in vivis et mortuis; hinc quidem infantibus ex impossibilitate naturae, inde vero adultis ex difficultate continentiae 1098C praescribentes. Porro mortuos viventium fraudantes auxiliis, viventes nihilominus sanctorum, qui decesserunt, suffragiis spoliantes. Absit! Non relinquet Dominus plebem suam, quae est sicut arena maris, nec contentus erit paucitate haereticorum, qui omnes redemit. Neque enim parva, sed plane copiosa apud eum redemptio. Quantus vero numerus istorum ad magnitudinem pretii? Se magis pretio fraudant, qui ipsum evacuare conantur. Quid enim si infans pro se loqui non potest, pro quo vox sanguinis fratris sui, et talis fratris, clamat ad 1099A Deum de terra? Astat et clamat nihilominus mater Ecclesia. Quid tamen infans? Nonne et ipse videtur tibi inhiare quodam modo fontibus Salvatoris, vociferari ad Deum, suisque vagitibus clamitare: Domine, vim patior, responde pro me? (Isa. XXXVIII, 14.) Flagitat auxilium gratiae, quia vim patitur a natura [alias, ab origine; alias, a peccato]. Clamat innocentia miseri, clamat ignorantia parvuli, clamat addicti infirmitas. Ita ergo clamant haec omnia, sanguis fratris, fides matris, destitutio miseri, et miseria destituti: et clamatur ad Patrem. Porro Pater se ipsum negare non potest: pater enim est.

10. Nemo mihi dicat quia non habet fidem, cui mater impertit suam, involvens illi in Sacramento, quousque idoneus fiat proprio, non tantum sensu, 1099B sed et assensu, evolutam puramque percipere. Nunquid breve pallium est, ut non possit ambos cooperire? Magna est Ecclesiae fides. Nunquid minor fide Chananaeae mulieris, quam constat et filiae sufficere potuisse, et sibi? Ideo audivit: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti (Matth. XV, 28). Nunquid minor fide illorum, qui paralyticum per tegulas demittentes, animae illi simul et corporis obtinuere salutem? Denique habes: Quorum fidem ut vidit, ait paralytico: Confide, fili, remittuntur 1498 tibi peccata; et paulo post: Tolle grabatum tuum, et ambula (Matth. IX, 2, 5, 6). Qui haec credit, facile huic persuadebitur merito Ecclesiam praesumere, non solum parvulis baptizatis in sua fide salutem, sed etiam interfectis pro Christo infantibus coronam 1099C martyrii. Quae cum ita sint, nullum praejudicium sustinebunt regenerati de eo quod dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), cum sine fide non sint, qui in testimonium fidei baptismi gratiam perceperunt. Sed neque de eo quod item dictum est: Qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Quid enim credere est, nisi fidem habere? Itaque et mulier salvabitur per generationem filiorum, si permanserit in fide cum lenitate (I Tim. II, 15); et infantibus per lavacri regenerationem succurretur; et adulti qui continere non poterunt, conjugii tricesimo fructu se rediment; viventium quoque preces et hostias mortui, qui opus habebunt, et digni erunt, mediantibus 1099D percipient angelis; et eorum qui jam pervenerunt, viventibus adhuc nequaquam solatia deerunt per Deum qui ubique est, et in Deo nusquam affectu charitatis absentium. Nam et Christus propter hoc mortuus est et resurrexit, ut vivorum dominaretur et mortuorum (Rom. XIV, 9). Propter hoc quoque et infans natus est, et per singulos aetatum gradus profecit in virum, ut nulli deesset aetati.

1100A 11. Non credunt ignem purgatorium restare post mortem; sed statim animam solutam a corpore, vel ad requiem transire, vel ad damnationem. Quaerant ergo ab eo, qui dixit quoddam peccatum esse, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remitteretur (Matth. XII, 32), cur hoc dixerit, si nulla manet in futuro remissio purgatiove peccati. Jam vero qui Ecclesiam non agnoscunt, non est mirum si ordinibus Ecclesiae detrahunt, si instituta non recipiunt, si Sacramenta contemnunt, si mandatis non obediunt. «Peccatores,» inquiunt, «sunt apostolici, archiepiscopi, episcopi, presbyteri: ac per hoc nec dandis, nec accipiendis idonei sacramentis. Nunquam duo ista convenient, episcopum esse et peccatorem?» Falsum est. Episcopus erat Caiphas: et tamen 1100B quantus peccator, qui in Dominum mortis dictabat sententiam? Si negas episcopum, arguet te testimonium Joannis, qui eum in testimonium sui pontificatus etiam prophetasse refert (Joan. XI, 51). Apostolus erat Judas: et licet avarus et sceleratus, electus tamen a Domino. An tu de illius apostolatu dubitas, quem Dominus elegit? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? (Joan. VI, 71.) Audis eumdem electum apostolum, et exstitisse diabolum; et negas posse esse episcopum, qui peccator est? Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et qui non obedierunt eis tanquam episcopis, inobedientiae rei fuerunt, etiam in ipsum Dominum praecipientem, et dicentem: Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 2, 3). Patet ergo, quamvis 1100C Scribae, quamvis Pharisaei, quamvis videlicet maximi peccatores; propter cathedram tamen Moysi, ad eos quoque nihilominus pertinere quod item dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16).

12. Multa quidem et alia huic populo stulto et insipienti a spiritibus erroris, in hypocrisi loquentibus mendacium, mala persuasa sunt: sed non est respondere ad omnia. Quis enim omnia novit? Deinde labor infinitus esset, minime necessarius. Nam quantum ad istos, nec rationibus convincuntur, quia non intelligunt; nec autoritatibus corriguntur, quia non recipiunt; nec flectuntur suasionibus, quia subversi sunt. Probatum est: mori magis eligunt, quam 1100D converti. Horum finis interitus, horum novissima incendium manet. Horum siquidem in facto Samson ex succensis vulpium caudis figura praecessit (Judic. XV, 4, 5). 1499 Plerumque fideles injectis manibus aliquos ex eis ad medium traxerunt. Quaesiti fidem, cum de quibus suspecti videbantur, omnia prorsus suo more negarent; examinati judicio aquae, mendaces inventi sunt. Cumque jam negare non 1101A possent, quippe deprehensi, aqua eos non recipiente; arrepto, ut dicitur, freno dentibus, tam misere quam libere impietatem non confessi, sed professi sunt, palam pietatem astruentes, et pro ea mortem subire parati. Nec minus parati inferre qui astabant. Itaque irruens in eos populus, novos haereticis suae ipsorum perfidiae martyres dedit. Approbamus zelum, sed factum non suademus; quia fides suadenda est, non imponenda. Quanquam melius procul dubio gladio coercentur, illius videlicet qui non sine causa gladium portat, quam in suum errorem multos trajicere permittantur . Dei enim minister ille est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 4).

13. Mirantur aliqui, quod non modo patienter, sed et laeti, ut videbatur, ducerentur ad mortem; sed 1101B qui minus advertunt, quanta sit potestas diaboli, non modo in corpora hominum, sed etiam in corda, quae semel permissus possederit. Nonne plus est sibimet hominem injicere manus quam id libenter ab alio sustinere? Hoc autem in multis potuisse diabolum frequenter experti sumus, qui se ipsos aut submerserunt, aut suspenderunt. Denique Judas suspendit se ipsum (Matth. XXVII, 5), diabolo sine dubio immittente. Ego tamen majus existimo, magisque admiror, quod potuit immisisse in cor ejus ut traderet Dominum (Joan. XIII, 2), quam ut semetipsum suspenderet. Nihil ergo simile habent constantia martyrum, et pertinacia horum; quia mortis contemptum in illis pietas, in istis cordis duritia operatur. Et ideo Propheta martyris forsitan 1101C voce dicebat: Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum (Psal. CXIII, 70): pro eo videlicet quod etsi poena eadem videretur, longe diversa esset intentio; illo utique durante cor contra Dominum, isto in lege Domini meditante.

14. Quae cum ita sint, non est opus, ut dixi, frustra multa adversus homines stultissimos atque obstinatissimos dicere: sufficit innotuisse illos ut vitentur. Quamobrem ut deprehendantur, cogendi sunt vel abjicere feminas, vel exire de Ecclesia, utpote scandalizantes Ecclesiam in convictu et contubernio feminarum. Dolendum valde, quod non solum laici principes, sed et quidam, ut dicitur, de clero, necnon de ordine episcoporum qui magis eos 1102A persequi debuerant, propter quaestum sustineant, accipientes ab eis munera. Et quomodo, inquiunt, damnabimus nec convictos, nec confessos? Frivola satis, non ratio, sed occasio. Hoc solo, etiamsi aliud non esset, facile deprehendis, si, ut dixi, viros et feminas, qui se continentes dicunt, ab invicem separes: et feminas quidem cum aliis sui et sexus et voti degere cogas; viros aeque cum ejusdem propositi viris. Per hoc enim consultum erit utrorumque voto simul et famae, cum continentiae suae et testes habuerint et custodes. Quod si non sustinent, justissime eliminabuntur de Ecclesia, quam scandalizant, non solum notabili, sed etiam illicita cohabitatione. Ergo ista sufficiant pro deprehendendis harum vulpium dolis, ad dandam scientiam et cautelam dilectae 1102B et gloriosae sponsae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

1500 SERMO LXVII. De mirabili affectu dilectionis sponsae, quem eructat propter amorem Christi sponsi.

1. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16). Hactenus verba sponsi. Adsit ipse, ut digne ad gloriam ipsius et nostram ipsorum salutem, sponsae ejus possimus investigare sermones. Neque enim tales sunt, qui a nobis considerari et discuti, prout dignum fuerit, valeant, nisi ipse fuerit dux verbi. Sunt enim quam suaves ad gratiam, tam fecundi ad sensus, tam etiam profundi ad mysteria. Cui similabo eos? Uni interim alicui epularum, quae triplici quadam 1102C emineat gratia; deliciosa ad saporem, solida ad nutrimentum, efficax ad medicinam. Sic, inquam, sic singulus quisque sponsae sermo, et ex eo quod suaviter sonat, affectum mulcet; et de sensuum ubertate mentem impinguat et nutrit; et de altitudine mysteriorum, dum intellectum quo plus exercet, plus terret, miro modo tumorem sanat inflantis scientiae. Etenim si unus quispiam ex his forte, qui sibi scioli videntur, curiosius sese dederit scrutinio horum, cum viderit ingenii sui succumbere vires, et redigi in captivitatem omnem intellectum persenserit, nonne humiliatus ad illam vocem compelletur, ut dicat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam? (Psal. CXXXVIII, 6.) 1103A Et nunc quidem principium verborum ejus quantae suavitatis insigne praefert? Nam vide quale principium dederit. Dilectus, inquit, meus mihi, et ego illi. Simplex vox videtur, quoniam suaviter sonat; sed de hoc videbitur postea.

2. Nunc vero a dilectione incipit, de dilecto prosequitur, nihil aliud se scire indicans nisi dilectum. Patet de quo sermo: cum quo non ita. Non enim ut cum ipso eodem fuerit sentire permittitur, cum ipse jam non adfuerit. Neque id dubium: nempe mox eum revocare videtur, et quasi post tergum clamare: Revertere, inquiens, dilecte mi. Unde adducimur non aliud sane conjicere, nisi quod finitis verbis suis ille iterum suo more se absentaverit, et illa remanserit nihilominus de eo loquens, qui nunquam absens 1103B est sibi. Ita est: in ore retinuit, qui non recedebat a corde, nec quando recedebat. Quod de ore exit, de corde venit et ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Ergo loquitur de dilecto, ut vere dilecta et vere diligenda, quoniam diligit multum. Quaerimus cum quo: nam de quo, novimus. Et non occurrit, nisi forte cum adolescentulis, quae a matre abesse non possunt, ubi discesserit sponsus. Sed melius, ut opinor, sentimus secum potius, et non cum altero sic locutam, praesertim quod trunca et minus continens inveniatur ipsa locutio, insufficiens plane ad dandam intelligentiam auditori, ob quam vel maxime invicem loquimur. Dilectus meus mihi, inquit, et ego illi. Non plus? Pendet oratio; imo non pendet, sed deficit. Suspenditur auditor, neceruditur, sed erigitur.

1103C 3. Quid est hoc quod dicit, ille mihi, et ego illi? Nescimus quid loquitur, quia non sentimus quod sentit. O sancta anima, quid tuus ille tibi, quid tu illi? Quaenam, quaeso, haec inter vos tam familiariter favorabiliterque discurrens exhibitio, et redhibitio? Tibi ille, tuque vicissim illi. Sed quid? Id ipsum ei tu, quod tibi ille, an aliud? Si nobis, si ad nostram loqueris intelligentiam, evidenter quod sentis edicito, Quousque animas nostras tollis? An secundum prophetam secretum tuum tibi? (Isa. XXIV, 16.) Ita est: affectus locutus est, non intellectus, et ideo non ad intellectum. Ad quid ergo? Ad 1501 nihil, nisi quod mirabiliter delectata, et affecta vehementer ad desideratos affatus, finem illo faciente nec tacere 1103D omnino quivit, nec tamen quod sensit exprimere. Neque enim ut exprimeret sic locuta est, sed ne taceret. Ex abundantia cordis os locutum est, sed non pro abundantia. Habent suas voces affectus, per quas se, etiam cum nolunt, produnt: timor, verbi causa, meticulosas, dolor gemebundas, amor jucundas. Nunquid dolentium planctus, moerentiumve singultus vel gemitus, percussorum, itemque paventium subitas et efferatas clamitationes, seu etiam saturatorum ructus, aut usus creat, aut ratio excitat, aut deliberatio ordinat, aut praemeditatio format? Ejusmodi certum est, non nutu prodire animi, sed erumpere motu. Sic flagrans ac vehemens amor, praesertim divinus, cum se intra se cohibere non valet, non attendit, quo ordine, qua lege, quave serie seu paucitate 1104A verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Interdum nec verba requirit, interdum nec voces omnino ullas, solis ad hoc contentus suspiriis. Inde est quod sponsa sancto amore flagrans, idque incredibili modo, sane pro captanda quantulacunque evaporatione ardoris quem patitur, non considerat quid, qualiter eloquatur: sed quidquid in buccam venerit, amore urgente non enuntiat, sed eructat. Quidni eructet sic refecta, et sic repleta?

4. Revolve textum epithalamii hujus ab ipso exordio usque huc, et vide si tanta uspiam illi, quanta hac vice in cunctis visitationibus et allocutionibus sponsi copia ejus indulta fuerit; et si unquam ex ore ipsius, non modo tam multos, sed et tam jucundos 1104B sermones acceperit. Quae ergo repleverat in bonis desiderium suum, quid mirum si ructum potius quam verbum fecit? Et si verbum fecisse tibi videtur, eructatum puta et non subornatum [alias male, subordinatum] aut praeordinatum. Nec enim sponsa rapinam arbitratur sibi aptare Prophetae dictum: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2), quippe eodem repleta spiritu. Dilectus meus mihi, et ego illi. Nihil consequentiae habet, deest orationi. Quid inde? Ructus est. Quid tu in ructu quaeris orationum juncturas, solemnia dictionum? Quas tu tuo ructui leges imponis vel regulas? Non recipit tuam moderationem, non a te compositionem exspectat, non commoditatem, non opportunitatem requirit. Per se ex intimis, non modo cum non vis, sed et cum nescis, 1104C erumpit, evulsus potius quam emissus. Tamen odorem portat ructus, quandoque bonum, quandoque malum, pro vasorum, e quibus ascendit, contrariis qualitatibus. Denique bonus homo de bono thesauro suo profert bonum, et malus malum (Matth. XII, 35). Bonum vas sponsa Domini mei, et bonus mihi odor ex illa.

5. Gratias ago tibi, Domine Jesu, qui me dignatus es admittere saltem ad odorandum. Ita, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Mihi, fateor, bene redolet ructus dilectae tuae, et de plenitudine ejus, quamvis modicum quid, gratanter accipio. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructat mihi, et nescio quid ineffabile tuae dignationis et amoris 1104D odoratus sum in voce ista: Dilectus meus mihi, et ego illi. Ipsa, ut dignum est, epuletur et exsultet in conspectu tuo, et delectetur in laetitia: verumtamen sic tibi excedat, ut sobria sit nobis. Ipsa ergo repleatur in bonis domus tuae, et torrente voluptatis tuae potetur: sed, quaeso, perveniat ad me pauperem vel tenuis odor eructante illa, cum satiata fuerit. Bene mihi eructavit Moyses, et bonus odor in ructu ejus, creantis potentiae: In principio, inquit, creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Bene Isaias: nam suavissimum redimentis misericordiae odorem dedit, ita eructans: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isa. LIII, 12), ut non perirent. Quid aeque misericordiam redolet? Bonus 1105A quoque ex ore Jeremiae ructus; bonus ex David, qui ait: Eructavit cor meum terbum bonum. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et eructantes omnia impleverunt 1502 bonitate. Ructum Jeremiae requiritis? Non sum oblitus, jam parabam illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26). Ejus est, non fallor; admovete naribus; balsamum vincit suavitas remunerantis justitiae, quam importat. Patientem pro justitia vult me exspectare mercedem in posterum, non recipere in praesenti, quod justitiae merces, salutare, non saeculi, sed Domini sit. Si moram fecit, inquit, exspecta eum (Habac. II, 3); et ne murmuraveris, quoniam bonum est cum silentio exspectare. Ergo faciam quod hortatur; exspectabo Dominum Salvatorem meum.

1105B 6. Sed peccator sum, et adhuc mihi grandis restat via, quia longe a peccatoribus salus. Non murmurabo tamen: in odore interim consolabor me. Laetabitur justus in Domino, gustu experiens quod ego sentio odoratu. Quem spectat justus, peccator exspectat; et exspectatio odoratio est. Nam exspectatio, ait, creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (Rom. VIII, 19). Porro spectare gustare est, et videre quoniam suavis est Dominus. An potius justus qui exspectat et qui jam tenet, beatus? Denique exspectatio justorum laetitia (Prov. X, 28). Nam peccator nihil exspectat. Et inde peccator, quod bonis praesentibus non modo detentus, sed et contentus, nihil in futurum exspectat, surdus ad vocem illam: Exspecta me, dicit Dominus, in die 1105C resurrectionis meae in futurum (Sophon. III, 8). Et ideo justus erat Simeon, quia exspectabat et odorabat jam Christum in spiritu, quem necdum in carne adorabat. Et beatus in exspectatione sua, quia per odorem exspectationis pervenit ad gustum contemplationis. Denique ait: Et viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25). Justus quoque Abraham, qui et ipse exspectavit ut videret diem Domini, et non est confusus ab exspectatione sua; nam vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56). Justi apostoli cum audiebant: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum (Luc. XII, 36, 30).

7. Quidni justus et David, quando aiebat: Exspectans exspectavi Dominum? (Psal. XXXIX, 2.) Ipse est 1105D quartus de numero praenominatorum ructatorum meorum, quem pene praeterieram. Non expedit quidem. Iste os suum aperuit et attraxit spiritum (Psal. CXVIII, 131), et saturatus non modo eructavit, sed et cantavit. Jesu bone! quantam meis naribus et auribus iste infudit suavitatem in ructu et cantu suo de oleo laetitiae quo unxit te Deus, Deus tuus, prae consortibus tuis: ex myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo! (Psal. XLIV, 8-10.) Utinam me digneris occursu tanti vatis et amici tui in die solemnitatis et laetitiae, quando egredietur de thalamo tuo, epithalamium suum canens in psalterio jucundo cum cithara, affluens deliciis, 1106A respersus et respergens universa istiusmodi pulvere pigmentario! In illa die, vel potius in illa hora: nam bora est si quando est, et fortassis ne hora quidem, sed horae dimidium, juxta illud Scripturae: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1): ergo in illa hora replebitur gaudio os meum, et lingua mea exsultatione, dum singulos, non dico psalmos, sed versus singulos sentiam ructus, et quidem odoriferos super omnia aromata. Quid Joannis ructu fragrantius, qui Verbi mihi redolet aeternitatem, generationem, divinitatem? Quid de Pauli ructibus loquar, quanta orbem suavitate repleverint? Denique Christi bonus odor erat in omni loco (II Cor. II, 14, 15). Verba certe ineffabilia etsi non profert ut audiam, offert tamen ut cupiam, 1106B et libeat odorare quae audire non licet (II Cor. XII, 4). Nescio enim quo pacto quo plus latent, plus placent, et avidius inhiamus negatis. Sed jam adverte apud sponsam similem rem: quomodo instar Pauli, in praesenti capitulo, et secretum non aperit, nec praeterit tamen intactum, aliquid quasi olfactui nostro indulgens, quod gustui forte interim non competere judicarit, sive propter indignitatem nostram, sive propter incapacitatem.

8. Dilectus meus mihi, et ego illi. Quod non est dubium, duorum quidem hoc loco amor mutuus flagrat; sed in amore summa unius profecto felicitas, alterius 1503 mira dignatio. Neque enim inter pares est consensio seu complexio haec. Caeterum quid ista ex hac praerogativa amoris glorietur impensum 1106C sibi repensumque vicissim a se, quis se liquido nosse praesumat, nisi qui praecipua puritate mentis et corporis sanctitate, in semetipso meruerit tale aliquid experiri? Res est in affectibus; nec ratione ad eam pertingitur, sed conformitate. Quam pauci vero qui dicant: Nos autem revelata facie speculantes gloriam Domini, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

9. Verum ut sub aliqua qualicunque intelligentiae forma quod legitur, redigatur: salvo quidem sponsae suo singulari secreto, ad quod interim non datur accedere, praesertim talibus quales nos sumus; apponendum sane aliquid nobis, eo accomodatius ad 1106D communem sensum, quo usitatius, quod et verbis consequentiam et intellectum det parvulis. Et mihi quidem videtur satis esse ad nostram grossam et quodammodo popularem intelligentiam, si dicendo: Dilectus meus mihi, subaudiamus: Intendit; ut sit sensus: Dilectus meus intendit mihi, et ego illi. Quanquam tamen nec solus ego id senserim, nec primus, cum Propheta ante me dixerit: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Habes aperte intentionem Domini ad Prophetam: habes et Prophetae ad Dominum in eo quod ait: Exspectans exspectavi. Nam qui exspectat intendit, et exspectare intendere est. Idem omnino sensus, eadem pene verba apud Prophetam quae apud sponsam; sed a Propheta transposita. 1107A Prius siquidem is quod illa posterius posuit, et e converso.

10. Caeterum sponsa rectius locuta est, et non praetendens meritum, sed praemittens beneficium, et se praeventam dilecti gratia confitens. Recte omnino. Nam quis prior dedit illi et retribuetur ei? (Rom. XI, 35.) Denique audi Joannem, quid in Epistola sua super hoc senserit. In hoc est charitas, inquit, non quasi nos dilexerimus Deum, sed ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Propheta tamen gratiae praeventionem etsi tacuit, non negavit subsecutionem: plane non tacuit. Sed accipe et alio loco certiorem de re ista ipsius confessionem. Et misericordia tua, inquit (Domino loquebatur), subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). 1107B Audi et de praeventione identidem ipsius non minus certam manifestamve scientiam. Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); item ad Dominum: Cito, ait, anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8). Pulchre sponsa posterius, ni fallor, haec eadem verba non eodem ordine ponit, sed sequitur et ipsa Prophetae ordinem, loquens hoc modo: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Cur ita? Nempe ut tunc magis gratia plenam se probet, cum totum gratiae dederit, et primas scilicet illi partes ascribens, et ultimas. Alioquin quomodo gratia plena, si quid habuerit, quod non sit ex gratia? Non est quo gratia intret, ubi jam meritum occupavit. Ergo jam plena confessio gratiae, ipsius gratiae plenitudinem 1107C signat in anima confitentis. Nam si quid de proprio inest, in quantum est, gratiam cedere illi necesse est. Deest gratiae, quidquid meritis deputas. Nolo meritum, quod gratiam excludat. Horreo quidquid de meo est, ut sim meus, nisi quod illud magis forsitan meum est, quod me meum facit. Gratia reddit me mihi justificatum gratis, et sic liberatum a servitute peccati. Denique ubi spiritus, ibi libertas.

11. O fatuam sponsam Synagogam, quae contemnens Dei justitiam, id est gratiam sponsi sui, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subjecta! Ob hoc misera repudiata est, et jam non est sponsa, sed Ecclesia, cui dicitur: Desponsavi te mihi in fide; desponsavi te mihi in judicio et justitia; desponsavi te mihi in misericordia et miserationibus 1107D (Osee II, 19, 20). Nec tu me elegisti, sed ego elegi te; nec ut te eligerem, tua inveni merita, sed praeveni. Ita ergo in fide desponsavi te mihi, et 1504 non in operibus legis; desponsavique in justitia, sed justitia quae est ex fide, non ex lege. Restat ut judices judicium rectum inter me et te, judicium in quo te desponsavi, ubi constat intervenisse non tuum meritum, sed meum placitum. Hoc est autem judicium ut tua merita non extollas, non praeferas opera legis, non jactes pondus diei et aestus, quae magis 1108A in fide et in justitia quae est ex fide, nec non in misericordia et miserationibus nosceris desponsata.

12. Quae vere sponsa est, agnoscit ista, et utramque gratiam confitetur: primo quidem, eam quae prima est, qua et praeventa est; postea vero, et subsequentem. Ait itaque nunc: Dilectus meus mihi, et ego illi; principium dilecto tribuens. In consequentibus: Ego, inquit, dilecto meo, et dilectus meus mihi; consummationem illi aeque concedens. Nunc jam videamus quid dicat: Dilectus meus mihi. Si enim hoc recipitur ut subaudiamus, intendit, sicut jam diximus, et sicut Propheta ait: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi: ego in verbo isto sentio nescio quid non plane exiguum, nec mediocris praerogativae. Sed non est ingerenda fatigatis 1108B auribus et mentibus res omni alacritate digna. Si non gravat, differatur, et non in longum; crastinus inde incipiat sermo. Tantum orate, ut ab irruentibus occupationibus interim custodiat nos gratia et misericordia sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO LXVIII. Quomodo sponsus Christus intendit sponsae Ecclesiae, et haec illi; et de cura, quam habet Deus de electis. Item de merito et fiducia Ecclesiae.

1. Audite jam quod heri distulimus, audite gaudium meum quod sensi. Et vestrum est: audite gaudentes. In uno verbo sponsae sensi hoc, et quasi odoratus abscondi, eo vobis hodie festivius exhibendum, 1108C quo tempestivius. Sponsa locuta est, et dixit sponsum intendere sibi. Quae est sponsa, et quis est sponsus? Hic Deus noster est: et illa, si audeo dicere, nos sumus, cum reliqua quidem multitudine captivorum, quos ipse novit. Gaudeamus: gloria nostra haec est; nos sumus in quos intendit Deus. Quanta tamen disparitas. Quid terrigenae et filii hominum coram illo? Secundum prophetam, sic sunt, quasi non sint, et quasi nihilum et inane reputati sunt ei (Isa. XL, 17). Quid sibi ergo vult ista inter tam dispares comparatio? Aut illa in immensum gloriatur, aut is in immensum amat. Quam admirabile est, quod illius intentionem ista sibi quasi propriam vindicat, dicens: Dilectus meus mihi? Nec eo contenta tamen, pergit amplius gloriari, respondere 1108D se illi quasi ex aequo, morem gerere, rependere vicem. Sequitur enim: Et ego illi (Cant. II, 16). Insolens verbum, et ego illi. Nec minus insolens, dilectus meus mihi: nisi quod utroque insolentius utrumque simul.

2. O quid audet cor purum, et conscientia bona, et fides non ficta! Mihi, inquit, intendit. Itane huic intenta est illa majestas, cui gubernatio pariter et administratio universitatis incumbit; et cura saeculorum ad sola transfertur negotia, imo otia amoris 1109A et desiderii hujus? Ita plane. Ipsa est enim Ecclesia electorum, de quibus Apostolus: Omnia, inquit, propter electos (II Tim. II, 10). Et cui dubium, quod gratia et misericordia Dei sit in sanctos ejus, et respectus in electos illius? (Sap. IV, 15.) Ergo providentiam caeteris creaturis non negamus: curam sponsa vindicat sibi. Nunquid de bobus bubus] cura est Deo? (I Cor. IX, 9.) Nec dubium quin idem possimus dicere de equis, de camelis, de elephantis, et de cunctis bestiis terrae: similiter et de piscibus maris, et volatilibus coeli; postremo de omni re quae est super terram, solis sane exceptis, quibus dicitur: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis (I Petr. V, 7). 1505 Annon tibi videtur 1109B veluti his verbis dictum, Intendite illi, quia ipse intendit vobis? Et observa apostolum Petrum (ejus enim verba sunt) si non et ipse verborum sponsae observaverit ordinem. Nempe non ait: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, ut sit ipsi cura de vobis; sed, quia ipsi cura est de vobis: aperte proinde monstrans, Ecclesia sanctorum non modo quam dilecta, sed et quod prius dilecta fuerit.

3. Constat ad eam non pertinere de verbo, quod de bobus dixit Apostolus: nam curam illius habet qui dilexit illam, et semetipsum dedit pro illa. Nonne haec est ovis illa errans, cujus cura etiam supernorum curae gregum praelata est? Denique illis expositis, pastor descendit ad istam, quaesivit diligenter, inventam non reduxit, sed revexit: nova cum illa 1109C et de illa intulit coelis festa gaudiorum, populis angelorum invitatis ad solemnitatem (Luc. XV, 4-7, 10). Quid ergo? propriis humeris dignatus est eam reportare; et curam illius non habebit? Ideo non confunditur dicere: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 18). Nec se existimat errare, cum item dicit: Dominus retribuet pro me (Psal. CXXXVII, 8); et si quid est aliud, quod curam Dei circa ipsam significare videatur. Inde est quod Dominum sabaoth dilectum suum dicit, et eum qui cum tranquillitate judicat omnia (Sap. XII, 18), sibi intendere gloriatur. Quidni glorietur? Audivit illum dicentem sibi: Nunquid mater potest oblivisci, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar 1109D tui (Isa. XLIX, 15). Denique oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). Et quid sponsa, nisi congregatio justorum? Quid ipsa, nisi generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem sponsi? Non enim ille intendit huic, et non ista illi. Propterea utrumque ponit, dicens: Ille mihi, et ego illi. Ille mihi, quia benignus et misericors est; ego illi, quia non sum ingrata. Ille mihi gratiam ex gratia, ego illi gratiam pro gratia; ille meae liberationi, ego illius honori; ille saluti meae, ego illius voluntati; ille mihi, et non alteri, quoniam una sum columba ejus; ego illi, et non alteri: nec enim audio vocem alienorum; nec enim acquiesco dicentibus mihi: Ecce hic est Christus; aut: Ecce illic est (Marc. XIII, 21). Haec Ecclesia.

1110A 4. Quid singulus quisque nostrum? putamusne in nobis quempiam esse, cui aptari queat quod dicitur? Quid dixi, in nobis? Ego autem et de quovis intra Ecclesiam constituto si quis hoc quaerat, non omnino reprehendendum censuerim. Nec enim una unius ratio est, atque multorum. Denique non propter animam unam, sed propter multas in unam Ecclesiam colligendas, in unicam astringendas sponsam, Deus tam multa et fecit et pertulit, cum operatus est salutem in medio terrae. Charissima illa est una uni, non adhaerens alteri sponso, non cedens alteri sponsae. Quid ista non audeat apud tam ambitiosum amatorem? Quid non ab illo speret, qui se quaesivit e coelo, vocavit a finibus terrae? Nec modo quaesivit, sed acquisivit. Adde et de modo acquisitionis in sanguine 1110B acquisitoris. Alias vero, ut assolet, propterea magis praesumit, quoniam prospiciens in futurum non ignorat quod Dominus se opus habet. Quaeris ad quid? Ad videndum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua (Psal. CV, 5). Nec parum hoc opus existimes: nullum, dico tibi, remanebit opus perfectum, si hoc nutarit. Nonne de statu et consummatione Ecclesiae finis omnium pendet? Tolle hanc, et frustra inferior ista creatura revelationem filiorum Dei exspectat. Tolle hanc, et neque patriarchae, neque prophetae aliqui consummabuntur, cum Paulus asserat, Deum ita providisse pro nobis, ne sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 40). Tolle hanc et ipsa sanctorum angelorum pro imperfectione sui 1110C numeri gloria claudicabit, nec Dei civitas de sui integritate gaudebit.

5. Unde ergo implebitur propositum Dei, et mysterium voluntatis ejus, magnumque illud pietatis sacramentum? Unde postremo dabis mihi infantes et lactentes, quorum, ex ore laudem suam perficiat Deus? (Psal. VIII, 3.) Coelum non habet infantes, habet Ecclesia, quibus et 1506 dicit: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Et hi ad laudem quasi complendam a Propheta invitantur, dicente: Laudate, pueri, Dominum (Psal. CXII, 1). Tu putas Deum nostrum totam habiturum suae gloriae laudem, donec veniant qui in conspectu angelorum psallant sibi: Laetati sumus pro diebus quibus nos 1110D humiliasti, annis quibus vidimus mala? (Psal. LXXXIX, 15.) Hoc genus laetitiae coeli nescierunt, nisi per Ecclesiae filios; hoc nemo unquam laetatur, qui nunquam non laetatur. Opportune post tristitiam gaudium subit, post laborem quies, post naufragium portus. Placet cunctis securitas, sed ei magis qui timuit. Jucunda omnibus, lux, sed evadenti de potestate tenebrarum jucundior. Transisse de morte ad vitam, vitae gratiam duplicat. Pars mea haec in coelesti convivio, et seorsum ab ipsis spiritibus beatis. Audeo dicere expertem meae beatitudinis ipsam beatam vitam, nisi si dignetur fateri, quod per charitatem ea in me fruitur, et per me. Aliquid sane videtur etiam perfectioni illi accessisse ex me, neque hoc parum. Denique gaudent angeli ad poenitentiam 1111A peccatoris. Quod si deliciae angelorum lacrymae meae, quid deliciae? Omne opus ipsorum laudare Deum: sed deest laudi, si desint qui dicant: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12).

6. Felix proinde in sua universitate Ecclesia, cujus omnis gloriatio impar est causae, non pro his tantum quae illi jam facta sunt, sed pro his quoque quae de illa adhuc oportet fieri. Nam et de meritis quid sollicita sit, cui de proposito Dei firmior suppetit securiorque gloriandi ratio? Non potest se ipsum negare Deus, neque non facere quae jam fecit, ut scriptum est, qui fecit quae futura sunt (Isa. XLVI, 10). Faciet, faciet, nec deerit suo proposito Deus. Sic non est quod jam quaeras, quibus meritis speremus 1111B bona, praesertim cum audias apud prophetam: Non propter vos, sed propter me ego faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVI, 22). Sufficit ad meritum scire, quod non sufficiant merita. Sed, ut ad meritum satis est de meritis non praesumere, sic carere meritis satis ad judicium est. Porro infantium renatorum neminem carere meritis, sed Christi habere merita. Quibus se tamen indignos reddunt, si sua jungere non nequiverint, sed neglexerint. Quod quidem periculum jam adultae aetatis est. Merita proinde habere cures; habita, data noveris; fructum speraveris, Dei misericordiam: et omne periculum evasisti paupertatis, ingratitudinis, praesumptionis. Perniciosa paupertas, penuria meritorum; praesumptio autem 1111C spiritus, fallaces divitiae. Et ideo divitias et paupertas ne dederis mihi, Domine, ait Sapiens (Prov. XXX, 8). Felix Ecclesia, cui nec merita sine praesumptione, nec praesumptio absque meritis deest. Habet unde praesumat, sed non merita: habet merita, sed ad promerendum, non ad praesumendum. Ipsum non praesumere, nonne promereri est? Ergo eo praesumit securius, quo non praesumit: et non est quod confundatur in verbo gloriae, cui multa materies gloriandi. Misericordiae Domini multae, et veritas ejus manens in aeternum.

7. Quidni glorietur secura, in cujus testimonium gloriae, misericordia et veritas obviaverunt sibi? (Psal. LXXXIV, 11.) Sive dicat: Dilectus meus mihi; sive igitur dicat Exspectans exspectavi Dominum, 1111D et intendit mihi; sive etiam: Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 2, 18); vel si quae sunt ejusmodi voces aliae atque aliae, quae divinum quemdam affectum ac singularem favorem erga aliquid similiter exprimere videantur: nihil horum a se alienum putabit, cui ratio praesumendi Domini constitutio est, praesertim cum non alteram videat sponsam, alteramve Ecclesiam, cui possint fieri quae non possunt non fieri. Ergo de Ecclesia patet, quod in nullo illa omnia sibi aptare verebitur. De una anima quaeritur etiam, si sit spiritualis et sancta, liceatne illi ullo modo audere in talibus. Neque enim praerogativas omnes unius illius catholicae multitudinis, ob quam omnia fiunt, una de multitudine arrogabit sibi, quantalibet emineat sanctitate. Et ideo difficilius, 1112A ut sentio ego, invenietur 1507, si tamen invenietur, quomodo possit licere. Unde necessarium reor, alio istud sermone tentari, nec modo ingredi vias scrupulosae disputationis, quarum adhuc exitum ignoramus, nisi prius super verbo abscondito oratum fuerit ad eum, qui aperit, et nemo claudit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *